Part 40
Qui dubitatum fuit & non determinatum ante inceptionem itineris vestri quo judicio deducendi sunt illi qui rectati sunt de latrocinio, murdro, incendio, & hiis similibus, cum prohibitum sit per Ecclesiam Romanam Judicium ignis & aquæ, Provisum est a consilio nostro ad præsens ut in hoc itinere sic fiat de rectatis de hujusmodi excessibus; videlicet quod illi qui rectati sunt de criminibus prædictis majoribus, & de eis habeatur suspicio quod culpabiles sint de eo unde rectati sunt (de quibus etiam licet regnum nostrum abjurarent adhuc suspicio esset quod postea malefacerent) teneantur in prisona nostra & salvo custodiantur, ita quod non incurrant periculum vitæ vel membrorum occasione prisonæ nostræ: Illi vero qui mediis criminibus rectari fuerint & quibus competeret Judicium ignis vel aquæ si non esset prohibitum, & de quibus si regnum nostrum abjurarent nulla fuerit postea malefaciendi suspicio, regnum nostrum abjurent. Illi vero qui minoribus rectati fuerint criminibus, nec de eis fuerint mali suspicio salvos & securos plegios inveniant de fidelitate & pace nostra conservanda & sic demittantur in terra nostra. Cum igitur nihil certius providerit in hac parte consilium nostrum ad præsens, relinquimus discretioni vestræ hunc ordinem prædictum observandum in hoc itinere vestro, ut qui personas hominum, formam delicti, & ipsarum rerum veritatem melius cognoscere poteritis, hoc ordine, secundum discretiones & conscientias vestras in hujusmodi procedatis. Et in hujus rei testimonium, &c. Teste Domino P. _Wintoniensi_ apud Westmonasterium XXVI die Januarii, anno regni nostri tertio.
_Per eundem & P. de Burgo Justiciarium._
Eodem modo scribit Domino Bathon. & Glaston. Episcopis, & sociis suis Justic. itinerantibus in Comitatibus Sumerset, & Dorset. Justiciariis itinerantibus in Comitatu Oxon. & Justiciariis itinerantibus in Comitatu Lanc. & Justiciariis itinerantibus in Com. Essex. & Hertford. & Justiciariis itinerantibus in Com. Eborum, & Justiciariis itinerantibus in Com. Bedford. & Bucks, & Domino. H. Lincoln. & sociis suis Justiciariis itinerantibus.
Capitula & sacramentum coram Justiciariis itinerantibus dorso Paten. 3. H. 3. m. 1. p. 31. l. 12. libr. Steph. _Segrane_ in Bedf. Buck. Vid. _Hoved._ p. 549 & 743.
[Marge: _Magnates petunt libertates Angl. juxta sacramentum Regis._]
[Marge: _Rex annuit._]
A. D. 1223. Regis 8. in Octavis _Epiphaniæ_[515] Archiepiscopus Cantuariæ, & alii Magnates, Regem Londoniis obtestantur, ut libertates Angliæ, pro quibus bellatum fuit cum patre suo, confirmaret. Asserentes, quod in recessu Lodovici Galli ab Anglia, juratum esset ab ipso Rege, & tota nobilitate regni: quod libertates præscriptas omnes observarent, & omnibus traderent observandas. Guilielmus Briwere, unus e Consilio Regis, respondit: Eas violenter extortas fuisse, nec debere igitur observari. Moleste id ferens Archiepiscopus: Guillielme (inquit) si Regem diligeres, non impedires pacem regni. Quibus Rex pie motus: Omnes (ait) libertates illas juravimus, & omnes astricti sumus, ut quod juravimus observemus.
[Note 515: _Mat. Par. pag. 305._]
[Marge: _Rex inquirendas præcipit libertates Angliæ._]
Habito super hoc consilio, misit literas suas ad singulos Vice-comites regni, præcipiens:
Ut per Milites XII. vel legales homines uniuscujusque Comitatus, per sacramentum facerent inquiri, quæ fuerunt libertates in Anglia tempore Regis Henrici avi sui: & factam inquisitionem, ad _Londonias_ mitterent ad Regem in 15 diebus post Pascha.
