Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II

Part 21

Chapter 212,798 wordsPublic domain

Indicti igitur a Rege, _Rochinghamiæ_ omnes conveniunt 5. Idus Martii 1094, die Dominico, hora prima, in Ecclesia ipsius castri: & post longissimas disceptationes die una atque altera definitur, urgeturque acrius ab Episcopis ipsis, Regi potius observandam fidem quam Romano Pontifici: Anselmumque increpantes, Noveris (inquiunt) totum regnum conqueri adversum te, quod nostro communi Domino conaris decus imperii sui, coronam, auferre. Quicunque enim regiæ dignitatis ei consuetudines tollit, coronam simul & regnum tollit: Unum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus. Sed nec his nec aliis plurimis _Anselmus_ flectitur, adeo ut sentire demum deprehendatur, Archiepiscopum Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo Papa, judicari posse vel condemnari: nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia, cuiquam, eo excepto, contra suum velle respondere. Ira excandescens Rex, parem se in regno profitetur nunquam perpessurum: sed post quatriduanas jam litigationes, induciæ conceduntur usque ad Octavas Pentecostes. Rex interea clam per nuntios cum _Urbano_ agit, ut Archiepiscopale pallium sibi mitteretur Anselmo conferendum, ut, hoc ipso beneficio, viri frangeret morositatem, qui nec ita vincitur. A Rege enim pallium noluit accipere, sed in altare positum fastu solenni inde reportavit.

[Marge: _Rex Urbanum præcepit pro Apostolico suscipi._]

De Papatu graviter jam per x annos deceptatum fuit[142]. Primo inter _Gregorium_ VII. quem in _Brixensi_ synodo anno 1083, deposuerat Henricus Imperator, & _Clementem_ III. loco ejus ibidem designatum. Deinde inter eundem _Clementem_ & _Victorem_ III. _Urbanumque_ II. successive a Pontificiis contra Clementem constitutos. Partium studio orbis scinditur Christianus; Gallis Italisque Urbano adhærentibus, Germanis Clementi, Anglis neutri, quod hucusque Rex juxta legem a patre ejus conditam, quis pro Apostolico suscipiendus esset, non promulgaverat.

[Note 142: _An. 1095, juxta Hov. pag. 465, an. 1095._]

Demum autem _Urbani_ victus amicitia, quod Archiepiscopale Cantuariæ pallium _Anselmo_ debitum, ei ex arbitrio conferendum transmississet: _Urbanum_ in omni imperio suo pro Apostolico haberi,[143] eique vice beati Petri in Christiana religione obediri, imperavit.

[Note 143: _Eadm. Will. 2, pag. 33._]

[Marge: _Concilium Scaresberiæ._]

In Concilio regni Octavis Epiphaniæ apud _Searesberiæ_ celebrato; Comes _Guilielmus de Owe_[144], qui cum _Roberto Moubreo_ Comite Northumbrensi multisque aliis, de ejiciendo interficiendoque Rege conjuraverat, filiumque amitæ Regis _Stephanum de Albemarlo_ in solium evehendo, ad duellum provocans, victus est ab appellante. Juxta legem igitur a Guilielmo Conquestore latam, oculi ei eruuntur, & testiculi abscinduntur.

[Note 144: _Flo. Wig. an. 1096. Hov. 1095._]

[Marge: _Rob. Comes Northumbriæ gratiam obtinet._]

_Roberto_ autem Comiti Northumbriæ indulgebatur gratia, sub conditione, ut uxor ejus castellum _Bambergense_ Regi traderet, quod hac pulsa necessitate fecit.

Sed Guilielmus de _Aldari_, Regis compater, dapifer, atque amitæ filius, hujus proditionis particeps, acriter per plateas flagellatur, laqueo suspenditur; _Concilio_, ut videtur, sic decernente. Moriturus autem Confessori innocentiam protestatus est.

[Marge: _Tributa & exactiones gravissimæ ad Normanniam lucrandam._]

Post 17. Cal. Julii, an. 1096[145], cum _Robertus_ Dux Normanniæ Hierosolymis profecturus, Normanniam fratri suo Regi Guilielmo pignori collocasset, pro 10000 marcis sub triennio restituendis; Rex ut tantam vim pecuniæ, lucrandi spe Ducatus cogat, Angliam totam decoquit. Hinc ex dono, illinc ex mutuo, passim exactionibus & tributo, quod Saxones _Danegeldum_ & _Hidagium_, Normanni _Tallagium_ vocant, pro arbitrio non ex lege, nummos eradit, nec tamen ultra 666 libras.

