Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Part 23

Chapter 232,686 wordsPublic domain

Si vero in duobus aut tribus legitimis testibus, vel publica parochianorum fama, aliquis eorum accusatus fuerit, quod hoc statutum violaverit, purgabit se adjunctis secum ordinis sui idoneis testibus, sex si Presbyter, quatuor si Diaconus, duobus si Subdiaconus fuerit. Cui autem hæc purgatio defecerit, ut transgressor sacri Statuti judicabitur.

Illi autem Presbyteri, qui divini altaris & sacrorum ordinum contemptores, præelegerint cum mulieribus habitare; a divino officio remoti, omnique Ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponantur, infames pronunciati.

Qui vero rebellis & contemptor foeminam non reliquerit, & missam celebrare præsumpserit vocatus ad satisfactionem, si neglexerit, octavo die excommunicetur.

Eadem sententia Archidiaconos & Canonicos omnes complectitur, de mulieribus relinquendis & de vitanda earum conversatione, & de districtione censuræ, si statuta transgressi fuerint.

[Marge: _Juramentum Archidiaconorum & Diaconorum._]

Jurabunt Archidiaconi omnes, quod pecuniam non accipient pro toleranda transgressione hujus statuti: nec tolerabunt Presbyteros quos scient foeminas habere, Missam cantare, vel _Vicarios_ habere. Similiter Decani facient. Qui vero Archidiaconus, vel Diaconus, hoc jurare noluerit, Archidiaconatum vel Decaniam perdet.

[Marge: _Poenitentia poeitentium._]

Presbyteri vero, qui relictis mulieribus, Deo & sacris altaribus servire elegerint, 40 dies ab officio cessantes, pro se interim Vicarios habebunt; injuncta eis poenitentia secundum hoc quod Episcopis eorum visum fuerit.

[Marge: _Mobilia lapsorum._]

Omnia[203] vero mobilia lapsorum posthac Presbyterorum, Decanorum, Subdiaconorum, & Canonicorum tradantur Episcopis, & concubinæ cum rebus suis velut adulteræ.

[Note 203: _Hic Canon apud Eadm. non alios extat._]

[Marge: _Concil. Lond. 1109._]

_An. Dom. 1109. Concilium Londin. post festivitatem Pentecostes._

[Marge: _Tho. electus Ebor. non consecrandus donec professionem fecerit._]

[Marge: _Rex excommunicationem metuit._]

_Anselmus_ Archiep. Cantuar.[204] moritur XI. Maii ultimi; gravi jam tum pendente lite inter ipsum & _Thomam_ electum _Eboracens._ Archiepiscopum, quem sub perpetuo anathemate consecrari _Anselmus_ prohibuerat, donec subjectionis professionem Ecclesiæ Cantuariensi debitam spospondisset. Renuit hoc enim Eboracensis, longisque domi & foris res ambagibus agitatur, _Papa_ ab Anselmi partibus se habente. Cogit igitur Rex Concilium, professusque nolle semet vel ad horam excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus: Episcoporum atque Procerum assensu (juxta antiqua Pontificum Romanorum privilegia, & decretum patris sui tempore Lanfranci Archiep. latum) statuit: _Thomam_ hanc professionem sigillo regio declaratam, exhibiturum in consecratione, quod statim fecit.

[Note 204: _Eadm. lib. 4, pag. 102, &c._]

[Marge: _Professionis forma._]

Ego _Thomas_ Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensi Ecclesiæ, & ejusdem Ecclesiæ Primati canonice electo & consecrato, & successoribus suis canonice inthronizatis; salva fidelitate Domini mei Regis _Henrici_ Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam _Thomas_ Antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est.

[Marge: _Severitas Regis in Presbyteros._]

An. 1110. Sub nativitate Domini acta est Presbyterorum causa, & Rex sua lege acrius constrinxit eos, quatenus vellent, nollent, Concilio Londoniensi obedirent, & a consortio mulierum, quo (sublato jam Anselmo) liberius usi sunt, se cohiberent.

[Marge: _Nuptiæ filiæ Matildis._]

Rex dedit _Matildem_[205] filiam suam Henrico Regi Teutoncorum (i. e. Imperatori) in conjugem. Nondum vero nubilis, tantum desponsatur.

[Note 205: _Hov. an. 1110. Fl. Wig. ibid. Polyd._]

An. 1114. 8. Id. Jan. _Matildis_ filia[206] Regis Henrici, _Henrico_ Imp. Moguntiæ desponsatur, & Imperatrix consecratur: deditque ei Imperator CM. equites in dote. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliæ 3. solid.

