Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Part 28

Chapter 282,795 wordsPublic domain

4. Idus Octob. cum Rex[322] & Magnates Franciæ a Papa impetrassent, ut, remota omni appellatione, Rex Angliæ anathemati subjiceretur, & regnum ejus interdicto, in Ecclesia redderet Archiepiscopum; pax eorundem mediatione post difficultates aliquot est composita, & _Archiepiscopus_ ad sua omnia restitutus. Angliam igitur regreditur post sexenne fere exilium, & Calendis Decembris _Sandwicum_ applicans, litteras quibus Papa Archiepiscopum Eboracensem, & Episcopos aliquot Regi obsequentiores suspendebat, donec Archiepiscopo satisfacerent, jam ad ipsos (celatos hactenus) propere mittit. Intellecto hoc, excanduit supra modum Rex: & per nuntios Archiepiscopum rogat ut suspensos absolvat; sed respondet ille, se non posse, quod majori innodarentur authoritate. Prorupit ergo Rex in verba aspera & minantia, quæ cum astantes excepissent, _Willielmus de Traci_, _Reginaldus_ filius _Ursi_, _Hugo de Marvilla_, & _Richardus Brito_, de Normannia advolantes Canterburiam, 5. die Nativitatis Dominicæ preces agentem vespertinas crudelissime & plusquam barbare ante altare in Ecclesia mactaverunt Archiepiscopum, incipiente A. D. 1171.

[Note 322: _Mat. Par. ib. pag. 117._]

[Marge: _R. Henr. II. excommunicationi vicinus._]

Quinta feria ante Pascham (qua Romanus Pontifex e solenni more annuatim solet publice vel absolvere vel excommunicare) communi Cardinalium consilio jam decreverat, Regem Angliæ atque Angliam ipsam sub interdicto ponere. Interea Romam veniunt (prioribus inauditis) alii a Rege Legati, qui solennius ejus protestantes innocentiam, juramento pollicentur, Regem ipsius Papæ & Cardinalium judicio obtemperaturum.

[Marge: _Pax inter Regem & Papam._]

Missis igitur duobus a Papa Cardinalibus Rex occurrit in Normannia, & post longos tractatus in præsentia eorundem Legatorum, juravit mortem _Thomæ_ martyris gloriosi, nec voluntate sua nec conscientia perpetratam fuisse, nec ejus artificio perquisitam. Sed quoniam ex verbis, quæ succensus iracundia incaute protulerat, nequissimi clientes occasionem sumpserant Archiepiscopum perimendi; absolutionem supplex petiit & impetravit. Promittens insuper ad mandatum Legatorum:

[Marge: _Terræ sanctæ subveniend._]

Quod tantum daret de pecunia sua, unde 200 milites ad defensionem terræ sanctæ possent sustentari per annum.

[Marge: _Appellationes permittend._]

Quod permitteret deinceps appellationes libere fieri.

[Marge: _Novæ consuet. revocandæ._]

Quod consuetudines, quæ suis erant introductæ temporibus contra libertatem Ecclesiæ, in irritum revocaret.

[Marge: _Possessiones Cantuariæ restituendæ._]

Quod possessiones Cantuariensis Ecclesiæ, quæ post recessum Archiepiscopi ablatæ integre redderentur.

[Marge: _Exulantes revocandi._]

Quod Clericis & Laicis utriusque sexus, qui pro beato martyre de regno exierant, cum pace sua recipere bona omnia, & libere redire licebit.

Hæc omnia promisit & juravit Rex Henricus pater, & Rex Henricus filius; sigilloque regio confirmata Romam mittuntur[323].

Et graves nihilominus poenas (3. virgæ ictus a quovis Clerico accipiens) dedit[324].

[Note 323: _Char. absol._]

[Note 324: _Vid. chartam absolutionis ejus. Hov. pag. 529. Mat. Par. pag. 127. V. etiam homagium Regis Scotiæ & Baronum ejus de regno Scotiæ in. an. 1175. Hov. pag. 545. Mat. Par. pag. 126. melius & v annos inter 1172 & 1176. apud Hov. & Mat. Par. & in Chron. Hollinsh. ubi vide prædict. articul. pag. 83. b. multo fusius e Gervas. Dorob._]

[Marge: _De origine Assisarum xii Juratorum._]

_De origine Assisarum & recognitionum per XII Juratores[325]._

[Note 325: Henri II n'institua point la Jurée; elle existoit sous le Conquérant: mais il permit d'y avoir recours dans les causes où avant son regne on n'employoit que le duel.]

