Anciennes Loix Des Francois Conservees Dans Les Coutumes Angloi
Chapter 25
Regnum Angliæ, cum Ducatu Normanniæ, ad _Matildem_ Imperatricem jure, hæreditate, decreto & concessione patris sui _Henrici_ I. voto & sacramento omnium utriusque ditionis Procerum attinere. Nectante ea moras in Normannia, dum paci patriæ necessario consulendum fuit, Stephanum in Regem suscipi; cultum vero pacis, Ecclesiæ, & bonarum legum stipulantem. Eum omnia protinus violasse, nec admonitum a _Concilio_ nupero resipiscere. Juste igitur a Deo vocari ad poenas, hostibusque dari ludibrio & captivo. Regnum jam esse sine Rege: Ad jus Cleri potissimum spectare Principem eligere, simulque ordinare: Convenisse ipsos heri super hoc; invocataque, ut par est, Divinitate, filiam dicti Regis incomparabilis _Henrici_ I. in Angliæ (inquit) Normanniæque dominam eligimus, & ei fidem & manutenementum promittimus.
[Marge: _Legatusdissolvit Concilium._]
Sententia sine contradictione acclamatur. Feria vero 4. accersiti ut assensum præbeant, procuratores veniunt Communitatis _Londoniensis_: At hi de liberando Rege agunt; hoc (inquiunt) Cives, hoc Barones adjuncti civibus obtestantur. Porrigitur in eundem tenorem libellus supplex a _Regina_ missus. At _Legatus_ comiter præteriens desiderata, feria 5. multis prius excommunicatis qui regiarum erant partium, _Concilium_ solvit.
[Marge: _Discordiæ in Anglia sub Matilde._]
Sub his temporibus, dum in contraria rapiuntur partium studia, his _Stephano_ Regi, illis _Imperatrici_ adhærentibus; neuter Principum aut imperiose agere, aut quod ad justitiam pertinet, exercere valuit. Uterque autem blandiri suis, & ne deficerent, omni mulcere artificio cogebantur. Evenit interea, prout scriptum est in sacra pagina: _In diebus illis non erat Rex in Israel, sed unusquisque quod sibi certum videbatur faciebat._ Silent Leges, & jus sceleri datum est. Digladiantur inter se Proceres, & Provincialium motus inde effervescunt. Castella quippe (inquit Neubrigensis) per singulas provincias studio partium surrexerant, erantque in Anglia quodam modo tot Reges, vel potius tyranni, quot Domini castellorum, habentes singuli percussuram proprii numismatis, & _potestatem subditis, regio more, dicendi juris_[255]. Plura hujusmodi.
[Note 255: On voit ici un tableau de ce qui dut se passer à la fin de la seconde Race en France; les Seigneurs, ne reconnoissant plus de Souverain, s'emparent du droit de rendre la Justice à leurs vassaux; & le Clergé introduit dans les affaires civiles la procédure établie par le droit civil & canonique.]
[Marge: _Henricus filius Matildis fit Dux Norman._]
Anno 1149. _Henricus_[256] filius _Gaufridi_ Comitis _Andegaviæ_ & Matildis Imperatricis, Angliæ & Normanniæ hæredis, Dux Normanniæ factus est, Ducatum ei cedente patre suo; quo & anno proximo moriente, _Comes_ itemque _Andegaviæ_ salutatur. Nec multo post (An scil. 1151.) _Alianorem_ hæredem _Pictaviæ_ (habito inter eam & Regem _Franciæ_, consanguinitatis causa, divortio) sibi accepit conjugem, & accrevit sic ei titulus Dux Normanniæ, & Comes Andegaviæ & Pictaviæ.
[Note 256: _Mat. Par. in ann. 1149, 1150, 1151._]
[Marge: _Henr. Dux Norman. Angliam invadit._]
Eodem anno 1149. _Henricus_[257] Dux Normanniæ potentissimum inde exercitum in _Angliam_ traducit, gestisque plurimis felicissime, fecit monetam novam, quam vocabant Ducis; & non tantum ipse, sed omnes potentes, tam Episcopi, tam Comites, quam Barones, suam faciebant _monetam_: sed ex quo Dux ille venit, plurimorum monetam cassavit.
