# Aeneidos

## Part 12

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/aeneidos-227/index.md

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello; laevas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, iam senior; patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae, Ufens, insignem fama et felicibus armis; horrida praecipue cui gens adsuetaque multo venatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliva. Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, te liquidi flevere lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae occiderit patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Filius ardentis haud setius aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra est. Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos. Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VIII

UT belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus agros. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen. Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino.

Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. In partisque rapit varias perque omnia versat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus; eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis:

'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum. [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat expedias victor, paucis (adverte) docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera iunge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, adversum remis superes subvectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera votis. Mihi victor honorem persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'

Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. Surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac talis effundit ad aethera voces: 'Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluvius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis.

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridisque secant placido aequore silvas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius advertunt proras urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo: 'Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit. 'Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?' Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae: 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'Egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.

Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 'Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; sed mea me virtus et sancta oracula divom cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'

Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis et vocem Anchisae magni voltumque recordor! Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere finis. Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram. Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. Interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno. Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas; atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic vero Alcidae furiis exarserat atro felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum robur et aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avolsam solvit radicibus; inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae: non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes. Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, voltum villosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos, laetique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri. Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit quae maxuma semper. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit. 'Tu nubigenas, invicte, bimembris Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, arduus arma tenens; non te rationis egentem Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.

Exim se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat. miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum. Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis: 'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutis in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus; tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim diximus, amisit verum vetus Albula nomen; me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.

Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret. Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias veterumque vides monimenta virorum. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis.' dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem: 'Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Aeneae flevissem saepe laborem. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.' Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur devinctus amore: 'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem.