_Assisas_ instituit Rex _Henricus_ II. ad duelli asperitatem (quam _triall by batttel_ vocant) auferendam. Monstrant hoc sui ipsius Brevia apud _Glanvillam_[326], quibus sic loquitur: Rex Vicecom. salutem. Prohibe N. ne teneat placitum in curia sua, quod est inter M. & R. de una hida terræ, &c. nisi duellum inde vadiatum fuerit, quia M. qui est Tenens, posuit se inde in Assisam meam, & petit recognitionem fieri.

[Note 326: _Lib. 2. cap. 8 & 9._]

Quod dicit, in Assisam meam, intelligendum est, in constitutionem meam: nam quæ postea Statuta dicta sunt, sub hoc seculo Assisæ appellantur; ut hic infra ipsius hujusce Regis, Assisæ de Clarendon, & Assisa de habendis armis. Hinc & de legibus ab eodem editis _Radulphus Niger_: Singulis (inquit) annis novas leges, quas Assisas vocant, edidit. De Assisarum autem (quibus duellum tollitur) origine, sic _Glanvilla_[327]: Est autem magna Assisa regale quoddam beneficium clementia Principis de consilio _Procerum_ populis indultum, quo vitæ hominum, & status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero solo tenemento possidet retinendo, duelli casum declinare possunt homines ambiguum, &c.

[Note 327: _Lib. 2. cap. 7._]

Istarum siquidem originem ab Henrico II emanasse clarius tibi elucebit, si frequentissimas deprehenderis in regni ejus parte posteriori, inauditas vero sub anteriori. Evincit primum author celebris _Glanvilla_, qui integris aliquot libellis sub eodem Rege Assisarum tradidit disciplinam. Posterum habes e privilegio quodam Regis _Johannis Beverlacensi_ Ecclesiæ (ut in charta _Richardi_ II[328] per Inspeximus extat) concesso, prout sequitur.

[Note 328: _Pat. 5. Ric. 2. par. 2. m. 12._]

[Marge: _Poena perjurantium in magna Assisa._]

Poena in hac _Assisa_ (id est, magna Assisa domini Regis) temere jurantium ordinaria est, & ipsi regali institutioni eleganter inserta. Si enim ipsi juratores perjurasse in curia fuerint legitime convicti[329], vel in jure confessi; omnibus catallis & rebus mobilibus spoliabantur, Domino Regi eisdem applicandis; de clementia autem Principis maxima, salvis eis tenementis solis liberis. Præterea in carcerem detrudentur, & ibi per annum ad minus in prisona detinebantur: insuper de cætero legem terræ amittentes, perpetuam infamiæ notam inde merito incurrent.

[Note 329: _Glan. lib. 2. cap. 19._]

Dominus _Ludovicus_ Duelli loco induxit _Preuves per Tesmoings & Charters_. Choppin. pag. 577.[330]

[Note 330: Choppin dit ceci, L. 3: _De domanio Franciæ_, tit. 26, nº 18.

Spelman avoit fait sa Remarque pour établir, sans doute, que Saint Louis, dans ses Etablissemens, n'avoit fait que suivre ce que Henri II, plus de cent ans auparavant, avoit ordonné par toute l'Angleterre.]

[Marge: _Charta Eccl. Beverlacensi data._]