[Note 145: _Flo. Wig._]

_Marcas_ (quod reperi) vel has circiter compilavit: Interea ab Ecclesiis & Monasteriis, quæ nunc primum ad tributa adiguntur, non abstinetur. Nihil (inquit _Eadmerus_) Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Evangeliorum libris auro argentoque paratis.

[Marge: _Danegeldi redditio._]

Instituta olim erat Ethelredi Regis anno 13. _Danegeldi_ redditio hoc est 12. denar. annuatim, ex unaquaque hyda, i. e. centum acræ terræ, totius Angliæ, ad conducendum milites, qui piratas Danicas coercerent. De hoc autem libera (inquit Legum Edouardi Confessoris concinnator) & quieta erat omnis Ecclesia, & etiam omnis terra quæ in proprio dominio Ecclesiæ erat, ubicunque jacebat, nihil prorsus in tali redditione persolvens, quia magis confidebant in orationibus quam in armorum defensionibus. Et hanc libertatem tenuit Anglorum Ecclesia, usque ad tempus _Willielmi_ Regis junioris, qui de Baronibus totius Angliæ auxilium petiit ad Normanniam retinendam de fratre suo _Roberto_ Normannorum Comite, Jerusalem proficiscente. Concessum est ei, non lege statutum neque firmatum; sed habuit necessitatis causa ex unaquaque hyda 4 solidos, Ecclesia non excepta: quorum dum fieret collectio, proclamabat sancta Ecclesia libertatem suam reposcens, sed nihil profecit.

Indixit majoribus Angliæ[146], ut quisque illorum pro posse sibi pecuniam festinanter accommodaret. Idcirco Episcopi, Abbates, Abbatissæ, aurea & argentea Ecclesiæ ornamenta fregerunt; Comites, Barones, Vice-comites, suos milites & villanos spoliaverunt, & Regi non modicam summam auri & argenti detulerunt. Ille autem mense Septembri mare transiit, pacem cum germano facit, 6666 lib. illi præstitit, & ab eo Normanniam in vadimonium accepit.

[Note 146: _Fl. Wig. an. 1096._]

[Marge: _Ordalium 50 divitum Anglorum._]

Sub his temporibus[147] (viz. antequam Anselmus Romam petiit) Guilielmus Rex, pecuniæ emulgendæ spe, 50 circiter ditiores Anglos de cervis regiis deprædandis accusatos, ad examen igniti ferri demandavit. Statuto autem die cum judicium sævius executum esset, Dei misericordia, illæsi omnes ab ustione, innocentiam sunt testati. Commotus Rex: _Meo_ (inquit) _judicio amodo respondebitur, non Dei_; quod pro voto cujusque hinc inde plicatur. Judicium autem igniti ferri (ut Ordalii species reliquas) judicium Dei appellabant.

[Note 147: _Eadm. pag. 48._]

[Marge: _Nulla Synodus sub Guilielmo generalis._]

A. D. 1097[148], ad hunc usque annum, nec certe in sequentibus, passus est Rex Anselmum _synodum_ generalem celebrare, aut delicta undequaque pullulantia cohibere. Mare igitur apud Papam conquesturus sub Novembri transiit. Rex autem confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant, in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia quæ per ipsum mutata, vel statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum. Ingens ex hoc illic tribulatio.

[Note 148: _Fl. Wig. ibid. Malmesb. lib. 4. Ran. Cestriens. lib. 7, cap. 11. Eadm. pag. 41._]

[Marge: _Exactiones sæviunt._]

A. D. 1098. Rex[149] in æstate urbem _Cenomanniam_ cum magna parte illius provinciæ, subegit. Populos vero interim Anglorum exactionibus & tributis, non abradens modo sed potius excorians, omnibus infestus & molestus fuit.

[Note 149: _Flo. Wig. ibid. Mat. Par. ibid. pag. 42._]

[Marge: _Membrorum ob proditionem detruncatio._]

1098. Multi Walli[150] in Menavia (i. e. Anglesey) ab obsequio Regis deficientes occiduntur; & proditionis rei, quidam manibus vel pedibus truncatis testiculisque abscissis, excæcantur. Inter hos _Kenredum_ Presbyterum quendam Ecclesia memorant extractum, testiculisque cum oculo uno atque lingua excisis, die tertia loquelam recepisse.

