Anciennes Loix Des Francois Conservees Dans Les Coutumes Angloi
Chapter 18
Quo hic titulo Rex evasit Angliæ, cum extraneus esset & (ut vocant) _bastardus_, non est otiosum indagare. E regio enim Anglorum thoro minime oriundus est, nec agnatione ullus ei aditus. Gradu tamen primo Edouardi Confessoris consanguineus, sed materna linea, non paterna. Duxerat quippe _Ethelredus_ Rex Anglorum _Emmam_ Sororem Roberti Ducis Normanniæ, coelibis, at patris naturalis Guilielmi Conquestoris, & ex illis nuptiis procreatus est _Edouardus_ Confessor, qui patri tamen in regno non successit, sed fratri suo uterino, e Canuto Rege & præfata _Emma_ (_Ethelredi_ aliquando vidua) propagato. Ejecta enim _Ethelredi_ sobole, regni apicem _Canutus_ occupat, Nothumque suum _Heraldum Harefoot_ successorem statuit. Eo mortuo, regnum assecutus est _Canutus_ audax (vulgo _Hardi-cnute_) filius _Canuti_ Regis atque _Emmæ_, matris Confessoris: Sed & illo brevi sine liberis decedente, frater ejus Uterinus Edouardus Confessor in solium ejus promovetur. Edouardus prolis spe orbatus, _Edgarum_ Germani sui Edmundi e filio Nepotem, e Pannonia accersitum hæredem scripsit, _Adelingumque_ (alias _Clitonem_) quod successorem Regni apud Saxones denotabat, salutavit. Tenellum vero atque regno imparem _Heraldo_ Godwini Comitis filio inter Magnates Angliæ potentissimo in tutelam credidit, fidei suscipiens Juramentum. Sed _Eadgaro_ postmodum ut imbelli, abdicato; _Robertum_[64] Cantuariæ Archiepiscopum in _Normaniam_ mittit, _Guilielmumque_ Ducem quem dum exularet hospirem habuisset & patronum, Regni constituit successorem. Duci insuper _Heraldum_ legat qui (post difficultates aliquot) Rothomagum veniens, fidelitatem ei de regno jurat, mortuoque Edouardo, ipsum in solium evecturum.
[Note 64: _LL. Ed. Conf. cap. 39, append._]
Reversus _Heraldus_, Regem invenit novissimo laborantem morbo: Collectisque suis ab eodem contendit ut se regni institueret successorem. Contradicente vero _Edouardo_ & _Guilielmum_ præterea iterante, vehementius reclamant _Heraldus_ & Cognati: Sic ut animo turbato Rex ad parietem versus[65], faciant (inquit) Angli prout volunt, Ducem sibi aut Regem, vel ut alii referunt[66] _sicut tu eos attulisti sic & idem delegatum habes_. Ænigmatice, sed quod ad Ducem Normanniæ potius referatur, qui _Edouardum_ exceperat exulantem, pluribusque conservatum annis, regno hunc tandem exhibuerat[67].
[Note 65: _Breviar. Monast. de Bello._]
[Note 66: _Promissum._]
[Note 67: _Asseritur donationem istam robore caruisse, tum quod a Rege facta esset in lethali lecto, tum & sine Baronagii sui communi assensu ut Matth. Paris in anno 1257, pag. 912, lib. 32._]
Defuncto vero _Edouardo Confessore_, _Heraldus_ sine mora regnum occupat, exutis simul tribus justioribus hæredibus: Naturali scilicet, legitimo & adoptivo. Horum duos potentissimos, Suanum Regem Daniæ, & Guilielmum Ducem Normanniæ, tertium omnibus potiorem sed ephebum, atque inopem, a tutore perfide destitutum, & qui partes ejus tueretur non habentem, _Eadgarum Adelingum_.