_Rex_ omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus cartam, quam Dominus _Johannes_, quondam Rex Angliæ proavus meus, fecit præfatæ Ecclesiæ _Beverlac._ & _Simoni_ huic Præposito _Beverlacen._ ac Clericis Ecclesiæ ejusdem, in hæc verba: Johannes Dei gratia Rex Angl. Dominus Hibern. Dux _Aquit._ Com. _Andag._ Archiepiscopis, Episcopis, &c. & omnibus Ballivis & fidelibus suis, salutem. Sciatis, nos suscepisse in protectionem & defensionem nostram Ecclesiam Beverlac. & Simonem Præpositum Beverlac. & omnes homines, res & possessiones, jura & libertates illius Ecclesiæ & Præpositi & Clericorum, ad Ecclesiam illam pertinentes. Præcipientes, quod non faciatis, vel ab aliquo fieri permittatis eis inde injuriam, vexationem, aut gravamen, vel aliquid quod sit in dampnum vel dispendium, juris vel libertatum præfatæ Ecclesiæ. Volumus enim & firmiter præcipimus, quod Ecclesia Beverlac. & prædictus Simon Præpositus, & Successores sui, habeant & teneant, toto tempore nostro & hæredum nostrorum, omnia jura, libertates & dignitates, quæ prædicta Ecclesia Beverlac. & prædecessores prædicti Præpositi habuerunt & tenuerunt, vel tenere debuerunt, temporibus antecessorum nostrorum. Volumus etiam quod libertates & dignitates datæ ab antecessoribus nostris, & ab aliis, Deo & beato Johanni de _Beverlaco_, & Præposito illius Ecclesiæ, in nullo depereant, vel minuantur vel lædantur, per _assisas_, vel recognitiones, vel constitutiones postea factas. Sed si recognitiones vel assisæ fieri debeant de tenemento aliquo, vel de re aliqua, quæ pertineat ad præpositum Beverlac. & Præposituram, tam in dominicis quam feodis, teneantur in curia Præpositi Beverlac. ubi placita inde fuerunt, & esse consueverunt, tempore Regis H. patris nostri, vel tempore H. Regis avi patris nostri, _antequam recognitiones vel assisæ in regno nostro essent constitutæ_.[331] Volumus etiam, &c. Testibus, &c. Datum per manum nostram apud _Vernohun_ 8. die Octob. anno regni nostri quarto.

[Note 331: Ceci veut dire seulement que sous Henri 1er les grandes Assises n'étoient pas instituées pour le Bref de Droit, & que les matieres de ce Bref se discutoient, avant Henri II, par le duel: car j'ai prouvé plus haut qu'il existoit une Jurée pour les autres Brefs au temps de la Conquête. _Voyez_ Polid. Verg. L. 9, nº. 10, pag. 152.]

[Marge: _Concil. Lond. de Henr. juniore._]

_Concilium (seu colloquium uti alias dicebatur) magnum Londoniis habitum in festo S. Barnabæ (ut inquit Hovedenus) id est, 11 Junii, sed, ut ait Mat. Paris. celebratum 18. die Julii, A. D. 1170. in quo Rex Henricus pater Henricum filium suum primogenitum consortem sibi regni facit coronatque[332]._

[Note 332: _Hoved. in Hen. II. pag. 518._]

Deinde in festo S. _Barnabæ_ Apostoli idem Rex (Henricus pater) magnum celebravit Concilium _Londoniis_, cum Principibus & Magnatibus terræ suæ de coronatione Henrici filii sui, & Dominica sequenti, quæ evenit decimo septimo Calendarum Julii, Clero & Populo consentientibus & assentientibus, fecit ipse prædictum Henricum filium suum coronari, & in Regem consecrari apud Westmonasterium a _Rogero_ Archiepiscopo Eboracensi, ministrantibus ei in illo officio _Hugone Dunelmensi_ Episcopo, & _Waltero Roffensi_ Episcopo, _Gilleberto Londinensi_ Episcopo, & _Jocelino Salisbiriensi_ Episcopo: nulla mentione facta de beato Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, ad quem coronatio illa & consecratio de jure Ecclesiæ suæ spectabat. Et in crastino coronationis illius fecit Rex pater Willielmum Regem Scottorum, & David fratrem suum, & Comites & Barones regni, devenire homines novi Regis, & jurare ei fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate sua.

[Marge: _Dividit terras inter filios._]

_Rex ægrotans dividit terras suas inter filios[333]._

[Note 333: _Hoved. pag. 518._]

Deinde a _Colloquio_ illo (scil. _Ludovici_ Regis) venit Rex (_Henricus_) pater in Normanniam, & apud Moramgram incidit in gravem ægritudinem, & divisit terras filiis suis in hunc modum.

Dedit itaque _Richardo_ filio suo Ducatum Aquitaniæ, & omnes terras quas accepit cum matre illius Alienor Regina.

Et _Gaudefrido_ filio suo dedit Britanniam, cum Alais filia Conani, quas ad opus illius acquisierat a Ludovico Rege Francorum.

Et _Henrico_ Regi filio suo dedit Normanniam, & omnes terras quæ fuerunt patris sui Gaufridi Comitis Andegavensis. Et fecit illos tres filios suos devenire homines _Ludovici_ Regis Franciæ.