[Note 150: _Flo. wig. & Hoved. ibid._]

[Marge: _Rex excommunicandus decernitur._]

1099. Rex in _Barensi_ Concilio[151] sub Urbano Papa, ob sævitiam ejus in Ecclesiam Anglicanam & _Anselmum_ Archiepiscopum, præsertim quod investituras præsulum sibi arrogaverat, plena acclamatione excommunicandus decernitur. Anselmi autem precibus ibidem tunc præsentis, moratur a sententia.

[Note 151: _Flo. wig. ibid. Eadm. pag. 49._]

[ Marge: _Excommunicantur investituras dantes Laicis._]

In Concilio[152] vero jam tum subsequente _Romæ_ generali (cui etiam _Anselmus_ interfuit) sub anathematis interminatione prohibentur Laici Ecclesiarum investituras dare; Clerici a Laicis accipere, & accipientes consecrari; Laicorumve hominum ob honores Ecclesiasticos homines fieri.

[Note 152: _Eadm. Flo. wig. ibid._]

_HENRICUS I._

[Marge: _Henricus succedit Willel. Rufo._]

Guilielmo occiso, successionis dignitas ad Robertum pertinet, cum ex jure hæreditario, tum ex pacto inter ipsum & Guilielmum, a XII Baronibus utrinque conjuratis. _Henricus_ autem[153] frater minimus, quod in Anglia natus esset, & a Patre jam tum Rege, potiorem se apud Anglos novit, proclivesque eos in partes suas. Arctius tamen ut connecteret fluctuantes, Guilielmum queritur sævis Legibus, tributis & exactionibus, tanquam clava ferrea, contrivisse subditos: _Robertum_ utique Hierosolymis jam quinquennio militantem, vivumne anne mortuum incertum esse; hominem vero levem & præcipitem, semet denique virga aurea omnia metientem, justitia, & mansuetudine regnaturum pollicetur. _Leges insuper Edouardi Confessoris, omnium habitas desiderio, profligatis asperis & quibuscunque examinatis restitutum._ Placuit conditio, & dum Sceptri calet ambitu, jugisque mens esset ad pollicita perimplenda, Rex eligitur consecratusque Westmonasterii, a Mauritio Londoniensi Episcopo (Anselmo Archiepiscopo Cantuar. exulante) die dominica 2 Augusti An. Do. 1100, id est, intra triduum post excessionem fratris, solenni tunc restipulatur jurejurando[154]: Bonas & sanctas omni populo Leges se servaturum; & omnes oppressiones & iniquitates quæ sub fratre suo emerserant in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in Secularibus negotiis, prohibiturum & subversurum.

[Note 153: _Nubrig. lib. 1, c. 3._]

[Marge: _Jurejurandum Regis ad Coronationem suam._]

[Note 154: _Eadm. in Hen. I, pag. 55._]

Edidit & jam illico[155] _Chartam libertatum Angliæ munitamque Sigillo regio, per singulos Comitatus divulgatam iri imperavit_[156].

[Note 155: _Eadm. ibid._]

[Note 156: Il conserva les Fiefs, suivant l'art. 2 de cette Charte, & c'étoit conserver dans le sein de ses Etats le germe de la destruction de toute autre Loi que celle qui étoit constitutive de la féodalité.]

[Marge: _Ignitegii lex adempta._]

[Marge: _Injustitias tollit & effoeminatos._]

An. 1100, 1 Hen. I. edicto per Angliam misso cum in Curia, tum in toto regno restituit populo ignis atque candelarum usum[157], quem pater ejus post horam vesperæ octavam, pulsante ad ignitegium campana prohibuerat; injustitias a fratre & _Ranulpho_ institutas prohibuit, effoeminatos a Curia pellit.

[Note 157: _Malm. lib. 5, pag. 156. Stowe in ann._]

[Marge: _Mensurandi virga instituitur._]

Mensuras injustas prohibuit, fecitque novas ad brachii sui ipsius longitudinem & inde ulnam appellavit. Eadem hodie _virga_ dicitur Angl. _a Yard_; erat autem Rex proceri & magni corporis.

[Marge: _Rex posthabito concilio Romano investituram dat._]

Rex post Coronationem[158] dedit Episcopatum _Wintoniensem_ Willielmo _Giffard_, & continuo de possessionibus cunctis ad Episcopatum pertinentibus (contra Canones Romani Concilii anno præcedente sub _Urbano_ editos) investivit eundem.