[Note 206: _Fl. wig. ib. Hunting. & Ra. Nig. an. 1108. Hunt. 1109._]

[Marge: _Danegeld._]

Tunc in Anglia datum est _Danegeld_[207], i. e. tributum.

[Marge: _Rex Episc. Roff. Archiep. Cant. facit._]

An. Dom. 1114. sub 6. Calend. Maii _H._ Rex[208]

[Note 207: _Ra. Nig. ib._]

[Note 208: _Fl. Wig. ibid. Eadm. lib. 5. pag. 109._]

Episcopos & Principes Angliæ in unum apud _Windleshoram_, eorumque consilio _Radulphum_ Episcopum _Roffensem_ in Archiepiscopum elegit Cantuariæ: quæ jam sedes per totum pene quinquennium a transitu Anselmi viduata permanserat in manibus Regis.

Subinde cuncta etiam Monasteria, quæ diu fuerant destituta, suis donavit Pastoribus.

[Marge: _Conventus Procerum Regni. 1115._]

An. Dom. 1115. 16. Cal. Oct. Rex omnes Episcopos & Principes regni sub uno convenit in palatio suo _Westmonasterii_ de negotiis regni consulturos. Quid autem ibi actum sit in sæcularibus & Annalium scriptoribus (qui vel Monachi semper vel Ecclesiastici existentes, Ecclesiastica magis quam sæcularia prodidere) non reperitur. In re autem sui ordinis ista memorantur.

Venire propere ad Concilium _Anselmum_ Abbatem Sabiæ _Anselmi_ Archiepiscopi nepotem Papæ nuncium, & Papales ferentem literas asperas satis & velut objurgatorias Regem. In quibus dubitare videtur Papa _Paschalis_ de Doctrina & moribus Episcoporum Angliæ qui Romanæ Curiæ usque adeo non innotescerent. Regem vero insimulantes.

[Marge: _Papa accusat R. Henric. I._]

1. Quod inconsulto Romano Pontifice Episcoporum causas deferret.

2. Quod oppressis Apostolicæ Sedis appellationem subtraheret.

3. Quod Concilia Synodalia celebraret.

4. Quod præter authoritatem Romani Pontificis Episcoporum quoque mutationes præsumeret.

Minasque demum interminans si vero (inquit) adhuc in vestra, &c.

Graviter his accensi _Rex_ & _Concilium_ totum, quid sit Papæ respondendum consulunt mittendumque Legatum statuunt _Guilielmum_ Exoniensem antistitem, cæcum licet in Romana Curia bene Lynceum oculatum.

[Marge: _Concil. Saresberiæ 1116._]

_Concilium Saresberiæ quod primum dicitur in quo tres regni Ordines convocantur._

Anno[209] 1116. 16. Hen. I. 13. Cal. April. ex sanctione Regis habitus est Conventus Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum totius Regni apud _Saresberiam_ ex hac occasione.

[Note 209: _Eadm. lib. 5. pag. 117. Wig. ib._]

[Marge: _De successione in Normannia._]

Conjurantibus Rege Francorum[210] & Andegaviæ, Flandriæque Comitibus de adimenda Regi Angliæ Normannia, nepotique suo _Guilielmo_ (ad quem jure pertinebat) conferenda: Rex Normanniam proficisci statuit, moramque illic per annos aliquot (puta 5.) habiturus, domi omnia prudentius satagit disponenda.

[Note 210: _Mat. Par. ib._]

Primo igitur regni declarat successorem, filium suum primogenitum _Guilielmum_; postulatque omnium ei unanimiter homagium fieri, & fidelitatis sacramentum. Proceres impigre faciunt utrumque: Sed _Radulphus_ Archiepiscopus Cantuariæ, cæterique Episcopi & Abbates regni Angliæ, fide & sacramento professi sunt, se, & regnum & regni coronam, si defuncto patre suo Rege superviverent in eum, omisso omni calumnia, & occasione, translaturos; eique cum Rex foret, hominia fideli mente facturos.

[Marge: _Gravissima tributa._]

In isto etiam _Concilio_ Regi concedi videntur[211] gravissima tributa: Sic enim Huntingtoniensis. Hoc Anno (1116) pro necessitate Regis, geldis creberrimis, & exactionibus variis Anglia compressa est.

