Part 36
Nos propter hoc Domino Papæ & Ecclesiæ Romanæ per nostras patentes literas obligavimus omne jus Patronatus quod habemus in Ecclesiis Anglicanis. Et sic omnes literas quæ sunt pro securitate prædictorum sunt exhibendæ; præfatis Archiepiscopo & Episcopis ante suum ingressum in Angliam transmittemus.
Si vero nobis placuerit, sæpe præfatus Archiepiscopus & Episcopi, salvo honore Dei & Ecclesiæ, juratoriam cautionem & literatoriam quod ipsi nec per se nec per alium contra personam nostram, vel Coronam nostram aliquid attentabunt, nobis prædictam pacem & securitatem servantibus illibatam.
De ablatis autem plenam restitutionem, & de damnis recompensationem sufficientem omnibus impendemus, tam Clericis quam Laicis ad hoc negotium pertingentibus, non solum rerum sed omnium libertatum & restitutas conservabimus libertates. Archiepiscopo quidem & Episcopo Lincolniensi a tempore suæ consecrationis, aliis autem a tempore discordiæ inchoatæ. Nec obstabit aliqua pactio, vel promissio, vel concessio, quominus & damna recompensentur, & restituantur ablata tam vivorum, quam & defunctorum. Nec aliquid retinebitur prætextu servitii quod nobis debuerat impendi, sed postea nobis debita pro servitio recompensatio tribuetur.
Statimque omnes quos detinemus Clericos, faciemus absolutos dimitti, ac restitui propriæ libertati, cum Laicis qui hujus occasione negotii detinentur.
In continenti quoque post adventum illius, qui nos debet absolvere, faciemus de parte restitutionis ablatorum 8 millium librarum Legalium Esterlingorum pro solvendis debitis, & faciendis expensis nunciis prædictorum Archiepiscopi & Episcoporum, & Monachorum Cantuariensium assignari sine impedimento quolibet per potestatem nostram ad eos libere deferendorum, ut expediti veniant in Angliam honorifice revocati: viz. Stephano Cantuariensi Archiepiscopo 2500 libras, Willielmo Londoniensi 750 libras: E. Eliensi 750 libras: J. Bathoniensi 750 libras: H. Lincolniensi 750 libras: Priori & Monachis Cantuariensibus 1000 libras.
Et protinus postquam pacem illam duxerimus acceptandam, assignari faciemus absque mora Archiepiscopo & Episcopis, Clericis & Ecclesiis universis in manibus nuntiorum & procuratorum ipsorum, mobilia omnia cum administratione libera eorundem & in pace dimitti.
Interdictum vero _Utlagatio_ vulgariter nuncupatum, quod proponi fecimus contra Ecclesiasticas personas, publice revocabimus, protestando per nostras patentes literas Archiepiscopo tribuendas, id ad nos nullatenus pertinere, quodque istud de cætero contra Ecclesiasticas personas, nullatenus faciemus proponi: Revocantes præterea utlagationem laicorum ad hoc negotium pertinentium, & remittentes omnia quæ post interdictum recepimus ab hominibus Ecclesiasticis, præter regni consuetudinem & Ecclesiæ libertatem.
Si vero super damnis vel ablatis aut eorum quantitate vel estimatione quæstio fuerit de facto suborta, per Legatum vel Delegatum Domini Papæ, receptis probationibus terminetur.
Et his omnibus rite peractis, relaxabitur sententia interdicti.
Super cæteris autem capitulis, si quæ fuerint dubitationes subortæ, de quibus merito debeat dubitari, nisi per Legatum vel Delegatum Domini Papæ, de partium fuerint voluntate sopitæ; ad ipsius referantur arbitrium, ut super quæ ipse decreverit, observentur, Teste me ipso apud _Doveram_, 13 die _Maii_ Anno Regni nostri 14.