[Marge: _Normannia detenta, quod libertates Angliæ non conceduntur._]
A. D. 1223. Mortuo, circa festum S. Petri ad vincula[516], _Philippo_ Rege Francorum, succedit _Ludovicus_, quem _Henricus_ Rex per solennes Legatos rogat, ut Normanniam ei redderet cum aliis terris transmarinis, sicut juraverat in recessu suo ab Anglia, cum ex assensu universorum Magnatum, pax inter eos esset composita. Sed hoc renuit _Ludovicus_, asserens juramentum ex parte Henrici esse violatum: tum quod Imprisii sui Lincolniæ capti ad gravissimam redemptionem sunt compulsi: tum autem quod de libertatibus regni Angliæ, pro quibus guerra mota fuerat, (&) quæ in recessu suo concessæ erant, & ab omnibus juratæ; ita actum est, quod non solum illæ leges pessimæ ad statum pristinum sunt reductæ, sed & illis nequiores, per totum regnum Angliæ sunt generaliter constitutæ.
[Note 516: _Ibid. pag. 306._]
[Marge: _Concil. Northampton._]
A. D. 1224. In Octav. S. Trin. Concilium _Northamptoniæ_ celebrat[517], præsentibus Archiepiscopo, Episcopis, Comitibus, Baronibus, & aliis multis. Tractatur de regni negotiis & dominiis in Francia reparandis.
[Note 517: _Ibid. pag. 308._]
[Marge: _Falcasius latrocinii, accusatus Regis Justiciarios in carcerem detrudit._]
Considunt interea Dunestabliæ Justitiarii Regis itinerantes, _Mar. de Pateshull_, _Thode Multona_, _Hen. de Braibroc_, & alii, placita tenentes de nova dissaisina. Coram his comperitur _Falcasius_ quidam (vir potens, & qui Johanni Regi militans Anglos acerrime contriverat) multos spoliasse, & plusquam 30 liberos homines de tenementis suis dissaisasse, dirutisque tenementis, fundum castello suo de _Bedford_ assaisisse; ideoque totidem centenis libris in Regis mulctatur misericordiam. Iratus _Falcasius_, comprehendi jubet istos Justitiarios, vinctosque in cæcum detrudi castelli carcerem. Manipulum emittit, qui jussa expediat; fugiunt Justitiarii, capitur tamen _H. Braibroc_, & carceri mancipatur. Uxor Regem advolat & Concilium: acta ejulans nunciat, & implorat opem. Consulitur una voce in vindictam celerem. Conscribitur exercitus, & arma omnes capiunt. Rex cum Clero atque Populo castellum adit, Justitiarium suum deposcit & introitum. Respondent Castellani, se nec de homagio Regis esse nec de fidelitate (erant quippe _Neustrii_) ideoque non tradituros castrum, _Falcasio_ (qui absens erat) non jubente. Obsidentur acriter & impetuntur a Populo telis, a Clero anathemate: Cædunt tamen Regios, & interficiunt. Commotus Rex, cohortem mittit _Falcasium_ quæsituram & comprensuram: sed hoc frustra. Tunc machinas adhiberi jubet, labefactarique muros, atque etiam frustra.
[Marge: _Falcasius in exilium relegatur._]
Solennius jurat, se obsessos suspensurum omnes, si per vim hos caperet. Illi, spretis cum minis nunciis, prohibent se ulterius de reddendo sollicitari. Rex accersit fabros; castellum ligneum erigit multo ipsis eminentius: Hinc ex alto missilibus, infra cuniculis subterraneis, undequaque machinis & armato milite impetuntur: & sic tandem capti fratres _Falcasii_ & Nobiles multi (24 numero) suspensi luunt. _Falcasio_ ipsi ad Regis confugienti misericordiam, decreto Concilii ob insignem in militia probitatem vita indulgetur: sed spoliatis bonis omnibus atque prædiis, in perpetuum exilium relegatur.
In hoc autem _Concilio_[518], Regi, pro maximis laboribus suis & impensis, tam a Prælatis quam a Laicis, concessum est per totam Angliam Carucagium, de qualibet caruca duo solidi argenti.
[Note 518: _Mat. Par. pag. 310._]
Magnatibus autem concessit Rex scutagium sc. de scuto quolibet duas Marcas Sterlingorum, & sic omnes ad propria recesserunt.
