Les Regles De Cicco Simonetta Pour Le Dechiffrement Des Ecritur

Chapter 2

Chapter 2363 wordsPublic domain

(9.) Alia regula. Consydera zifras que sunt in fine dictionum, que, ut dictum est, frequenter representant aliquam vocalium, aut _s_ et _m_, aut _t_, et vide si aliquam ex eis inveneris in dictionibus unius aut duarum zifrarum, quia si fuerit in dictione unius zifre, tunc talis zifra representat unam vocalium, quia nulla dictio ideo nec syllaba potest esse sine vocali, et illa vocalis erit aut _a_, aut _e_, aut _i_, aut _o_; sed verisimilius est quod sit _a_ prepositio, ut dictum est supra. Si vero fuerit in dictione duarum zifrarum, tunc discurre per mentem tuam omnes dictiones duarum litterarum tantum et eas maxime que ut frequenter occurrunt in litteris, sicut _et_, _ut_, _ad_, _si_, _me_, _te_ et _se_. Et ut non te lateat, hic ponam omnes dictiones duarum litterarum tantum vel maximam partem earum, et sunt: _ab_, _ac_, _ad_, _an_ et _at_, _da_, _de_ et _do_, _ea_, _ei_, _eo_, _et_, _ex_ et _es_, _he_, _hi_, _id_, _ii_, _in_, _ir_, _is_ et _it_, _me_, _mi_, _na_, _ne_ et _ni_, _ob_, _os_, _re_, _se_ et _si_, _tu_, _te_, _ve_, _vi_ et _ut_.

(10.) Alia regula. Consydera si in littera proposita sint dictiones trium zifrarum tantum quarum prima sit eadem vel similis ultime, quia forte talis dictio erit _non_, que sepe occurrit in litteris, aut _sis_ vel _ibi_; et tu discurre per alias dictiones trium litterarum quarum prima sit similis ultime, sicut sunt: _ala_, _ama_, _ana_, _ara_, _ede_, _eme_, _ere_, _che_, _ixi_, _ivi_.

(11.) (Fol. 442.) Alia regula. Consydera si in littera proposita sit aliqua dictio vel dictiones in qua vel quibus sit aliqua zifra triplicata absque intervallo, quia talis zifra representat _u_, ut _mula_ (_sic_ pour _uvula_?).

(12.) Alia regula. Consydera si in littera proposita est aliqua zifra geminata et maxime in dictionibus quatuorum (_sic_) zifrarum, quia fortasse talis zifra representabit _l_ vel _s_ qui ut frequenter geminantur, ut _esse_ et _ille_.

(13.) Alia regula et ultima, communis tam in litteris vulgaribus quam latinis. Consydera si in littera proposita est aliqua zifra ad quam semper et ubique sequatur una et eadem zifra, quia talis zifra representat _q_, et alia sequens representat _u_, quia semper post _q_ sequitur _u_, et zifra que sequitur zifram representantem _u_ semper est vocalis, quia semper post _q_ sequitur _u_, et post _u_ sequitur alia vocalis.

Possunt tamen predicte regule decludi (_sic_) multipliciter, utputa scribendo per zifras partim litteram in vulgari et partim in latino; item interponendo et apponendo in littera zifras nullas litteras representantes et maxime dictionibus unius vel duarum aut trium zifrarum vel litterarum; item scribendo cum duobus alphabetis zifrarum omnino diversis; item ponendo unam zifram solam loco _q_ et _u_.

(Extrait de la _Bibliothèque de l'École des chartes_, tome LI, 1890.)

Nogent-le-Rotrou, imprimerie DAUPELEY-GOUVERNEUR.