Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Part 29

Chapter 292,758 wordsPublic domain

In Concilio _Londoniis_[346] Rex Henricus Pater consilio universorum _Episcoporum_, Comitum & Baronum regni, concessit Regi Siciliæ filiam suam, Johannam in uxorem. Vide Chartam dotis ejus apud Hoved. p. 551.

[Note 346: _Hoved. ib._]

[Marge: _Rex Vivianum Cardinalem terrefacit._]

An. 1177.[347] _Viviano_ Cardinale, Legato Pontificis Romani, Angliam veniente, Rex misit ad eum Ric. _Wintoniensem_, & Gaufridum _Eliensem_ Episcopos ut interrogarent eum, cujus authoritate ausus erat intrare regnum suum sine ipsius licentia. Quibus plurimum territus Cardinalis; de satisfactione juravit Regi; quod ipse nihil ageret in legatione sua, contra voluntatem ipsius.

[Note 347: _Hoved. ib. pag. 553._]

[Marge: _Rex filio Johanni Hibernium dat._]

Habito _Oxonii_ Concilio Henricus Rex dedit Johanni filio suo Hiberniam[348].

[Note 348: _Polyd. 236. Hoved. ib. Hollins. infra._]

[Marge: _Rex & Ludov. Rex Fr. de itinere Hierosolymitano agunt._]

_Ludovicus_[349] Rex Franciæ Henricus Rex Angliæ 7 Cal. Octob. pactum ineunt de suscipiendo Crucem, & _Hierosolymas_ proficiscendo[350].

[Note 349: _Mat. Par._]

[Note 350: _Pacti Chartam exibet. Mat. Par. p. 128._]

[Marge: _Roberto Comiti Leicestriæ terræ redduntur._]

Anno Gratiæ 1177. Regis Henrici 23. Rex Angliæ Pater celebrato _Concilio generali_ apud _Northamtun_.[351] Post festum S. Hilarii reddidit Roberto Comiti Leicestriæ omnes terras suas citra mare & ultra sicut eas habuerat 15 Diebus ante guerram, exceptis Castellis de Muntford & de Pasci: Similiter Hugoni Comiti Cestriæ, &c.

[Note 351: _Hoved. ib. pag. 560._]

[Marge: _Concil. Lond. de lite inter Regem Castellæ & Navarræ._]

Eodem Anno[352] Rex Concilium generale _Londini_ celebrat in causa litis inter Alfonsum Regem Castellæ, & Sanctium Regem Navarræ, judicio ejus & Baronum suorum ab utroque Rege compromissæ.

[Note 352: _Hoved. ib. pag. 561._]

[Marge: _Frater Comitis de Ferrariis interficitur._]

Tempore dicti Concilii[353], noctu interfectus est Londini, _frater Comitis_ de _Ferrariis_ & in plateas clam projectus. Postulantur cædis multi cives; inter hos nobilis & dives senex quidam _Johannes_. Qui cum judicio aquæ (id est, _Ordalio_) deprehensus sit culpabilis; suspendio traditur, licet Regi 500 lib. in redemptionem vitæ, obtulisset. Intelligendum autem est, examen hoc factum fuisse aqua calida, non frigida, quod Johannes nobilis esset; nam aqua frigida rustici solummodo examinabantur[354].

[Note 353: _Hoved. pag. 566._]

[Note 354: On avoit conservé cette mauvaise Coutume; parce qu'elle ne préjudicioit point les Loix féodales, & qu'elle plaisoit plus au Clergé que le duel. Voici ce que dit Wilkins, dans son Glossaire, des Ordales, _Ordalium_, &c.]

[Marge: _Johannes Rex Hiberniæ constituitur._]

[Marge: _Hibernia Proceribus regni divisa._]

Eodem anno[355] celebratum est _generale Consilium Oxonii_; in quo Rex constituit Johannem filium suum _Regem in Hibernia_, Concessione & Confirmatione Alexandri summi Pontificis: Divisitque munificentius terram Hiberniæ inter Proceres suos multifariam, his Castella, urbes, dominia; illis provincias & regna integra, indictis servitiis & juratis ligantiis & fidelitatibus utrique Regi possidendum.

