Part 19
_Militum_ creandorum mutavit formulam[84], Anglicam illam exosam habens. Anglorum quippe consuetudo fuit, ut militiæ consecrandus, vespere præcedente, apud Episcopum, Abbatem, Monachum, vel Sacerdotem aliquem, sua confessus peccata, noctem totam contritione & orationibus in Ecclesia perageret, missamque crastino audiens, gladium ad altare offerret. Evangelio finito, sacratum jam gladium collo Militis cum benedictione imposuit Sacerdos, perceptumque Eucharistiam, Militem dimisit legitime consecratum. Hic quem _Guilielmus_ sprevit, mos Anglorum; sed _quem substituit, non satis elucet_. _Forsan aliis prætermissis ceremoniis, militari baltheo candidatum cingere[85]._
[Note 84: _Ingulphus., pag. 901._]
[Note 85: Britton donne, chap. 68, la forme de l'hommage dû pour ces deux sortes de Chevaliers.]
[Marge: _Jura Feodalia & Tenury._]
_Jura Feodalia_ & _Tenurarum_ (quibus hodie conterimur) disciplinam a _Longobardis_ petitam introduxit: _Wardiam_, _Maritagium_, _Relevium_, _Homagium_, _Fidelitatem_, _Estuagium_, & _Tenuram_ (quam vocant) per _Servitium Militare_. Saxonibus enim hæc incognita, si regulas respexeris a Littletono traditas: suas tamen habuisse servitutes militares nemo dubitet, quo proficisci tenebantur in exercitum Domino evocante _Herebergare_, id est alias, castrametari. _Poena detrectantis_ & subducentis se ab exercitu.
_Clypeum ferre in exercitu_; Normannis scutagium. _Collatio pecuniæ ad alendum exercitum, alias Hereotum, id est, præstatio armorum vel alicujus militaris supellectilis ad præsidium Domini, vassalo moriente, & id genus alia._[86] E quibus nullum à Jurisconsultis nostris servitium habeatur militare, quod _Wardiam_ & _Maritagium_, prout hodie solet, non afferebat. Hinc terræ, quæ tenentur de maneriis in antiquo dominico Regis, in libris juridicis dicuntur teneri omnes in _Socagio_[87]: propterea quod maneria illa, tempore quo confectus erat Liber Domesdei, fuisse deprehenduntur in manibus Regis Edouardi Confessoris, a quo nemo in illis tenuit per servitium militare.
[Note 86: Tout cela n'a aucun rapport aux Loix Normandes: 1º. les Seigneurs, dont les Loix Saxones parlent, avoient le droit d'assembler les hommes de leur Province pour les mener au combat; mais ce n'étoit point parce que ces hommes tenoient des fonds de ces Seigneurs, qu'ils étoient obligés de les suivre.
2º. J'ai fait voir ailleurs la différence qu'il y a entre l'_Hériet_ & le _Relief_.
3º. Quant à l'Escuage, que Spelman croit trouver chez les Saxons, on pourroit également le trouver établi chez les Grecs: ils avoient des Ecuyers.]
[Note 87: _Fitzh. fol. 11 & fol. 16._ E.]
[Marge: _Forinsecum servitium._]
Sub Conquestu etiam fuit adinventum (ut ex Bractono[88] liquet) _Servitium forinsecum_, alias extrinsecum & regale, i. e. servitium quo, ex ratione tenementorum non personæ, quispiam tenetur Regi militare. Et dicitur forinsecum & extrinsecum, non quod extra regnum faciendum sit, quod aliquando tamen accidat; sed quod extra servitium Domino feodali debitum (quod intrinsecum vocant) Regi sit præstandum: Ideo (inquit) dici possunt forinseca servitia, quia pertinent ad Dominum Regem, & non ad Dominum capitalem, nisi cum in propria persona profectus fuerit in servitio, &c. vel nisi, &c. De hoc vide plura apud eundem.
[Note 88: _Bract. lib. 2. cap. 16, n. 7._]
[Marge: _Relevia ad placitum Regis gravissima._]
_Hæredes_ tenentium in capite, non justo & legitimo relevio, sed gravi redemptione terras suas e manibus Regis suscipiunt: quod Henricus I. sustulit, Chart. Libertat. Angl. cap. XIV.
Delinquentes etiam non secundum modum delicti, _sed ad decoctionem facultatum suarum ex arbitrio Regis plectebantur_[89].