Erat _Swanus_ Canuti Regis filius naturalis hoc est, Nothus, (quod apud gentes boreales in hæreditate obeunda parum obfuit, successitque ideo in regnum _Daniæ_) frater item _Heraldi Harefoot_, _Canuti_ audacis, & _Edouardi Confessoris_ Regum Angliæ, fuissetque proculdubio Jus illius sat laudabile si adversus _Heraldum_ invasorem sat foeliciter dimicasset. Sed hic in partibus Angliæ borealibus cum ingenti fusus est exercitu. Solum igitur jam Normannum habuit _Heraldus_ inimicum formidabilem cui poenas luens suæ perfidiæ, regnum jure debitum in _Hastingensi_ prælio resignavit.
Sic Regnum _Angliæ_ juris titulo non subactoris assecutus est _Normannus_, atque inde _Conquereur_ quasi _Purchacesour_ appellatus est. Conquestus enim in antiquis chartis illud notat[68] quod jure hæreditario non habemus a parentibus, sed quod labore comparatum est vel parsimonia. Hanc imperiti differentiam ignorantes _Conquestorem_ pro subactore intellexere abusuque vocis novam extorsere significationem, quæ antiquis nusquam reperitur.
[Marge: _Bastardi idem Jus quod legitimi habens apud Boreales._]
[Marge: _Et apud Longobardos._]
Sed quoniam de _bastardis_ hæreditatem adeuntibus mentionem fecimus, a re non fuerit plura aliquot his attexere. Apud Boreales enim populos, a legitimis olim vix sunt discriminati. Sic _Heraldus Harefoote_ (ut _Swanum_ taceam) e sutoris calcearii filia oriundus in regnum Angliæ irrepsit, & Guilielmus Conquestor in ducatum Normanniæ, qui alioquin ad Dominum féodalem _Henricum_ Regem _Franciæ_ ob hæredis masculi defectum ransiisset. Refert tamen Chronicon de Bello, _Guilielmum Nothum_ ab Henrico Rege in successionem Normanniæ ideo susceptum, quod _Robertus_ Dux Normanniæ pater _Guilielmi_ ab _Henrico_ postulatus ejusdem filium post natum in Regem Franciæ suscepisset. A borealibus etiam in austrum transmigrantes _Longobardi_, morem hunc in _Italiam_ traduxere, ut inter filios legitimos portionem licet non æqualem naturales sortirentur, quod in suis claret Legibus. Sed de hoc _Hovedenum_ audi[69]. Est autem sciendum quod consuetudo regni _Norwegiæ_ est usque in hodiernum diem, quod omnis qui alicujus Regis _Norweiæ_ dignoscitur esse filius, licet sit spurius, & de ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum _Norweiæ_, quantum filius Regis conjugati, & de libera genitus; & ideo fiunt inter eos prælia indefinenter, donec unus eorum vincatur & interficiatur.
[Marge: _Rex coronatur._]
[Note 68: _Vide Cod. LL. antiqu. Cap. Ludov. ad Legem Salicam § 2, & Glossar. ibidem, in voce Conquisitum. Vide & Hier. Bignonii Formul. ad Marculph. pag. 435._]
[Note 69: _Lib. 2, tit. 14, l. 2, &c. in anno Dom. 1194, pag. 147._]
Fracta re Anglorum in _Hastingensi_ prælio[70], Guilielmus Victor Londinum properat, & in festo Nativitatis Domini nostri, _Clero populoque acclamantibus ab Aldredo Archiepiscopo Eboracensi_ regio coronatur Diademate. Noluit enim Guilielmus hoc e Stigando ministerium, quod exulante tantum non exauctorato prædecessore ejus Roberto, Archiepiscopatum Cantuariæ invasisset.