[Note 355: _Hoved. pag. 566 & 567. V. Conc. Oxo._]

_Hugoni de Lasci_ Midiam totam pro servitio 100 Militum.

_Roberto_ fil. Stephani, & Miloni de Cogham Regnum de Corc (excepta Civitate & Cantredo) pro servitio--60 Militum.

_Hereberto_ fil. Hereberti & Guilielmo fratri Comitis _Cornubiæ_, & _Jollano de la Primerai_ nepoti eorum, totum regnum de Limeric pro servitio--60 Militum & cæt.[356]

[Note 356: _Hoved. pag. 566._]

In hoc etiam Concilio[357] supplices veniunt Reguli & Nobiles plerique _Walliæ_. Regique Patri homagium & fidelitatem facientes, pacem ei & regno suo conservandum juravere.

[Note 357: _Hoved. pag. 566._]

[Marge: _R. Henr. & Ludov. R. Fr. de itinere Hierosol. agunt._]

XI. Cal. Octobr.[358] Rex Angliæ (in Normanniam transvectus) _colloquium_ tueri iniit cum _Ludovico_ Rege Franciæ: Pactumque inter eos est & juratum, quod militaturi pro terra sancta, Crucem susciperent, & una Hierosolymas proficiscerentur. Pacti Chartam breviter exhibet _Mat. Parisius_ p. 128. integre, _Rogerus Hoveden._ p. 570.

[Note 358: _Hoved. Mat. Par._]

[Marge: _Statutum de militia pro terra sancta._]

Henricus autem Rex _Vernolium_ inde veniens; coram Episcopis, Comitibus, & Baronibus multis regni Angliæ, in beneficium militantium pro terra sancta statuit.

Ne quis pro debito Domini res hominis capere præsumat, nisi homo ejusdem debiti debitor, aut plegius extiterit: Sed redditus quos homines reddere debent Dominis suis, reddantur Creditori Dominorum suorum, & non Dominis.

Cæteræ vero res hominum propriæ sint in pace, neque eas pro Dominorum debitis liceat cuique _naintire_.[A]

[Marge A: C'est _nantire_, nantir.]

Hoc _statutum_ sigillo suo roboratum, Rex præcepit per omnes ditiones suas transmarinas custodiri. Quære, an per cismarinas.

[Marge: _Concil. Lateranense: acta in eo._]

_Concilium generale Lateranense[359]._

[Note 359: _Hoved. pag. 582._]

Anno 1179. secunda feria secundæ Septimanæ quadragesimæ quæ 3. Nonas Martii evenit, coepit XI _Generale_ Concilium in _Lateranensi_ Ecclesia Romæ celebrari, Præsidente _Alexandro_ Papa 3. & suffragantibus 280. vel 300. Episcopis[360] præter cæteram Cleri multitudinem. Exierant quippe præcedenti[361] anno per orbem Christianum Romæ subditum Legati Pontificis ad hoc indicendum. Quo dum undique conflueretur, Archiepiscopi & Episcopi tam Scotiæ quam Hiberniæ[362]: per Angliam transeuntes, pro licentia transeundi juraverunt:

Quod neque Regi, neque regno ejus damnum quærerent.

[Note 360: _Guiliel. Tyrius lib. 21. c. 26._]

[Note 361: _Hoved. an. 1178. pag. 580._]

[Note 362: _Hoved. an. 1179. pag. 582._]

Cum autem hi multi erant, ex Anglia 4. tantum Episcopi profecti sunt Romam, viz. Hugo Dunelmensis, Johan. Norwicens. Rob. Herefordensis, & Reginaldus Bathoniensis: Abbates autem plurimi. Sed Episcopi Angliæ constanter asseruerunt:

Quod ad generale _Concilium_ Domini Papæ quatuor Episcopi de Anglia tantum Romam mittendi sunt[363].