[Note 89: Ceci est contraire à l'art. 62 de la seconde Addition faite par le Conquérant aux Loix d'Edouard.]
[Marge: _Etiam a Comitibus, præter Herefordenses, imposita._]
Exemplo _Regis_ sævitum etiam est a _Comitibus_ (penes quos & forum Comitatus fuit, & totius Comitatus administratio) in pagenses suos: adeo ut in quibusdam provinciis, ob parvam occasiunculam in transgressione præcepti herilis, 20 vel 25 solidi pendebantur; ut refert Malmesberius[90]. Hoc vero indignatus _Guilielmus_ filius _Osberni_ Comes _Herefordiæ_, qui Normanniæ Ducem ad oppugnandam Angliam ante alios omnes maxime incitaverat juveratque, legem inter suos tulit _Herefordenses_; ut nullus miles, pro qualicunque commisso, plus 7. solidis solveret.
[Note 90: _Malmes. in Wil. I, pag. 105._]
_Mulctarum_ autem asperitatem ademit postea _Henricus_ I. ut infra videris in Charta sua Libertatum Angliæ.
[Marge: _Chartæ._]
_Instrumenta_, quibus transferuntur[91] prædia breviori methodo, & multo magis concinna, quam Saxonica, exhibuit: & Chartæ jam inde, non ut antea Chirographa appellantur: nec vernaculo, ut apud plerunque Saxones, sed Latine conscribuntur, Warrantiæ clausulam prius haud notam continentes.
[Note 91: _Ingulph. 901._]
[Marge: _Sigilla._]
Introducitur jam & _Sigillorum_ ratio[92], Saxonibus non in usu. Saxones enim crucibus sæpe aureis & sacris aliis signaculis (quæ interdum _Thaumata_ appellabant) sua subscriptis Chirographa confirmarunt, testium adhibentes magnam multitudinem, quam Normanni contraxerunt. Reperio tamen Saxonum aliquot Reges, nempe Edouardum Confess. & superiori ævo Edgarum, sigillis usos esse.
[Note 92: _Ingulph. ibid._]
[Marge: _Traditio Saisinæ._]
Et cum Saxones traditione gladii Domini sui, galeæ, cornu, crateræ, calcaris, strigilis, arcus, interdum & sagittæ, prædia cederent absque scripto; Normannis potius fuit per chartam facere, cessionemque prædiorum traditione cespitis, domorum annulo ostii testificare. Mos uterque in lege valet feodali, sed hæc investitura propria dicitur, illa impropria: sub initio tamen Guilielmi Conq. in usu mansit, annis vero posterioribus ire coepit in desuetudinem.
[Marge: _Angli spreti._]
_Normanni_ autem tantum tunc (inquit _Ingulphus_)[93] Anglicos abominati sunt, ut quantocunque merito pollerent, de dignitatibus pellerentur: & multo minus habiles alienigenæ, de quacunque alia natione quæ sub coelo est, extitissent, gratanter assumerentur. Et ipsum etiam idioma tantum abhorrebant, quod leges terræ, statutaque Anglicorum Regum, lingua _Gallica_ tractarentur, instituit.
[Marge: _Idiomatis & linguæ mutatio._]
[Note 93: _Ingulph. ibid._]
[Marge: _Pueros Gallice docendos._]
Et pueris etiam in scholis principia literarum Grammatica, Gallice & non Anglice traderentur. De hoc _Robertus Halkot_ Dominicanus, qui obiit 14. E. III. Narrant historiæ, quod cum Willielmus Dux Normannorum regnum Angliæ conquisivisset, deliberavit quomodo linguam Saxonicam posset destruere & Angliam & Normanniam in idiomate concordare: Et ideo ordinavit, quod nullus in curia Regis placitaret, nisi in Gallico: & iterum, quod puer quilibet ponendus ad literas addisceret Gallicam, & per Gallicam Latinam, quæ duo hodie observantur. Ut modus etiam scribendi Anglicus omitteretur, & modus Gallicus in chartis & in libris omnibus admitteretur.