[Marge: _Rex Papæ resignat coronam Angliæ._]
His expeditis convenerunt iterum Rex & Pandulphus & Magnates Angliæ ad domum militum Templi juxta _Doveram_ 15 die Maii in Vigilia Ascensionis; ubi Rex juxta id quod Romæ sententiatum est, resignavit coronam suam, cum Regnis Angliæ &c. Hiberniæ in manus Dom. Papæ, cujus vices tunc gerebat Pandulphus memoratus, factaque resignatione eadem Papæ & successoribus suis per Chartam dedit & confirmavit.
[Marge: _Charta Regis Joh. resignationis Regni._]
_Johannes_ Dei gratia Rex Angliæ, &c. Omnibus Christi fidelibus hanc chartam inspecturis, salutem in Domino.
Universitati vestræ per hanc chartam Sigillo nostro munitam, volumus esse notum, quod cum Deum & matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis, & proinde divina misericordia plurimum indigeamus, nec quid digne offerre possimus pro satisfactione Deo & Ecclesiæ debita facienda, nisi nosmetipsos humiliemus & regna nostra; volentes nos ipsos humiliare pro illo qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem, gratia Sancti Spiritus inspirante, non vi interdicti nec timore coacti, sed nostra bona spontaneaque voluntate, ac communi consilio Baronum nostrorum conferimus & libere concedimus Deo, & sanctis Apostolis ejus Petro & Paulo, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ, matri nostræ, ac Domino Papæ _Innocentio_, ejusque catholicis successoribus, totum regnum Angliæ, & totum regnum Hiberniæ, cum omni jure & pertinentiis suis, pro remissione omnium peccatorum nostrorum, & totius generis nostri, tam pro vivis quam pro defunctis, & amodo illa ab eo & Ecclesia Romana, tanquam secundarius recipientes & tenentes, in præsentia prudentis viri Domini Papæ Subdiaconi & familiaris.
Exinde prædicto Domino Papæ Innocentio, ejusque catholicis successoribus, & Ecclesiæ Romanæ secundum subscriptam formam fecimus & juravimus homagium ligeum in præsentia _Pandulphi_: Si coram Domino Papa esse poterimus, eidem faciemus; successores nostros & hæredes de uxore nostra in perpetuum obligantes, ut simili modo summo Pontifici qui pro tempore fuerit, & Ecclesiæ Romanæ sine contradictione, debeant fidelitatem præstare, & homagium recognoscere.
Ad indicium autem hujus nostræ perpetuæ obligationis & concessionis volumus & stabilimus, ut de propriis & specialibus redditibus nostris prædictorum regnorum, pro omni servitio & consuetudine, quæ pro ipsis facere debemus, salvis per omnia denariis beati Petri, Ecclesia Romana mille marcas Esterlingorum percipiat annuatim, in festo sc. S. Michaelis 500 marcas, & in Pascha 500; septingentis sc. pro regno Angliæ, & 300 pro regno Hiberniæ: salvis nobis & hæredibus nostris, justitiis, libertatibus, & regalibus nostris.
Quæ omnia, sicut supra scripta sunt, rata esse volentes atque firma, obligamus nos & successores nostros contra non venire: & si nos vel aliquis successorum nostrorum contra hæc attentare præsumpserit, quicunque ille fuerit, nisi rite commonitus resipuerit, cadat a jure regni: Et hæc charta obligationis & concessionis nostræ semper firma permaneat.
Teste meipso apud _Domum Militum Templi_ juxta _Doveram_ coram H. _Dublinensi_ Archiepiscopo, Joh. _Norwicensi_ Episcopo, Galfrido fil. _Petri_, W. Comite _Saresberiæ_, W. Comite _Penbroc_, R. Comite _Bononiæ_, W. Comite _Warennæ_, S. Comite _Winton_, W. Comite _Arundel_, W. Comite de _Ferrariis_, W. _Briwere_, Petro fil. _Hereberti_, Warino fil. _Geraldi_, 15 die Maii, anno regni nostri 14.
Chartam Rex _Pandulpho_ tradidit _Innocentio_ deferendam[493].
