Part 11
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem sive fide seu quis bello est expertus et armis: multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes; sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes.'
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos volvens oculos. Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem. tandem laetus ait: 'Di nostra incepta secundent auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, mullera nec sperno. Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat voltus neve exhorrescat amicos: illi pacis erit dextram tetigisse tyranni. vos contra regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata et reor et, siquid veri mens augurat, opto.' haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 'Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis, num capti potuere capi, num incensa cremavit Troia viros? Medias acies mediosque per ignis invenere viam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quievi. Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto! Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem? Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx: at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: 'Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis. Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis versare domos, tu verbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli: arma velit poscatque simul rapiatque inventus.'
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapsus volvitur attactu nullo fallitque furentem, vipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 'Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor, nec te miseret gnataeque tuique? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo? An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris dissidet, externam reor et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. Fama volat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta: deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat: 'Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.' Talem inter silvas, inter deserta ferarum, reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquam visa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum vertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: 'Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. Quare age et armari pubem portisque moveri laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'
Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim ore refert: 'Classis invectas Thybridis undam non, ut rere, meas effugit nuntius auris. Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno inmemor est nostri. Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit. Cura tibi divom effigies et templa tueri: bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.'
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit; tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura reppulit et geminos erexit crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: 'En ego victa situ, quam veri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit. Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, bella manu letumque gero.' Sic effata facem iuveni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor; arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; saevit amor ferri et scelerata insania belli, ira super: magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aeni exsultantque aestu latices, furit intus aquai fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem: se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit, certatim sese Rutuli exhortantur in arma: hunc decus egregium formae movet atque iuventae, hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura mollibus intexens ornabat cornua sertis pectebatque ferum puroque in fonte lavabat. Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, errabat silvis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte ferebat. Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu; nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia venit harundo. Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, auxilium vocat et duros conclamat agrestis. Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis scindebat, rapta spirans immane securi. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne contremuit nemus et silvae insonuere profundae; audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae; nec non et Troia pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis: quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba: 'En, perfecta tibi bello discordia tristi: dic in amicitiam coeant et foedera iungant. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.' Tum contra Iuno; 'Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma. Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, nobilis et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum. Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari, stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, contra fata deum perverso numine poscunt, certatim regis circumstant tecta Latini. Ille velut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi rupes magno veniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis: 'Frangimur heu fatis,' inquit, 'ferimurque procella! Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium, votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; funere felici spolior.' Nec plura locutus saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa. Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt) religione sacrae et saevi formidine Martis; centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec custos absistit limine Ianus: has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino insignis reserat stridentia limina consul, ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, aereaque adsensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus more iubebatur tristisque recludere portas. Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris. Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. Pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures; signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis; alii thoracas aenos aut levis ocreas lento ducunt argento; vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem loricam induitur fidoque accingitur ense.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divae, et memorare potestis: ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris contemptor divom Mezentius agminaque armat. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; collis Aventini silva quem Rhea sacerdos furtivum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saetacum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur: ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis: quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero.
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos. Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae; qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen: quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion hibernis conditur undis; vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.