Part 30
Clerici autem & Milites, qui crucem acceperint, nihil de decima illa dabunt, sed de proprio suo dominico, quicquid homines eorum debuerint ad opus illorum, colligetur per supradictos, & eis totum reddetur.
Episcopi autem per literas suas in singulis Parochiis Episcopatuum suorum, facient nunciari in die Natalis, & S. Stephani, & S. Johannis, ut unusquisque decimam prætaxatam, infra purificationem B. Virginis Mariæ, penes se colligat, & sequenti die deinceps, illis Præsentibus qui dicti sunt, ad locum quo vocatus fuerit, unusquisque legitime persolvat.
Præterea statutum est a Domino Papa, quod quicunque Clericus vel Laicus crucem susceperit, ab omnibus peccatis de quibus poenituerit, & confessus fuerit, authoritate Dei & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, liberatus est, & absolutus.
Depositum autem est a Regibus & Archiepiscopis, & aliis principibus terræ, quod omnes illi tam Clerici quam Laici, qui hoc iter non accipient, decimas reddituum & mobilium suorum hujus anni, & omnium catallorum suorum, tam in auro quam in argento, & omnibus aliis, dabunt: Exceptis vestibus, & libris, & vestimentis Clericorum, Capellanorum, & lapidibus pretiosis tam Clericorum quam Laicorum; & exceptis equis & armis, & vestibus militum, ad usum proprii corporis pertinentibus.
Depositum est etiam, quod omnes Clerici, Milites, & servientes, qui hoc iter accipient, decimas terrarum suarum & hominum suorum habebunt, & nihil pro se dabunt.
Burgenses vero & rustici, qui sine _licentia_ Dominorum suorum crucem acceperint, nihilominus decimas dabunt.
Dispositum est etiam, quod nullus enormiter juret, & quod nullus ludat ad aleas vel ad decios; & quod nullus post proximum Pascha utatur vario, vel crisio, vel sabellina, vel escarleta: & quod omnes contenti sint duobus ferculis. Et quod nullus aliquam mulierem secum ducat in peregrinatione, nisi forte aliquam lotricem peditem, de qua nulla habeatur suspicio: & quod nullus habeat pannos decisos, vel laceratos.
Dispositum est etiam, quod quicunque Clericus vel Laicus redditus suos ante susceptionem crucis invadiaverit, exitus hujus anni integre habeat; & transito anno creditor redditus rehabeat, ita quod fructus quos inde receperit, in solutione debiti computentur; & debitum post susceptionem crucis quamdiu debitor erit in peregrinatione non usuret.
Statutum est, quod omnes Clerici & Laici, qui in hac peregrinatione proficiscentur, possunt licite invadiare redditus suos, sive Ecclesiasticos sive Laicos, sive alios, a Pascha cum iter arripuerint, usque ad tres annos; ita quod creditores, quicquid de creditoribus contingat, fructus omnium reddituum quos in vadio habebunt, a prædicto Pascha, usque ad tres annos integre percipiant.
Dispositum, est etiam, quod quicunque in peregrinatione decesserit, pecuniam suam, quam secum in peregrinatione attulerit ad sustentationem servientium suorum, & ad auxilium Jerosolymitanæ, & ad sustentationem pauperum dividet, juxta consilium discretorum virorum, qui ad hoc constituentur.
Hæc omnia supradicta statuta sunt & disposita ab Henrico Rege Angliæ, in præsentia:
_Rich._ fil. Regis Com. Pictaviæ. _Wil. Turon._ Archiep. _Baldewini_ Cant. Archiep. _Walteri Rothomag._ Archiep. _Johannis_ Ebroicens. Episc. _M._ Namnetens. Episc. _Hugonis_ de Nunant. Cestrensis Electi. _Lisardi_ Sagiensis Electi. _Radulfi_ Andegavens. Epis. _R._ Cenomanensis Episc.
