# Aeneidos

## Part 14

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/aeneidos-227/index.md

Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: 'Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quietest. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum. Lumina rara micant; somno vinoque soluti procubuere; silent late loca: percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent. Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti fama sat est), tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.' Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: 'Mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus: est hic, est animus lucis contemptor et istum qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: 'Equidem de te nil tale verebar nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis. Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, siquis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim; tua vita dignior aetas. Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro. Neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur magni nec moenia curat Acestae,' Ille autem: 'Causas nequiquam nectis inanis, nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus,' ait. Vigiles simul excitat, illi succedunt servantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum: ductores Teucrum primi et delecta iuventus consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant: rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. Tum sic Hyrtacides: 'Audite O mentibus aequis, Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur: si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis: vidimus obscuris primam sub vallibus urbem venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' Hic annis gravis atque animi maturus Aletes: 'Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat. 'Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' 'Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius,' per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in vestris pono gremiis: revocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si vero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit victori et praedae dicere sortem, vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. Praeterea bis sex genitor lectissima matrum corpora captivosque dabit suaque omnibus arma, insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, venerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum verborumque fides.' Contra quem talia fatur Euryalus: 'Me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda aut adversa cadat. Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo: nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnis.' Percussa mente dedere Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago. Tum sic effatur: 'Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parva manet. Casus factum quicumque sequentur, per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.' Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, ante annos animumque gerens curamque virilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant.

Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam. Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum. Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus: felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vesana fames) manditque trahitque molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento: nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque, ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, sed magnum metuens se post cratera tegebat; pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta vina refert moriens; hic furto fervidus instat. Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem deficere extremum et religatos rite videbat carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus. sensit enim nimia caede atque cupidine ferri: 'Absistamus,' ait, 'nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.' Multa virum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit. Excedunt castris et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens 'State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis? Quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. Silva fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita calles. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt fallitque timor regione viarum; Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis atque locos, qui post Albae de nomine dicti Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat, ut stetit et frustra absentem respexit amicum. 'Euryale infelix, qua te regione reliqui? Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?' Simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere? An sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per volnera mortem? Ocius adducto torquens hastile lacerto, suspiciens altam Lunam sic voce precatur: 'Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi: hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' Dixerat, et toto conixus corpore ferrum conicit: hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen frigidus et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure. Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro. Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam auctorem nec quo se ardens inmittere possit. 'Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves amborum,' inquit; simul ense recluso ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens conclamat Nisus, nec se celare tenebris amplius aut tantum potuit perferre dolorem. Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit: purpureus veluti cum flos succisus aratro languescit moriens lassove papavera collo demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios solumque per omnis Volcentem petit in solo Volcente moratur. Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant. Instat non setius ac rotat ensem fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore condidit adverso et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimum sese proiecit amicum confossus placidaque ibi demum morte quievit.

Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori vos eximet aevo, dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit.

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti Volcentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa corpora seminecisque viros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine rivos. Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile: iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas variisque acuunt rumoribus iras. Quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis praefigunt capita et multo clamore sequuntur Euryali et Nisi. Aeneadae duri murorum in parte sinistra opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, ingentisque tenent fossas et turribus altis stant maesti; simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit, excussi manibus radii revolutaque pensa. Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: 'Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum, adfari extremum miserae data copia matri? Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressive oculos aut volnera lavi, veste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis. Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te, nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta? Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne pater divom, miserere tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.' Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus: torpent infractae ad proelia vires. Illam incendentem luctus Idaeus et Actor Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit; sequitur clamor caelumque remugit. Adcelerant acta pariter testudine Volsci et fossas implere parant ac vellere vallum. Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris. Telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis ferre iuvat subter densa testudine casus; nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, quae stravit Rutulos late armorumque resolvit tegmina. Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo missilibus certant. Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam pinum et fumiferos infert Mezentius ignis; at Messapus equum domitor, Neptunia proles, rescindit vallum et scalas in moenia poscit.

Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque virum demiserit Orco; et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.]

Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras. Princeps ardentem coniecit lampada Turnus et flammam adfixit lateri, quae plurima vento corripuit tabulas et postibus haesit adesis. Turbati trepidare intus frustraque malorum velle fugam. Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor et Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor, Maeonio regi quem serva Licymnia furtim sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis, ense levis nudo parmaque inglorius alba; isque ubi se Turni media inter milia vidit, hinc acies atque hinc acies adstare Latinas: ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostis inter et arma fuga muros tenet altaque certat prendere tecta manu sociumque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, increpat his victor: 'Nostrasne evadere, demens, sperasti te posse manus?' Simul adripit ipsum pendentem et magna muri cum parte revellit. Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor tollitur: invadunt et fossas agere complent; ardentis taedas alii ad fastigia iactant. Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta, Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens ad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit. Stabat in egregiis Arcentis filius armis, pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, insignis facie, genitor quem miserat Arcens, eductum Matris luco Symaethia circum flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: stridentem fundam positis Mezentius hastis ipse ter adducta circum caput egit habena et media adversi liquefacto tempora plumbo diffidit ac multa porrectum extendit harena.

Tum primum bello celerem intendisse sagittam dicitur ante feras solitus terrere fugaces Ascanius fortemque manu fudisse Numanum, cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem germanam nuper thalamo sociatus habebat. Is primam ante aciem digna atque indigna relatu vociferans tumidusque novo praecordia regno ibat et ingentem sese clamore ferebat: 'Non pudet obsidione iterum valloque teneri, bis capti Phryges, et morti praetendere muros? En qui nostra sibi bello conubia poscunt! Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit Non hic Atridae nec fandi fictor Ulixes: durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque adsueta iuventus aut rastris terram domat aut quatit oppida bello. Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum terga fatigamus hasta; nec tarda senectus debilitat vires animi mutatque vigorem: canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuvat praedas et vivere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum! Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris Idaeae sinite arma viris et cedite ferro.'

Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius nervoque obversus equino contendit telum diversaque bracchia ducens constitit, ante Iovem supplex per vota precatus: 'Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona et statuam ante aras aurata fronte iuvencum candentem pariterque caput cum matre ferentem, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.' Audiit et caeli Genitor de parte serena intonuit laevum, sonat una fatifer arcus: effugit horrendum stridens adducta sagitta perque caput Remuli venit et cava tempora ferro traicit. 'I, verbis virtutem inlude superbis! His capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo desuper Ausonias acies urbemque videbat, nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum: 'Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra, dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella gente sub Assaraci fato ventura resident, nec te Troia capit.' Simul haec effatus ab alto aethere se misit, spirantis dimovet auras Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae armiger ante fuit fidusque ad limina custos, tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo omnia longaevo similis, vocemque coloremque et crinis albos et saeva sonoribus arma, atque his ardentem dictis adfatur Iulum: 'Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo concedit laudem et paribus non invidet armis: cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo mortalis medio aspectus sermone reliquit et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Agnovere deum proceres divinaque tela Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus succedunt animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris, intendunt acris arcus amentaque torquent. Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit: quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.

