De l'utilité de la flagellation dans la médecine et dans les plaisirs du mariage, et des fonctions des lombes et des reins

Part 8

Chapter 83,436 wordsPublic domain

Maximè Sennerti sententiam illud confirmat, quod pro diversâ conformatione renum et vasorum renalium, in quibus aliàs valdè ludere solet natura, alii aliis, proniores sunt in libidinem, et ad perpetrandam magis fortes. Exempla habemus apud. Salom. Albertum in observationibus et Joan. Riolanum Antrop. lib. 2, cap. 27, qui Eorum libet cadaver masculum secuit hominis ultimo supplicio ob facinora affecti, in quo uterque se reperiisse scribit tres emulgentes in dextrum renem, venas verò spermaticas in utroque latere ex emulgentibus descendentes. Salom. Albertus ex hoc rectè colligit uberiorem seminis proventum et salacitatem inexhaustam, quaque vix satiari potuerit: dequâ hominem ipsum etiam paulò ante supplicium aït conquestum fuisse. Riolanus suum scribit totum in Venerem fuisse pronum, atque ob Trigamiam, quod tres viventes haberet uxores, strangulatum. Adde Philipp. Salmuth. Obs. Med. cent. 1. Obs. 23, qui duos ob rem veneream valdè infames secuit, in quorum posteriori renes maximi, ut ternos, immò quaternos alios humanos æquare possent. Pergit Sennertus et quærit, qui fiat, nisi sententia hæc admittatur, quod sapor ille, ac odor, qui in animalibus pluribus non castratis, per universum corpus diffunditur, maximè tamen in renibus percipiatur, ac potissimùm in animalibus adultis; in novellorum ac teneriorum renibus, dum nondum fœminas ineunt, non reperiatur? addit præterea ex Oribasio lib. 6. Collect. c. 38, ex retento semine renes male affici; inter calidorum renum signa à Medicis recenseri propensionem ad libidinem, somnia libidinosa, et nocturnas in somno pollutiones; qualitates insuper seminis ex renum constitutione Practicis deduci. Quemadmodum et renes calidos indicat prompta libido et salacitas, renes frigidos Veneris nullum ferè desiderium et appetentia.

Denique in gonorrhœâ lumbis ad renum regionem pro semine imminuendo aut alterando remedia adplicari, ex Aretæo docet, lib. 2 Chron. c. 7, et Alex. Tralliano lib. 9. c. 9.

Atque huic Sennerti sententiæ probandæ, adde quod Plinius habet, lib. 34, c. 18. Plumbum, alligatis lumborum et renum parti laminis, frigidiore naturâ inhibere impetus Veneris: additque exemplum: Calvum Oratorem vasa Veneria sponte naturæ erumpentia, usque in morbi genus, his laminis cohibuisse.

Adde Galenum lib. 5, de tuendâ valet. c. ult. lib. 6. de loc. adf. c. ult. et lib. 14, meth. med. c. 7, qui athletas similiter ad pollutiones nocturnas inhibendas, et Veneris impetus compescendos, laminas plumbeas adhibuisse scribit, et lumbis ceratum ex simplici rosaceo, cum aquâ frigidâ subacto, applicasse in priapismo. Cæl. Aurelianus. lib. 5. Tardar. pass. cap. 5, præter laminam plumbeam, spongias puscâ frigidâ infusas, ut loquitur, circumdandas suadet.

Adde Aëtium, qui cum Theod. Prisciano, lib. 2, c. 11, lumbis non tantum laminam plumbeam, et refrigerentia adhibet, sed decubitum etiam supinum damnat, ne partes lumborum incalescant, et malum inde augeatur, Tetrab. 1, serm. 3, c. 32 et 33.

Adde Oribasium, Synops. lib. 9. c. 39 et 40, et Paullum Æginetam, lib. 3, c. 55 et 56, quorum uterque idem statuit; hic verò etiam urinas cientia medicamenta, in gonorrhœa prohibet, ne renibus in lumborum regione positis noceant.