[Marge: _Rex 15am, petit ad recuperanda amissa in Francia._]
_Concilium Westmonasterii. A. D. 1225._
Rex _Henricus_[519] ad Natale tenuit Curiam suam apud Westmonasterium, præsentibus Clero & Populo cum Magnatibus regionis. Solennitate igitur ut decebat completa, Hubertus de Burgo, Domini Regis Justitiarius ex parte ejusdem Regis, proposuit coram Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, & aliis universis, damna & injurias, quæ Regi illata fuerant in partibus transmarinis, ex quibus non solum Rex, sed & Comites multi & Barones sunt exhæredati cum ipso: & cum multi sunt in causa, multorum subventio erit necessaria. Petiit ergo ab omnibus consilium, pariter & auxilium, quibus Corona Angliæ dignitates amissas ac jura posset pristina revocare. Ad hoc quoque plene perficiendum, Regi sufficere credidit, si ei quintadecima pars omnium rerum mobilium totius regni Angliæ, tam a personis Ecclesiasticis quam a Laicis donaretur.
[Note 519: _Mat. Par. verb. pag. 311._]
[Marge: _Barones libertatum concessiones petunt a Rege._]
His in hunc modum prosecutis, Archiepiscopus & concio tota Episcoporum, Comitum, & Baronum, Abbatum & Priorum, habita deliberatione, Regi dedere responsum: Quod Regis petitionibus gratanter adquiescerent, si illis diu petitas libertates concedere voluisset.
[Marge: _Renovantur chartæ, ut a Joh. concessæ._]
Annuit itaque Rex, cupiditate ductus, quod petebant magnates: Chartisque protinus conscriptis, & Regis sigillo munitis, ad singulos Angliæ Comitatus, chartæ singulæ diriguntur: & ad provincias illas quæ in forestis sunt constitutæ, duæ Chartæ sunt directæ, una sc. de libertatibus communibus, & altera de libertatibus forestæ.
Istarum autem tenor Chartarum superius habetur expressius, ubi historia agitur de _Johanne_: ita quod Chartæ utrorumque Regum in nullo inveniuntur dissimiles.
[Marge: _Visio forestarum._]
[Marge: _Chartæ singulæ in singulos Comitatus._]
Tunc constitutus est dies certus ad mensem post Pascha, ut, de singulis Comitatibus regni, XII Milites & legales homines eligerentur, qui, addito juramento, novas a veteribus discernerent forestas: ut omnes illæ quæ inventæ fuerint afforestatæ post primam coronationem Henrici avi istius Regis, statim deafforestentur. Et sic soluto Concilio, delatæ sunt Chartæ singulæ ad singulos Comitatus, ubi ex Regis mandato, literatorio interposito juramento, ab omnibus observari jubentur. _Richardo_ fratre Domini Regis, Milite, libertates generales, tam forestarum quam aliarum libertatum, pro quibus tantum cum Rege Johanne decertatum fuit, licet nil stabile vel solidum, vel pollicita redderetur, vel observaretur, sunt deceptoriæ acclamatæ.
[Marge: _Forestæ deambulantur._]
[Marge: _Omnia ad totam possidentur._]
Ad mensem per Pascha, A. D. 1225. dimissi sunt[520] a Rege _Hugo de Nevilla_ (capitalis Justitiarius Forestarum) & _Brienus de Insula_, cum aliis ad hoc assignatis per Angliam; ut in singulis forestarum provinciis XII Milites vel liberi homines eligerentur ad deambulandum metas forestarum; ut per sacramentum eorum, quæ forestæ remanere, ut fuerunt prius, & quæ deafforestari debeant, discernatur. Facta itaque in brevi regii executione mandati, licet non sine magna contradictione plurimorum; concessis libertatibus singuli usi sunt: de boscis suis propriis vendentes; terram arabilem de inculta sulcantes; ita quod de nemoribus deafforestatis omnes pro libitu disponebant: Et non solum homines, verum etiam canes, qui prius expeditari solebant, has libertates se habere gaudebant. Communibus vero libertatibus, Magnates, Milites, & libere tenentes adeo usi sunt, quod nec iota unum in Regis Charta contentum, extitit prætermissum.
[Note 520: _Ibid. pag. 311._]
Circa eosdem dies quintedecimæ partis medietas totius regni omnium mobilium & rerum habitarum, colligitur ad opus _Regis_; concessis induciis de altera medietate, usque ad festum S. Michaelis.