[Note 211: _Huntington. ibid. & Malm. Mat. Par._]

Agitur hic præterea de lite inter _Radulphum_ Archiepiscopum Cantuariæ, & _Thurstanum_ Eboracensem electum, quem Archiepiscopus consecrare noluit, quod subjectionis professionem Cantuariensi Ecclesiæ ab antiquo solitam, nullatenus exhiberet. Nec Concilii interea flectitur authoritate, nec minaci Regis iracundia, Pontificatum ei alioquin prohibentis. Pontificatui potius se renuntiaturum pollicetur; sub triennio tamen postea, consecrationem in Concilio Remis a Calixto ipso Papa assecutus est, Rege & Cantuariensi Archiepiscopo quantumvis renitentibus. Cumque ex hoc Angliam ei Rex prohibuisset, Papa Regi excommunicationem minitans, Archiepiscopo Cantuariæ sub interdicti poena imperat; ut infra unum mensem post acceptionem ipsius Epistolæ, Thurstanum sine exactione professionis in suam restituat Ecclesiam.

Victis jam igitur Rege & Archiepiscopo, Thurstanus Angliam accersitur, & in Eboracensi Archiepiscopatu collocatus est An. Dn. 1120.

[Marge: _An hoc Concilium primum fuerit in Anglia._]

Sed de isto Concilio pluribus agendum est. Nam primum fuisse perhibent Annalium nostrorum scriptores nuperi, in quo tres regni ordines conscripti sunt. Magnates scil. Laici, Magnates Ecclesiastici, & Communitas regni plebis personam sustinens; sed miror equidem unde hæc assertio; apud antiquos enim & illius sæculi scriptores qui Concilii meminerunt, _Florentium Wilgornensem_, _Eadmerum_, _Malmesberiensem_, nulla populi vel Plebis mentio. Nulla apud _Radulphum nigrum_, _Simeonem Dunelmensem_ & _Radulphum de Diceto_ vicini ævi Authores, nec in subsequentibus equidem _Mat. Parisio_, _Mat. Westmonasteriensi_, _Ranulpho Cestrensi_, aut _Walsinghamio_.

[Marge: _Pol. Vergil. notatur._]

Primus certe quem recentiores in hunc errorem, ut in alios multos perduxisse censeam, est _Polydorus Vergilius_ Histor. lib. XI. p. 188. eo forte deceptus quod eminentiores quique e populo ad fidei sacramentum prout Magnates vocarentur. Sic namque fieri in Concilio An. Dn. 1127. in quo Matildi filiæ Regis juratum fuit, ostendit _Newbrigensis_ lib. 1. cap 3. Recentes nullum hujus assertionis Authorem exhibent, alium forte non habentes quam _Polydorum_ cujus non gestiunt meminisse.

Anno 17. istius Regis;[212] pro necessitate Regis geldis creberrimis & exactionibus variis Anglia compressa est.

[Note 212: _Hunting. lib. 7. pag. 380._]

[Marge: _Rex a Papa privilegia Patria obtinet._]

Anno 1119, id est 19 & 20 Hen. I.[213] _Calixto_ Papæ _Gisortium_ venienti occurrit Rex _Henricus_, moram in Normannia trahens; impetravitque ab eo omnes consuetudines, quas Pater _suus in Anglia & Normannia habuerat; maxime ut neminem aliquando Legati officio in Anglia fungi permitteret_[214].

[Note 213: _Ra. Nig. ib._]

[Note 214: _Voyez_ les Chap. 23 & 24 des Preuves des Libertés de l'Egl. Gallic. tom. 2.]

[Marge: _An. 1116._]

_Aliud Concilium Regina eidem præsidente, dum Rex in Normannia moratur[215]._

[Note 215: _Eadm. lib. 5. pag. 118 & seq._]

[Marge: _Concil. Lond. præsi. Regina._]

[Marge: _Abbas Sabæ in Angliam missus._]

Eodem anno circa Mensem Augustum, habitum est _Londini_ commune _Concilium_ Episcoporum, Abbatum & Nobilium, praæsente Regina, super quibusdam regni negotiis; & inter hæc de eo quod Anselmum Abbatem _Sabæ_ cum Legatina potestate in Angliam missum, Normanniam advenisse intellexerant. Hoc decernunt fore contra antiqua Anglorum privilegia, qui ex indulgentia S. _Gregorii_ & plurium Pontificum Romanorum Legatum alium non habeant, quam Cantuariensem Archiepiscopum. In cujus igitur cum injuriam fieret, ipsum super his in Normanniam Regi, ipsum in Italiam Papæ delegandum statuunt. Provinciam libentissime suscipit Archiepiscopus _Radulphus_; apud Regem agit ut Anselmus ab ingressu Angliæ detineretur; apud Papam ut concessam B. Augustino a _Bekeregorio_ dignitatem, Archiepiscopus Cantuariæ retineret. Detulit & _Bullam_ Papæ Regi hoc idem confirmantem, quæ apud Eadmerum extat lib. 5. pag. 120.