Nec latuit hæc res Avicennam, qui lib. 3, fen. 18 cap. 9. inter signa renum extenuatorum, et exoletorum, ponit defectum coïtus; et c. 11. caussam debilitatis renum inter alia facit frequentiorem coïtum, et c. 13, ad debilitatem renum corrigendam coïtus suadet abstinentiam.

Nec ignoravit Aaron, Medicus celebris apud Rhasen, lib. II. Contin. c. 5 qui aït: Si erectio veretri fuerit debilis, erit caussa ex hepate et renibus.

Et trahendus huc Aristoteles, qui animantia alia, præter hominem, gonorrhœa non laborare ideò putavit, quod in dorsum non decumbant, Probl. sect. 10, pr. 18. Contrâ equi generosiores, ubi ex insessoris subsultu lumbique renesque incalescunt, pronâ libidine feruntur in venerem. Nec videntur hanc rem ignorasse matronæ Athenienses, quæ in Thesmophorion festo (quando seorsim cubabant à viris,

Perque novem noctes Venerem tactusque viriles In vetitis numerabant,

ut Ovidius loquitur lib. II. Metam. Fab. 11.)

Ex ἁγνῷ Latini viticem et agnum castum vocant, cubitus sibi sternebant. Vitex enim ille frutex est, seu arbuscula, libidini restinguendæ dicata. Igitur ejus folia dorso sibi sternebant, ut eo modo vim seminis generandi, libidinem concitandi in renibus, partibusque vicinis morarentur. Historiæ meminere Dioscor. lib. 1, c. 116. Plin. lib. 24, c. 9. Galenus, lib. 6, de simpl. med. fac. Ælian. de anim. lib. 9, c. 16.

Neque alia est caussa, ob quam renes animalium, et præcipuè hirci, ad coïtum.

Atque ab Aëtio partes quæ sunt circà renes Scinci, ad tentiginem fascini excitandam commendantur, loco adducto c. 35. Nisi quod analogiam quamdam habeant, et similitudinem cum renibus humanis, ob quam juvare eos credentur, et ad officium generationi destinatum excitare. Quemadmodum et iis, qui minus in venerem sunt prompti, inter alia medicamenta, unguenta calida, non partibus pudendis tantum, sed renum etiam regioni inungenda, prescribi solent; et diuretica valida, ut cantharides, ac decubitus in dorsum imperari; ut et renes hoc pacto incalescant; et semen ac testes concitetur, ad qui in Venerem frigidi languent, reaccendantur. Undè Rhases lib. II. Contin. c. V. Quoties, inquit, fricantur lumbi cum medicinis calidis, veretrum crescet in erectione, et magnificabitur.

Et Misish Arabs, in Summâ apud eundem Rhasen; Calefactio dorsi, ait, subvenit ad luxuriam: (h. e. facit irritandæ libidini) et sicut infrigidatio ejus et dormitio super folia frigida, diminuit luxuriam, ita calefactio auget in luxuriâ mirabiliter. Ex quibus omnibus primum hoc concludimus, facere quidem ad Venerem exercendam lumbos, ut ex partibus suis constituuntur, et cum primis venas et arterias, ut quæ materiam ac spiritum deferant, quod volebat Cagnatus; præcipuum tamen organum esse renum παρέγχυμα, cujus beneficio semen primum incipiat elaborari, perfici deinde porrò, et æquabilitatem indipisci in vasis, quæ et Sennerti, ut patuit, et nostra est sententia. Nec tamen de nihilo est, quod Nemesius notabat cum Isidoro, et Matthæus insuper et Laurenbergius, salsedinem quandam, et serosam materiam simul semini communicari et tentigini excitandæ à renibus ad testiculos adimplaustrari, quod verbi ac ipsâ in re usurpat Papias Grammaticus, in Vocabulario.