Et in præsentia Baronum _Andegaviæ_, _Cenomanniæ_ & _Turonorum_ apud Cenomannum.
Vide hæc non tam integre apud _Neubrig._ lib. 3. cap. 22. p. 289.
[Marge: _Concil. Gaintingtoniæ cruce suscipienda._]
_Concilium Gaintingtoniæ de cruce suscipienda, A. D. 1188[383]._
[Note 383: _Hoved. pag. 642. Gervas. Par. Hollinsh._]
Tertia Cal. Februarii Rex in Angliam revertitur; & statim postea magnum celebravit Concilium Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum, & aliorum multorum tam Clericorum quam Laicorum, apud Gaintington[384]. Ubi in publica audientia recitari fecit omnia supradicta capitula quæ constituerat (in Cenomannia) de cruce capienda. Quibus recitatis, Baldewinus Cantuariensis Archiepiscopus, & Gilbertus Roffensis Episcopus, ejus Vicarius, mirifice prædicaverunt illo die, coram Rege & Principibus suis verbum Domini, & salutiferæ crucis mysterium; ad quorum prædicationem multi tam Clerici quam Laici crucem receperunt.
[Note 384: _Al. Gaintington 8 vel 9 milliaria a Nortampt._]
[Marge: _Decimæ colligentur pro itinere Hierosol._]
Et tunc Dominus Rex misit servientes suos Clericos & Laicos per singulos Comitatus Angliæ ad _decimas colligendas_ secundum prædictam præordinationem in terris suis transmarinis constitutam. Sed de singulis urbibus totius Angliæ fecit eligi omnes ditiores, viz. de Londonia 200, & de Eboraco 100, & de aliis urbibus secundum quantitatem earum, & fecit omnes sibi præsentari diebus & locis statutis, de quibus cepit decimam mobilium suorum, secundum æstimationem virorum fidelium, qui noverant redditus & mobilia eorum. Si quos autem invenisset rebelles, statim fecit eos incarcerari, & in vinculis teneri, donec ultimum quadrantem persolverent.
Similiter fecit de _Judæis_ terræ suæ, unde inæstimabilem sibi acquisivit pecuniam.
Deinde misit _Hugonem_ Dunelmensem Episcopum, & alios Clericos & Laicos ad _Willielmum_ Regem Scottorum pro _decimis colligendis_[385] in terra sua: quo audito, Rex Scotiæ occurrit eis inter _Wrec_ & _Brigeham_ in _Loenas_, & non permittens eos terram suam pro decimis colligendis intrare, obtulit se daturum Domino suo Regi Angliæ quinque millia marcarum argenti, pro supradictis decimis, & pro castellis suis rehabendis, sed Rex Angliæ facere noluit.
[Note 385: _Hoved. pag. 642._]
[Marge: _Gilbertus de Ogerstan in latrocinio deprehensus punitur._]
Eodem anno[386] _Gilbertus_ de _Ogerstan_ frater _Templi_, a Domino Rege Angliæ electus & constitutus cum aliis tam Clericis quam Laicis ad decimas colligendas, deprehensus est in latrocinio, quem cum Dominus Rex ratione judicii damnare posset: tamen tradidit eum Magistro Templi Londoniarum, ut secundum ordinis sui statum tractaretur; quem Magister Templi suscipiens, vinculis mancipavit, & diversis poenis afflixit.
[Note 386: _Hoved. pag. 649._]
[Marge: _Variorum furtorum poena in Suffliete._]
Curia de _Suffliete_ dicit & parata est probare, quod tempore Domini Gi. Episcopi[387] venit quidam homo Parmentarius nomine, & furatus est bladum nocte de granario Monachorum in _Suffliete_, cum quo blado captus est & in eadem curia incarceratus, & habuit judicium suum in eadem curia de _Suffliete_, scil. quod ivit ad aquam apud _Suttune_, & fuit mundus. Et tunc fuit Coronarius Domini Regis _Osbernus_ Monachus, qui præsens fuit ad illud judicium faciendum.