[Note 493: _Mat. Par. pag. 227._]
[Marge: _Regis Johan. Charta obedientiam promittens Papæ._]
Ego _Johannes_ Dei gratia Rex Angliæ, & Dom. Hiberniæ, ab hac hora & in antea fidelis ero Deo & Beato Petro & Ecclesiæ Romanæ, & Domino meo Papæ Domino _Innocentio_ ejusque successoribus catholice intrantibus. Non ero in facto, in dicto, consensu vel consilio, ut vitam perdant vel membra, vel mala captione capiantur. Eorum damnum si scivero, impediam, & remanere faciam, si potero: alioquin eis quam citius potero intimabo, vel tali personæ dicam, quam eis credam pro certo dicturam. Concilium quod mihi crediderint per se, vel per nuntios suos, seu literas suas, secretum tenebo, & ad eorum damnum nulli pandam me sciente. Patrimonium beati Petri, & specialiter regnum Angliæ, & regnum Hiberniæ, adjutor ero ad tenendum & defendendum contra omnes homines, pro posse meo. Sic me adjuvet Deus, & hæc sancta Evangelia. Amen.
Contulit Rex præterea quidpiam pecuniæ in arram subjectionis, quam Pandulphus, reclamante Archiepiscopo, sub pede suo conculcavit.
[Marge: _Phil. Rex contra Flandriam movet exercitum._]
[Marge: _Rex Joh. revocat exulantes._]
[Marge: _Jurat._]
His compositis, _Pandulphus_ Galliam repetit, ut _Philippum_ Regem ab incoepto sisteret. Ille autem sex centena millia librarum se in apparatu asserit expendisse; nec jam remorandus erat; nisi Comes _Flandriæ_, qui signa ejus secuturus erat, eum deseruisset. In _Flandriam_ igitur furorem vertit: cui Johannes opem ferens, 300 Galliæ naves abduxit captas, & 100 vel eo amplius in sicco stantes flammis tradidit. Sed cum ulterius adversus Gallum exercitum promoveret in _Pictaviam_, ad amissa recuperanda; Magnates Angliæ eum sequi renuerunt, nisi ab excommunicationis sententia prius solveretur. Archiepiscopum igitur & Episcopos exulantes omni festinatione accersit: & 24 Magnatum chartis securitatem tribuit veniendi. Venientes obviam excipit _Wintoniæ_, provolutusque ad eorum pedes veniam flagitat commissorum. Mirantur Regis humilitatem, & utrinque fletur: sed erectum ad Ecclesiam ducunt, & absolvunt protinus. In absolutione autem jurat Rex ad sacra Evangelia:
Quod sanctam Ecclesiam ejusque ordinatos diligeret, defenderet, & in manu teneret, contra omnes adversarios suos pro posse suo.
Quodque bonas leges antecessorum suorum & præcipue leges Edwardi Regis, renovaret, & iniquas destrueret.
Et omnes homines suos secundum justa curiæ suæ judicia judicaret: quodque singulis redderet jura sua.
Quod omnibus ad Interdicti negotium pertinentibus, infra proximum Pascha plenariam restitutionem faceret ablatorum; sin autem, in pristinam excommunicationis sententiam revocaretur.
Juravit præterea Innocentio Papæ, ejusque catholicis successoribus, fidelitatem & obedientiam, prout superius continetur.
[Marge: _Concil. apud S. Albanum._]
_Concilium apud S. Albanum pridie Non. Augusti[494]._
[Note 494: _Mat. Par. pag. 229._]
[Marge: _Inquiritur de damnis Episcop._]
In crastino S. _Margaretæ_ misit Rex brevia ad omnes Vice-comites regni, præcipiens ut de singulis dominicorum suorum villis, IV legales homines cum Præposito, apud S. Albanum pridie nonas Augusti facerent convenire: ut per illos & alios ministros suos de damnis singulorum Episcoporum, & ablatis, certitudinem inquireret, & quid singulis deberetur.