[Note 363: _Adde Canones de præsentando infra 6 menses. Hov. pag. 588. & de torneamentis prohibendis apud Hov. pag. 584 & 588. & V. Concilia._]

[Marge: _A. D. 1179. Regi 25. Richard. de Luci fit Canonicus._]

Post Pascha _Richardus de Luci_ Justitiarius Angliæ, relicta Justitiaria potestate factus est Canonicus regularis in Abbatia sua de _Lewes_, quam ipse in fundo suo fecerat, & bonis multis ditaverat, & paulo post ibidem obiit.

[Marge: _Anglia divisa._]

Quo defuncto Dominus Pater magno celebrato _Concilio_ apud _Windeshores_ communi Consilio Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum & Baronum, coram Rege filio suo divisit Angliam in 4 partes; & unicuique partium præfecit viros sapientes ad faciendam justitiam in terra, in hunc modum.

{ Suthantesire. { Wiltesire. { _Rich. Episcop. Wint._ { Gloucestresire. { _Rich. Thesaur. Reg._ { Dorsete. 1. { _Nicholaus fil. Toroldi._ { Somersete. { _Thomas Basset._ { Devonia. { _Robert. de Witefeld._ { Cornubia. { Berkesire. { Oxenefordsire.

{ Cantebrigesire. { Huntedunesire. { _Gaufrid. Elien. Episc._ { Northamtesire. { _Nichol. Capel. Regis._ { Leicestresire. 2. { _Gilebertus Pipardus._ { Warewichsire. { _Reginald. de Wisebec._ { Wirecestresire. _Cler. Reg._ { Herefordsire in { _Gaufridus Hosee._ Wallia. { Staffordesire. { Salopesire.

{ Norfolchiæ. { Suthfolchiæ. { _Johan. Epis. Norwic._ { Essex. { _Hugo Murdac. Cler._ { Hertefordsire. _Regis._ { Midlesex. 3. { _Michal Belet._ { Kent. { _Richardus del Pei._ { Surreia. { _Johannes Brito._ { Sudsexe. { Bukinghamsire. { Bedefordsire.

{ Notinghamsire. { Derebisire. { _Godefridus de Luci._ { Euerwicsire. { _Johannes Cumin._ { Northumberland. { _Hugo de Caerst._ { Westmerland. 4. { _Ranulf de Glanvilla._ { Cumberland inter { _Williel. de Bendings._ Rible & { _Alanus de Furnellis._ Mecese. { Lancastre.

Isti sex (inquit _Hovedenus_) sunt justitiæ in Curia Regis constituti, ad audiendum clamores populi, & eis assignatæ erant subscriptæ Provinciæ.

[Marge: _Monetæ forma corrupta est._]

Ad festum S. _Martini_[364] (qui erat An. 27. Regis _Henrici_ II.) forma monetæ publicæ, a falsariis corruptæ, mutata est; bono reipub. pauperum vero & Colonorum damno. Monetarios Rex coegit ad se redimendos.

[Note 364: _Neubrig. lib. 3. c. 5. Hoved. an. 1180. pag. 197. Mat. Par. 1181._]

[Marge: _Ran. de Glanvilla fit Justitiarius._]

Eodem Anno 1180.[365] _Henricus_ Rex Angliæ Pater, constituit Ranulfum de _Glanvilla_ summum justitiarium totius Angliæ; cujus sapientia conditæ sunt Leges subscriptæ (inquit _Hovedenus_) quas Anglicanas vocamus. Recitat vero ipsas illis quas Guilielmus I. Anno 4. regni sui concinnari fecerat ut ibidem supra memoravimus[366].