[Note 257: _Hoved. ib. pag. 490._]
Anno 1150. Comites & Barones fecerunt lingantiam & fidelitatem _Eustachio_ filio Regis _Stephani_[258].
[Note 258: _Mat. Par. ib._]
[Marge: _Concil. Lond._]
_Concilium generale Londini._
Anno 16. (Regis, id est, Domini nostri 1151.) _Theobaldus_ Cantuariæ Archiepiscopus & Apostolicæ Sedis Legatus, Concilium generale apud Londoniam in media quadragesima, ubi Rex Stephanus & filius suus Eustachius, & _Angliæ Proceres_ interfuerunt, totumque illud Concilium novis appellationibus infrendunt. In Anglia namque appellationes in usu non erant, donec eas _Henricus Wintoniensis_ (Episcopus) dum Legatus esset, malo suo crudeliter intrusit. In eodem namque Concilio, ad Romani Pontificis audientiam ter appellatus. Hæc _Huntingtonius_ illius sæculi Author.
Hic me monet locus ut de Jure Civili & Canonico quæ sub _Stephano_ Rege Angliam dicuntur ingressa, quidpiam referamus. Videntur quippe cum appellationibus huc transmigrasse, quarum prima quod sciam mentio in Concilio Wintoniensi Ann. 1139[259].
[Note 259: _Vide Not. ad Fortes. pag. 43, 44, 45._]
[Marge: _Rex Eustachium filium coronari vult._]
Anno 17 regni sui, (id est Domini nostri 1151) _Stephanus_[260] convocatis Episcopis, filium suum _Eustachium_ in Regem voluit coronari. _Theobaldus_ autem Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi, Papæ literis ad _Theobaldum_ datis prohibiti (quod Stephanus contra jusjurandum solium invaserat) recusarunt. Excandescentes igitur Rex & filius, concludi jubent Episcopos in domo quadam donec peragerent postulata. Sed cum nec hoc modo ad votum traherentur quamvis de capitibus suis dubitantes; solutis ipsis possessiones suas Rex ad fiscum rapit; & resipiscens brevi restituit eas.
[Note 260: _Hunting. lib. 8. pag. 395._]
[Marge: _Eustachius subito moritur._]
Sequenti autem anno dum _Eustiachius_ prædatum iret _S. Edmundi_ Monasterium, die 10 Augusti morte subita (insanus ut quidam aiunt) præreptus est. Cumque nulla jam superesset _Stephano_ proles successura mascula, de pace inter Principes felicius tractatum est, prout sequitur.
[Marge: _Pacis Capitula inter Stephan. R. & Henr. Ducem Norm._]
_Capitula pacis inter Stephanum Regem Anglorum & Henricum Ducem Normanniæ Wallingfordiæ pacta._
Anno Domini 1153. Justitia de Coelo prospiciente[261] & diligentia Theobaldi Cantuariensis Archiepiscopi, & Episcoporum regni intercedente, Rex Anglorum Stephanus, & Dux Normannorum Henricus, apud _Wallingford_[262] in talem Concordiam convenerunt.
[Note 261: _Mat. Par. ib. pag. 82._]
[Note 262: _Al. Winton._]
Rex Stephanus omni hærede viduatus[263] præter solummodo Ducem _Henricum_, recognovit in Conventu Episcoporum, & aliorum regni optimatum, quod jus hæreditanum Dux Henricus in regnum Angliæ habebat.
[Note 263: _Neubr. lib. 1. c. 30._]
Et Dux benigne concessit, ut Rex _Stephanus_ tota vita sua, si vellet, regnum pacifice possideret.