Concludimus porrò, flagra dorso sivè lumbis inflicta, quia partes semini generando dicatæ, ac semen ad genitales partes deferentes, ab iis incalescunt, in Venere excitanda, aut libidine, multum posse. Undè non mirum extincti illos pudoris bipedes libidinisque abominandæ victimas, de quibus egimus, aut alios nimiâ Venere exhaustos, lumborum partibus defectis lumbisque solutis, à flagris remedium quæsivisse. Horum enim incussu partes refrigeratas verisimile est rursus incalescere, ac materiæ seminali fervorem conciliari, accedente præsertim partium verberatarum dolore, qui facit, ut uberiùs sanguis, spiritusque attrahantur; donec calore ipsis etiam generationis instrumentis communicato, male feriatæ voluntatis desiderium expleatur, et naturâ etiam invitâ, atque ultra modum potentiæ suæ vi in flagitia adigatur. Hæc mea est sententia, mî Cassî.

At inquies, illi quidem, de quibus tu agis, abominandâ libidine exhausti, ut illicitam Venerem continuarent, porròque in eodem scelerum cœno se volutarent, remedium hoc usurparunt. Quæris autem; postquam res ita habet, an non eodem non secus ac medicamentis aliis, citrà crimen ac reprehensionem uti is etiam possit, qui licitæ quidem Veneri addixit operam, latera tamen, et quæ præterea utramque hic paginam implere debebant, languidiora experitur, aut planè, ut Virgilii utar verbis, ex lib. 3 Georg.

Frigidus in Venerem senior, frustràque laborem Jucundum trahit, et si quando ad prælia ventum, Ut quondam in stipulis vanus sine viribus ignis Incassum furit;

ut creditricis etiam, non dicam debito, sed nec τῷ interesse saltim sit solvendo? Quidni, verò amice Cassi? Te quidem, remedii id genus ut usurpes minimè opus habere, juramento quinquagenario contendere paratus sum. Aliud nempe de te, qui medicus audio, atque hac in re ex artis præscripto judicare quidpiam aut possim, aut debeam, non falsus conjectator pridem præsumpsi. Aliud modo testatur nuptæ novellæ et musteæ uterum recenter verminans, testis omni exceptione major, et cui fides meritò arbitranda, cui felicem etiam justo tempore λύσιν Deum poscimus. Ut cum aliis idem communices remedium, si qui sint, qui opus habeant difflagellatore,

Qui validè intorto verbere terga secet,

nullos vetabo. Ἀφθόνους esse oportet non Μουσῶν tantum θύρας quod vulgò dici solet, sed ἰατρῶν maximè.

Invidentiæ enim crimen, ut Scribonius Largus aït in Epistolâ ad C. Julium Callistum, cum omnibus invisum esse debeat, tum præcipuè Medicis: in quibus nisi plenus misericordiæ et humanitatis sit animus, secundum ipsius professionis voluntatem, omnibus Diis et hominibus invisi esse debent.

Ego tamen in tui saltim gratiam, ὦ φίλον κάρα, cum ita volueris, animi mei sententiam liberius paullò tibi explicare volui. Tu boni qualia consule, et me tuum porrò ama, quod facis, jocisque innoxiis, qui in seria tamen ducunt; veniam impertire et bene vale.

Lubecæ, Kal. sext. anno 1639.

VIRO SUMMO

THOMAE BARTHOLINO,

HENRICUS MEIBOMIUS.