[Note 365: _Hoved. pag. 600._]

[Note 366: Dans la Notice du Livre de Glanville j'ai fait voir que cet Auteur n'avoit recueilli que les Actes nécessaires pour la suite des Procès. C'est Littleton qui a rassemblé les Loix du Conquérant sur les Fiefs.]

[Marge: _Lex de armis exhibendis._]

Rex _Cenomannæ_ existens[367] Legem tulit de armis exhibendis, per omnes terras suas transmarinas observandam; quam cum Philippus Rex Franciæ & Philippus Comes Flandriæ audivissent, præceperunt ut sui homines simili modo armarentur: Modum breviter memorat Hovedenus pa. 611. Sed Rex cum Rege Scotiæ Portesmutham applicans 7. Cal. Augusti; hanc postea assisam de armis statuit.

[Note 367: _Hoved. ib. pag. 611._]

[Marge: _Assisa Regis Hen. de armis._]

_Assisa Regis Henrici II. de habendis[368] armis in Anglia._

[Note 368: _Hoved. ib. pag. 614._]

Quicunque habet feodum unius militis habeat loricam, & cassidem, & clypeum, & lanceam; & omnis miles habeat tot loricas, & cassides & clypeos, & lanceas, quot habuerit feoda militaria in dominio suo.

Quicunque liber laicus habuerit in Catallo vel in redditu ad valentiam 16 marcarum habeat loricam, & cassidem, & clypeum, & lanceam: Quicunque liber laicus habuerit in Catallo ad valentiam 10 marcarum habeat hambergellum, & capelet ferri, & lanceam; & omnes Burgenses & tota communia liberorum hominum habeant Wambais & capelet ferri & lanceam; & unusquisque _juret_ quod infra festum S. Hilarii hæc arma habebit, & Domino Regi, sc. Henrico filio Matildis Imperatricis fidem portabit, & hæc arma in suo servitio tenebit _secundum præceptum_ suum, & ad fidem Domini Regis & regni sui.

Et nullus ex quo hæc arma habuerit, ea vendat, nec invadiet nec præstet, nec aliquo alio modo ea a se alienet, nec Dominus ea aliquo modo ab homine suo aliquo modo alienet, nec per forisfactum, nec per donum, nec per vadium, nec aliquo alio modo.

Et si quis hæc habens arma obierit, arma sua remaneant hæredi suo; & si hæres de tali ætate non sit, quod armis uti possit, si quis fuerit, ille eum qui habebit in custodia, habeat similiter custodiam armorum, & inveniet hominem qui armis uti possit in servitio Domini Regis, si opus fuerit donec hæres de tali ætate sit, quod arma portare possit, & tunc ea habeat.

Quicunque vero Burgensis plura arma habuerit, quam eum habere oportuerit secundum hanc assisam, ea vendat, vel det, vel sic a se alienet alicui homini, qui ea in servitio Domini Regis in Anglia retineat. Et nullus eorum plura arma retineat, quam eum secundum hanc assisam habere oportuerit.

Item, nullus Judæus loricam vel habergellum penes se retineat, sed ea vendat, vel det, vel alio modo a se removeat; ita quod remaneant in servitio Domini Regis Angliæ.

Item, nullus portet arma extra Angliam, nisi per præceptum Domini Regis: nec aliquis vendat arma alicui, qui ea portet ab Anglia, nec mercator nec alius ea ab Anglia portet.

Item, Justitiæ facient jurare per legales milites, vel per alios liberos & legales homines de hundredis & visnetis, & de burgis, quod viderint expedire: quod qui habeant ad valentiam catalli, secundum quod eum habere oportuerit, loricam, & galeam, & lanceam, & clypeum, secundum quod dictum est; sc. quod separatim nominabunt eos omnes de hundredis suis, & visnetis, & burgis, qui habuerint 16 marcatas vel in catallo vel in redditu: Et Justitiæ postea omnes illos, sc. Juratores & alios, faciant imbreviari, qui quantum catalli vel redditus habuerint, & qui secundum valentiam catalli vel redditus quæ arma habere debuerint, & postea coram eis in communi audientia illorum faciant legere hanc assisam de armis habendis, & eos jurare, quod ea arma habebunt secundum valentiam prædictam catallorum, vel reddituum, & ea tenebunt in servitio Domini Regis secundum hanc prædictam assisam, in præcepto & fide Dom. Regis Henrici filii Matildis Imperatricis, & regni sui.

