L'eresia nel Medio Evo

Part 34

Chapter 343,443 wordsPublic domain

[539] L'opuscolo leggesi a p. 59 _recto_ dello stesso cod. XI, plut. IX. Il prologo ed il primo capitolo erano già riferiti dal resoconto d'Anagni in questo brano che io pubblico secondo il codice della Sorbona 1726: «Item habetur apertius in libello ipsius Joachim de articulis fidei descripto ad querumdam filium suum Johannem, quod opus suspectum est ex ipso prologo, ubi sic incipit dicens»: Rogasti me (Joachim), attentius, fili Johannes, ut tibi compilatos traderem articulos fidei, et notarem illa quae occurrerent scripturarum loca, in quibus solent simplices frequenter errare: ecce subiecta pagina invenies quod petisti. Tene apud te, et lege sub silentio, observans ne perveniat ad manus eorum qui rapiunt verba de convallibus, et currunt cum clamore ut vocentur ab hominibus rabi, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius penitus abnegantes. «Ecce qualiter in hoc prologo vult iste Joachim articulos fidei legi in abscondito, more haereticorum, qui in conventiculos dogmatizant. Item inhibet ne tractatus suus veniat ad manus magistrorum, quos etiam tam impudenter quam superbe vituperat». (Fin qui fu già pubblicato dal Renan, op. cit. pag. 99, n. 1) «Sed de hoc non curetur, quin potius diligenter attendatur. Primum capitulum huius compilationis, quod intitulatur de fide trinitatis ubi sic ait Joachim»: Ante omnia intellige Deum tuum esse tres personas plenas integras atque perfectas, ita ut credas singulum esse plenum atque perfectum Deum, et simul tres unum Deum totum simplicem, totum aeternum (_totum virum, totum_, cod. laur.) invisibilem et impalpabilem. Spiritus enim est Deus non corpus, et idcirco mirari non debes si tres sunt unum, et unus (_unum_, cod. laur.) tres; unum tamen dicimus non singularem, non utique sicut dicimus unum sidus, unum jaspidem, unum smaragdum; sed unum ab unitate, utpote cum dicimus unum gregem, unum populum, unam turbam. Unde bene dicunt gramatici: populus currunt, et turba ruunt, ut id, quod unum taliter dicitur, pluralis esse numeri intelligatur, loquens (_loquimur_) ad intellectum non ad simplicem vel perfectam similitudinem, ut videlicet per visibilia invisibilia intelligamus. Si de duabus tribubus Israel dicit Scriptura: dixit Judas Symoni fratri suo: veni pugna mecum in sorte mea, ut et ego pugnem in sorte tua, miratur homo si tota trinitas dicitur unus Deus? si una massa auri distinguatur (_distingueretur_) in tres statuas maxime si, ut solent fieri in arte fusoria totae tres partes (manca _partes_ nel cod. laur.) essent coniunctae, sic diceretur singula statua esse unum aurum, at tamen simul tres non dicerentur nisi unum aurum. Et miratur homo si singula divinitatis persona dicitur esse unus Deus, et simul tres unus Deus? Si incalenti clibano proicierentur stipulae et ligna, licet deesse viderentur flamma et carbones repente tamen in uno loco, idest in ardore (male cod. _in uno illo hoc ardore_) tota tria ipsa pariter apparerent. Si flammae adhaerenti sulphuri adhiberetur competens fomentum, licet deesse viderentur carbones, repente tamen in uno illo tota tria illa habentur pariter. Sed etsi carbo solus adesset, mox adhibitis stipulis, tota tria illa pariter integra apparerent. Il secondo capitolo s'intitola _De incarnatione verbi Dei_ e comincia così (cod. laur. p. 60): Fuerunt quidam haeretici qui dicerent Christum unius esse naturae: fuerunt qui dicerent matrem virginem non deum sed tantum hominem genuisse. Tu autem horum omnium devitans perfidiam crede Christum unam personam ex duabus et in duabus consistentem naturis, secundum quod oliva inserta oleastro cum ipso oleastro una est arbor, atque hoc totum, quod Christus dicitur, genuisse. Quod si dicis, verbum dei, quod aliunde venit in virgine, gignere non potuit virgo, ergo nec corruptibile semen viri gignere potest mulier, et quoniam ipsum semen aliunde venit ad ipsam. Neque enim gignere de ipsa potest mulier nisi aliunde concipiat. Hoc autem solum interest quod caeterae mulieres concipiunt ex hominibus, haec autem sola virgo concepit et peperit semen divinum, verbum scilicet quod caro factum est et habitavit in nobis. Gli altri capitoli sono: 3. De sacramento baptismi et penitentia. — 4. De sacramento crismatis. — 5. De sacramento corporis et sanguinis Christi. — 6. De libero arbitrio et gratia. — 7. De predestinatione et prescientia Dei. — 8. Quomodo possit Deus timeri pariter et amari. — 9. De fide et operibus. — 10. De misericordia et juditio. — 11. De timore et amore. — 12. De laetitia et tristitia. — 13. De vita conjugali et coelibatu, sive de abstinentia et gustatione ciborum. — 14. De opere manum et sancto otio. — 15. Item de eodem. — 16. De quiete claustri et frequenti mysterio. — 17. De utilitate praedicationis et virtute silentii. — 18. De resurrectione mortuorum. Manca nel codice l'ultimo capitolo che secondo il resoconto d'Anagni s'intitolava _Confessio fidei_.