[Note 158: _Mat. Par. an. 1100, pag. 54._]

[Marge: _Ranulphus Dun. Episc. in turrim conjicitur._]

In communi Concilio gentis Anglorum[159] _Ranulphus Dunelmensis_ Episcopus, postulatus de tot & plurimis gravaminibus sub defuncto Rege (cui nimium erat familiaris) populo illatis, de communi consilio gentis Anglorum in Turrim conjicitur.

[Note 159: _Mat. Par. pag. 54. Fl. Wig. an. 1100. Malm. lib. 5. pag. 156._]

[Marge: _Anselmus negat Regi hominium & investituras._]

Anselmus etiam Cantuariæ Archiepiscopus revocatur. Rediens vero negat Regi hominium facere & Archiepiscopatum de manu ejus accipere ob Canones prædicti Concilii, quod Regem egit in maximas angustias. Nec enim minui pateretur majestatis privilegia, nec tutum duceret hanc injuriam ab Archiepiscopo illatam vindicare, ne Robertum Hierosolymis jam reversum in Regem promoveret, Papa conspirante, Archiepiscopus. Dantur igitur induciæ usque Pascha, & utrinque Romam mittuntur, qui Decreta Pontificia, in pristinum regni usum transmutarent.

[Marge: _Synodus Lambethæ._]

[Marge: _Nuptiæ Regis Henrici._]

An. Dn. 1101. In Synodo[160] Episcoporum Abbatum, Nobilium quorumcunque ac religiosi ordinis virorum _Lambethæ_ habito, de nuptiis agitur inter Henricum Regem & Matildem filiam Malcolmi Regis Scotiæ, & Margaretæ Uxoris suæ, Sororis Edgari Ethelingi Saxonicorum Regum hæredis ultimi. Cum autem Matildis Wintoniæ in Coenobio Monialium enutrita, velum ex more Monialium gestasset aliquando; id in primis studiose quæritur, annon & ipsa Monialis esset. Decernitur vero, eam Coenobium subiisse castitatis solummodo tuendæ gratia; velumque non e voto, aut diuturno habitu; at sub temporum intervallis, modo præcipiente, modo coercente Catherina matertera sua illic Moniali induisse. Libera igitur totius Concilii acclamatione de nunciatur, & Regi nubit.

[Note 160: _Eadm. pag. 56. & seq._]

An. Dn. 1101. Pascha veniente non reversi sunt[161] Roma nuntiis, porriguntur ideo induciæ ad eorum reditum.

[Note 161: _Eadm. pag. 48._]

[Marge: _Populus fidem, Rex justiciam spondet._]

[Marge: _Robertus Dux Angliam invadit._]

An. Dn. 1101. Consilium[162] percrebuit sub Pentecostes festivitate tristis fama Robertum Ducem Normanniæ reversum jam e terra sancta maximo exercitu invasurum Angliam. _Henricus_ Rex Subditorum metuens defectionem; totam regni nobilitatem, totam populi numerositatem, ad fidei vocat sponsionem; & quod vicissim petebatur, ipse manu in manum Anselmi porrecta justis & sanctis Legibus se totum regnum quoad viveret in cunctis administraturum pollicetur, & Anselmo postea jura totius christianitatis in Anglia exercendæ[163], se relicturum; atque decretis & jussionibus Apostolicæ Sedis se perpetuo obediturum summopere promittebat.

[Note 162: _Eadm. pag. 49. Mat. Par. an. 1101._]

[Note 163: _Eadm. pag. 49._]

[Marge: _Foedus Henrici R. & Roberti Ducis._]

An. eodem sub Cal. Aug. _Robertus_ (pars major navalis militiæ quam Henricus Rex ad impediendum ejus adventum miserat, ei defecit) ante Cal. Aug. cum magno exercitu _Portesmutham_ applicuit[164]. Principes utrinque fratrum non ferentes dissidium, colloquium inierunt, mutuum & generale & concordiæ foedus tali pacto firmaverunt.

[Note 164: _Mat. Par. an. 1101, pag. 55._]

Quod Rex _Roberto_ annis singulis tria millia marcarum argenti daret ex Anglia. Et qui eorum diutius viveret, hæres esset alterius, si absque filio moreretur. Hoc a XII magnatibus utrinque est juratum.