Et si contigerit, quod aliquis illorum, qui habere debuerint hæc arma, non sint in Comitatu ad terminum, quando Justitiæ in Comitatu illo erunt; Justitiæ ponant ei terminum in alio Comitatu coram eis.

Et si in nullo Comitatu per quos ituræ sint, ad eas venerint, & non fuerint in terra ista, ponant ei terminum apud Westminster ad Octavas S. Michaelis, quod tunc sit ibi, ad faciendum sacramentum suum, sicut se & omnia sua diligit; & ei præcipiatur, quod infra prædictum festum S. Hilarii habeat arma secundum quod ad eum pertinet habendum.

Item Justitiæ præcipiant per omnes Comitatus per quos ituræ sunt, quod qui hæc arma non habuerint, secundum quod prædictum est; Dominus Rex capiet se ad eorum membra, & nullo modo capiet ab eis terram & catalla.

Item nullus juret super legales & liberos homines, qui non habeat sexdecim marcatas, vel 10 marcatas in catallo.

Item Justitiæ præcipiant per omnes Comitatus, per quos ituræ sunt, quod nullus, sicut seipsum & omnia sua diligit, emat vel vendat aliquam navem, ad ducendum ab Anglia: nec aliquis deferat, vel deferri faciat, mairemam extra Angliam.

Et præcepit Rex, quod nullus reciperetur ad sacramentum armorum, nisi liber homo.

[Marge: _Rogeri Arch. Ebor. mortui bona sibi appropriat._]

_Rogerus_ Archiepiscopus _Eboracensis_ hoc in valetudine sua judicium tulerat[369].

[Note 369: _Hoved. ib. pag. 615._]

Quod de jure non liceret alicui viro Ecclesiastico divisam (i. testamentum) facere, nisi priusquam ægrotare inciperet.

Cum ipse igitur suprema laborans infirmitate sua jam disposuisset; Rex hæc quæ poterat omnia, missis per Archiepiscopatum ministris, ad fiscum redigit: Legem quam dixerat Archiepiscopus præ se ferens. Mandat insuper Justitiariis suis, quod diligentem inquisitionem facerent de pecuniis Archiepiscopi, inventam sibi etiam conscriberent. Poscunt hoc nomine ab _Hugone_ Dunelmensi Episcopo, 300 marcas argenti, quas in eleemosynas erogandas ipse receperat. Respondit se a vivente Archiepiscopo totidem recepisse, & leprosis, cæcis, claudis, mutis, pauperibus, operibusque charitatis distribuisse: & qui eas habere voluerit, colligat (inquit) per me nunquam colligentur. Responsione Rex accensus, saisiari jubet castellum ejus Dunelmense, affligique ipsum modis omnibus.

_Neubrigensis_[370] ait, eum non pauca millia marcarum argenti in thesauris habuisse: Regem vero, per officiales suos, inventa omnia diripuisse, non inventa ab eis quibus data erant, extorsisse: dicentem, thesauros a quocunque usque ad mortem repositos, solius Principis in bonis esse.

[Note 370: _Neub. lib. 3. c. 5._]

Pari modo egit etiam Rex cum Johanne Archidiacono ejusdem Archiepiscopi, viro pecunioso[371].

[Note 371: _Neub. ibid._]

[Marge: _Henricus junior Rex obit._]

_Henricus_ Rex filius in festo S. _Barnabæ_ Torroinnæ obiit in Castello Martel, _A._ 1183.