Ita tamen confirmata est Pax quod ipse Rex & Episcopi tunc præsentes, cum cæteris Optimatibus regni, jurarent, quod Dux post mortem Regis, si illum superviveret, regnum sine contradictione aliqua obtineret[264].
[Note 264: _Hic Mat. Par. ad Prophetiam Merlini excurrit._]
In Rege quoque Ducem, & in Duce omnes venerabuntur Regem.
Regalia passim a Proceribus usurpata, Rex in sua recipiet.
Possessiones quæ ab invasoribus direptæ erant, ad legitimos possessores, quorum fuerant Regis _Henrici_ tempore, revertentur.
Castella adulterina quæ tempore Regis a quocunque constructa sunt diruentur: Horum numerus (ut refert _Parisius_) ad undecies cen. & quindecim excrevit.
Rex Colonos prædiis assignabit; ædificia combusta renovabit; replebit pascua armentis; decorabit ovibus Montana.
Clericus debitam tranquillitatem se habere gaudebit, exactionibus indebitis non gravabitur.
Vice-comites in locis ponentur consuetis, & neminem ex odio persequentur; non gratificabuntur amicis; non indulgentiis crimina sublevabunt: Suum cuique ex integro reservabunt. Metu poenarum afficient nocentes; fures & prædones terrebuntur in furca & sententia capitali.
Milites (juxta Isaiam) gladios convertent in vomeres, & lanceas in ligones; a castris ad aratra; a tentoriis ad Ergasteria redibunt; _clientes ab excubiis fatigati_,[265] in communi lætitia respirabunt.
[Note 265: On rétablit le droit féodal, mais on en réprime les abus.]
Relevabitur rusticitas otio innocens & quieta.
Negotiatores Commercium ditabit celerius.
Et publica Moneta una & eadem erit in regno ex argento percussa.
Jurantur hæc utrinque & quievit bellum quod septemdecim annis jam sævierat.
Adoptavit etiam Ducem[266] Stephanus tam in filium quam in successorem regni; constituitque eum Justitiarium Angliæ sub ipso, omniaque regni negotia per eum terminabantur, &c.
[Note 266: _Hoved. an. 1153._]
[Marge: _Stephanus alias Conventiones facit._]
Brevi postea proficiscentibus Rege & Duce comiter _Londinum_ Rex sub natali festivitate chartam edit alias exhibentem conventiones, prout sequitur. Adde hic chartam Stephani Regis de hac Concordia e MS. Cod. de LL. Sax. Regum in Latina lingua; quodam W. Fleetwood fol. penult. quæ etiam hic habetur in paginis sequentibus.
[Marge: _Concil. Westm' de Stufis._]
_Concilium Westmonasterii in quo Stufæ (quas vulgo the Stew-Houses vocant) confirmantur, Anno 1161. vel 1162._
In hoc Concilio (quod _Stowus_[267] Parlamentum nuncupat) ordinatum est (inquit) a _Communibus_, & confirmatum a Rege & Baronibus ut diversæ consuetudines in dominio Episcopi Wintoniensis ad _Stufas_ in ripa _Thamesis_ juxta _Southwark_ spectantes, exinde ut prius ab antiquo custodirentur. Capitula aliquot earum in hunc modum ponit.
[Note 267: _Survey London. pag. 407._]
Ut Custos _Stufæ_, aut uxor ejus foeminam aliquam innubam ad placitum ire & redire libere quandocunque voluerit, non impediat.
Ut Custos Stufæ nullam mulierem ad mensam suscipiat, sed ubi ipsa voluerit, victum habeat.
Ut pro camera mulieris ultra quatuordecim denarios pro septimana non accipiat.
Ut ostium non apertum custodiat in diebus festivalibus.
Ut nullam mulierem innubam in diebus festivalibus habeat in domo: Ballivusque curet ut arceantur omnes illæ tunc e dominio.
Ut nulla mulier innuba, quæ peccato suo renunciare voluerit, impediatur.