[Note 387: _Gilbertus Glanvil. consecratus est Episcopus Roffensis 29. Septemb. 1185. id est. 31 Hen. II. & decessit 24. Junii 1214. id est, 16. R. Johannis Concionatus est crucem apud Gaintington paulo post 3. Cal. Feb. an. 1188. 34. Hen. II._]
Item contigit in eadem villa, quod quidam faber, _Jordanus_ nomine, furatus est pannos _Walderi_ fabri, cum quibus pannis captus est & ligatus in curia de _Suffliete_, sed quia negavit contra omnes, recessit quietus per judicium curiæ, & abjuravit patriam: Et ibi fuit idem Osbernus Coronarius Domini Regis.
Item duæ mulieres venerunt in villam de _Suffliete_, quæ furatæ fuerant multos pannos in villa de _Croindone_, & secuti sunt eas homines ejusdem villæ de _Croindone_, quorum pannos furtive apportaverant usque in villam de _Suffliete_, & ibi captæ fuerant & incarceratæ, & habuerunt judicium suum in curia de _Suffliete_, ad portandum calidum ferrum, quarum una fuit salva & altera damnata, unde submersa fuit in Bikepole. Et hoc totum contigit tempore Gilberti Domini Episcopi. Et in quolibet judicio fuerunt Coronarii Domini Regis. Et _Paulus de Stanes_ fuit tunc Cacherellus de hundredo de _Acstane_. Et per totum illud tempus Robertus de _Hecham_ Monachus fuit Custos de Manerio de _Suffliete_, & ad mulieres judicandas fuit Dominus Henricus de _Cobeham_, & alii plures homines discreti de patria. _Ex vet. MS. seu Rentale Roff. Ecclesiæ._
Cum prædones Danorum _Frekeham_ & _Iselham_, quod Rex _Alvredus_ dedit, spoliando vendidissent, S. _Dunstanus_ illud eripuit, & Ecclesiæ Roffensi restituit. Idem Sanctus _Ethelredum_ Regem, fratrem Sancti _Edwardi_ Martyris, a vastatione Ecclesiæ Roffensis (nescio qua causa furibundus Rex quam conceperat) C. lib. prohibuit[388].
[Note 388: _Ita MS. Spelmanni, sententia non completa._]
[Marge: _Lex contra ormannos lata._]
Sub hac tempestate edita videtur lex quædam ad Normannorum cohibendam insolentiam. Sic enim liber Prioratus S. _Petri de Dunstaple_[389]. Henricus Rex II. dedit _Hugoni de Curnay_ manerium de Houcton cum omnibus pertinentiis, tenendum in forma qua ipse illud tenuit & habebat. Mox autem post hæc _Hugo de Curnay_, per legem contra Normannos in Anglia editam, ab Anglia exulabat: & Dominus Rex omnes terras ejus pro beneplacito suo dedit, &c. Sententiam legis non reperio: terras autem _Hugonis de Cornaco_ proditoris, Rex Johannes dedit Johanni Marescallo[390].
[Note 389: _Lib. Dunstap. tit. Houston, cap. 1._]
[Note 390: _A Britanno, pag. 347._]
[Marge: _Vita Henrici a Radulpho Nigro descripta._]
Piissimus Rex Angliæ Stephanus obiit 9. Cal. Novemb. &c. infra. Obiit Anastasius Papa, successit Adrianus Anglicus. Nactus Angliæ regnum _Henricus_, servos, spurios, caligarios, cubiculi, mensæ, regno præfecit; & ex eis Quæstores, Prætores, Proconsules, Tribunos, Municipes, Forestarios, super provincias constituit. Illustres ignominiis oneratos, sed cæteris rebus vacuos, patrimoniis omnino privavit, vel subdole portionibus detractis decrustando sensim adnichilavit. Ex cubiculariis & aulæ nugatoribus Episcopos, Abbates, factos authoritate propria, ad officium apparitorum revocavit: & quem præsulem crearat ex præside, in præsidatum recreavit ex præsule. Monasteriis vacantibus sollicite disposuit, non qualiter beatus Gregorius subarando, sed quomodo Vectius qui monumentum patris exarando coluit. Abbates ypodromos & canum custodes fecit. Possessiones Ecclesiarum confiscavit, & quas ipse Deo imprudenter obtulit, impudens revocavit. Episcopis testamentum facere permisit, sed relicta Ecclesiæ callide subtraxit, relicta privatis violentius eripuit.