Et _Johanni_ filio suo, adhuc minimo, dedit Comitatum _Moretanii_. Deinde post multum temporis de infirmitate convaluit[334].

[Note 334: _Adde hic Concilium Windesoriæ, in quo finis & concordia sit de terris Hiberniæ, &c. Mat. Par. in an. 1175. pag. 126. Vide Hollins. Chron. Benedict. Abb. MS. in an. 1175._]

[Marge: _Institutis Justitiariorum itinerantium vulgo circuitus._]

_Prima institutio Justitiariorum itinerantium, & eorum itinerum, quæ circuitus vocant._

_Concilium Notinghamiæ._

[Marge: _Concil. Notingham de statutis regni._]

Anno gratiæ 1176. post Natale Domini, in festo[335] Conversionis S. _Pauli_, venit Dominus Rex pater usque Notingham, & ibi celebravit _magnum concilium_, de statutis regni sui: & coram Rege filio suo, & coram Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, & Baronibus regni sui (& per concilium militum & hominum suorum, inquit Benedict. Abbas) communi omnium concilio divisit regnum suum in sex partes, per quarum singulas tres Justitiarios itinerantes constituit, quorum hæc sunt nomina.

[Note 335: _Hoved ib. Mat. Par. pag. 127. Benedic. Abb. in an. 1176. MS._]

{ Norfolc. { Suffolc. { Cantebrigesire. { _Hugo de Cressi_ { Huntedunesire. 1. { _Walterus_ fil. _Roberti_ { Bedefordesire. { _Robertus Mantel_ { Bukinhamsire. { Estsex. { Hertefordesire.

{ Lincolnesire. { Notingamsire. { _Hugo de Gundevilla_ { Derebisire. 2. { _Willielmus_ fil. _Radulfi_ { Staffordesire. { _Willielmus Basset_ { Warwickesire. { Norhantesire. { Leicestresire.

{ Kent. { Surrie. { _Robertus_ fil. _Bernardi_ { Suthantesire. 3. { _Ricardus Giffard_ { Suthsexa. { _Rogerus_ fil. _Reinfrai_ { Berkesire. { Oxenefordsire.

{ _Willielmus_ fil. _Stephani_ { Herefordesire. 4. { _Bertram de Verdun_ { Gloucestersire. { _Turstan_ fil. _Simonis_ { Wirecestersire. { Salopesire.

{ Wiltesire. { _Radulphus_ fil. _Stephani_ { Dorsete. 5. { _Willielmus Ruffus_ { Somersete. { _Gilebertus Pipard_ { Devonia. { Cornubia.

{ Everwikesire. { Richemundesire. { _Robertus de Wals_ { Lancastre. 6. { _Radulphus de Glaovil_ { Coplande. { _Robertus Pikenot_ { Westmerlande. { Northumberlande. { Cumberlande.

Et postea fecit Dom. Rex[336] omnes prædictos Justitiarios jurare supra sacrosancta Evangelia, _quod ipsi bona fide, & sine malo ingenio, has subscriptas Assisas custodirent, & inviolabiliter ab hominibus regni facerent custodiri_[337].

[Note 336: _Hoved. pag. 548._]

[Note 337: En France, sous les deux premieres Races, il y avoit eu des Justiciers ambulans, _Missi-Dominici_. En Normandie un grand Senéchal ambulant avoit été substitué à ces Justiciers. _Voyez_ Anc. Cout. chap. 10. Les Justiciers dont il est ici question ne furent donc pas établis en Angleterre par Henri II pour la premiere fois, mais leur nombre fut seulement augmenté par ce Prince.]

De hoc Concilio sic Benedict. Abbas[338]: Circa festum S. Pauli venit Dominus Rex usque ad _Northampton_, & magnum ibi celebravit Concilium de Statutis regni sui coram Episcopis, Comitibus, & Baronibus terræ suæ, & per consilium militum & hominum suorum.

[Note 338: _In vita Hen. II._]

[Marge: _Assisæ._]

_Assisæ Henrici Regis factæ apud Clarendon, & renovatæ apud Northamtune._

Si quis retatus fuerit coram Justitiis Domini Regis, de murdro, vel latrocinio, vel roberia, vel receptatione hominum tale facientium, vel de falsoneria, vel iniqua combustione, per sacramentum XII militum de hundredo; & si _milites non adfuerint_, per sacramentum XII liberorum & legalium hominum, & per sacramentum 4. hominum de unaquaque villa hundredi, eat ad judicium aquæ: & si perierit, alterum pedem amitat. Et apud Northamtune additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, & regnum abjuret, & infra 40 dies a regno exulet.