[Marge: _Primogenitus Regis sit Dux Normanniæ, homagium facit, recipit, & submergitur._]

Anno 1120[216] composita jam pace inter _Ludovicum_ Francum & Regem Angliæ; Rex Angliæ Normanniam cedit Guilielmo filio suo primogenito 18 annorum nato; qui jubente patre Homagium pro eodem Regi Franciæ præstat, & a Normanniæ Magnatibus vicissim accipit. Lætus igitur Rex Henricus, quinto profectionis suæ anno propemodum completo, Angliam in navi una revertitur. In altera vero dum sequuntur filii ejus Guilielmus & Richardus cum Maria filia & pluribus regni Nobilibus, omnes una submerguntur 6 Cal. Decembr.

[Note 216: _Hoved. ib._]

[Marge: _De secundo Regis conjugio agit._]

Anno 1121. Rex, uxore (quæ altero hinc anno decessit) atque filiis orbatus; in Purificatione B. Mariæ apud _Windleshoram_ (vel ut habet continuator Florentii, _Londinum_) totius Angliæ _Concilium_ adunat. In quo de secundo ejus decernitur conjugio, omniumque consensu Adelinam filiam Godefridi Ducis Lovaniæ, lectissimam virginem, expetendam. Electis igitur qui rem perorent, Regi citius adducta est, & 4 Cal. Feb. desponsata.

[Marge: _Edictum Regis de Ecclesiis prospiciendis._]

Anno 1124, Generale[217] Domini Regis _Henrici_, per fines totius Angliæ ad Purificationem sanctæ Dei genitricis Mariæ, divulgatur _Edictum_; ut quæcunque pastoribus viduatæ fuissent Ecclesiæ, sibimet prospicientes, Regis in transmarinis partibus præsentiam adirent, ad suscipiendos. Prælatos per idoneos Legatos.

[Note 217: _Chron. de Bello. MS._]

[Marge: _Poena Monetariorum._]

Anno 1125. Omnibus fere Angliæ Monetariis[218] manus dextras atque genitalia strictius fecit abscindi, quod Monetam furtive corruperant. Qui autem fit ut dextris plectantur, non oculis; haud reperio. Lege enim ab ipso lata, anno regni sui 8 oculi adimendi erant, non dextræ.

[Note 218: _Hunting. Contin. Flo. Mat. Par. ib._]

Mutavit at subinde Monetam, unde cara omnia, & gravissima secuta fames.

[Marge: _Ad minuendam potentiam H. fil. Roberti Ducis._]

[Marge: _Concil. Lond._]

Anno 1127. Rex[219] anxius de proditione & cæde _Caroli_ Comitis _Flandriæ_ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ ejus Comitatum dederat _Guilielmo_ filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti atque hosti Regis Henrici; Concilium _Londini_ ad Rogationes tenuit. Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, _Ludovicum_ coegit auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a _Theodorico_ Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam superstat soboles.

[Note 219: _Hunting. Hoved. Mat. Par. ib._]

[Marge: _Synodus Westm. contra uxores clericorum._]

Celebravit etiam tempore hujus Concilii, scil. 3 Idus Maii generalem _Westmonasterii_ Synodum _Guilielmus_ Archiepisc. Cantuariæ Legatus Romanus; in qua multa statuit ad rem Ecclesiæ, maxime vero contra Sacerdotum matrimonia. Et licet omnia Regis atque Papæ confirmarentur authoritate; en quid de successu hujus Synodi & aliarum præcedentium perhibetur in historia Saxonica _Petriburgensi, nihil hæc omnia valuere Decreta_. _Omnes Regis venia, suis uti antea gavisi sunt uxoribus._

[Marge: _Concil. Lond. in quo omnes jurant Matildis sucsessionem._]