Nulli intra metas forestæ habitanti in locis propriis aut virgas colligendi, aut sylvestria & invia in agriculturam agendi, potestatem concessit sine forestariis. Legem quoque de forestis inauditam dedit, qua delicti alieni immunes perpetuo mulctabuntur, cum decessores nulla linea sanguinis contigerit. Illustribus uxores ducere, filias nuptui dare præter Regis conscientiam inhibuit, & transgressores tanquam reos læsæ majestatis punivit. Hæredes omnium quos avus suus extulerat, & qui ei in subigenda Anglia constanter assistebant, cognatos quoque suos, tanquam aspides exosos habuit. Corruptor pudicitiæ, & avum sequens in flagitiis, primo in sponsas, post in filias Procerum illecebras exercens, consortia hominum declinans, sub tectis & scopulis inviis se sæpe deperdidit, filios ad idem invitans. Reginam, ut liberius stupris vacaret, per quam crebro satyrion accepit, in domo carceris inclusit.
Nulli fidem servans fratres misere vitam finire coegit, immemor Sacramenti præstiti præsente patris corpore.
Nullo quæstu satiatus abolitis antiquis legibus singulis annis novas leges quas _assisa_ vocant edidit[391]. _Danegeldum_ avitum innovavit. Judæorum Legem Christianismo præposuit, & eis succedens usuras capiendo judaizabat.
[Note 391: Il faut toujours se défier des portraits que les anciens Historiens Anglois ont fait des Princes qui ont succédé au Conquérant, & qui ont maintenu en Angleterre les Coutumes Normandes. Il n'est pas concevable comment une Nation éclairée qui suit ces Coutumes, préfère encore actuellement d'en rechercher l'interprétation dans les Loix antérieures à la Conquête qui n'y ont nul rapport, à l'avantage qu'il y auroit à consulter pour l'intelligence de ces Coutumes les Loix Françoises, d'où ces Coutumes sont dérivées. Si les Anglois n'aiment point à se rappeller l'époque où ils ont été soumis à un Duc de Normandie, qu'ils ne laissent donc plus subsister parmi eux aucune trace des Loix dont il leur a fait subir le joug. _Voyez_ ce qu'a pensé Rapin de Thoiras de Henri II, Hist. d'Anglet. 2e vol.]
Episcopos contra fidem orthodoxam jurare compellens: Clericos ad sanguinis judicium & duplicem contritionem attrahere. Expulso beato Thoma consanguineos ejus & Commessarios proscripsit, ipso in Ecclesia interfecto, persecutoribus ejus patrocinium præstitit. Laicos apostatare compulit. Juratus se tria Monasteria constructurum duos ordines transvertit, personas de loco ad locum transferens: Meretrices alias aliis Cenomanicas Anglis substituens. Aurum & argentum sub voti prætextu in truncos convertit de XX solidis duos denarios extorquens, & in hoc facinus Regem Francorum induxit; sicut & cunctis Principibus Christianum nomen profitentibus auctor mali & exemplar inauditi fuit flagitii. Consanguineos in tertio gradu connubere mos illi celeberrimus. Corruptus a _Ricardo_ Archiepiscopo monetam corrumpi permisit, corruptores tandem suspendio decedere compellens, avibus coeli, piscibus fluminum, bestiis terræ carnem eorum dedit, & sata pauperum, loca pascuæ fecit. Causam fidei læsæ & advocationis Ecclesiarum in Curia decidi constituit. Electionis jus ita declinavit, quod toto regni sui spatio nec unus ex millibus canonice sit promotus. Vulgus inauditum manibus & pedibus truncavit. Comites & Episcopos in servitutem fossandi; & cæterorum operum servilium coegit. Tributarius exteris, in domesticos prædo, Scutagiis, recognitionibus, & variis angarium alluvionibus, fere omnes depressit. Omne jus populi vitæ fori denunciavit. Scripta authentica omnium enervavit, libertatibus omnium insidians quasi e specula.