[Marge: _Cognomina introducta._]
Introducuntur jam etiam nomina _gentilitia_, quæ & _Cognomina_ appellantur. Hactenus enim Angli, more Græcorum & Germanorum, simplici usi sunt nomine, atque hoc in baptismate imposito. Licet enim nonnulli apud Saxones alias reperiantur binomines, ut _Edgar Etheling_, _Edmundus Ironside_, _Osgat Clappa_, & hujusmodi; de more tamen hoc non factum est, sed ab insigni quopiam accedente. Post adventum autem Normannorum cooptare coeperunt sibi cognomina, alii a loco suæ habitationis (ut nobiliores plurimi) alii ab officio, professione, artificio, ministerio; alii ab animæ corporisve qualitatibus, & quibusdam notis, &c. quæ omnia licet primo essent personalia, & individuo cuipiam contingentia; paulatim tamen ad sobolem transiere, factaque demum sunt gentilitia.
[Marge: _Et Arma gentilitia._]
Hoc item seculo (incertum sub quo Rege) _emicare coeperunt insigniendi Symbola_, quæ _Arma vocant_: primoque (ut Cognomina) tantummodo fuisse personalia, sed ad filios cum patris armatura postea delata, eveniunt tandem _gentilitia_.
In re Ecclesiæ hæc de novo instituit etiam[94] _Guilielmus_ I.
[Note 94: _Eadmer. Monac, pag. 6._]
[Marge: _Papam non suscipiendam, nisi Rege approbante._]
Ut nemo in omni dominatione sua constitutus, Romanæ urbis Pontificem, pro Apostolico (id est, Papa legitimo) nisi se jubente, reciperet; aut ejus literas, si primitus ei non ostensæ fuissent, susciperet.
[Marge: _Nec Constutitiones Archiepiscopi._]
Primatem regni sui, Archiepiscopum _Cantuariensem_ seu _Dorobernensem_, si coacto generali Episcoporum consilio, præsideret, Rex non sinebat quicquam statuere, aut prohibere, nisi quæ suæ voluntati accommoda, & a se primo essent ordinata.
[Marge: _Nec Barones plectendos ab Episcopis._]
Nulli--Episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de Baronibus suis seu Ministris, sive incesto, sive adulterio, sive aliquo capitali crimine denotatum, publice nisi ejus præcepto implacitaret, aut excommunicaret, aut ulla Ecclesiastici rigoris poena, constringeret.
[Marge: _Rex Guil. crudelis._]
Erat humilis Dei servientibus[95], durus sibi resistentibus. Posuerat namque Consules & Principes in carcerem; Episcopos & Abbates possessionibus suis privaverat; fratri quoque non pepercerat, nec erat qui resisteret.
[Note 95: _Hunting. pag. 371._]
Auferebat quoque potentissimis etiam auri & argenti millia.
Ad castella solus omnes fatigabat construenda.
[Marge: _Poena Cervum capientis._]
Si cervum caperent[96] aut aprum, oculos eis evellebat, nec erat qui obmurmuraret. Amavit autem feras tanquam pater esset earum, &c.
[Note 96: _Hoc & Matt. Par. pag. 11._]
[Marge: _Poena homicidæ._]
Si aliquis quempiam quacunque de causa peremisset, capitali subjacebat sententiæ.
[Marge: _Poena oppressoris._]
Si aliquem vi oppressisset genitalibus privabatur armis.
[Marge: _De Terminis Juridicis, & duodecim virali Judicio._]
Quoad illa quæ _Polydorus_ asserit; pacis Justitiarios, & dierum Juridicorum distinctiones, _Terminos_ appellatas, examenque per xii Juratores, quod is terribile duodecimvirale Judicium vocat, a _Conquestore_ fuisse instituta, _fallit sine dubio vehementer_[97]. _Justitiarios_ enim istos ante imperium _Edouardi_ III. id est, duobus annis serius, initium accepisse, in _Archæologo_ nostro clarum fecimus. _Terminos_ autem multo ante ingressum _Conquestoris_, e scitis Canonum (quæ Episcopum non laterent) oriundos, vim a _Danis Saxonicisque_ Regibus consecutos esse, monstrant foedus _Edouardi_ senioris & _Guthruni_; synodus _Ænhamensis_ sub _Ethelredo_; & Leges _Canuti_ & _Edouardi_ Confessoris c. 3. Duodecimviralem primo _Juratam_ Anglo-Saxonibus innotuisse, evincunt sub Ethelredo Rege Senatus _Vanetingensis_, cap. 4. & _Consulium de Monticolis Walliæ_, cap. 3. Licet etiam _Guilielmus_ Conquestor statim post subactam Angliam XII Juratores e singulis Comitatibus ad leges patrias inquirendas dictandasque conscribi faceret: in criminosis tamen decernendis vix usquam reperiri puto aut eum successoremve ejus aliquem ante _Henricum_ II. duodecemvirale judicium exercuisse, rarius equidem & ipsos Saxones. Frequentissimum enim sub his seculis examen fuit, id quod judicium Dei appellabant, hoc est, Ordalium aliaque sortilegia, _in quibus Normannis nostris summopere Duellum placuit, ipsis & Glanvilla nostra Legem apparentem nuncupatum_.