2. Et si ad aquam mundus fuerit, inveniat plegios, & remaneat in regno, nisi retatus fuerit de murdro, vel aliqua turpi _felonia_ per commune comitatus, & legalium militum patriæ: de quo, si prædicto modo retatus fuerit, quamvis ad aquam mundus fuerit, nihilominus infra 40 dies a regno exeat, & catalla sua secum asportet, salvo jure Dominorum suorum, & regnum abjuret in misericordia Domini Regis.

3. Hæc autem _Assisa_ attinebit, a tempore quo Assisa facta fuerit apud _Clendune_, continue usque ad hoc tempus, & a modo quamdiu Domino Regi placuerit, in murdro, & proditione, & iniqua combustione, & in omnibus prædictis, nisi in minutis furtis & roberiis, quæ factæ fuerant temporæ guerræ; sicut de equis, & bobus, & minoribus rebus.

4. Nulli liceat neque in burgo neque in villa hospitari aliquem extraneum ultra unam noctem in domo sua, quem ad rectum habere noluerit, nisi hospitatus ille essonium rationabile habuerit, quod hospes domus monstret vicinis suis, & cum recesserit, coram vicinis recedat, & per diem.

5. Si quis saisitus fuerit de murdro, vel de latrocinio, vel roberia, vel falsoneria, & inde sit cognoscens, vel de aliqua alia felonia, quam fecerit, coram Præposito hundredi vel burgi, vel coram legalibus hominibus, id postea coram Justiciis negare non poterit.

6. Si qui obierit francus Tenens, hæredes ipsius maneant in tali saisina, qualem pater suus habuit die qua fuit vivus & mortuus, de feodo suo, & catalla sua habeant, unde faciant & divisum, & Dominum suum postea requirant, & ei faciant de relevio, & aliis quæ eis facere debent de feodo suo.

7. Et si hæres fuerit infra ætatem, Dominus feodi accipiat homagium suum, & habeat in custodia illum quamdiu debuerit: alii Domini, si plures fuerint, homagium ejus recipiant, & ipse faciat eis quod facere debuerit.

8. Et uxor defuncti habeat dotem suam, & partem de catallis ejus, quæ eam contingit.

Et si Dominus feodi negat[339] hæredibus defuncti saisinam ejusdem feodi quam exigunt, Justitiarii Domini Regis faciant inde fieri recognitionem per XII legales homines, qualem saisinam defunctus inde habuit, die qua fuit vivus & mortuus: & sicut recognitum fuerit, ita hæredibus ejus restituant. Et si quis contra hoc fecerit, & inde attaintus fuerit, remaneat in misericordia Regis.

[Note 339: Les Coutumes féodales avoient prévalu; il n'étoit plus question des Loix d'Edouard. Le Traité de Glanville, écrit par l'ordre de Henri II, en fournit une preuve sans replique.]

10. Justitiæ Domini Regis faciant fieri recognitionem, de dissaisinis factis super Assisam, a tempore quo Dominus Rex venit in Angliam proxime post pacem factam inter ipsum & Regem filium suum.

11. Justitiæ capiant fidelitates Domini Regis infra clausum Pascha, & ad ultimum infra clausum Pentecostæ, ab omnibus, viz. Comitibus, Baronibus, Militibus, & libere tenentibus, & etiam rusticis, qui in regno manere voluerint: & qui facere noluerit fidelitatem, tanquam inimicus Domini Regis capiatur.

12. Habent etiam justitiæ præcipere, quod omnes illi qui nondum fecerunt homagium & ligiantiam Domino Regi, quod ad terminum quem eis nominabunt, veniant & faciant Regi homagium & ligiantiam, sicut ligio Domino.

13. Justitiæ faciant omnes justitias & rectitudines spectantes ad Dominum Regem & ad coronam suam, per breve Domini Regis, vel illorum qui loco ejus erunt, de feodo dimidii militis & infra; nisi tam grandis sit querela, quod non possit deduci sine Domino Rege, vel talis quam justitiæ ei reponent pro dubitatione sua, vel ad illos qui in loco ejus erunt. Intendant tamen pro posse suo ad commodum Dom. Regis faciendum.