Solotenus egit innoxiorum municipia, filias miseræ conditionis corruptas, & oppressas copulans clarissimis. Hæredes omnes mechanicos creavit. Servis generosas copulans, pedaneæ conditionis fecit universos. Hæreditates retinuit aut vendidit. Fortunam semper in exitu præter duos annos vitæ ultimos blandam expertus.
Ex inaucta ei insolentia nihil intemeratum reliquit, nihil intactum præteriit & in auro aurum esuriebat, sitiebat, anhelabat, & crescentem auri cumulum vincebat avaritia. Oratorium ingressus picturæ aut susurrio vacabat, horas regulares quasi aconitum fugiebat. Presbyteros noxios compeditos habuit in vinculis, nullam distinctionem habens Clerici aut rustici, Abbatis vel cerdonis, Monachi vel pedanæ, in causis differendis cavillacissimus, ut sæpe jus venderet. Episcopatus vacantes electione suspendit; ut eis diutius abuteretur, & cum prius debeant Clerici & Monachi in Episcopos & Abbates canonice eligi, quam consecrari vel benedici; hodie prius in Anglia consecrantur & benedicuntur, nunquam enim eliguntur: Sed a Laicis intruduntur inter eligentes serens discordias, quod ei etiam inter filios consuetissimum, ut factionem propriam aliena malignitate obnubilaret & hæc ei causa excidii præcipua.
_Hucusque protaxit hanc Chronicam Magister Radulfus Niger, qui accusatus apud prædictum Principem, & in exilium pulsus; ob expulsionis injuriam atrociora quam decuit de tanto & tam serenissimo Rege mordaci stylo conscripsit, magnificos ejus actus quibus insignis ubique habebatur reticendo, atque prava ejus opera absque alicujus excusationis palliatione replicando cum pleraque de his quæ commemoravit in pluribus articulis aliquantulam admittant excusationem; si gestorum ejus intentio justo libramine ponderetur; si regiæ potestatis lubrica libertas pensetur, quæ cunctis potentibus dat licere quodlibet, quorum vitiis facile favent inferiores, prompti ad adulandum, cum & impunitas præstet audaciam, divitiæ vero acuant & accendant culpam._
_Hoc auctarium adjecit Radulfus Coggeshalus Abbas Cisterciensium qui ad Radulphi Nigri Chronicon ad A. D. 1113. porrectum 116. annorum appendices fecit. V. Baleus._
RICHARDUS. I.
[Marge: _Rex jurat._]
Episcopi & Clerus reliquus Regem solenni processione a thalamo ducunt in Ecclesiam ad altare; positisque illic sacrosanctis Evangeliis cum plurimorum sanctorum reliquiis: _Rex_ coram Clero & populo juravit.
Quod pacem, honorem, & reverentiam, omnibus diebus vitæ suæ portabit Deo & sanctæ Ecclesiæ & ejus ordinatis. Juravit etiam; quod populo sibi commisso rectam justitiam exercebit, & quod malas Leges & iniquas consuetudines, si aliquæ fuerint in regno suo, delebit, et bonas observabit.