[Marge: _Qui aderant huic Concilio._]
Conveniunt ad indictum diem & locum _Gaufridus_ fil. Petri Justitiarius Angliæ, & Episcopus _Wintoniensis_ (quos paulo ante Rex statuerat _Custodes regni_) _Archiep. Cantuariæ_, cæterique Episcopi & Magnates Angliæ.
[Marge: _Pax Regis & Leges Hen. I. conceduntur._]
Pax illic Regis denuntiatur omnibus, & ex parte ejus firmiter præceptum est: Quatenus Leges Henrici I avi sui, ab omnibus in regno custodirentur, & omnes leges iniquæ penitus enervarentur.
[Marge: _Extorsiones prohibentur._]
[Marge: _Et Scotalla._]
Denunciatum est præterea Vicecomitibus, Forestariis, aliis Ministris Regis, sicut vitam & membra sua diligunt, ne a quoquam aliquid violenter extorqueant, vel alicui injuriam irrogare præsumant, aut scotalla alicubi in regno faciant, sicut facere consueverunt.
[Marge: _Leges Hen. I. confirmantur._]
8. Calendas Septembris[495] convenerunt ad S. _Paulum_ Londoniarum, _Stephanus_ Cantuariensis Archiepiscopus, & Episcopi, Abbates, Priores, Decani, & Barones regni: statutoque in re Ecclesiæ paxilli quidpiam, Proceres aliquot (ut fama refert) seorsum evocat in colloquium. Audistis (inquit) quomodo ipse apud _Winton_ Regem absolvi, & ipsum jurare compulerim, quod leges iniquas destrueret, & leges bonas, viz. leges Regis Edwardi Confessoris renovaret, & in regno faceret observari. Inventa est quoque nunc charta quædam _Henrici_ I Regis Angliæ, per quam si volueritis, libertates diu amissas, poteritis ad statum pristinum revocare. Et proferens chartam, in medium recitari fecit ad tenorem quem posuimus in anno 2. Henrici I.
[Note 495: _Ibid. pag. 230._]
Perlecta _charta_, jurant Proceres decertaturos, se pro hisce libertatibus, si necesse fuerit, usque ad mortem; auxiliumque pollicetur Archiepiscopus fidelissimum[496].
[Note 496: _Ibid. pag. 231._]
[Marge: _Dissensiones inter Regnum & Sacerdotium reformantur._]
Circa festum S. _Michaelis_[497] Angliam venit _Nicolaus Tusculanensis_ Episcopus & Sedis Apostolicæ Legatus, ut dissensiones inter regnum & sacerdotium authoritate Apostolica reformaret. Indicta die, Londini comparuit coram Rege & Legato Archiepiscopus Cantuar. cum Episcopis & Magnatibus regni. Tractatum est triduo, de damnis Episcoporum, de ablatis restituendis, de interdicti relaxatione. Rex in plenariam satisfactionem, ultra omne quod anterius persolutum esset, centum millia librarum argenti continuo numerandarum obtulit: & si post inquisitionem investigari possit, custodes Ecclesiarum aliosve suos ministros amplius abstulisse: illud totum, interposita tam fidejussoria quam juratoria cautione, juxta arbitrium Episcoporum & Legati, ante Pascham sequentem soluturum. Legato placuit, non Episcopis, qui inquisitionem prius expetunt faciendam.
[Note 497: _Ibid. pag. 236._]
[Marge: _Inderdictum relaxatur._]
Die crastina conveniunt omnes iterum in Ecclesia S. _Pauli_ cathedrali: ubi post multa de interdicti relaxatione, ante majus altare, coram Clero & populo, exacta est a Rege & innovata famosa illa subjectio, qua diadema suum cum dominiis Angliæ & Hiberniæ Papæ subjugaverat. Subjectionis etiam charta, quæ prius cera obsignata erat, & Pandulpho tradita, ut supra constat, auro nunc bullata est, & Legato ad opus Papæ & Romanæ Ecclesiæ resignata.