[540] Plut. LXXXIX, cod. XLI, c. 108 _verso_: Universis Christi fidelibus, ad quos litterae istae pervenerint, frater Joachim dictus abbas: vigilate et orate ne intretis in tentationem. Loquens dominus Ezechieli prophetae, quem tempore transmigrationis Babiloniae speculatorem constituerat domui Israel, post multa quae ei scribenda commiserit, comminatus est dicens: si me dicente impio: morte morieris, non annunciaveris ei, ipse quidem in impietate sua morietur. Sanguinem autem eius de manu tua requiram etc.

[541] Fol. 279, col. 3: Incipit hymnus eiusdem abbatis Joachim de patria celesti. Fol. 280, col. 1: Incipit Visio eiusdem preclara ac plurimum admiranda de gloria paradisi.

[542] Gioacchino nel _Psalterium decem cordarum_, fol. 229, col. 4, rileva questa difficoltà: O humana temeritas quam ceca semper! O inimica semper humane pietati presumptio! Si sic extimasti simplicem divinam substantiam, uti seorsum a personis cogitaveris illam, Sabellium sub Arrio palliasti; si seorsum a substantia tres personas, Arrium sub Sabelli palliatione excusas.

[543] Vedi anche l'_Expositio in Apocalipsim_, fol. 34, col. 2.

[544] _Psalt._, fol. 229, col. 3. Inter calorem et splendorem scissionem facere nequis, et tamen eos non dubitas esse duos; et divinam vis substantiam scindere, ut trinum deum credere possis? Item quod his nequius est, nescio que tria preter substantiam nova adinventio assignare presumpsit, ut in altero unitas in altero trinitas demonstretur quasi cum substantiam illam igneam, que in celo est, et radium qui ex ea nascitur, et calorem unum solem esse dicimus, quartum aliquod solis nomine assignamus. Cfr. fol. 229, col. 2.

[545] _Psalt._, fol. 230, col. 4: Inter cetera ergo opera domini, que misterium exhibent trinitatis, magnum tenet locum decacordum Psalterium. Est enim, ut diximus, vas unum musicum, quod etsi dividi per partes potest, quia corpus est, non tamen ut esse possit decacordum Psalterium, quamdiu ergo Psalterium est, indivisum est. Si dividitur in partes non esse desinit id quod erat. Igitur vas ipsum unum est, sed tamen in tribus cornibus miro modo consistens. Adeo enim tria cornua ipsa unitas possidet indivisa, ut et tria videantur esse unum et unum tria.

[546] _Psalt._, fol. 231, col. 2: Aliud sonat unus, aliud sonat unitas. Unus non absolute dici nequit, nisi de una persona. Unitas vero proprie dici non potest nisi de duobus ad minus. Neque enim cum iubemur consistere in unitate, ad singularem personam referri posse credendum est, licet ad populum, ad conventum, ad plebem. Cum enim dicitur absolute: unus est hic aut illic, non est in loco ille nisi unus, persona incunctanter intelligo; cum vero dicitur: unitas est in loco illo, profecto nihil aliud intelligimus, quam multorum cor unum et animam unam; hoc est unam voluntatem et unum consensum.