[Note 97: Avant le Conquérant, les questions se décidoient par des Jurés, mais avec des formalités bien différentes de celles que ce Prince prescrivit après la Conquête. _Voyez_ Arth. Duck. L. 2, nº 26, pag. 318.]
_Hic sequuntur in MS. Spelmanno Chartæ Regis Willielmi Conquestoris de quibusdam statutis, ex Rub. Libr. Scacc. fol. 162._
[Marge: _Charta R. Guil. de Legibus Edov. Regis._]
_Charta Regis Willielmi Conquest. de Legibus boni Regis Edouardi Conf. stabiliendis; facta in vit. ante An. ejus 4. Domini nostri 1070, precibus Willielmi London. Episcopi, qui dicto anno obiit._
_Willielmus_ Rex salutat _Willielmum_ Episcopum & Godfridum Portegresium, & omnem[A] Burghware infra London. Franc. & Angl. amicabiliter: Et vobis notum facio, quod ego volo quod vos sitis omni lege illa digni, qua fuistis _Edwardi diebus Regis_[98].
[Marge A: Burgi Barones.]
[Note 98: On ne suivoit donc plus les Loix d'Edouard dans toute l'Angleterre, puisqu'il falloit une confirmation particuliere de ces Loix pour que certains lieux continuassent d'en faire usage.]
Et volo quod omnis puer sit patris sui hæres post diem patris sui. Et ego nolo pati, quod aliquis homo aliquam injuriam vobis inferat. Deus vos salvet. Leges has _Edwardi_ Confessoris, ut hic charta stabilivit Willielmus Conq. Sic & solenni jurejurando confirmavit super omnia sacra in Ecclesia Sancti _Albonis_, Frederico ejusdem loci Abbate, hoc ministrante. Chro. 10. col. a. nu. 20. sub anno 1072. Neutri autem stetisse ex historiis liquet; facta autem est hæc Charta ante an. 4. _Guilielm. Conq._ nam Willielmus Epis. obiit anno 1070, & annus ejus 4 incepit 14 Octob. 1070.
[Marge: _Concilium Wintoniæ._ A.D. 1070. _Reg. 3._]
_Concilium Wintoniæ in quo præsente Willielmo Rege & Alexandri II. Papæ legatis, Stigandus Archiepiscopus Cantuariæ & multi alii Episcopi & Abbates a sedibus suis ejiciuntur._
[Marge: _Episcopos ejectos perpetuo carceri emancipat._]
Anno 1070 (3 Guiliel. I.) Concilium magnum in Octavis Paschæ _Wintoniæ_ celebratum est[99], jubente & præsente Rege _Guilielmo_, Domino Alexandro Papa consentiente & per suos Legatos Carmenfredum Sedunensem Episcopum, & Presbyteros Johannem & Petrum Cardinales Sedis Apostolicæ, suam authoritatem exhibente. In hoc degradatur _Stigandus_ Archiepiscopus Cantuariæ, tribus de causis. 1. Quod Episcopatum _Wintoniæ_, cum Archiepiscopatu injuste possideret. 2. Quod exulante _Roberto_ Archiepiscopo sed non exauctorato, ejus Archiepiscopatum sumpserat, pallioque Cantuariaæ remanente, in missarum celebratione aliquandiu usus esset. 3. Quod a _Benedicto_ quem S. Romana Ecclesia excommunicaverat, quod Sedem Apostolicam pecuniis invaserat, pallium postea accepisset. Multi præterea degradati sunt Episcopi & Abbates quos nec Ecclesiæ Canones, nec Leges seculi, nec causa evidens damnabat. Sed urgente hoc Rege calido, ut diminuta Anglorum potentia, familiares suos & Normannos induceret regni primordia firmaturos. Ejectos perpetuo mancipavit carceri, ne mutationes molirentur liberi; & in hoc se tueatur ut apud Virgilium Dido.