Damnorum & ablatorum decisio ex Episcoporum avaritia multas accepit dilationes, cum ad tempora tum ad loca.
Die Apostolorum Petri & Pauli[498] Legatus in cathedrali Ecclesia solenniter relaxavit interdicti sententiam, postquam duraverat annis 6, mensibus 3, & diebus 14, ad irrestaurabile damnum Ecclesiæ.
[Note 498: _Ibid. 240._]
[Marge: _Archiep. Patronatum obtinet Episcopatus Roff._]
_Quod Archiepiscopus Cant. habeat Patronatum Episcopatus Roffens.[499] A. D. 1214. Reg. 16._
[Note 499: _Lib. MS. Cant. Archiep. fol. 14. n. 26._]
_Johannes_ Dei gratia Rex Angliæ, Dominus Hiberniæ, Dux Normanniæ, Aquitaniæ, & Comes Andegaviæ, Priori & Monachis Roffens. & Militibus ac libere tenentibus de Episcopatu Roffens. salutem.
Sciatis, quod reddidimus venerabili Patri Domino _Stephano_, Cant. Archiepiscopo, patronatum Episcopatus Roffens. cum omnibus pertinentiis suis, tanquam jus suum. Et ideo vobis mandamus, quod ei tanquam Domino & Patrono ejusdem Episcopatus sitis intendentes in omnibus. In hujus autem rei testimonium has literas nostras patentes vobis mittimus. Teste meipso apud Novum Templum _London._ XXII. die _Novembr._ anno regni nostri XVI.
_Item de eodem infra (Chartas) Joh. (numero) 34. post tertium folium, &c. in schedula, viz.[500]._
[Note 500: _Ibid. post tertium folium._]
_Johannes_ Dei gratia Rex Angl. &c. Archiepiscopis, &c. Sciatis nos pro salute animæ nostræ & antecessorum & successorum nostrorum Regum Angl. & communi consilio Episcoporum, Comitum, Baronum & aliorum fidelium nostrorum reddidisse & concessisse Deo & Ecclesiæ Christi Cant. & venerabili patri nostro S. Cant. _Archiepiscopo_, totius Angliæ Primati, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali, Patronatum Ecclesiæ Episcopal. _Roffens._ cum omnibus pertinentiis, dignitatibus, libertatibus, & liberis consuetudinibus suis. Ita quod, vacante illa sede Episcopali, custodiam & ordinationem illius Ecclesiæ idem Archiepiscopus & successores sui habebunt, libere & pacifice, in perpetuum, ut patroni. Ita quod in ordinatione ipsius Ecclesiæ de Episcopo & Episcopi electione, nec ante, nec post electionem Episcopi, Regis inquiretur assensus; sed totum ad Archiepiscopum, quicunque fuerit, pertinebit. Episcopus autem, vel Electus, loci illius, temporalia, quæ prius vocabantur Regalia, de manu prædicti Archiepiscopi & successorum suorum plenarie recipiet, & fidelitatem ei faciet de feod. pertinent. ad Ecclesiam illam Episcopalem, tanquam patrono ejusdem Episcopatus. Servitia autem, quæ nobis inde & hæredibus nostris debentur, Episcopus qui pro tempore ibi fuerit, faciet prædicto Archiepiscopo & successoribus suis in perpetuum, tanquam dominis & patronis. Et ipse Archiepiscopus & successores sui eadem servitia per manus suas nobis & successoribus nostris faciet. Faciet quoque Episcopus Roffensis nobis & hæredibus nostris fidelitatem tanquam Principi, sed non propter feodum.