Ut nulla mulier religiosa, aut viri alicujus uxor, a custode Stufæ recipiatur.
_Ut nulla mulier innuba pecuniam a viro aliquo accipiat ad concumbendum cum eo nisi noctem totam usque ad auroram cum eodem concubuerit[268]._
[Note 268: On ne sera point étonné qu'une pareille Coutume eut lieu dans la Seigneurie d'un Evêque, quand on sçaura qu'au quinzieme siecle l'Archevêque de Rouen percevoit encore à Dieppe un droit sur les femmes publiques. Chart. de l'Archevêché de Rouen, fº. 46.]
Ut ad Stufam aliquam nemo attrahatur aut alliciatur.
Ut Constabularii Balivus & Officiarii alii domini Manerii, septimanatim scrutentur singulas Stufas.
Ut custos Stufæ nullam custodiat mulierem quæ nefandum habet incendii morbum; nec panem vendat nec cervisiam, carnem, pisces, ligna, carbones, aut aliqua alia victualia.
Hæc ille capitula quae Henrici II. ævo ita prorsus edita non existimo. Hujusmodi enim constabulariorum (qualium hic memorat) officium non tunc in usu, nec tanti elocatas censeo nobiliores cameras. Antiqua tamen sunt & antique aucta aliis constitutionibus, quæ in singulari veteri MS. penes me visuntur.
[Marge: _Charta Regis de Pacis convent. inter ipsum & Henr. Duc. Norman._]
_Charta Regis Stephani de quibusdam pacis conventionibus inter ipsum & Henricum Ducem Normanniæ. An. Dn. 1153. Reg. 18[269]._
[Note 269: _Rub. lib. Scac. fº. 104 prima._]
_Stephanus_ Rex Angliæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Justic. Vicecom. Baron. & omnibus fidelibus suis Angliæ salutem.
Sciatis quod _Ego_ Rex Angliæ _Stephanus_ Henricum Ducem Normanniæ post me successorem _Angliæ_ regni & hæredem meum jure hæreditario constitui, & ei & hæredibus suis regnum Angliæ donavi & confirmavi.
Dux vero propter hunc honorem, & donationem & confirmationem sibi a me factam, homagium mihi & sacramenti securitatem fecit, scil. quod fidelis mihi erit, & vitam & honorem meum pro posse suo custodiet per conventiones inter nos prolocutas quæ in hac charta continentur. Ego etiam eandem securitatem Duci sacramento feci, quod vitam & honorem ejus pro posse meo custodiam, & sicut filium meum & hæredem in omnibus in quibus potero manutenebo & custodiam contra omnes quos potero. Willielmus autem filius meus ligium homagium & securitatem Duci Norm. fecit & Dux concessit ei ad tenendum de se omnes tenuras quas ego tenui antequam regnum adeptus essem, sive in Anglia, sive in Normannia, sive in aliis locis; & quicquid cum filia de Warenn' accepit, sive in Anglia, sive in Normannia, & ad illos honores pertinet, & de omnibus terris & villis & burgis & redditibus quos Dux in dominico suo nunc habet & nominatim de illis quæ pertinent ad honorem Com. de Warenn. Willelmum filium meum & homines illius qui de honore illo sunt plenarie saisieti & nominatim de Castello de _Bolencumber_ & _Mortui maris_: Ita scil. quod Regnum de _Warenn._ castra de Bolencumber & Mortui maris custodiet si voluerit, & dabit inde Duci obsides. Si vero noluerit alii de ligeis hominibus Com. de Warenn. quos Dux voluerit similiter per salvos obsides & salvam custodiam. Alia vero Castra quæ pertinent ad Comitatum de _Warenn. Moretoniæ_ Dux ei reddet ad voluntatem meam cum poterit per salvam custodiam & per salvos obsides: Ita quod omnes obsides reddantur filio meo quieti quando Dux habebit Regnum Angliæ.