[Marge: _Rex hominium requirit ab Anselmo._]

Regressi nuncii literas[165] a _Paschali_ deferunt Regi prohibentes investituras; unde Rex Commotus Anselmo[166] imperat, ut vel hominium faciat, Abbatesque & Episcopos consecret, quos ipse investierat, more Antecessorum suorum; vel e regno protinus decedat.

[Note 165: _Eadm. pag. 59._]

[Note 166: _Eadm. pag. 61._]

Consultior autem Proceres Regni _Wintoniam_ cogit, & _Anselmum_ una. Decernunt Romam iterum mittendum esse: at majoris dignitatis Nuncios. Ex parte Regis Giraldum Archiepiscopum Eboraci, Herebertum Theodfordensem, Robertumque Cestrensem Episcopos. Ex Anselmi parte non notantur. Romam venientes jussa apud Papam exponunt: Regi adimi avita privilegia, succendi Regem dira Clero interminari gratiam obtestantur. Papa ne vel hilum flexus & literis satagit demulcere Regem, illis Anselmum consolatur, & firmata prius, confirmat denuo & dimittit nuncios.

[Marge: _Concilium Londini._]

His reversis, & Sententia Papæ intellecta, Rex _Londini_ indicit conventum Principum regni, Anselmoque huic accito, aut consuetudines regni tandem præstare mandat, aut regnum abdicare. Anselmus provocat ad Papæ literas. Respondetur ab Episcopis Romam missis Papam aliud literis, aliud ore tradidisse: Regi sc. puris verbis per semetipsos mandasse ut quamdiu in aliis vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum investituris æquanimiter illum toleraret, nec eum ullo excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem virgæ pastoralis eis investiret. Hæc in Episcopali veritate coram toto Concilio contestati sunt: Et cur hæc literis non inscripsit retulerunt Causam; ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi usurparent Romani Pontificis authoritate contempta. Dicta etiam eis hæc fuisse, clam Nunciis Archiepiscopi.

Scinditur in contraria totum _Concilium_, sed nec his Anselmus frangitur. Communionem, dantis Regis vel accipientis a Rege investituram Clerici, se non subtracturum, ait; donec certior in his factus fuerit a _Paschali_ Papa, sed interea neminem istiusmodi accipientem consecraturum, nec volenti alteri veniam indulturum. Soluto Concilio Rex Episcopos quosdam baculo pastorali atque annulo, investituræ Symbolis donat.

Citius autem novæ a Papa deferuntur[167] literæ quibus Episcoporum assertio strenue confirmatur. His autem non visis, sed ex nuncio intellectis, Rex in Anselmum gravius excandescit. Procerum tamen Consilio ipsum obtestatur, ut quod alii nequierant, profectus Romam, Papam suæ causæ conciliaret benevolum.[A] Iter[168] iniit 5. Cal. Maii 1103, sed mandata regia frigidius exequenti Angliam[B] redeunti interdicit Rex, & in fiscum rapit Archiepiscopatus emolumenta. Intercessione autem sororis suæ Bleisensis Comitissæ, sed & una metuens excommunicationis sententiam ab Anselmo Galliis agente, in semet proferendam, colloquium cum Anselmo init in Castro Aquilæ, amicitiaque redintegrata, investituras cum rebus Archiepiscopatus cedit; aliis Romæ per Legatos terminatu reservatis. Legatorum indole sic decernit demum Papa: Regem amplius non daturum investituras, sed Homagium ei facientibus prælatis benedictionem non negandam, & excommunicatos sub his jurgiis, concepta satisfactionis formula, restituendos.

[Marge A: _An. 1103._]

[Marge B: _An. 1104. Anselmus Romam proficiscitur._]

[Note 167: _Eadm. pag. 70._]

[Note 168: _Mat. Par. Flo. Wig. Eadm. pag. 76._]

An. 1104. Non facile potest[169] narrari miseria, quam sustinuit illo tempore (sub Id. Jun.) terra Anglorum propter exactiones regias, videtur; ad subjugationem Normanniæ quam sequenti anno aggressus est, incipiendam; nam Flo. Wigor. sic rem disponit.

[Note 169: _Fl. Wig. ibid._]

[Marge: _Tributi exactio gravissima._]

An. 1105. Subacta Parte _Normanniæ_[170] potiori, fiunt tributa ad reliquam consequendam; adeoque sævit hæc exactio in ipsos pauperculos, ut nonnulli qui non haberent quod darent, aut a suis domiculis pelli, aut avulsis asportatisque hostiis domorum penitus diripiendos exponi, aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aliisve modis cruciari, perhibeantur.