Suscipit deinde Rex[71] Procerum _homagia_ cum fidelitatis juramento & obsidibus; disponitque per Civitates & Castella e suis præsidia, & firmatus jam in regno Normanniam repetit, magnam vim thesauri atque una Anglorum obsides secum deserens. Peracto Negotio obsides illic ut in tutiori linquit custodia, reversusque in Angliam commilitonibus suis qui victoriam in _Hastingensi_ pugna sanguine & sudore emeruissent, Anglorum prædia fusius dispartitur. Parum id quod reliquum fuit, cum indigenis ipsis perpetuæ addixit servituti.
[Note 70: _Anno Dom. 1067. Reg. 1._]
[Marge: _Homagia procerum._]
[Marge: _Extorres anglorum Proceres ugiunt._]
[Marge: _Eadgarus fugit in Hungariam._]
Extorres igitur fugiunt Anglorum Proceres, pars ad exteros, pars ad loca deserta atque invia; ubi feralem ducentes vitam Normannos sæpe acriter lacesserunt. _Eadgarus_ Cognomento _Adelingus_ regni hæres legitimus (de quo supra) ascensa navi cum Matre & Sororibus _Margareta_ & _Christiana_, Hungariam, unde accersiti venerant, contendunt, sed adverso coeli impetu, in Scotiam appelluntur. Regios hospites, regio illic excipit hospitio Rex _Malcolmus_, (uti prius multos Anglorum Comites) & _Margaretam_ in uxorem ducit, ancilla Christi, Christiana facta.
[Marge: _Filius ei natus._]
Guilielmo Regi natus est in Anglia Henricus filius[72], qui hoc auspitio regnum Angliæ contra Robertum fratrem suum majorem in Normannia natum, postea occupavit.
[Marge: _Northumbria datur Comiti Roberto._]
Rex, Northumbriæ Comitatum dedit Comiti Roberto: Sed nolentes hunc Pagenses, eum cum 900 aliis interfecerunt. Interfectores vero usque ad unum Rex delevit.
[Marge: _Filii R. Swani Angliam invadunt cum Eadgaro._]
Filii _Swani_ Regis Daniæ, jus paternum ad regnum Angliæ vendicantes, Northumbriam cum 300 navibus invadunt; quibus se adjungunt Eadgarus Adelingus & Barones reliqui apud Scotos, borealesque exulantes. Fusis autem a Guilielmo Rege & profligatis, Eadgarus ipse Regis exorat Gratiam, & deposita jam spe aviti regni fidelitatem Regi supplex jurat.
[Marge: _Eadgarus moritur._]
Obiit deinceps sine prole, mansitque regni ejus sine sceptro hæres unica, Soror ejus Margareta Regina Scotiæ; e qua nati sunt filii sex regnum Scotiæ propagantes, & filiæ duæ quarum Matildis senior Henrico I. Regi Angliæ nupta Matildem peperit Imperatricem Matrem Henrici II. in quo sic coaluit stirps utraque regia Anglo-Saxonum & Normannorum.
[Note 71: _Mat. Par. ann 1067, pag. 4 & 5._]
[Note 72: _A. D. 1068._]
[Marge: _Guil. distribuit Angliam inter socios suos._]
Diximus Guilielmum I. Angliam inter Commilitones suos, indigenis vel ejectis vel perpetuæ servituti adactis, distribuisse. Sic Authores plerique; sed intelligendum est, triplicem fuisse indigenarum speciem. Unam fautorum Guilielmi; aliam inimicorum; tertiam neutralium & in singulos pariter non animadversum. Ingressus est enim juris titulo, non populatoris; regnum sibi a consanguineo suo divo Edouardo Confessore solenniter legatum; Heraldique ipsius Pseudoregis juramento stipulatum, vendicans. His igitur quos amicos reperit, aut satis æquos, honores permisit & Patrimonia, novis etiam interdum additis. Sic Comitatum Huntingtoniæ Siwardo Saxoni, Simoni Sylvestri Comitatum Leicestriæ. Candoro Britoni Comitatum Cornubiæ, Eadgaro Adeling Comitatum Oxonii. Brithrico Saxono cuidam Dominium Glocestriæ. Outredo Siwardi filio Dominium de Raby.