Incrementum etiam quod ego filio meo Willelmo dedi, ipse Dux ei concessit, scil. castrum de Norwic. cum septingentis libratis terræ; ita quod redditus de Norwico infra illas septingentas libratas computentur, & totum Comitatum de Norwic. propter illas quæ pertinent ad Ecclesias & Episcopos & Abbates & Comites, & propter tertium denarium nominatim unde Hugo Bigotus Comes est: Salva & reservata in omnibus regali justitia.
Item ad roborandam gratiam meam & dilectionem dedit ei Dux & concessit quicquid Richardus de Aquila habebat de honore de _Peneneselli_ & præter hæc castrum & villam _Peneneselli_ & servitium Faramosi propter villam & castrum _Dover_, & quod ad Honorem _Dovere_ pertinet Ecclesiam de _Feveresham_ cum pertinentiis Dux confirmavit & alia Ecclesiis aliis a me data vel reddita consilio sanctæ Ecclesiæ amodo confirmabit.
Comites & Barones Ducis qui nunquam homines mei fuerunt pro honore quem Domino suo feci, homagium & Sacramentum mihi fecerunt, salvis conventionibus inter me & Ducem factis. Cæteri vero qui antea mihi homagium fecerant, fidelitatem mihi fecerunt sicut Domino.
Et si Dux a præmissis recederet, Comites & Barones mei ligium homagium Duci fecerunt, salva mea fidelitate quamdiu vixero & regnum tenuero simili Lege, quod si a præmissis recederem omnino a servitio meo cessarent quousque errata corrigerent.
Cives etiam civitatum & homines castrorum quæ in dominico meo habeo, ex præcepto homagium & securitatem Duci fecerunt, salva fidelitate mea quamdiu vixero & regnum tenuero.
Illi autem qui castrum de _Wallingeford_ custodiunt, homagium mihi fecerunt & dederunt mihi obsides de fidelitate servanda.
Ego vero de castris & immunitionibus meis talem securitatem Duci de consilio sanctæ Ecclesiæ feci, ne Dux me decedente per hoc dampnum & impedimentum regni incurrat.
Et jam turris London & mota de Windesor consilio sanctæ Ecclesiæ _Ricardo_ de _Lucieo_ ad custodiendum tradita sunt. _Ricardus_ autem de _Lucy_ juravit & in manum Archiepiscopi & custodiam filium suum obsidem dedit quod post meum Decessum prædicta castra Duci reddat.
Similiter consilio sanctæ Ecclesiæ Rogerus de _Busseio_ motam de _Oxenford_ & _Jordanus_ de _Busseio_ firmitatem _Lincolniæ_ custodient & ligei homines Duci sunt, & juraverunt & inde obsides dederunt in manum Archiepiscopi; quod si ego decederem Duci munitiones sine impedimento redderent.
Episcopus _Winton._ in manum Archiepiscopi Cantuar. coram ipsis affidavit quod si ego decederem, castrum Winton. & munitiones _Hamtoniæ_, Duci redderet.
Quod si aliquis eorum (cui) custodia munitionum commissa fuerit moreretur, aut a Custodia sibi deputata recederet, consilio sanctæ Ecclesiæ alius custos sibi statueretur postquam ille recederet. Si vero aliquis de hiis qui eas munitiones custodiunt contumax vel rebellis fuerit de castris, scil. quæ ad coronam pertinent: communi consilio Ego & Dux nos inde continebimus donec ad voluntatem utriusque cogatur satisfacere.
Archiepiscopi & Episcopi de regno Angliæ & Abbates ex præcepto meo fidelitatem Sacramento Duci fecerunt. Illi quoque qui in regno Angliæ deinceps fient Episcopi vel Abbates idem facient.
Archiepiscopi & Episcopi ab utraque parte in manum ceperunt, quod si quis nostrum a prædictis conventionibus recederet; tam diu eum Ecclesiastica justitia cohærebit, quousque errata corrigat, & ad prædictam pactionem pactione redeat.