[547] _Psalt._, fol. 240, col. 1: Solus tamen Pater genitor est, solus Filius genitus, solus Spiritus sanctus ab utroque procedens. Solus autem Pater sic mittit Filium et Spiritum sanctum, ut a nullo mittatur, et idcirco eterna Patris divinitas communis est Filio et Spiritui sancto. Incarnatio vero Filii propria Filii est. Assumptio columbe vel ignis propria Spiritus sancti, etsi una sit operatio trium.

[548] _Psalt._, fol. 240, col. 2: Sicut autem timoris nomine Patrem, sapientie Filium, ita charitatis nomine intelligimus Spiritum sanctum. Fol. 241, col. 3: In actionis obtinentia timor domini, in lectionis studio sapientia, in oratione et confessione operatur dilectio. Tenemur obedire per timorem, qui est Pater; tenemur legere per sapientiam, qui est Christus; tenemur psallere et orare per charitatem, qui est Spiritus sanctus.

[549] Che una connessione corra tra la dottrina della trinità e quella dei tre stati lo dice l'_Expositio in Apocalipsim_, fol. 142, col. 2. Pro eo enim quod Deus trinitas est, in tribus magnis certaminibus oportebat dissolvi regnum mundi hujus a compage sua, ut statueretur perpetue regnum Dei. Cfr. _Concordia_, II, I, 6, fol. 8, col. 4. Alioquin si una persona esset deus, nec tria distincta opera essent querenda, nec in uno tamen concordia assignari valeret.

[550] _Apoc._, fol. 3, col. 2: Est enim clavis veterum notitia futurorum. _Conc._, II, 5, fol. 8, col. 1: Intelligentia illa quae Concordia dicitur similis est vie continue, que a deserto porrigitur ad civitatem, interpositis locis humilioribus, in quibus se viator ambigat iter rectum adire, et nihilominus interpositis jugis montium, a quibus possit posteriora et anteriora respicere, et residui itineris rectitudinem ex retroactae viae contemplatione metui. Omnis enim, qui coram facie graditur, ubi itineris vestigium non apparet, ex aspectu retroacti agendi rectitudinem pensat.

[551] _Conc._, II, I, 1, fol. 6, col. 3. Multum ergo distat inter utrumque celum, multum inter utrumque testamentum differentia est. Differunt sane utriusque nativitates, differunt vite, differunt bella, differunt et victorie. Illi enim ex carne, isti ut jam dixi ex aqua et spiritu nati sunt .... illi faciebant uxoribus libellum repudii .... isti in typo Christi et ecclesie singuli singulas teneri jubentur .... illi pro terrenis possessionibus pugnaverunt, isti non tam pro terra aut qualibet terrena substantia, sed pro sancte libertate ecclesie et salute spirituum suorum preliare noscuntur.

[552] _Apoc._, fol. 3, col. 1. Pro quattuor autem historiis quattuor evangelia data sunt .... Duo vero medii Marcus et Lucas non apostoli sunt, sed apostolorum discipuli et audita potius quam visa describunt. Sicut ergo apud nos si humano liberaretur judicio, majoris auctoritatis esse quis diceret que apostoli visa, quam quod apostolorum discipuli non tam visa quam audita scripserunt, ita historiarum quattuor, prime et ultime, Job scilicet et Hester majorem judeorum presbiteri auctoritatem dederunt, quam duobus mediis, Tobie vero et Judith.

[553] _Conc._, II, I, 1, fol. 7, col. 2. Oportet inquam nos in hoc opere altare testamenti prioris pro dono omnipotentis Dei ordinate componere, fundentes et statuentes desuper aquam testamenti novi, ut aliud inter aliud, ac si rota infra rotam inesse per concordiam videatur. Invisibilem autem spiritum ignem suum spiritualem veluti de tertio celo dirigere, ut, veniente quod perfectum est, evacuet quod ex parte.

[554] _Conc._, III a, 18, fol. 29, col. 4. Attendamus ergo spiritualiter quae spiritualiter dicta sunt, et quemadmodum aedificent spiritualiter resoluta quae, carnaliter intellecta, insipida sunt.