[Marge: _Bulla Papæ qua Henr. majorennem declarat._]
_Gregorius Papa mandat, ut Rex Henricus, qui est minoris ætatis permittatur ad disponendum de regno & regni negotiis, eo quod virtutes ejus supplent ætatem.[521]_
[Note 521: _Rub. lib. Scac. fol. 171._]
_Gregorius_ Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris, Comitibus & Baronibus Angliæ, & aliis charissimi in Christo filii nostri Henrici illustris Regis Angliæ fidelibus universis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc in annis minoribus constitutos legitime sanctiones eorum indempnitatibus consulendo, usque ad certum tempus esse sub tutoribus & curatoribus providerunt, ne iidem minores rebus suis valeant male uti, sed per illos utiliter procurentur. Verum cum secundum sanctiones easdem ad dampnum cujusquam non debeat retorqueri, quod in ejus favorem noscitur introductum, si non permittantur adulti, quibus prudentia defectum supplet ætatis, de rebus suis utiliter disponere, ac discrete profecto in eorum perniciem vergeret, quod pro ipsorum fuerat utilitate provisum, & quod esse debent ad bonum eis inveniretur ad malum. Licet igitur E'mi in Christo filii nostri H. Regis Angliæ illustris adolescentia computetur in annis, compertum sicut accepimus & gaudemus animum jam induit virilem ætateque profecit & prudentia, Ita quod illud quod in annorum numero sibi deest in discretionis videatur recuperare virtutem, non est idem amodo prohibendus de regno & regni negotiis utiliter disponere ac prudenter. Ideoque devotioni vestræ per Apostolica Scripta præcipiendo mandamus quatenus cum venerabili fratre nostro Winton. Episcopo, & nobilibus viris Justic' Angl' & W. Briwere dom' nostris litteris in præceptis, ut amodo sibi regni sui dispositionem dimittant liberam & quietam eidem Regi de cætero intendatis humiliter & devote exhibendo ipsi reverentiam & honorem quem decet fideles Domino exhibere, ac adversus eos qui contra ire præsumpserint sic ei fideliter & firmiter assistatis quod fidelitas vestra clareat in effectum, & ideo ad dilectionem vestram non immerito astringatur. Quod si secus feceritis, quod non credimus ferendum, in vos excommunicationis sententiam poteritis non immerito formidare. Datum Lat' Idus April' Pontificatus nostri anno primo.
_Concilium Oxonii, quo Rex Chartas Libertatum denuntiat irritas. A. D. 1227, Reg. 11._
[Marge: _Libertatum irritus denuntiat._]
Rex in mense Februario apud _Oxoniam_ Concilio congregato, denuntiavit coram omnibus, se legitimæ esse ætatis, ut de cætero solutus a custodia, regia negotia ipse principaliter ordinaret. Sic a gubernatione Wintoniensis Episcopi se excussit, consilio _Huberti de Burgo_ Justitiarii Angliæ.[522]
[Note 522: _Mat. Par. pag. 324._]
Jam in hoc ipso _concilio_ cancellari fecit & cassari omnes Chartas in Provinciis omnibus regni Angliæ, de libertatibus forestæ, postquam jam per biennium, in toto regno fuerant usitatæ. Hanc occasionem prætendens, quod Chartæ illæ concessæ fuerant, & libertates scriptæ & signatæ dum ipse erat sub custodia, nec sui corporis aut sigilli, aliquam habuerit potestatem: unde viribus carere debuit, quod ratione fuerat usurpatum.
Facta est autem super his in Concilio ingens murmuratio, & omnes Justitiarium hujus perturbationis judicabant auctorem.
Tunc vero denuntiatum est viris religiosis & aliis, qui suis volebant libertatibus gaudere, ut innovarent Chartas suas de novo Regis sigillo: scientes quod Rex chartas antiquas nullius esse momenti reputabat. Pro quarum innovatione, non juxta singulorum facultatem taxatio facta est, sed quicquid Justitiarius æstimabat, solvere sunt coacti.