Mater etiam Ducis & uxor & fratres ipsius Ducis, & omnes quos applicare poterit, hæc assecurabunt.
In negotiis autem regni consilio Ducis operabor. Ego autem in toto regno Angliæ tam in parte Ducis quam in mea, regalem justitiam exercebo. Testibus hiis _Theobalao Cantuar_. Archiepiscopo, Henrico _Winton_, Roberto _Exon_. Roberto _Bathon_. Jocelino _Sare_. Roberto _Lincoln_. Flavio _Cicestrens_. Willelmo _Norwic_. Richardo _London_. Nigello _Heliensi_, Gilberto _Hereford_. Walt. _Cestrensi_, Walt. _Roffensi_, Galfrido _de S. Assaf_. Episcopis: Roberto Priore de _Beremundeseie_, Otone milite templi, Willelmo Comite _Cicestrensi_, Roberto Com. _Legecester_, Willelmo Com. _Gloucestr_. Regium Com. _Cornwall_, Baldwino Com. _Devon_, Rogero Com. _Hereford_, Patricio Com. _Sare_, Willelmo _de Albeni_, _Alberico_ Comite, _Rogero_ Comite _de Clara_, Richardo Comite de _Pembroc_, Richardo de _Lucy_, Willelmo _Martel_, Richardo de _Humez_, Reginaldo de _Warenn_. Mansero _Biset_, Johanne de _Norwic_, Richardo de _Canvilla_, Henr. apud Westm. Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi. Mº. Cº. liiiº.
Sequitur longa _Conventio_[270] facta & scripta apud Dover 14. Cal. Apr. inter Hen. Regem Ang. & Henricum fil. & Hæredem suum & _Theodoricum_ Comitem _Flandriæ_ & Comitem Philippum filium & hæredem suum, de auxiliis, &c.
[Note 270: _Rub. Lib. fol. 164. b._]
_Charta_ recognitionis servitiorum Comites Flandriæ & Castellani facere debent Henrico Regi Angl.
_Charta_ Conventionis & finis quem Willielmus Rex Scotorum fecit cum Domino suo Hen. Rege Angl. fil. Matild. Imperat. & de homagio suo facto de ter. Scotiæ, & super multis aliis.
[Marge: _Convent. Oxon. 1154._]
_Conventus Magnatum Oxonii, An. 1154. Reg. 19._
Ad Octavas sequentis Epiphaniæ[271], Oxonium conciliantur Magnates Angliæ: jussuque Regis hominium Duci & fidelitatem faciunt; salvis Regi dum viveret fide & honore debitis.
[Note 271: _Hunting. pag. 348._]
Nec interea longa mora, cum Dunstapulam iterum convocantur. Queritur illic Dux castella aliquot, cæteris licet dirutis, Rege concedente vel connivente, prætermissa esse contra pactionem; sed remedium non adeptus ægre tulit. Postea tamen Rex Stephanus obsedit multa & prostravit, novissimeque omnium sub æstate castellum de Drake juxta Eboracum.
[Marge: _Concil. Lond. 1154._]
_Concilium Londini._
[Marge: _Venen. perit._]
Reversus inde circa[272] festum B. Archangeli Michaelis, cum Episcopis & Nobilibus Angliæ Concilium Londonii celebravit, tum pro regni negotiis, tum etiam pro negotio vacantis Ecclesiæ Eboracensis, cui hic Archiepiscopus _Rogerius_ datur[273], qui non multo post a Monachis suis injecto sacro calici veneno, dum reliquias ebibit, extinctus est.
[Note 272: _Neubr. lib. 32._]
[Note 273: _Hov. ib. pag. 490._]
Rex Cantuariam hinc profectus _moritur_ 25. Octobris, An. 1154. regni sui 19.
Charta Regis Ricardi[274], per quam adquietavit Regi Scotiæ homagium suum & castra expressa contra priores Conventiones.