Præstito hoc sacramento inungitur, regalibusque deinceps indutus vestimentis ab Archiepiscopo coronam accepturus, conjuratus est ex parte Dei, & prohibitus.
[Marge: _Coronatur._]
Ne hunc honorem accipere præsumat, nisi mente habeat sacramenta tenere, quæ fecit: Respondens vero se per auxilium Dei, bona fide observaturum omnia supradicta; coronatus est.
[Marge: _Conc. Pipewel. A.D. 1189. Reg. 1._]
_Concilium apud Pipewel, An. Dn. 1189. Reg. 1.[392]_
[Note 392: _Hoved. pag. 658._]
Post coronationem suam (viz. in Crastino exaltationis S. Crucis) venit Rex ad Abbatiam de _Pipewel_, & congregatis ibi _Baldwino_ Cant. Archiep. & _Waltero_ Rothomagensi Archiepiscopo; & _Johanne_ Dublinensi Archiepiscopo, & _Formale_ Trevirensi Archiepiscopo--cæterisque Angliæ Episcopis, & _Albino_ Fernensi Episcopo, & _Concerde_ Hegibonensi Episcopo, & Abbatibus & Prioribus fere totius Angliæ; plurimas contulit Episcopales & Ecclesiasticas dignitates.
[Marge: _Ran. de Glanvilla deponitur._]
[Marge: _Omnia vendit._]
Deposuit[393] a _Ballivis_ (id est officiis) suis, _Ranulphum de Glanvilla_ Justitiarium Angliæ, & omnes fere Vice-comites Angliæ, & ministros eorum, gravesque eis redemptiones imposuit. Exposuit autem omnia venditioni (ut Hierosolymitano se itineri affluentius expediret) Comitatus, Vicecomitatus, Castella, Villas, prædia, immunitates privilegia; perceptisque ab _Hugone_ Dunelmensi Episcopo 1000 Marcis argenti[394], eum & Guilielmum Comitem Albemarliæ constituit summos Angliæ Justitiarios, & associavit eis in regimine regni, Willielmum Marescallum, & Gaufridum filium Petri, & Willielmum _Bruera_ & Robertum de _Wihtefeld_, & Rogerum filium _Remfredi_.
[Note 393: _Mat. Par. pag. 148._]
[Note 394: _Hoved. pag 658._]
[Marge: _Concil. London. A.D. 1189._]
_Generale Concilium Londoniis[395] sub Novembri in auxilium Terræ sanctæ. An. Dom. 1189._
[Note 395: _Al. Westm._]
[Marge: _Rex & Proceres nunciant se diem & locum convenitus jurasse._]
Mense Octobris[396] _Rothrodus_ Comes de _Pertico_ & alii Nuntii _Philippi_ Regis Franciæ, venerunt in Angliam ad _Richardum_ Regem Angliæ dicentes, quod Rex Franciæ in generali Concilio Parisiis juraverat, tactis sacrosanctis Evangeliis, & omnes Principes regni sui qui Crucem Domini susceperant, quod Deo volente immutabiliter erunt apud _Vizeliacum_[397] ad Clausum Paschæ; inde Jerosolymam ituri; & in testimonium illius sacramenti Rex Franciæ misit Regi Angliæ chartam suam petens ab eo ut ipse & Comites, & Barones sui facerent illi simili modo securum, quod ad eundem terminum essent apud Vizeliacum[398].
[Note 396: _Hoved. ib. pag. 660. Mat. Par. pag. 149._]
[Note 397: _Al. Nize._]
[Note 398: _Al. Nize._]
[Marge: _Rex & Proceres Angliæ obvios se daturos jurant._]
Hinc factum est quod Richardus Rex Angliæ, & Comites, & Barones sui qui crucem susceperant in _generali Concilio_ constituti apud Londonias[399] juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod per auxilium Dei immutabiliter venirent Vizeliacum in Clausum Paschæ, parati inde iter Jerosolymitanum arripere; & prædictus Comes de Pertico & cæteri Nuncii Regis Franciæ hoc idem juraverunt in animam Regis Franciæ coram Rege Angliæ in Concilio illo, & _Willielmus_ Marescallus, & quidam alii hoc idem juraverunt in animam Regis Angliæ, coram Nunciis Regis Franciæ in eodem Concilio, & misit inde Chartam suam Regi Franciæ.