[Marge: _Gilb. de Plumtum a suspendio liberatur._]

Anno 1184[372]. _Gilbertus_ de _Plumtun_, Miles nobilis, coram Rege & _Ranulfo_ de _Glanvilla_ Justitiario Angliæ, convictus est de raptu, & suspendio judicatus. Dum autem _Wigorniæ_ duceretur ad patibulum, clamante populo eum justum esse & innocentem; accurrit, in articulo _suspensionis_, Episcopus civitatis, ministrisque & carnifici prohibet sub anathemate, ne die illa (erat quippe Dominica, & festum S. Mariæ Magdalenæ) eum morti traderent. Reducto igitur in diem crastinam, Rex interea vitam cedit, non ignarus a _Glanvilla_ prosecutum ex invidia, ut suspensi uxorem, filiam Rogeri _Galewast_, cum hæreditate ejus, _Reinero_ Vicecomiti suo Eboracensi in conjugem daret. A morte tamen liberatum in carcere detinuit Justitiarius usque ad Regis obitum.

[Note 372: _Hoved. ib. pag. 622._]

[Marge: _Thomas filius Bernardi, Justitiarius summus obit._]

Eodem anno[373] obiit _Thomas_ filius Bernardi, qui, post decessum _Alani_ de _Neovilla_, constitutus erat summus Justitiarius omnium forestarum Angliæ a Domino Rege. Quo defuncto, divisit Dominus Rex forestas suas Angliæ in diversas partes, & unicuique partium præfecit 4 Justitiarios, viz. 2 Clericos, & 2 Milites; & 2 servientes de domo & familia ipsius, custodes venationis & viridis super omnes alios forestarios, tam Regis quam Militum & Baronum: Et misit eos placitare placita forestæ, secundum _suprascriptam Assisam forestæ_. Hæc _Hovedenus_; sed _Assisa_ de qua loquitur in libro edito non habetur[374].

[Note 373: _Hoved. ib. pag. 624._]

[Note 374: At _Clarkenwell, an. 1184. H. 23._ touching the King's going to _Jerusalem_ War. _pag. 108. col. 2_. At _Cattington, an. 1185. Regis 34. Hollings. pag. 111_.]

[Marge: _Concil. Lond. de subsidio Terræ Sanctæ._]

Ad primam Dominicam Quadragesimæ Rex _magnum Concilium Londini_ tenuit[375]: Cui aderant ipse Rex & _Patriarcha_ Hierosolymorum; Episcopi, Abbates, _Comites_, & _Barones_ regni Angliæ, & _Guilielmus_ Rex Scotiæ, & David frater ejus, cum Comitibus & Baronibus terræ suæ. Consulitur de subsidio ferendo _Terræ Sanctæ_, quod dictus Patriarcha, & per Epistolam ipse Lucius Papa, votum Regis memorans & inculcans, vehementer flagitant. Universis autem post deliberationem placuit, quod Dominus Rex consuleret inde Dominum suum Philippum Regem Franciæ: & sic soluto Concilio, Dominus Rex dedit universis hominibus suis, tam Clericis quam Laicis, licentiam capiendi crucem.

[Note 375: _Hoved. pag. 629. Mat. Par. pag. 137._]

Unde factum est[376] quod _Baldewinus_ Cantuariensis Archiepiscopus, & Ranulfus _Glanvilla_ Justitiarius Angliæ, & Walterus Rothomagensis Archiepiscopus, Hugo Dunelmensis Episcop. & alii quamplures Episcopi transmarini & cismarini, & fere omnes Comites & Barones & Milites Angliæ, Normanniæ, Aquitaniæ, &c. crucem ceperunt.