[555] _Conc._, Prol., fol. 8, col. 1. Allegoria est similitudo cujuscusque rei parve ad maximam ac si dies ad annum, ebdomada ad etatem, persona ad ordinem vel ad urbem ad gentem ad populum et mille talia. Verbi gratia Habraam unus est homo et significat ordinem patriarcharum, in quo multi sunt homines. Zacharias unus est homo et hoc ipsum significat. Sarra una est femina et significat Synagogam .... Datus est filius Sarrae, filius non carnis sed permissionis temporis senectutis suae. Hoc est quando venit plenitudo temporum ut mitteret Deus filium suum; ergo Elisabethe illud idem significat.

[556] _Conc._, lib. V, cap. I, fol. 60, col. 3, 4; _Apoc._, fol. 14, col. 3. Tutte queste interpetrazioni si riducono a quattro principali, fol. 61, col. 3. Quia ex hiis omnibus quatuor sunt intelligentie principales, que ceteras omnes continet infra se 1.º Historica seu et 2.º moralis 3.º contemplativa [sub cujus nomine continentur duo tropologica et anagogica, quarum prima inferior est contemplativa, secunda superior] et 4.º typica, que dividitur in septem speciebus.

[557] _Concordia_, V, 2, fol. 61, col. 1; cfr. II, I, 29, fol. 28, col. 2.

[558] _Apoc._, fol. 63, col. 4.

[559] Queste strane allegorie si leggono nel _Commento all'Apocalisse_, fol. 53, col. 4; fol. 54, col. 3, 4.

[560] _Conc._, IV, I, fol. 42, col. 2, 3. Sciendum quoque quod concordia non secundum totum exigenda est, sed secundum quod clarius et evidentius est; non secundum cursum historie, sed secundum quid .... Ita novum testamentum simile est veteris testamenti .... Sicut ergo sunt arbores sylvae plurimae quae in stipitibus sunt similes sed tamen in ramis foliisque dissimiles, sic et duo testamenta in rebus quidem generalibus similia sunt sed in specialibus dissimilia.

[561] _Conc._, II, I, 2, fol. 7, col. 2. Concordiam proprie esse dicimus similitudinem aeque proportionis novi ac veteris testamenti, eque dico quoad numerum non quoad dignitatem, cum videlicet persona et persona, ordo et ordo, bellum et bellum ex parilitate quodam mutuis se vultibus intuentur, utpote Habraam et Zacharias, Sarra et Elisabeth, Isaac et Joannes Baptista, et homo Jesus et Jacob, duodecim Patriarche et numeri ejusdem apostoli, et quodlibet simili, quod totum ubicumque occurrerit non pro sensu allegorico sed pro concordia duorum testamentorum facere certum est, unum vero spiritualem intellectum ex utroque procedere.

[562] _Conc._, II, I, 10, fol. 10, col. 3. Non igitur secundum intellectum numerum annorum extimanda sunt tempora ista, sed secundum numerum generationem. Etenim ab Adam usque ad Christum fuerunt generationes quadraginta et tres, et ab Osia usque ad finem secundi status sexaginta tres; ab Osia namque initiatum est testamentum novum quod confirmatum est in Christo, ne prius videretur deficere vetus quam novum seminatum et radicatum germinaret ex humo et produceret fructum.

[563] Oltre alle suddette analogie Gioacchino sa scoprirne un'altra che per la sua singolarità merita di esser riferita. _Conc._, IV, 2, fol. 43, col. 2. Sed et illud ad concordiam pertinere non est dubium, quod sicut Eva prima mater corrupta per serpentem genuit geminos in peccato, quorum junior a primogenito interfectus est; ita, ut traditur, tempore predicti Osie mater populi romani, que vocata est Rhea vel Ilia, geminos concepit de stupro, et nihilominus primogenitus juniorem occidit.