[Note 170: _Eadm. pag. 83._]

[Marge: _Sacerdotes acrius luunt conjugia sua._]

[Marge: _Papæ Responsum Anselmo datum._]

Cum nuper in _Londoniensi_ Synodo[171] Sacerdotibus & Canonicis prohiberetur uxores ducere, ductarumve frui consortio; creditaque Regi esset poenæ in delinquentes irrogandæ ratio; graves ille exegit redemptiones; quæ suo tamen minime respondebant desiderio. Singulorum igitur culpam in universos transferens, de parochiali omni Ecclesiæ tam innocentium quam nocentium Sacerdotum mulctam eradit pecuniariam. Contumeliose interea rapiuntur multi, incarcerantur, cruciantur. Ducenti fere (ut dicitur) Presbyteri albis induti & sacerdotalibus Stolis nudis pedibus occurrunt Regi, unaque voce ejus sed frustra implorant misericordiam. _Anselmus_ ab Episcopis invocatus, de his per literas cum Rege agit, increpat & exorat emendationem. Interea Legati Roma redeunt _Anselmo_ deferentes responsum Papæ scil. Rege investituras remittente, excommunicatos absolvendos esse, & Homagia Regi permittenda.

[Note 171: _Eadm. pag. 83._]

[Marge: _Privilegia Anselmo a Rege concessa._]

Lætus Rex _Anselmo_[172] sub assumptione _Beccum_ proficiscitur, & penitus reconciliatus; Ecclesias Angliæ quas _Guilielmus_ junior sub censu primus redegerat, ab eodem liberas Anselmo reddit, polliceturque se de ipsis quamdiu essent sine pastore nihil unquam accepturum.

[Note 172: _Eadm. lib. 4, pag. 89._]

Quoad Sacerdotum mulctas, concessit, ut qui nihil dederant, nihil darent; & qui dederant, tribus annis sua omnia in pace & quiete libera, possiderent.

Cuncta quæ ab Archiepiscopatu exulante Anselmo, suo jussu accepta fuerant, se redditurum cum in Angliam reversus esset, & dato vadimonio est pollicitus, & pollicita quæque fide adimplevit.

A. D. 1100. Interea Rex Anselmo cedit terras Archiepiscopatus Cantuariæ, cæteraque omnia quæ defunctus eripuerat Guilielmus junior, hoc adjiciens privilegium.

[Marge: _Charta Regis Anselmo data._]

_Charta Regis Henrici I. de immunitatibus in London Anselmo Archiepisc. Cantuar. concessis[173]._

[Note 173: _Matt. Park. Ant. Brit. pag. 118._]

H. Rex Anglorum, Hugoni de Boclande & W. Baignardo, & omnibus Ministris meis Londoniæ salutem. Volo & præcipio ut omnes Anselmi Archiepiscopi homines quos in Londonia habet, & omnes ejus alii homines, euntes & redeuntes in ea villa, ut ita sint quieti de omnibus consuetudinibus, sicut unquam Lanfrancus Archiepiscopus suos melius habuit Patris mei tempore, & videte ne eis ullam injuriam faciatis. Teste Hugone Comite de Cestria apud Westmonasterium.

[Marge: _Concil. Westmonaster._]

An. Dn. 1102, 3 Henr. I. post festum S.[174] Michaelis annuente & præsente ipso Rege, habitum est _Concilium_ in Ecclesia S. Petri _Westmonast._ Consedentibus Anselmo Cantuariensi, & Gerardo Eboracensi, Archiepiscopis, cæterisque regni Episcopis & Abbatibus; nec non (ut omnia firmiora haberentur ex utriusque ordinis concordia) Comitibus etiam & Baronibus. Nulla quippe Synodus per plures annos elapsos hactenus est admissa.

[Note 174: _Eadm. lib. 3, pag. 67, Malmes. de Pontif. lib. 1. Flo. Wig. in hoc an. Antiq. Eccl. Brit. p. in Anselm. Mat. Par. ibid._]

1. Primo itaque ex authoritate sanctorum Patrum Simoniacæ Hæresis Surrextio, in eodem Concilio dampnata est. In qua culpa inventi, depositi sunt.