# Aeneidos

## Part 7

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/aeneidos-227/index.md

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.' Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur harenae.

At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater quem genuit: veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum---sic di voluistis---habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae; annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naves; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'

Sic fatus, velat materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum milibus ibat ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores, ac talia fatur: 'Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arva, nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores. Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos; vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remissos. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos; ordine aena locant alii, fusique per herbam subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta; et tuba commissos medio canit aggere ludos.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori; cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit. Considunt transtris, intentaque brachia remis; intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta versa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent. Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios primisque elabitur undis turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant vada salsa carina. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat voce Menoeten: 'Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum; litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes; altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 'Quo diversus abis?' iterum 'Pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum respicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes radit iter laevum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis. Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, hortaturque viros, clavumque ad litora torquet. At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est, iam senior madidaque fluens in veste Menoetes summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. Ilium et labentem Teucri et risere natantem, et salsos rident revomentem pectore fluctus.

Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina; parte prior, partem rostro premit aemula Pristis. At media socios incedens nave per ipsos hortatur Mnestheus: 'Nunc, nunc insurgite remis, Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema delegi comites; nunc illas promite vires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo; quamquam O!---sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives, et prohibete nefas.' Olli certamine summo procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis. Attulit ipse viris optatum casus honorem. Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet interior, spatioque subit Sergestus iniquo, infelix saxis in procurrentibus haesit. Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit. Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos expediunt, fractosque legunt in gurgite remos. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto. Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus ipse volantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem auxilia, et fractis discentem currere remis Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.

Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: quem petit, et summis adnixus viribus urguet. Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse videntur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota vocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit; illa Noto citius volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se condidit alto.

Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum declarat viridique advelat tempora lauro, muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saevitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant multiplicem, conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu seminecem liquit saxo lacerumque viator; nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars volnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem: tali remigio navis se tarda movebat; vela facit tamen, et velis subit ostia plenis. Sergestum Aeneas promisso munere donat, servatam ob navem laetus sociosque reductos. Olli serva datur, operum haud ignara Minervae, Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.

Hoc pius Acneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curvis cingebant silvae, mediaque in valle theatri circus erat; quo se multis cum milibus heros consessu medium tulit exstructoque resedit. Hic, qui forte velint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit. Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, Euryalus forma insignis viridique iuventa, Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus regius egregia Priami de stirpe Diores; hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, adsueti silvis, comites senioris Acestae; multi praeterea, quos fama obscura recondit. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: 'Accipite haec animis, laetasque advertite mentes: nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. Gnosia bina dabo levato lucida ferro spicula caelatamque argento ferre bipennem; omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva. Primus equum phaleris insignem victor habeto; alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica hac galea contentus abito.'

Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et ventis et fulminis ocior alis; proximus huic, longo sed proxumus intervallo, insequitur Salius; spatio post deinde relicto tertius Euryalus: Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso ecce volat calcemque terit iam calce Diores, incumbens umero, spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas. Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum; nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; ille autem spissa iacuit revolutus harena. Emicat Euryalus, et munere victor amici prima tenet, plausuque volat fremituque secundo. Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores. Hic totum caveae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae, gratior et pulchro veniens in corpore virtus. Adiuvat et magna proclamat voce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit ultima, si primi Salio reddentur honores. Tum pater Aeneas 'Vestra' inquit 'munera vobis certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo; me liceat casus misereri insontis amici.' Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis. Hic Nisus, 'Si tanta' inquit 'sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset? Et simul his dictis faciem ostentabat et udo turpia membra fimo. Risit pater optimus olli et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, Neptuni sacro Danais de poste refixum. Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;

Post, ubi confecti cursus, et dona peregit: 'Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens, adsit, et evinctis attollat brachia palmis.' Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam solacia victo. Nec mora: continuo vastis cum viribus effert ora Dares, magnoque virum se murmure tollit; solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva moribundum extendit harena. Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto audet adire virum manibusque inducere caestus. Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur: 'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me decet usque teneri? Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae: 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' Ille sub haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc vinclorum immensa volumina versat. Tum senior talis referebat pectore voces: 'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;--- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;--- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto; solve metus; et tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, brachiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt. Ille pedum melior motu, fretusque iuventa; hic membris et mole valens, sed tarda trementi genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus. Multa viri nequiquam inter se volnera iactant, multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub volnere malae. Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem, corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit. Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem, aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et variis adsultibus inritus urguet. Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte extulit: ille ictum venientem a vertice velox praevidit, celerique elapsus corpore cessit. Entellus vires in ventum effudit, et ultro ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho, aut Ida in magna, radicibus eruta pinus. Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, aequaevumque ab humo miserans attollit amicum. At non tardatus casu neque territus heros acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira. Tum pudor incendit vires et conscia virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra; nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta.

Tum pater Aeneas procedere longius iras et saevire animis Entellum haud passus acerbis; sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit mulcens dictis, ac talia fatur: 'Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non vires alias conversaque numina sentis? Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit. Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput, crassumque cruorem ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt. Hic victor, superans animis tauroque superbus: 'Nate dea, vosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri, et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires, et qua servetis revocatum a morte Dareta.' Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta libravit dextra media inter cornua caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro. sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. Ille super tales effundit pectore voces: 'Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo; hic victor caestus artemque repono.'

