# Aeneidos

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/aeneidos-227/index.md

'Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, divinosque lacus, et Averna sonantia silvis, insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit. Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt; verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus impulit et teneras turbavit ianua frondes, numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, nec revocare situs aut iungere carmina curat: inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,--- quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos,--- quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella, et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces; remigium supplet; socios simul instruit armis.

Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. Vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?'

Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O milli sola mei super Astyanactis imago: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: 'Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Necdum orbem medium Nox horis acta subibat: haud segnis strato surgit Palinurus et omnis explorat ventos, atque auribus aera captat; sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt caelo constare sereno, dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, temptamusque viam et velorum pandimus alas.

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque videmus Italiam. ''Italiam'' primus conclamat Achates, ''Italiam'' laeto socii clamore salutant. Tum pater Anchises magnum cratera corona induit, implevitque mero, divosque vocavit stans celsa in puppi: 'Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte viam vento facilem et spirate secundi.' Crebrescunt optatae aurae portusque patescit iam propior, templumque adparet in arce Minervae. Vela legunt socii et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes; ipse latet; gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali. Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre; spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis, et capita ante aras Phrygio velamur amictu; praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis, cornua velatarum obvertimus antemarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis: hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!'

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas. laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem subducta ad Manis imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere: ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis; et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra perferimus, nec quae sonitum det causa videmus. Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus, obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimoverat umbram: cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit. Respicimus: dira inluvies inmissaque barba, consertum tegumen spinis; at cetera Graius, [et quondam patriis ad Troiam missus in armis.] Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps cum fletu precibusque tulit: 'Per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen, tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, et bello Iliacos fateor petiisse Penatis; pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto. Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.' Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto paupere---mansissetque utinam fortuna!---profectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, inmemores socii vasto Cyclopis in antro deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis, intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat sidera---Di, talem terris avertite pestem!--- nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli. Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina; vidi atro cum membra fluentia tabo manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto,--- ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,--- et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem rumpite.

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curva haec habitant ad litora volgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant. Tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum vitam in silvis inter deserta ferarum lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco. Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami et volsis pascunt radicibus herbae. Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset, addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus ipsum inter pecudes vasta se mole moventem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat; lanigerae comitantur oves---ea sola voluptas solamenque mali. Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem; vertimus et proni certantibus aequora remis. Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit; verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes contremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.

At genus e silvis Cyclopum et montibus altis excitum ruit ad portus et litora complent. Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, concilium horrendum: quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae. Praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere, et ventis intendere vela secundis. Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin inter, utramque viam leti discrimine parvo, ni teneant cursus; certum est dare lintea retro. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. Talia monstrabat relegens errata retrorsus litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem occultas egisse vias subter mare; qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Iussi numina magna loci veneramur; et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluvii cognomine dicta. Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe moenia, magnanimum quondam generator equorum; teque datis linquo ventis, palmosa Selinus, et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.

Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis, heu genitorem, omnis curae casusque levamen, amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis! Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec meta viarum. Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER IV

AT regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos: haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: 'O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas interea, et tacitum vivit sub pectore volnus. Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. Nunc media Aenean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; incipit effari, mediaque in voce resistit; nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque; aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 'Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli---sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras--- sic contra est ingressa Venus: 'Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: 'Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit.'---Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit. It portis iubare exorto delecta iuventus; retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes--- Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis: 'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'