[564] _Conc._, II, I, 5, fol. 8, col. 2. Habet autem iter istud, quo pergere cupimus, duce deo, aliquid securius utpote quam non aliquo casu agitar aut agi capit, sed in dei sapientia et doctrina habens stationes suas certis limitibus designatas. Qui videlicet limites diversis modis considerandi sunt, largo seu et districto secundum majora tempora et secundum mediocra et minora; quod totum de numero generationum et temporum proprietate colligitur. Aliud namque tempus fuit, in quo homines vivebant secundum carnem, hoc est usque ad Christum, cujus initiatio facta est in Adam. Aliud in quo vivitur inter utrumque, hoc est inter carnem et spiritum, usque scilicet ad presens tempus, cujus initiatio facta est ab Heliseo propheta, sive ab Osia rege Juda. Aliud in quo vivitur secundum spiritum usque videlicet ad finem mundi, cujus initiatio a diebus beati Benedicti. Fructificatio itaque vel proprietas primi temporis, sive ut dicimus melius, primi Status ab Habraam usque ad Zachariam patrem Joannis Baptiste, initiatio ab Adam. Fructificatio secundi status a Zacharia usque ad generationem quadragesimam secundam; initiatio ab Osia sive a diebus Asa sub quo vocatus est Heliseus ab Helya propheta. Fructificatio tertii status ab ea generatione, quae fuit vigesimasecunda a Sancto Benedicto, usque ad consumationem seculorum; initiatio a Sancto Benedicto.

[565] _Conc._, II a, 18, fol. 13, col. 1. Ab Adam usque ad Jacob fuerunt generationes 21: a Jacob usque ad Asa et alio modo usque ad Osiam generationes 21; licet enim judices qui prefuerunt populo Israel non pertineant ad ordinem generationum; tamen pro generationibus accipiendi sunt, quia quedam propagatio spiritualis fuit in eis sicut ut in regibus Jude et Israel. Exinde ab Asa usque ad Achim, sive ab Osia usque ad Christum generationes 21.

[566] _Conc._, II, I, 19, fol. 13, col. 1. Quia denarius numerus perfectus est integer in seipso, in eo velut in fonte aliorum statuendus esset finis inquisitionis nostre .... Si quidem ab Adam usque ad diluvium generationes decem, a diluvio usque ad subversionem Sodomorum generationes decem. Exinde usque ad Obed, qui fuit contemporaneus Hely, generat. X. Exinde usque ad Joas, in cujus diebus cepit sterminari Israel ab Azael rege Siriae, gen. X. Exinde usque ad trasmigr. Babilonis gen. X.

[567] _Conc._, II, I, 23, fol. 14, col. 3. Et que sint illa septem signacula (memorata in libro Apocalipsi) septem signa quorum sex peracta sunt in labore filiorum Israel, septimum in otium.

[568] _Conc._, II, I, 9, fol. 10, col. 2. Primus status tenendus est ab Adam usque ad Christum, secundus ab Osia rege usque ad presens, tertius a beato Benedicto usque ad consumationem seculi.

[569] _Conc._, IV, 24, fol. 53, col. 4. Illud autem lectorem moneo et maxime in legendis historiis et notandis annorum numeris studiosum, ut si forte in distinctione pontificum et imperatorum aliquid per generationes singulas invenerit corrigendum, quod ex corruptione multimodo chronicarum accidesse posse non nego, liberum sit ei pie tamen et veraciter emendare, ne forte sicut ego in diversis diversa repperi, ita accidere potuerit ud ad summam veritatis venire nequierit ....

[570] _Conc._, IV, 3, fol. 44-45. Il raffronto si chiude con queste parole: Quod intelligens Constantinus imperator beato papa Silvestro imperialem, quam ipse tenere videbatur, tamquam deditam Christo regi sponte obtulit dignitatem. Verumtamen quia regnum Christi non est ex hoc mundo, sic visum fuit romanis pontificibus debitam semper a Christo accipere potestatem, ut tamen usum temporalis regni vel potius bonorum corporalis regiminis illis cogerentur permittere, qui mundi gloriam querunt, ne hi, qui juxta Apostolum militant deo, implicarentur temporalibus negociis. Gioacchino conosce ed apprezza grandemente l'opuscolo di S. Bernardo indirizzato a papa Eugenio. (_Conc._, V, 64, fol. 94, col. 4). Bernardus noster abbas Claravallis, qui in libro suo de Consideratione misso ad Eugenium papam, nihil de negligentiis aut gravamine subjectorum derelictum est in tantum, ut adeo liber ipse alter leviticus esse putaretur. Et quamvis sanctus vis mordacius argueret in romano pontifico occupationem, non tamen absolute occupationem, sed illam quae est secundum seculum, per quam ea, que est secundum Deum occupatio, periit.