Quare volumus & firmiter præcipimus, ut prædictus Archiepiscopus & successores sui, prædictum Patronatum Episcopatus Roffens. cum custodia & ordinatione ejusdem, cum vacaverit, habeant & teneant, libere, quiete, pacifice, integre & plenarie, cum omnibus pertinentiis, dignitatibus, libertatibus, & liberis consuetudinibus suis in perpetuum, sicut prædictum est. Prohibemus autem ex parte Dei Patris omnipotentis, & beatæ Mariæ, & omnium sanctorum, & nostra, ne quis contra hanc piam & liberalem redditionem & concessionem nostram venire præsumat. Quod si quis fecerit, maledictionem Dei & beatæ Mariæ & omnium sanctorum, ac nostram incurrat.
Testibus Dominis W. _London._ P. _Winton._ R. _Elien._ E. _Hereforden._ P. _Bathon._ & _Glaston._ H. _Linc._ Episcopis R. Com. _Cestr._ W. _Marescallo_ Com. _Penbroc._ W. Com. _Arundel._ W. Com. _Waren._ W. Com. de _Ferrar._ S. Com. _Winton._ W. _Briwer._ Rob. fil. _Walteri_, Galfrido de _Mandevill_, Ric. de _Monfichet_, Thoma de _Erdinten_. Datum per manum Magistri Ric. de Marisco Cancellarii nostri, apud Novum Templum London. XXII. die Novemb. anno regni nostri XVI. _Hæc non habetur sigillata, sed transcripta est de registro veteri inter Chartas Johannis Regis. Istud originale remanet penes Episcopum Roffensem._
[Marge: _Clerici incarcerati traduntur Arch. Cant._]
_Quod Clerici apud Laicos incarcerati tradantur Archiepiscopo Cant._
_Johannes_ Dei gratia Rex Angliæ, Dominus Hiberniæ, Dux Normanniæ, Aquitaniæ, Comes Andeg. Justiciariis, Vicecomitibus, Constabulariis, & omnibus Ministris & Ballivis suis, salutem[501].
[Note 501: _Lib. MS. Cant. Arch. fol. 14. b. n. 29._]
Sciatis nos concessisse venerabili Patri nostro H. _Cantuariæ_ Archiepiscopo, custodiam omnium Clericorum captivatorum, pro quocunque forisfacto fuerint capti vel detenti. Unde vobis firmiter præcipimus, quod eidem Archiepiscopo reddatis omnes Clericos, quos in custodia vestra habetis, si quos in custodia habetis, vel quos vos pro aliquo forisfacto, quodcunque sit, contigerit habere. Et prohibemus, ne quis aliquem Clericum pro quocunque forisfacto detinere præsumat, postquam præfatus Archiepiscopus ipsum requisivit.
Teste Will. _Marescallo_ Com. de _Penbroc._ apud Argenton. VII. die Junii.
[Marge: _Charta pro Clero de liberis Electionibus._]
_Charta Regis Johannis Clero Angliæ, de liberis Electionibus faciendis[502]._
[Note 502: _Mat. Par. pag. 253. Continuat. pag. 892._]
_Johannes_ Dei gratia Rex Angliæ, Dom. Hiberniæ, Dux Normanniæ & Aquitaniæ, Comes Andegavensis, Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Militibus, Ballivis, & omnibus has litteras visuris, salutem.
Quoniam inter nos & venerabiles patres nostros, Stephanum Cantuariensem (Archiep.) totius Angliæ Primatem, & sanctæ Ecclesiæ Romanæ Cardinalem, Willielmum Londoniensem, E. Eliensem, E. Herefordensem, Johannem Bathoniensem & Glastonensem, & Hubertum Lincolniensem, Episcopos, super damnis & ablatis eorum tempore interdicti, per Dei gratiam, de mera & libera voluntate utriusque partis plene convenit: volumus non solum eis quantum secundum Deum possumus satisfacere, verum etiam toti Ecclesiæ Anglicanæ salubriter & utiliter in perpetuum providere.
Inde est, quod qualiscunque consuetudo temporibus nostris & prædecessorum nostrorum hactenus in Ecclesia _Anglicana_ fuerit observata, & quicquid juris nobis hactenus vendicaverimus: de cætero in universis & singulis Ecclesiis, & Monasteriis cathedralibus & conventualibus totius regni Angliæ, liberæ sint in perpetuum electiones quorumcunque Prælatorum, majorum & minorum: salva nobis & hæredibus nostris custodia Ecclesiarum & Monasteriorum vacantium, quæ ad nos pertinent.