S. D.

Responsarias meas nuper rectè tibi redditas esse, ex magni Simonis Paulli optimo filio Christiano Paullo lubens intellexi. Significat verò idem mihi nomine tuo, velle te parentis mei Johan. Henr. Meibomii epistolam de flagrorum in re veneriâ usu, renumque et lumborum officio, typographo recudendam dare. Quare nihil mihi gratius potuit accidere. Traxit quidem epistola illa originem ex liberioribus in convivio jocis, est que illius editio, parente inscio, Lugduni Batavorum procurata à magno illo viro cui inscripta est. Placuit tamen pluribus præstantibus in Europa viris, est que in publicis etiam scriptis à quibusdam laudata. Quin, cum initio pauca tantum exemplaria essent excusa, inter amicos distribuenda, cæpit desiderari ab eruditis et anxiè inquiri à curiosis, cum argumentum nescio quid haberet ἑλκυστικόν Dolui ipse sæpius me amicis desiderantibus ejus copiam facere non potuisse; nolebam tamen eam iteratò imprimendam dare, partim, quod non omnia illius probarem partim, quod inter prima famæ incrementa illorum censuram incurrere nollem, quibus jam tum hæ tinctæ sale pruriente chartæ nimis fescenninæ videbantur. Interim tamen antè paucos annos vel Lugd. Batav., vel alibi, nescio quo editore, recusa est, quod quidem non ægrè tuli, si tamen eâ de re admonitus fuissem, luculentior prodiisset editio. Nunc verò valdè mihi gratulor, quod tibi quoque, quem inter primaria sua decora Europa numerat, ita placuerit, ut imprimendam iteratò censeas, novis accessionibus per te auctam. Tibi jam ab illis ambitiosè tristibus periculum nullum est, nec metuis, ne

Rugato Cato tetricus labello Nasum Rhinoceroticum minetur.

Quin sacra hæc aliter non constant, nec Vestalibus aut horribilibus Sabinis nos scribinus, sed medicis. Meretur verò argumentum illud examinari accuratius, nec dubito a Te magni ingenii et lectionis infinitæ Viro, omnia esse adducta, quæ ornare illum locum possint. Cum tamen edita epistola quædam margini sui exemplaris adscripserit parens, ea debitis locis inserta, locupletandæ editioni, transmitto. Sunt dein nonnulla in hac epistolâ, quæ sapiunt anti-Harveïana tempora, in quibus malo ipse optimi parentis mei errorem agnoscere, quam defendere, cum præsertim ipsi non cum aliquot tantum doctis, sed cum aliquot sœculis sit communis. Nostri illud Celsi tui: «levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multaque nihil ominus habituro convenit etiam simplex erroris confessio. Et cur non mereatur veniam error, in quem non tam pertinacia aliqua, quam ævi infelicitate incurrit? Illa quidem, quæ in initio epistolæ de curatione morborum per flagellationes refert, aliorum nitantur auctoritatibus, nec dubii multum habent. Videntur autem recentiores remedia illa, malo ipso si non majora, ingrata tamen, in superferè habuisse. Illam tamen maniacorum per verbera curationem, cujus ex Cælio Aureliano, Rhase, aliis que meminit, superiori adhuc seculo in Anglia fuisse usitatam, quamvis medici ejus non meminerint, disco ex Bodino qui libro quinto de Republicâ ita loquitur: «Insania vero interdum in furorem abit: quod furoris genus verberibus mitescit. Nam Londini furiosorum hominum multitudo eodem coacta domicilio verberibus acerrimè castigatur quartâ-decimâ lunâ, quæ major vis est furoris, tumente cerebro. Cujus rei me commiseratio cum cœpisset, intellexi à curatoribus salutarem esse furoris medicinam.»