[571] IV, 5, fol. 46, col. 1. Non enim in hac generatone aliquis imperator similis Salomoni in sapientia reperitur. Et tamen per spiritualem intellectum completum est in hac eadem generatione secundum aliquod mysterium Salomonis, quia Christus Jesus, quem significat Salomon altius pre solito per quosdam preordinatos servulos abundanter influxit .... Hylarius, Hieronimus, Joannes Chrisostomus, Augustinus.

[572] _Conc._, IV, 6, fol. 46, col. 4; IV, 8, fol. 47, col. 4; fol. 48, col. 1.

[573] Il cap. IV, 17, fol. 52, col. 2-3, che riguarda Leone si chiude con queste secche parole per Gregorio VII: Denique et in sequenti generatione, que respicit Joachaz (Joachin), quia sine consensu imperiali electus est Gregorius VII in romanum pontificem, obsessus ab imperatore idem papa, sublatusque idem a duce normandorum ductus est usque ad Salernum. In cujus locum idem imperator substituit Gilbertum, ravennatem episcopum, vocavitque eum Clementem. Completa est autem in hoc facto similitudo ei que accidit regi Joachaz, quem rex Egypti amovit a Hierusalem, ne regnaret in eo, et substituit ei Joachim fratrem ejus pro eo.

[574] _Conc._, IV, 22-25, fol. 53, col. 2; fol. 54, col. 3. Riporto solo la fine di questo lungo passo. Etenim ordo ille, qui pro claritate sapientie dici poterat aurum, modo obscuratum est et rursum velut in nigrum plumbum. Et hii, qui quasi lapides preciosi contineri consueverunt in claustro cordis, modo percurrentes vias latas, dispersi sunt in capite omnium platearum, disponentes exteriora negocia, dirimentes eas et lites judiciorum non bonorum .... Nunc autem ipsius ecclesie exigentibus culpis, hii qui successerunt in ipso ordine sacerdotali, nihil pene habentes de imitatione celestis hominis, terreni sunt omnino et terrena sectantur.

[575] IV, 30, fol. 55, col. 4. In ecclesia vero incipit generatio quadragesima prima anno domini 1201 .... Sed tamen expectandum est cura ingenti timore.

[576] _Conc._, I, 8, fol. 9, col. 3: Habet et monachorum ordo imaginem Spiritus Sancti qui est amor Dei; quia non posset ordo ipse despicere mundum, et ea quae sunt mundi nisi provocatus amore Dei et tractus ab eodem Spiritu, qui expulit dominum in desertum, veruntamen spiritualis dictus est quia non secundum carnem ambulat sed secundum spiritum. Igitur primus ordo initiatus est ab Adam, secundus ab Osia rege Juda, tertius secundum aliquid ab Heliseo propheta, secundum aliquid a beato Benedicto. Quare sic? Quia Spiritus Sanctus a patre filioque procedit.

[577] _Conc._, II a, 14, fol. 11, col. 4: Si autem incipis ab Asa sub quo vocatus est Heliseus, ab ipso usque ad trigesimam septimam generationem ab incarnatione Domini, sub qua et convaluit pre solito ordo monasticus sub regula sancti Benedicti in partibus Galliarum generationes sexaginta tres, usque vero ad initium tertii status septuaginta.

[578] _Conc._, II, I, 14, fol. 11, col. 3: Et rursus a sancto Benedicto usque ad consumationem seculi eadem existimatio manet sub eo tamen dierum numero, quem novit ipse solus, qui fecit omnia secundum consilium voluntatis sue. Ivi, III, 6, 7, fol. 42, col. 3: Ego autem mediam horam (Apoc., 8, 13) in loco isto pro dimidio anno accipiendum esse puto. Quid tamen de hoc verius sit judicio domini relinquendum. V. 64, fol. 95, col. 1: Sed utrum natus sit puer, qui designatus sit in Salomone aut in primo nasciturus, deus melius novit. Quia initia semper obscura et intellectu difficilia. V. 118, fol. 134, col. 2: Si queris dierum numerum non est meum dicere neque scire; quod nobis datum est hoc solvimus.

[579] IV, 31, fol. 56, col. 2: In ecclesia incipiet generatio 42 anno vel hora quam Deus melius novit. Non è meraviglia che si possa conoscere la fine di una generazione e non il principio, perchè Gioacchino più volte ripete che la durata della generazione può essere maggiore o minore del numero medio. Così _Conc._ II, I, fol. 12 Generationis in veteri Testamento variae fuerunt et inequales.