[Note 99: _Flor. Wigor. Hov. p. 453, Wals. p. 432._]
_Res dura & Regni novitas me talia cogunt._
[Marge: _1072. Concil. Windesoriæ._]
Anno ab incarnatione Domini nostri _Iesu Christi_[100] millesimo septuagesimo secundo, Pontificatus autem Domini Papæ _Alexandri_ undecimo, Regni vero _Willielmi_ gloriosi Regis Anglorum & Ducis Normannorum sexto; ex præcepto ejusdem Alexandri Papæ annuente eodem Rege in præsentia ipsius Episcoporum atque Abbatum, ventilata est causa de primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ proclamabat. Alio tempore _Wolstanus_ in Consilio Wintoniæ coacto, Rege _Willielmo_ jubente & _Alexandro_ Papa consentiente possessiones plurimas sui Episcopatus die v. contra Tho. Eboracens. Archiep. dirationatur in Conc. Pedredæ coram Rege & Archiep. Cantuar. atque Primatibus totius Regni adjudicantibus terminatur pro Ulstano.
[Note 100: _Malm. pag. 117. Mat. Par. ibid. pag. 7._]
[Marge: A.D. 1070 _&_ 1071.]
_Rex colligi facit Leges Regni antiquas._
[Marge: XII. _Inquisitores e singulis eliguntur Comitatibus._]
_Willielmus_ Rex quarto anno regni sui, consilio Baronum suorum, fecit summoneri[101] per universos consulatus Angliæ, Anglos nobiles & sapientes, & sua Lege eruditos, ut eorum & jura _& consuetudines ab ipsis audiret_. Electi igitur de singulis totius patriæ comitatibus viri XII jurejurando confirmarunt primo.
[Note 101: _Hoved. an. 1180, pag. 601. Archæon. fol. 126, b._]
[Marge: _Eorum Sacramentum._]
Ut quoad possent recto tramite, neque ad dextram neque ad sinistram partem divertentes Legum suarum consuetudinem & sancita patefacerent; nil prætermittentes, nil addentes, nil prævaricando mutantes.
[Marge: _Incipiunt a Legibus Ecclesiæ._]
A Legibus itaque sanctæ matris Ecclesiæ sumentes exordium, quoniam per eam Rex & Regnum solidum habent subsistendi fundamentum, Leges libertatis & pacis ipsius concionati sunt, dicentes, &c.[102] prout extant apud _Hovedenum_ in an. Dn. 1180, pa. 601, & in _Archæonom. Guil. Lambardi_, pa. 126, vel quæ fonti magis videantur congruæ, exoleto illo Normannorum idiomate ab _Ingulpho_ Saxone coætaneo traditæ, _ut hic sequuntur_,[103] _tenore admodum dispari_. Sed Ingulphum ipsum prius audi, e MS. codice Croilandensi.
[Note 102: Il s'agit ici des Loix d'Edouard, que le Conquérant abolit insensiblement, comme je l'ai dit.]
[Note 103: Spelman devoit, sans doute, donner une nouvelle édition des Loix d'Edouard en meme-temps qu'il auroit fait servir comme de Préface à ces Loix le présent Traité.]
[Marge: A. D. 1070 _Rex thesauros Ecclesiæ diripit_.]
Anno Dom. 1070, Rex _Willielmus_ pessimo usus consilio, omnia Anglorum Monasteria auro spolians & argento, insatiabiliter appropriavit; & ad majora sanctæ Ecclesiæ opprobria, calicibus & feretris non pepercit.
[Note 104: _Mat. Par. ibid. pag. 7._]
[Marge: _Servitia militum Ecclestiasticis imponit._]
Episcopatus quoque & Abbatias omnes[105] quæ Baronias tenebant, & eatenus ab omni servitute seculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, inrotulans[A] singulos Episcopatus & Abbatias pro voluntate sua[106], quot milites sibi & successoribus suis, hostilitatis tempore, voluit a singulis exhiberi. Et rotulos hujus Ecclesiasticæ servitutis ponens in thesauris, multos viros Ecclesiasticos huic constitutioni reluctantes, a regno fugavit. Sub hac tempestate Stigandus Cantuariensis Archiepiscopus, & Alexander Lincolniensis, facto ad Scotos diffugio, moram ad tempus fecerunt ibidem. Solus inter omnes Angliæ prælatos, Egelwinus Dunelmensis Episcopus exul & proscriptus, zelum Dei habens, excommunicavit universos Ecclesiæ invasores, & rerum Ecclesiasticarum raptores.