Fœminis apud Romanos palmæ feriebantur, credebatur que hinc prœgnantibus facilior partus, sterilibus autem fœcunditas accedere. Sat id superstitiosum erat, fiebatque à Lupercis tantum, amiculo Junonis sivè pelle caprinâ, ut docet Festus, induti; rident que ipsi Romani, ut apud Juvenalem sat. 2, videre est. Somnambulos, dum noctu surgunt, probè verberandos esse nonnulli censent, id quod feliciter cessisse certo exemplo mihi cognitum est, malo per verbera atrocia feliciter depulso, nec unquam recurrente. Recenset dein parens flagellationum ad libidinem concitandam factarum historias, mox que in causas inquirere incipit. Rejicit autem primùm astra, dein consuetudinem, à quâ solâ rationem hujus rei deduci non posse, satis, ni fallor, fecit manifestum. Id verò considerat, flagellationem illam non alibi, quam in dorso, lumbis que factam, hinc que eruendam veram causam censet. Ostendit igitur, cum sacras litteras, tum antiquitatem omnem unanimi consensu lumbis renibusque et lateribus suas in generatione seminis et Veneris usu partes deferre. Et non pauca quidem ex variis scriptoribus adduxit; possent autem longè plura ejus generis, ex poëtis potissimùm adferri, nisi res jam tum clara esset. Ideòque id apud me quoque certum, lumbos plurimum ad negotium Veneris facere. Quod verò dein probare suscipit, à renibus in lumbis sitis semen primum elaborari, et si multos præclaros viros et qui ante et qui posteum vixerunt habeat ὁμοψήφους mihi necdum probavit. In confesso enim hodiè est apud veritatis scrutatores sanguinem per arterias emulgentes ad renes deferri, renibus autem per emulgentem venam in cavam et indè in cor redire: arterias spermaticas sanguinem ex arteriâ magnâ accipere, venas spermaticas eundem à partibus seminalibus, partim in cavam, partim in emulgentem venam reducere: qualis sanguinis motus ex valvularum in his venis constitutione manifesto probatur. Patet autem indè, nihil à renibus ad testes per vasa descendere. Interim verum manet, lumbos calidos ad Veneris opus facere, frigidos illud impedire, rectè que à medicis ad libidinem excitandam aut supprimendam calida vel frigida lumbis apponi. Ut enim parens meus ipse ex Cagnato, Montuoque observavit, sunt in lumbis majora vasa sita, in quibus si sanguis incalescit, necesse etiam est, per arterias spermaticas eum calidiorem tandem defluere, ipsam que seminalem materiam facilè mobilem in fervorem agi. De Renibus ita censeo. Si incaluerint solito magis, sanguini per venas emulgentes relabenti majorem calorem communicari, cum que continuo ad renes sanguis accedat, relabatur que, potest à renum calore toti sanguineæ massæ calor communicari major, undè etiam per arterias spermaticas sanguis calidior descendit. Hinc que explicari potest, cur quibus calidi renes, ii ad libidinem propensi, et quæ alia φαινόμενα ad suam sententiam probandam adduxit parens. Fortè etiam aliquando in illis, quibus jam tum calidus est sanguis, sunt que proindè libidinosiores, renes etiam calidi à sanguine continuò accedente fiunt, ceu notum est medicis, ubi errore diætæ incaluit sanguis, renum peccatum facillimè luere, quia ad eos præ aliis partibus magna quotidiè sanguinis copia accedit. Tum igitur non tam à renum calori dependet libido, quam à communi causâ, sanguinis nempe calore et libido et renum calor. Porrò jam ita rem explico. Per verberum incussus calefit in lumborum vasis, quà minoribus, quà majoribus sanguis, tandemque in ipsis etiam renibus, inde tota massa sanguinea demùm, ideòque et per arterias seminales fervidior elabitur, immò copiosior quoque, dum per illorum scelestorum ad Veneris prælia se parantium libidinosas cogitationes concitatur quodam modo versùs spermaticas partes effervescens sanguis. Ita et per decubitum molliorem, supinum, seminis profluvia incalescente sanguine concitantur. Equitantes in Venerem pronos fieri notum est, annotatumque jam tum in Centone problematum quæ sub Aristotelis nomine circumferuntur, sect. IV. probl. 12. Rationem autem hanc reddit auctor διὰ τὴν θερμότητα καὶ τὴν κίνησιν ταὐτὸ πάσχουσι, ὅπερ ἐν τῇ ὁμιλίᾳ propter calorem et agitationem ita afficiuntur, ut in coïtu solent, planè ad mentem meam. Incalescit enim per motus illos successiones que equitantium sanguis in vasis lumborum, promoveturque sanguinis per Aortæ truncum descendentem motus et ita etiam versus partes seminales. Contrarium quidem testari videtur Hyppocrates, lib. de aër. aq. et loc. ineptos nimiùm ad Venerem fieri eos, qui multum equitant. Veram explicandus ille est de continuâ Scytharum equitatione, quæ ad lassitudinem usque fit, corpusque debilitat ac resolvit, et ita Veneris stimulos supprimit. Ea verò de quâ ex Aristotele diximus, equitatio moderata intelligitur, per quam incalescant tantum lumbi. Non placet nunc progredi et distinctè quo libet ad examen vocare, quæ Parente meo adducta sunt, argumenta cum præsertim ea, quæ Sennertus habet, parenti pleraque memorata, jam tum satis feliciter discusserit Nath. Highmorus, Anatom. Operis lib. I. part. 3, cap. 4. Retinent interim suam certitudinem multa à Parente proposita, rejectâque tantum illâ de Renum vi σπερματοποιητικῇ sententia, reliqua fere plana sunt. Fortè ex recentioribus nonnulli ex suis hypothesibus aliter illa φαινόμενα explicare conarentur, quomodo Vir quidam ingeniosus qui seminis materiam chylum, non sanguinem, sibi firmiter persuaserat, per verbera in lumbis calefieri ampullascentem ibi chyli alveum, tumque ad partes genitales materiam quoque seminis magis moveri, arbitrabatur. Possem longè alia adferre, quibus hodiè commentum illud de succo nervoso placet, quem semini quoque materiam præbere existimant. Verum in illarum hypotheseon veritatem inquirere, non est hujus loci. Video autem hic verum esse, quod de omni impensarum genere dicebat olim Grœcinus apud Columellam: plerosque nova opera fortius auspicari, quam tueri perfecta. Meam tamen, quam de sanguinis in lumbis incalescentia proposui sententiam, non hypothesibus, sed certis probatisque niti arbitror; Quod si tibi quoque, Vir magne, placuerit, longè magis in eâ confirmabor. Vale. Scripsi Helmstadii in Academiâ Julia.