Anno eodem Rex in Mense _Septemb._ Angliam venit ducens secum e Normannia _Matildem_ filiam suam Imperatricem, Comitis Andegaviæ uxorem: Natalique primo magnum _Concilium Cleri atque Procerum_, Londini habuit. In hoc Reginam Conjugem suam filiam Lovanensis Ducis, Salopesberiæ donat Comitatu. Sed cum ex ea nullam suscitasset prolem, de successore anxius; omnes totius Angliæ Optimates[220], Episcopos, Abbates, Comites & Barones, & quotquot alicujus momenti essent, sacramento adegit & constrinxit; ut si ipse sine hærede masculo discederet, _Matildem_ filiam suam quondam Imperatricem, incunctanter, & sine ulla retractatione DOMINAM reciperent[221]. Eidemque & susceptis vel suscipiendis ex eis Nepotibus, regnum Angliæ cum Ducatu Normanniæ conservaturos.

[Note 220: _Mat. Par. anno 1127._]

[Note 221: _Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an. 1130._]

Juraverunt cuncti quicunque in eodem Concilio alicujus videbantur esse momenti. Primo _Guilielmus_ Cantuariæ Archiepiscopus; mox Episcopi cæteri & Abbates, Laicorum primus, _David_ Rex Scotiæ Imperatricis avunculus; tunc _Moritonii_ Comes & _Bononiæ_ Stephanus, nepos Regis e sorore Adala: Dein _Robertus_ filius Regis quem ante regnum susceperat, & postea Comitem _Glocestriæ_ fecerat: Duobus his novissimis æmula laude contendentibus, quis eorum prior juraret, hic filii dignitate splendidus, at impuri & nepotis ille, sed legitimi.

Anno 1129. Regis 29.[222] Rex ad Calend. Aug. magnum Concilium _Londini_ tenuit de uxoribus Sacerdotum prohibendis praesentesque ambo Episcopi cum Suffraganeis suis, justitiam de eorundem uxoribus (focarias vocat _Parisiensis_) Regi concesserunt: Imprudentia, ut calumpniabant, _Guilielmi_ Arcbiep. Cantuariæ, sed aliis omnibus Episcopis consentientibus. Rex autem accepta a Sacerdotibus ingenti nummorum mole, uxores eis permisit denuo, & illusa hoc commento Episcoporum constitutione, ipsi in ludibrium transiere.

[Note 222: _Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an. 1130._]

[Marge: _Concil. Northampton._]

Anno 1131. Regis 31. habitum est _Northamptoniæ_[223] magnum Concilium (_placitum_ vocat _Huntingtonius_, _Conventum Hovededenus_) omnium _Magnatum_ Angliæ, in Nativitate S. Mariæ; ubi de jurgiis agitur inter _Matildem_ Imperatricem, & maritum suum _Comitem Andegaviæ_, cui ipsa reddenda decernitur reposcenti; Missa igitur & recepta est fastu suæ dignitati congruo.

Renovarunt illic (_Matildi_) fidem[224] qui dederunt Proceres; & modo dant qui prius non dedere.

[Note 223: _Hunting. in ann._]

[Note 224: _Malm. in eod. an._]

[Marge: _Matildis liberi Regni Angl. Hæredes._]

Anno 1132.[225] cum _Matildis filium_ Andegavensi Comiti peperisset (Henricum nomine) Rex convocatis regni Principibus filiam suam & Hæredes ex ea nascituros, sibi (ut prius) constituit successores.

[Note 225: _Mat. Par. ib._]

[Marge: _Conventus Lond. de lite inter Episcopos._]

Anno 1133. Regis 33.[226] ad initium quadragesimæ jejunii Conventus _Londini_ habetur super litibus inter S. _Davidis_ & _Glamorgensem_ Episcopos; nec non _Cantuariæ_ Archiepisc. & _Alexandrum_ Lincolniens. Episcopum de Parochiarum consuetudinibus; quæ _Wintoniæ_ postea ad Rogationes ventilantur. Sed indefinita illa Archiepiscopi ad Regem in Normannia sequenti Anno transportatur.

[Note 226: _Hunting. 1133 & 1134._]

[Marge: _Rex in Normanniam abit._]

Anno vero 1133. in ipsa prima die Anni sui 33. id est, Augusti Normanniam navigat Sole sub Eclipse existente; ultimusque fuit & fatalis illi iste transitus; in Normannia enim supra triennium detentus Calendis Decemb. id est, mensis illius die primo in nocte obiit.