[Note 376: _Hoved. ib. pag. 629._]

Rex recusat coronam Jerus. _Mat. Par._

[Marge: _Johannes filius Henr. Rex Hiberniæ constituitur._]

Deinde Rex[377] in die Dominica quæ vocatur _Lætare_ Jerusalem, quæ illo anno pridie Cal. Aprilis evenit, _Windesoriæ_ fecit Johannem filium suum, Militem, & statim misit eum in _Hiberniam_, & inde eum Regem constituit.

[Note 377: _Hoved. ib._]

[Marge: _Urbanus Papa Joh. coronandi potestatem concedit._]

Misit etiam hoc anno[378] Rex nuntios suos ad _Urbanum_ Papam, & ab eodem impetravit, ut quem vellet e filiis suis in _Regem_ coronaret Hiberniæ: quod Papa & bulla sua confirmavit, & coronam misit de penna pavonis auro contextam.

[Note 378: _Hoved. ib. pag. 631._]

A. D. 1186[379]. _Matildis_ Imperatrix moritur.

[Note 379: _Mat. Par._]

Cum vero res delata esset, idem Papa post Natale Domini, an. 1187. _Octavianum_ Cardinalem & _Hugonem de Nunant_ ad Regem misit[380], commisitque eis Legatiam in Hiberniam, ad coronandum ibi _Johannem_ filium Regis: sed Rex adhuc coronationem distulit.

[Note 380: _Hoved. ib. pag. 634._]

[Marge: _Conventio inter R. Angliæ & Franciæ de cruce Hieros. suscipiend._]

12. Cal. Febr. die S. Agnetis[381], Reges Franciæ & Angliæ ex pacto conveniunt inter _Gisortium_ & _Trie_, cum Archiepiscopis, Episcopis, _Comitibus_ & _Baronibus_ regnorum suorum. Conventui aderat _Guilielmus_ Archiepiscopus _Tyri_, qui insigni sua prædicatione, hostiles Regum animos commulsit invicem, eoque perduxit, ut amici facti, in illa die, de manu sua crucem receperint. Ut autem ipsi gentes suæ seorsum cognoscerentur, Rex _Franciæ_ & gens sua susceperunt cruces rubeas; Rex _Angliæ_, cum gente sua, cruces albas; & _Philippus_ Comes _Flandriæ_, cum gente sua, suscepit cruces virides. Sic unusquisque ad providendum sibi & itineri suo necessaria, reversus est in regionem suam.

[Note 381: _Hoved. ib. pag. 641._]

[Marge: _Statutum de itinere Terræ Sanctæ._]

_Statutum Regis Henrici II. de itinere Terræ Sanctæ primo conditum in Cenomannia, & sancitum denuo hic in Anglia[382]._

[Note 382: _Hoved. ut supra._]

_Henricus_ Rex Angliæ post susceptionem crucis, (ut prædicitur) _Cenomannum_ venit, suorumque hic consilio ordinavit, prout sequitur.

Quod unusquisque decimam reddituum & mobilium suorum in eleemosynam dabit, in subventionem terræ Jerosolymitanæ hoc anno, exceptis armis, & equis, & vestibus militum, & exceptis equis, & libris, & vestibus, & vestimentis, & omnimoda capella Clericorum, & lapidibus pretiosis tam Clericorum quam Laicorum: facta prius excommunicatione ab Archiepiscopis, Episcopis, Archipresbyteris singulis in singulis Parochiis, super unumquemque qui decimam prætaxatam legitime non dederit, sub præsentia & conscientia illorum qui debent interesse.

Colligatur autem pecunia ista in singulis parochiis, præsente Presbytero parochiæ, & Archipresbytero, & uno Templario, & uno Hospitalario, & serviente Domini Regis, & Clerico Regis, & serviente Baronis, & Clerico ejus, & Clerico Episcopi: Et si aliquis juxta conscientiam illorum minus dederit quam debuerit, eligentur de Parochia 4 vel 6 viri legitimi, qui jurati dicant quantitatem illam, quam ille debuisset dixisse, & tum oportebit illum superaddere quod minus dedit.