Prid. Kal. Sept. ann. 1669.

NOTICE

_Des auteurs cités dans l’Ouvrage de J. H. Meibomius, et que j’ai consultés pour corriger cette édition._

Festus. Titus et Asclépiade. Cœlius Aurelianus Rhasès. Antoine Gaignier. Valescus de Tarente. Sénèque. Juste-Lipse. Jerôme Mercurialis. Galien. Thémison. Elidœus de Padoüe. Thomas Campanella. Menghus Faventicus. Pétrone. Jean Pic, Comte de la Mirandole. Jean Mévisan. Cœlius Rhodiginus. André Tiraqueau. Othon Brunsfeld. Fransciscus Junctinus. Aristote. Ennius. Quintilien. Hippocrate. Marsilio Cagnati. Jérôme Montuus. Origène. Isidore. Saint-Jérome. Arnobe. Suidas. Petrus. Laurembergius. Celse. Bodin. Brisson, _antiquités du droit civil_. St.-Mathieu. Jérémie. St.-Paul. Salomon. St.-Pierre. Fr. Ranchin. Aëtius. Catulle. Martial. Perse. Juvenal. Nicolas Perrot. Mathœus. Martinius. Tertullien. Hésychius ou Isicius. St.-Augustin. Nicolas de Lyre. David. Ausonne. Avicenne. Fulgence. Varron. Lactance. Ovide. Apulée. Tibulle. Suétone. Barthelemy Montagnana. Nemesius. Joh. Marthæus. Garyopontus. Sennert. Arétée. Oribase. Gaspar Hoffmann. Kariesatos. Jean Beverovicius. Jean Barclay. Pierre d’Erlesunde. (Anecdotes moscovites.) Béroalde. Prudence. (Histoire des martyrs.) Dempster. Cardan. Olhafius. Wormius. Actuarius. Nath. Highmorus. Papias, le grammairien. Alexandre Trallien. Pline. Licinius Calvus. Théodore Priscien. Paul Eginete. Aaron. Dioscoride. Ælien. Misih. Virgile. Scribonius Largus. Plaute.

Auteurs cités dans les notes du Traducteur.

Lucien et Perrot d’Ablancourt. Pérégrinus. Diogène. Racine. Sénèque. Vossius. Horace. Le marquis de Langle. Ménage et Furetière. M. l’abbé Chappe d’Auteroche. L’Abbé Boileau. Columella. Matthiole. Arnaud de Villeneuve M. de Lignac. M. Lemery. Rabelais. Le Duchat (Ducatiana) Cornelius Gallus.