Sub Idibus _Julii_ Barones Regem minaciter petunt ut inter alia, Chartas quas nuper _Oxonii_ cancellaverat de libertatibus forestæ, sibi absque dilatione restitueret sigillatas. Commotos, Rex pro tempore mulcet, sed hoc infecto[523].
[Note 523: _Ibid. pag. 225._]
Rex, celebratis _Domini Natalitiis_ Eboraci, Londinum regreditur, & in itinere mensuras bladi, vini & cervisiæ falsitatis arguens[524], quasdam confregit, & comburere nonnullas præcepit, & vasa substituens capaciora, panem majoris ponderis jussit fieri, & hujus statuti contemptores, poena gravi pecuniaria mulctari præcepit.
[Note 524: _Mat. Par. pag. 332._]
_Magnum Concilium Westmonasterii cui præter Magnates, aderant qui de Rege tenent in Capite (juxta concessionem Regis Johannis in Magna Charta sua) & Rectores etiam Ecclesiarum._
[Marge: _Concilium datur Papæ Nuncio._]
Cum magister _Stephanus_ Domini Papæ Capellanus & Nuncius, Regi Anglorum negotia ipsius Papæ, & sui causam adventus ostendisset[525]: fecit Rex convenire apud Westmonasterium, _Dominica_ qua cantatur misericordia Domini, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores, Templarios, Hospitalarios, Comites, Barones, _Ecclesiarum Rectores_, & qui de se _tenebant in capite_, ad locum præfixum & diem, ut audirent negotia memorata, & de rerum exigentiis communiter tractarent ibidem.
[Note 525: _Ibid. pag. 349._]
[Marge: _Decimas petit ad bellum contra Imperatorem._]
Omnibus igitur congregatis tam Laicis quam Clericis & eorum subjectis, Magister _Stephanus_ coram omnibus recitavit literas Dom. Papæ, in quibus exigebat; decimas omnium rerum mobilium de tota Anglia, Hibernia, & Wallia, ab Universis Laicis & Clericis, ad guerram suam sustinendam, quam contra Romanum Imperatorem susceperat Fredericum. Ostendit autem in literis memoratis, quod ipse solus hanc expeditionem susceperat pro universali Ecclesia, quam dictus Imperator jam diu excommunicatus & rebellis, subvertere nititur, sicut evidentibus apparet indiciis: unde divitiæ sedis Apostolicæ cum non sufficiant ad ipsum exterminandum, necessitate compulsus, ab universis Ecclesiæ filiis implorat auxilium, per quod expeditionem inchoatam, & in parte jam feliciter prosperatam, perducere valeat ad desideratum effectum. Persuadet denique Dominus Papa in conclusione negotii, singulis Ecclesiæ membris, quatenus sicuti filii naturales Ecclesiæ Romanæ, quæ mater est omnium Ecclesiarum, potenter subveniant, ne, quod absit, ipsa, deficiente, membra cum capite succumbere videantur.
[Marge: _Rex tacet._]
Rex, a quo cæteri omnes auxilium sperabant & defensionem, Romæ per procuratores se ad decimas solvendas obligaverat, nec volens ideo contradicere: tacendo visus est Assensum præbere.
[Marge: _Laici negant._]
Comites vero & Barones & Laici omnes plane renuunt; nolentes Baronias suas, vel Laicas possessiones Romanæ Ecclesiæ obligare.
[Marge: _Clerus invitus concedit._]
Episcopi, Abbates, & Prælati alii post trium vel quatuor dierum (cum murmure) deliberationem; excommunicari metuentes vel interdici, consentiunt demum, at sperantes quod pro certa summa pecuniæ rem transigerent. Arte autem Stephani de Segrave Justitiarii & Consiliarii Regis, factum est ut asseritur, quod decimæ ipsæ redduntur integre, ad Ecclesiæ damnum inæstimabile. Sibimet nec successit.
[Marge: _Taxandi modus pavis._]
Tunc ostendit Nuntius Papæ literas, quibus ipse Procurator constitutus fuit ad has decimas colligendas, non secundum taxationem factam in Vicesima quæ Regi nuper data fuit pro Libertatibus obtinendis, sed secundum quod melius possunt ad commodum Domini Papæ & uberius, omnia bona & mobilia singulorum taxari, viz. de omnibus redditibus, proventibus, fructibus carucarum, oblationibus, decimis, nutrimentis animalium, & fructibus, & de omnibus obventionibus Ecclesiarum vel aliarum possessionum quocunque nomine censeantur, non aliquibus debitis vel expensis aliqua occasione deductis.