14. Faciant etiam assisam de latronibus iniquis, & malefactoribus terræ, quæ assisa est per Consilium Regis, filii sui & hominum suorum per quos ituri sunt comitatus.

15. Item justitiæ provideant quod Castella diruta prorsus diruantur, & diruenda bene prosternantur. Et nisi hoc fecerint Dominus Rex judicium Curiæ suæ de eis habere voluerit sicut de contemptoribus præcepti sui.

16. Justitiæ inquirant de excactis, de Ecclesiis, de terris, de foeminis, quæ sunt de donatione Domini Regis.

17. Ballivi Domini Regis respondeant ad scaccarium, tam de assiso reditu, quam de omnibus perquisitionibus suis quas faciunt in ballivis suis; exceptis illis quæ pertinent ad Vicecomitatum.

18. Justitiæ inquirant de Custodiis Castellorum, & qui, & quantum, & ubi eas debeant, & postea mandent Dom. Regi.

19. Latro ex quo capitur Vicecomiti tradatur ad custodiendum: Et si Vicecomes absens fuerit, ducatur ad proximum Castellanum, & ipsum illum custodiat donec illiberet Vicecomiti.

20. Justitiæ faciant quærere per consuetudinem terræ, illos qui a regno recesserunt, & nisi redire voluerint infra terminum nominatum, & stare ad rectum in Curia Domini Regis, postea uthlagentur; & nomina uthlagatorum afferantur ad Pascha, & ad festum S. Michaelis, ad scaccarium, & exinde mittantur Domino Regi[340].

[Note 340: _Adde hic quæ sequuntur apud Hoved. de homagio R. Scotiæ. pag. 550 & V. Matth. Par. & Chron._]

[Marge: _Legatus Romanus Hugo Petro-Leonis. A. D. 1176._]

[Marge: _Clerici implacitantur de forestis._]

Hoc etiam Anno[341] Angliam venit Legatus Romanus _Hugo Petro-Leonis_ alias Hugerum Cardinal. S. Angeli, qui & interfuisse dicitur Concilio _Northamptoniæ_. Synodum autem celebravit[342] suffragantibus Episcopis, Angliæ & Scotiæ; concessitque in eadem, & dedit Domino Regi licentiam implacitandi Clericos regni sui, de forestis suis, & de captione venationis, coram Laicis suis Justitiariis, prout ab ipso Rege constitutum fuit[343].

[Note 341: _Mat. Par. pag. 127._]

[Note 342: _Hollins._]

[Note 343: _Hoved. pag. 547._]

Rex vicissim concessit ei quatuor hæc capitula in regno Angliæ observanda[344].

[Note 344: _Mat. Par. pag. 127._]

[Marge: _Et de Laico feodo non aliter._]

Primo, quod de cætero Clericus non trahatur ante Judicem sæcularem personaliter, pro aliquo crimine vel transgressione, nisi pro foresta, & Laico feodo, unde Regi, vel alii Domino sæculari, Laicum debetur servitium.

[Marge: _Rex non teneat Ecclesiam ultra annum._]

Secundo ut Archiepiscopatus, Episcopatus vel Abbatiæ, non teneantur in manu Regis, ultra annum nisi pro causa evidente, vel necessitate urgente.

[Marge: _Interfectores Clericorum._]

Tertio concessit, ut interfectores Clericorum convicti vel confessi, coram Justitiario regni, præsente Episcopo puniantur.

[Marge: _Clerici non facient Duellum._]

Quarto quod Clerici Duellum facere non cogantur.

[Marge: _Supplicium detegentis secreta Domini sui._]

Rex _Henricus_[345] filius _Pictaviæ_ existens, cepit Adam de _Chirchdune_, Vicecancellarium suum, Clericum videlicet _Gaufridi_ Præpositi _Beverlaci_, Cancellarii Regis filii, & fecit eum fustibus cædi, imponens illi, quod ille secreta sua detexerat Regi patri suo; & flagellatum duci fecit nudum per Plateas Civitatis _Pictavis_ fusticando, & sub voce præconia clamando. Sic debet dehonestari, qui secreta Domini sui detegit.

[Note 345: _Hoved. pag. 551._]

[Marge: _Rex filiam Regi Siciliæ in uxorem dat._]