FIN.

On trouve aux mêmes adresses:

Poëmes philosophiques sur l’homme, 1 vol. in-18, frontispice gravé, représentant la résurrection des arts. 2 liv. 10 sous.

Les nuits de la Conciergerie, rêveries mélancoliques et poésies d’un proscrit; 1 vol. in-18, fig. 3 liv. 10 sous.

Les soupirs du cloître, ou le triomphe du fanatisme, épitre, par Guymond de la Touche, nouvelle édition, augmentée d’une notice sur la vie et les ouvrages de l’auteur, et autres poëmes choisis. 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Le Pain béni, poëme et autres pièces choisies de Marigny, nouvelle édition, 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Les Amours de Henry et Madeleine, poëme érotique en 2 chants, nouvelle édition, augmentée de plusieurs pièces en vers et en prose qui n’ont jamais été imprimées, 1 vol. in-18, fig. 2 liv. 10 sous.

Œuvres galantes de Palmarêze, 3 vol. in-18, jolie édition, beau papier, 9 liv.

L’éloge de _quelque chose_, dédié à _quelqu’un_, suivi de l’éloge de _rien_, dédié à _personne_, nouvelle édition, augmentée du poëme latin de Passerat, intitulé: _Nihil_, et autres pièces également piquantes, par divers auteurs célèbres. 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Lucina sinè concubitu, ou le plaisir sans peine, traduit de l’anglais de Johnson, par le citoyen Moët, et Concubitus sinè Lucina, par Combes, avec le supplément, ouvrage singulier, dans lequel il est démontré qu’une femme peut concevoir et enfanter sans le commerce de l’homme. 1 vol. in-18, 3 liv.

Les Serins, poëme didactique, formant avec les notes un traité complet pour l’éducation des serins; 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Histoire d’Hyppolite, comte de Duglas, par la citoyenne d’Aulnoy, nouvelle édition, 3 vol. in-18, avec de très-jolies figures, 7 liv. 10 sous.

Tout le monde connaît ce roman, qui a eu une infinité d’éditions: celle que nous annonçons est extrêmement soignée; elle est en petit texte, sur beau papier.

Le despotisme, poëme, et autres poésies patriotiques, par Mercier de Compiègne, 15 sous.

Cet opuscule, composé sous les verroux du despotisme le plus barbare, les yeux sans cesse fixés vers le glaive de la mort suspendu sur sa tête, tient un rang distingué parmi les productions de l’auteur. Il a obtenu la mention honorable de la Convention nationale, le 7 frimaire, et tous les journaux en ont fait le plus grand éloge.

La morale du deuxième âge, ou idylles morales, tirées des jeux de l’enfance, par Mercier de Compiègne; 1 vol. in-18, 15 sous.

Histoire du Petit Jacques, ouvrage moral, mis à la portée des enfans, traduit de l’anglais, nouvelle édition; 1 vol. in-18, 1 liv.

--Le même, en papier d’Hollande superfin; 2 liv. 10 sous.

Histoire d’Olivier Cromvel, par A. J. Dugour, 2 vol. in-18, fig. 8 liv.

Les nuits d’hiver, variétés philosophiques et sentimentales, recueillies par Mercier de Compiègne; 1 vol. in-18, fig., 3 liv. 10 sous.

Choix de nouvelles en prose et en vers, qui n’ont jamais été imprimées, ou qui sont devenues rares. Poésies de Camille Desmoulins, antérieures à la révolution, et qui n’y ont aucun rapport, Idylles orientales, sonnets traduits de l’italien et de l’espagnol, romances et observations sur différent points de philosophie et de politique, tout assure à ces _nuits_ un succès brillant.

L’innocence du premier âge, ou les amours de Pierre Lelong et Blanche Bazu, par Sauvigny; 1 vol. in-18, fig., 3 liv. 10 sous.