[Marge: _Contradicentes excommunicantur._]
Habuit etiam ex eisdem literis auctoritatem, contradictores excommunicandi & Ecclesias interdicendi. Unde constitutis procuratoribus suis in singulis comitatibus regni, omnes illos excommunicavit qui circa decimas ipsas reddendas, vel taxationem faciendam, per se, vel per alium, colludium, pactum iniquum, subtractionem, vel fraudem aliquam duxerint faciendam.
[Marge: _Præstatur ante collectionem._]
Et quoniam negotium festinum exigebat auxilium, Prælatis omnibus & aliis poena excommunicationis indixit; ut vel mutuo, vel alio quocunque modo, pecuniam perquisitam sibi traderent indilate, ut eam Domino Papæ incontinenti transmitteret: eandem postmodum, decimis singulorum rite taxatis plenarie recepturi. Erat quippe Papa tot tantisque involutus debitis, ut susceptum nequiret bellum sustinere. Sic soluto Concilio murmurantibus cunctis, recessum est.
[Marge: _Decimantur ipsæ segeces._]
His peractis, sequitur exactio adeo aspera, ut de frugibus venturi Autumni qui adhuc erant in herba, decimarum cogerentur exhibere pretium.
[Marge: _Ad celerem Solutionem res Ecclesiæ venduntur._]
Urgetur denique solutio repentina, fierique non tantum in denariis pensatis & probatis, sed nuper etiam fabricatis. Calices igitur & sacram supellectilem vendunt Prælati, aut foeneratoribus (quos secum adduxit ipse nuntius) pignori exponunt, ut ad Romani votum omnia fierent, nam sub interdicto omnia periclitabantur.
[Marge: _A. D. 1229. Solus Comitatus Cestriæ liber ab his decimis._]
Adversus hanc autem decimationem, solus sed viriliter stetit _Ranulphus_ Comes _Cestrensis_, nolens terram suam in servitutem redigi[526]: Non permisit igitur de feodo suo Religiosos, vel Clericos decimas memoratas conferre, quamvis Anglia & Wallia, Scotia & Hibernia, multaque insuper regna transmarina & longe posita, ad solutionem compellerentur.
[Note 526: _Mat. Par. pag. 350._]
[Marge: _A. D. 1230. Gravis exactio a Clero Londinens. & Judæis._]
Sub mense _Aprili_, A. D. 1230, ad exactionem Regis, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates & Priores per Angliam totam, Regi pecuniam dederunt non modicam, quod per eam, subtracta patris sui jura posset revocare in partibus transmarinis. Cives Londinenses pro eodem negotio, ad redemptionem gravissimam sunt compulsi. Judæi etiam tertiam partem suorum omnium, vellent nollent, Regi sub festinatione persolverunt.
[Marge: _A. D. 1231. Reg. 16. Hen. III. Scutagium 3. marcarum._]
[Marge: _Archiep. negat a Laicis censeri._]
[Marge: _Defertur ad 15. Paschæ._]
Rex ab expeditione _Britanniæ_, _Andegaviæ_, _Pictaviæ_, & _Gasconiæ_, sat inglorius reversus: quarto jam mense viz. VII Calend. _Februarii_, A. D. 1231, colloquium init _Westmonasterii_ cum Prælatis & aliis regni Magnatibus: & scutagium exigit trium marcarum pro quolibet scuto, de omnibus qui Baronias tenebant tam Laicis quam Prælatis[527]. Cui _Richardus Cantuariensis_ Archiepiscopus & quidam Episcopi cum eo, audacter resistentes, dixerunt quod non tenentur viri Ecclesiastici judicio subjici Laicorum, cum absque illis concessum fuisset scutagium in finibus transmarinis. Tandem vero post multas hinc inde disceptationes, negotium quantum ad Prælatos reclamantes pertinebat, usque XV Dies post Pascha dilationem accepit; omnes alii, tam Laici quam Clerici ac Prælati, favebant regiæ voluntati.
[Note 527: _Ibid. pag. 354._]
[Marge: _A. D. 1232. Rex petit auxilium ob Sumptus in bello._]