Part 20
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit; et saevus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum stare vident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque novae rediere in pristina vires. 'Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos adcendit in hostem. 'Non haec humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: 'Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.'
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum caeco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui torserat hostis. Tollitur in caelum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit: ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu. Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Aenea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. Continuo pugnae adcendit maioris imago: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur: 'Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. Scalae improviso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia civis: urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro: illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta volare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnae iuvenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, filia prima manu flavos Lavinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit: resonant late plangoribus aedes. Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]
Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. 'Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?' Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: 'Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: et nos saeva manu mittamus funera Teucris. Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' Turnus ad haec: 'O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem foedera turbasti teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo demissam tantos voluit te ferre labores? An fratris miseri letum ut crudele videres? Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas! Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: 'Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum exscidioque daturum; iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. Praeterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in gramine versas.' Obstipuit varia confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos. 'Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati; neque me indecorem, germana, videbis amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.' Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis perque hostis, per tela ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac veluti montis saxum de vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum: disiecta per agmina Turnus sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, significatque manu et magno simul incipit ore: 'Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum pro vobis foedus luere et decernere ferro.' Discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus hastis, invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant: fors et virtus miscentur in unum. Ac velut ingenti Sila summove Taburno cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: non alitur Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . . ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae venator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: 'Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit violari volnere divom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea submisso contra Saturnia voltu: 'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubis pacem felicibus, esto, component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' Olli subridens hominum rerumque repertor 'Es germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. Interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. Illa volat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: 'Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenae volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast condicio? Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet terra mihi Manisque deam demittet ad imos?' Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto.