# Aeneidos

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/aeneidos-227/index.md

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque invitant moenibus hostem. Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, armati ferro et cristis capita alta corusci: quales aeriae liquentia flumina circum, sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi vertice nutant. inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon agminibus totis: at versi terga dedere aut ipso portae posuere in limine vitam. Tum magis increscunt animis discordibus irae; et iam collecti Troes glomerantur eodem et conferre manum et procurrere longius audent.

Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentis. Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus aera per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit: reddit specus atri volneris undam spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit: conlapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit: miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit et stimulos acris sub pectore vertit immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae bellatorque animo deus incidit. Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit; ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit: agnoscunt faciem invisam atque immania membra turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens emicat et mortis fraternae fervidus ira effatur: 'Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.' Olli subridens sedato pectore Turnus: 'Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram: hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.' Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus viribus hastam: excepere aurae volnus; Saturnia Iuno detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. 'At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.' Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem et mediam ferro gemina inter tempora frontem dividit inpubesque immani volnere malas. Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus: conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. Diffugiunt versi trepida formidine Troes: et si continuo victorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset; sed furor ardentem caedisque insana cupido egit in adversos. Principio Phalerim et succiso poplite Gygen excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno vires animumque ministrat; addit Halym comitem et confixa Phegea parma, ignaros deinde in muris Martemque cientis Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem vibranti gladio conixus ab aggere dexter occupat; huic uno desectum comminus ictu cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum vastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare veneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Crethea Musarum comitem, cui carmina semper et citharae cordi numerosque intendere nervis. [Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.]

Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus: 'Quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit. 'Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae veterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?' Talibus accensi firmantur et agmine denso consistunt. Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque: haud aliter retro dubius vestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios invaserat hostis, bis confusa fuga per muros agmina vertit; sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno sufficere, aeriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum dextra valet: iniectis sic undique telis obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor liquitur et piceum, nec respirare potestas, flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo accepit venientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER X

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 'Caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari obsidione sines? Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea volnera restant et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam vertere iussa potest aut cur nova condere fata? Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moveor: speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aevum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque revolvere casus da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore gravi: 'Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum verbis volgare dolorem? Aenean hominum quisquam divomque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut vitam committere ventis? Num puero summam belli, num credere muros Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: quid face Troianos atra vim ferre Latinis, arva aliena iugo premere atque avertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, tu potes in totidem classem convertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, aut ego tela dedi fovive cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit discordia finem: quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti; vel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes volnera dirigere et calamos armare veneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque viri Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati classem conscendit iussis gens Lydia divom, externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora tigri: sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus. Una torvus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae, crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem. Filius, aequalis comitatus classe catervas, ingentem remis Centaurum promovet: ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat adsurgens, spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus: spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant subsidio Troiae et campos salis aera secabant.

Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens, Aenea? Vigila et velis immitte rudentis. Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas, ne castris iungant, certast sententia Turno. Surge age et Aurora socios veniente vocari primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse invictum Ignipotens atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breviter super adspectans convexa precatur: 'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis, donec versas ad litora puppes respiciunt totumque adlabi classibus aequor. Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes: non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et venientis pellere terra. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] 'Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, dum trepidi egressisque labant vestigia prima. Audentis Fortuna iuvat,' haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi servare recursus languentis pelagi et brevibus se credere saltu, per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur: 'Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque gravis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: 'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.