[Note 105: _Ibid. & V. Charta. Ex Wilston. § 4 supra._]
[Marge A: _Involutans._]
[Note 106: En cela le Conquérant suivoit les Loix de France. Il y a plusieurs rôles des services que devoient les fonds possédés par les Ecclésiastiques dans les Capitulaires.]
[Marge: _Temporum ad idem recursus._]
Anno 1073[107], Henrici Imp. 17. omnia juxta cursum _Solis_ & _Lunæ_ habentur, sicut in anno 15 _Tiberii_ in quo baptizatus est Dominus i. dies baptismatis 8. Idus _Januarii_ die dominico _Epiphaniæ_ & secunda feria initium jejunii ejus 40 diebus. A baptismate itaque Domini in anno 15 _Tiberii_ hucusque duo magni _cycli_, hoc est, 1064 anni.
[Note 107: _Fl. Wig. Hoved._]
[Marge: _Prima decollatio magnatum._]
An. 1075, 1. Guilielmi I. _Waltheofus_ Comes cum Radulpho Comite Estangliæ, multisque aliis principibus in Regem conjuratus licet poenitentia ductus eum festinanter adiit in Normannia & rem omnem pandens misericordiam petiisset, suprema tamen sententia damnatus est, & Anglorum omnium primus (quod sciam) capite mulctatus. Hov. ibid. Flor. Wig. ibid. & præc.
[Marge: _Hidagium._]
An. 1084, de unaquaque hida[108], per Angliam VI solidos accepit Mat. Par. pa. 10. hoc rejicit ad an. 1083, & factum ait post descriptionem Angliæ tunc a Justitiariis ad hanc emissis compositam.
[Note 108: _Flo. Wig. ibid._]
[Marge: _Domesdei liber agrarius conditur._]
An 1086, Articulatim describi fecit totam Angliam quantum terræ quisque Baronum suorum possidebat, quot feodales milites, quot carucas, quot Villarios, quot Animalia, imo quantum vivæ pecuniæ quisque haberet in omni regno suo a maximo usque ad minimum, & quantum redditus quæque possessio reddere poterat, & vexata est terra multis cladibus inde provenientibus. Componebatur hæc descriptio in duo volumina quæ ex prisco nomine _Domesday_ hodie nuncupantur: Sed desideratis Comitatuum enarrationibus. Vide _Præf. Eadmeri_.
[Marge: _A. D. 1084. Filium juniorem militem facit._]
Anno Domini 1084,[109] Rex Anglorum Willielmus, in _Pentecostes_ festo, apud _Westmonasterium_ Henricum filium juniorem cingulo militari donavit.
[Note 109: _Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086._]
[Marge: _Homagium fidelitatem & pecuniam ab omnibus exigit._]
Deinde (_Searesbiriæ_ die Calendar. Aug an. 1086, inquit _Florent._) cepit _homagia_ hominum totius Angliæ[110], & _juramentum_ fidelitatis, cujuscunque erant feodi vel tenementi, & extortis magnæ _pecuniæ_ copiis, ab omnibus promiscue, sive per fas, sive per nefas, in Normanniam transfretavit.
[Note 110: _Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086._]
[Marge: _Telonia & Consuetudines iniquæ exoriuntur._]
Anno Domini 1085,[111] cum jam Dei voluntatem super Anglorum Gentem _Normanni_ complevissent, nec aliquis princeps de genere Anglorum superesset in regno, omnesque in moerorem & servitutem redacti fuissent, ita ut Anglum vocari foret Opprobrio: pullulaverunt in Anglia _telonia_ iniqua & _consuetudines_ pessimæ, & quanto magis principes decernebant de recto & justitia tanto magis fiebat injuria.
[Note 111: _Mat. Par._]
[Marge: _Cervum capientis poena._]
_Cervum_ vel _Capreolum_[112] vel _aprum_ (inquit Hoved.) capienti oculi eruebantur, nec fuit qui his se opponeret Legibus, &c. Florent. in an. 1087, ait eum morientem graviter de his poenituisse.
[Note 112: _Hoc Hoved. supra._]
[Marge: _Castrorum structura._]
Ad _Castra_ quoque construenda, Rex antecessores suos omnes superabat.
Circa an. Domini 1085, 2, 18 & 19, Guiliel. R.
Item lib. MS. Arch. _Cant._ hæc in fine chartæ prædictæ adjungit. Tenor hujus chartæ est in Anglico de verbo ad verbum in eadem charta, & continetur in registro Epis. London.
[Marge: _Manerium Lestona Episcopo Lincoln. dat._]