[Note 274: _Rub. Lib. fol. 166._]
_Stephanus_ Rex II. Leges Civiles & Canonicas Angliam docet, edicto prohibetque ne ab aliquo retinerentur. Frater _Roger Bacon._ & Jo. de _Salisbury_, qui vixerunt sub H. 2. Vid. fusius in Not. ad Fortesc. p. 43, 44, 45.
HENRICUS. II.
_Anno Domini 1154._
[Marge: _Henricus II. regnum iniit._]
_Henricus_ filius _Matildis_ Imperatricis, Dux Normanniæ & Aquitaniæ, Comes Andegaviæ, Pictaviæ, &c. regnum iniit 25. die Octob. An. 1154. & coronatus fuit Westmonasterii die Dominica 17. Decemb. sequenti.
[Marge: _Ditionis ejus limites._]
Regnum Angliæ celebre fecit[275], adjectis Scotia, Hibernia, insulis Orcadum, Britannia Armoricana, Pictavia, Aquitania, & aliis in Francia territoriis.
[Note 275: _Stow._]
[Marge: _Professio ejus in coronatione._]
Inter coronationis solennia[276], professionem de servanda Ecclesiæ Dei libertate (necnon de aliis procul dubio, quæ ab ineunte Principe jurari solent) scripto conceptam, super altari, ut sanctius se astringeret, Deo obtulit.
[Note 276: _Epist. Tho. Becket. Archiep. ad ipsum Regem. Hov. pag. 497._]
Videtur scriptum illud fuisse Chartam Libertatum Angliæ, qua omnia ab Henrico I. avo suo concessa, ipse redintegrata, concedit & confirmat.
[Marge: _Charta Libertatum Angliæ._]
_Charta Libertatum Angliæ Regis Henrici II._
_Henricus_ Dei gratia, Rex Angliæ, Dux Normanniæ & Aquitaniæ, Comes Andegaviæ, Baronibus & fidelibus suis, Francis & Anglicis, salutem.
[Marge: _Concedit omnes consuetudines quas Henricus I. concessit._]
Sciatis, me ad honorem Dei & sanctæ Ecclesiæ, & pro communi emendatione totius regni mei, concessisse & reddidisse, & præsenti Charta mea confirmasse, Deo & sanctæ Ecclesiæ, & omnibus Comitibus & Baronibus, & omnibus hominibus meis, omnes consuetudines, quas Rex Henricus avus meus eis dedit & concessit. Similiter etiam omnes malas consuetudines, quas ipse delevit & remisit, ego remitto & deleri concedo, pro me & hæredibus meis.
[Marge: _Malas delet._]
[Marge: _Præcipit ut Ecclesia & omnes homines sui, eas teneant quiete._]
Quare volo & firmiter præcipio, quod sancta Ecclesia & omnes Comites & Barones, & omnes mei homines, omnes illas consuetudines, & donationes, & libertates, & liberas consuetudines, habeant & teneant libere & quiete, bene & in pace & integre, de me & hæredibus meis, sibi & hæredibus suis, adeo libere & quiete & plenarie, in omnibus, sicut Rex Henricus avus meus eis dedit & concessit, & Charta sua confirmavit. T. Richardo de _Luci_.
[Marge: _Charta Libertatum Lond. concessarum._]
_Charta Libertatum ejusdem Regis Londoniensibus concessarum._
_Henricus_, Dei gratia, &c. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Baronibus, Justitiis, Vicecomitibus, Ministris, & omnibus fidelibus suis, Francis & Anglis, salutem.
Sciatis, me confirmasse civibus meis _London._ quod nullus eorum placitet extra muros civitatis London. de ullo placito præter placita de tenuris exterioribus, exceptis meis Monetariis & Ministris meis.
Concessi etiam eis quietantiam murdri infra Urbem & Portsocna: & quod nullus faciet bellum: & quod de placitis ad coronam se possunt disrationare secundum antiquam consuetudinem civitatis: & quod infra muros nemo capiat hospitium per vim, vel per liberationem Mareschalli.