[Note 399: _Al. Westm._]
[Marge: _Legatus siscitur & illusus remittitur._]
Hoc Anno mense Nov.[400] _Johannes Anagninus_ Cardinalis Legatus a latere Clementis Papæ III. ad litem componendam inter _Baldewinum_ Cantuar. Archiepisc. & Monachos S. Trinitatis _Cantuariæ_: _Doveriam_ applicans, a Rege prohibetur injussus progredi. Rex interea Cantuariam proficiscitur, & re composita, accersitus illuc Cardinalem fastu regio excepit. Sed illusum atque ægre hæc ferentem relegavit.
[Note 400: _Hoved. pag. 661._]
_Ligantia pro regno Scotiæ relaxatur. An. Dom. 1189._
[Marge: _Rex Scotiæ excipitur._]
[Marge: _Homagium facit pro dignitatibus in Anglia._]
Eodem anno Mense Novemb.[401] _Gaufridus_ Eboracensis electus una cum Baronibus Eboracensis Scyræ, & Vicecomite Eboraci, per mandatum Domini Regis perrexit usque ad aquam de Twede, & ibi recepit _Willielmum_ Regem Scottorum, & exhibuit ei honorem debitum, & securum conductum usque ad Regem Angliæ. Venit igitur Cantuariam Rex Scottorum, Mense Decembris ad Regem Angliæ, & fecit ei Homagium pro dignitatibus suis habendis ia Anglia, sicut Malcolmus frater suus habuit. Et Richardus Rex[402] Angliæ reddidit ei Castellum de _Rokesburgh_ & Castellum de _Berwic_ libera, & quieta; & eum, & omnes hæredes suos, clamavit liberos, & quietos ab ipso, & Regibus Angliæ in perpetuum, de omni ligantia, & subjectione de regno Scotiæ; & pro hac redditione Castellorum suorum, & pro quieta clamantia fidelitatis, & ligantia de regno Scotiæ, & pro Charta Richardi Regis Angliæ inde habenda, _Willielmus_ Rex Scottorum dedit Richardo Regi Angliæ decem millia marcarum Esterlingorum. Unde Richardus Rex Angliæ fecit Chartam suam hac forma.
[Note 401: _Hoved. pag. 662._]
[Note 402: _Mat. Par. pag. 149._]
[Marge: _Charta Rich. R. de libertat. Wiliel. Regis Scotor._]
_Charta Richardi Regis Angliæ de libertatibus Willielmo Scottorum Regi concessis._
[Marge: _Castella ei redduntur._]
_Richardus_ Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ & Aquitaniæ Comes Andegaviæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, & Baronibus; Justitiariis, & Vicecomitibus, & omnibus ministris suis totius Angliæ; ballivis & fidelibus suis salutem. Sciatis Nos charissimo consanguineo nostro _Willielmo_, eadem gratia Regi _Scottorum_ reddidisse Castella sua _Rokesburk_ & _Berwic_ tanquam ejus propria, jure hæreditario ab eo & hæredibus suis in perpetuum possidenda.
[Marge: _Pacta fratris relaxantur._]
Præterea quietavimus ei omnes Conventiones & pactiones quas bonæ memoriæ bonus pater noster _Henricus_ Rex Angliæ per novas Chartas, & per captionem suam extorsit; ita videlicet ut nobis faciet integre & plenarie quicquid Rex Scottorum _Malcolmus_ frater ejus antecessoribus nostris de jure fecit, & de jure facere debuit.
[Marge: _Jus hospitalitatis confirmatur._]