[Marge: _Ultima Regis Henr. voluntas._]

In extremis languens de _Successore_ denuo interrogatus, filiæ omnem terram suam citra & ultra mare legitima & perenni Successione adjudicavit. Addendo insuper:

Solvantur (inquit) debita mea. Reddantur Liberationes, & solidate quæ debeo. Reliqua indigentibus distribuantur.

[Marge: _Thesaurarii Regis Stephan. Regi thesaurum tradunt._]

Sed _Rogerus Saresberiensis_ Episcopus, & _Guil. de Ponte arcus_, Custodes thesauri regalis qui ad centena fere millia librarum in denariis æstimabatur, præter vasa aurea & argentea, _Stephano_ Regi omnia tradiderunt.

J'observerai sur ce regne, que Henri Ier avoit si peu intention d'abolir les Loix féodales dans ses Etats, & de n'y admettre que les Loix d'Edouard, qui, par leur nature, étoient nécessairement exclusives des Fiefs, qu'en 1101 & 1102 il fit successivement deux conventions avec Robert Comte de Flandre, & lui donna _en fief_ 400 marcs d'argent; au moyen de quoi Robert s'obligea à divers services envers lui, & entr'autres de lui donner 500 Cavaliers & 1000 chevaux. C'est, je crois, le premier exemple d'une inféodation faite sans glebe. Voyez _Abregé historique des Actes de Rimer_, tom. 10, pag. 2, 2e col. de l'Histoire d'Angleterre de Rapin Thoyras.

STEPHANUS.

_Anno Domini 1135._

[Marge: _Stephanus Regnum Angliæ invadit contra juramentum._]

_Stephanus_ nepos Henrici I. ex sorore ejus Adala uxore Theobaldi Comitis Bononiæ & frater Theobaldi junioris Comitis Blesensis, vir strenuus & bellicosus; abdicato juramento quod de suscipienda in hæredem regni Matilde juraverat; non humato adhuc avunculo Rege, solium invadit. Electus tamen a Magnatibus pari alligatis scelere, & perjurio.

[Marge: _Coronatur._]

[Marge: _Rex vovit Deo, Populo, Ecclesiæ._]

Horum primus _Guilielmus_ Archiepiscopus Cantuariæ in die S. _Stephani_ An. Dn. 1136. coronavit eum, cæteris acclamantibus; foeminæque subdi (velut turpe quiddam) renuentibus[227]. Linivit scelus Hugonis Bigoti Senescalli Regis testimonium, qui solenni jurejurando coram Archiepiscopo protestatus est, quod dum Rex ageret in extremis, Imperatricem exhæredavit, & Stephanum igitur constituit Successorem. Juravit autem Rex _Stephanus_ in Coronatione sua, tria ista, inter alia, Deo, populo, & Ecclesiæ[228].

[Note 227: _Voyez_ ma Note sur la Remarque de la Sect. 8 de Littleton, Ier vol. pag. 26.]

[Note 228: _Hunting. lib. 8. pag. 387._]

_Primo_, cum juramento vovit[229] quod defunctis Episcopis nunquam retineret Ecclesiam in manu sua, sed statim electioni Canonicæ consentiens, Episcopis[A] eas investiret.

[Note 229: _Hoved. pag. 482. Mat. Par._]

[Marge A: _Episcopiis._]

_Secundo_ vovit quod nullius Clerici vel Laici Sylvas in manu sua retineret, sicut Rex Henricus fecerat, qui singulis annis eos implacitaverat, si vel venationem cepissent in Sylvis propriis, vel si eas ad proprias necessitates suas distraherent, vel minuerent. Quod nefandi genus placiti (verba sunt _Huntingtoniensis_) adeo fuit execrabile, ut si visores alicujus lucum, quem habere pecuniam æstimarent, a longe conspicerent, statim vastatum perhiberent, sive esset, sive non, & eum immerito redimerent.

_Tertio_ vovit quod _Danegeldum_, id est, duos Solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant singulis annis, in æternum condonaret. Hæc principaliter Deo vovit & alia: sed nihil horum tenuit. Hæc _Huntingtonius_.

[Marge: _Homagia accepit._]

Accepit deinde Homagia[230] Magnatum qui _Matildi_ prius regnum juraverant, impletisque Radingæ exequiis Henrici Regis _Oxonii_ Conventum agit. Illic iterata omnia quæ in Coronatione voverat, restipulatur denuo & confirmat.

[Note 230: _Mat. Par. Hunting. Hoved._]