Promittimus etiam, quod nec impediemus, nec impediri permittemus per nostros, nec procurabimus quin in universis & singulis Monasteriis & Ecclesiis, postquam vacaverint Prælaturæ, quemcunque voluerint, libere sibi præficient electores Pastorem, petita tamen a nobis & hæredibus nostris licentia eligendi, quam non denegabimus nec differemus. Et si forte accidat, quod denegaremus, vel differremus, nihilominus procedant electores ad electionem canonicam faciendam.
Et similiter post celebratam electionem noster requiratur assensus, quem non denegabimus, nisi adversus eandem rationale proposuerimus, & legitime probaverimus, propter quod non debemus consentire.
Quare volumus & firmiter jubemus, ne quis vacantibus Ecclesiis vel Monasteriis, contra hanc nostram concessionem, aut constitutionem, in aliquo veniat aut venire præsumat. Si quis vero contra hoc aliquo tempore veniat, maledictionem Dei omnipotentis & nostram incurrat. His testibus, P. _Wintoniensi_ Episcopo, W. _Mareschallo_ Comite _Penbrock_, Willielmo Comite _Warenniæ_, R. Comite _Cestriæ_, S. Comite _Wintoniensi_, G. de _Mandevilla_ Comite _Glouverniæ_ & _Essexiæ_, W. Comite de _Ferrariis_, G. _Briewere_, W. fil. _Geraldi_, W. de _Cantelupo_, G. de _Novilla_, Rob. de Ver. W. de _Guntingefeld_. Datum per manum magistri _Roberti de Marisco_ Cancellarii nostri XV. die Januarii apud _Novum Templum Londini_, anno regni nostri XVI.
Hanc concessionem (Charta integra in Bulla sua recitata) confirmavit _Innocentius_ Papa verbis plurimis _Laterani_ datis III. Calend. Aprilis, Pontificatus sui XVIII. _Vide Bullam apud Mat. Par. in A. D. 1215. p. 253._
[Marge: _Quomodo R. Johann. adducitur ad concedend. Magnam Chartam._]
_Quomodo Rex Johannes adducitur ad concedendum Chartam Libertatum Angliæ, quam Magnam Chartam vocamus._
Circa 14. Cal. _Novembris_, A. D. 1213.[503] Comites & Barones Angliæ apud S. Eadmundum velut orationis causa convenientes, de restaurandis tractant libertatibus, quæ in Charta Regis Henrici I. ab Archiepiscopo (ut prædiximus) prolata, continebantur. Continebat autem Charta (inquit Parisius) quasdam libertates & leges Regis Edwardi sancti, Ecclesiæ Anglicanæ pariter & Magnatibus regni concessas, exceptis quibusdam libertatibus, quas idem Rex de suo adjecit. Juraverunt igitur, a majoribus incipientes, super majus altare illius Ecclesiæ, quod si Rex has eis confirmare detrectaret, se ab illius fidelitate subtracturos, bellumque illaturos donec faceret.
[Note 503: _Mat. Par. pag. 243._]
Comparatis interea quæ ad arma spectant, Regem sub diebus Natalitiis sequentibus in Novo Templo adeunt, Chartæ & Legum petunt confirmationem, asseruntque eum juramento has spospondisse, cum Wintoniæ absolutus esset. Rex eorum metuens potentiam, rem causatur arduam esse & difficilem, utque igitur pro sua & Coronæ dignitate responderet, inducias postulat in clausum Paschæ: sed invitus interim fide jussores præstat, juste omnia peracturum.
Suæ autem salutis providus, omnes per Angliam vocat ad fidelitatem iterandam & homagia; majorisque causa securitatis, non devotionis, in festo Purificationis, crucem Domini in se suscepit.