Quibusdam etiam honores novos addidit, Siwardo Comitatum Northumbriæ. Walleofo seu (ut Ingulphus) Waldeno filio ejus, cum Judith nepte sua in uxorem, Comitatum Patris Huntingtoniæ & Northamptoniæ. Radulpho filio Gualteri Nedantini Saxonis Comitatum Herefordiæ. Et Radulpho Gart Sax. Comitatum Eastangliæ. i. Norfolciæ Suffolciæ & Cantabr. præterea ejecto Osculfo, Copsonem fecit Northumbriæ Comitem, eoque interfecto Gospatricum.
Sed hos omnes fateor præter Siwardum forte & Outredum filium suum, Comitatibus demum exuit & honoribus. Brithricum ut Reginæ suæ litaret iracundiæ exosum hunc habentis ob repudiatas ejus Nuptias. Radulphum medentinum ob ignaviam. Reliquos novis inhiantes motibus. Nec quid obfuit sciam quo pacatius succedens, hæc non efficeret. _Comitatuum enim nulli tum adhuc jus hæreditarium: Sed Præfecti qui Comites dicebantur, officiarii erant & magistratus, a Rege ad arbitrium dati & semoti, prout illi hodie quos Comitatuum appellamus Locum-tenentes. Hæreditariam fecit hanc dignitatem, feodalemque prior aliquot annis apud Gallos Hugo Capetus ut novit commento beneficii, proceres ad novum ejus regnum stabiliendos contra stirpem quam ejecerat Carolinam pelliceret._
[Marge: _Guil. R. Comites ad placitum duraturos creat._]
Primos igitur Comites non perpetuos, sed ex more Saxonum Officiarios & ad placitum duraturos (quales ingrediens reperierat) fecit Guilielmus; sed ex hoc genere Anglos tantum (si recte teneo) non Normannos sive Francos. _Morem enim utriusque Gentis secutus Francis Comitatus cessit hæreditarie, cum jurisdictione assueta & tertia parte emolumenti provenientis ex placitis Comitatus, quam Authores tertium vocant denarium.[73]_
[Note 73: Les Comtes, que le Conquérant établit d'abord, étoient amovibles, parce que la Loi d'Edouard, qu'il confirma en montant sur le Trône, n'admettoit point de Fiefs; mais dès que le Conquérant eut réussi à faire exécuter les Loix féodales Normandes, les Comtés furent héréditaires & à titre d'inféodation.]
[Marge: _Hæreditarios Comitatus & Vicecomitatus concedit._]
Concessit utique & Vicecomitatus aliquot hæreditarie Baldwino Baroni de Okehampton Devoniæ: Ursoni Abtot, Wigorniæ; Estottevillis forte, Eboraci, nam hi olim sub illis seculis Vicecomitatum illum hæreditarie possidebant.
[Marge: _Male tractat inimicos._]
Inimicos pro more sævitiæ militaris, durius castigavit. Carcere, Exilio, prædiorum fortunarumque ademptione. Turbidos, morte, patibulo, cæcitate[74].
[Note 74: _Mat. Par. in anno 1074._]
In servitutem neminem (quod sciam) adegit personalem (ut captos olim in bello) nec aliam quam reperit, prædialem; militarem vero gravius auxit.
[Marge: _Neutrales terras disponit._]
[Marge: _Willelm e Albenege Pincerna Regis Willel. de Warrennia Forestarius Regis._]
De neutralibus quid statuit, dicat tibi Liber antiquus MS. ad Shenebruniorum familiam (alias Sharnebourne) in agro Norfolciensi aliquando pertinens. Edwinus Dacus venit de Dacia in Angliam cum Canuto Rege Danorum, an. Dn. 1014, quando ipse Canutus debellavit cum Edredo Rege Angliæ.--Et fuit ipse Edwinus Dominus integre de prædictis villis (sc. _Neteshamiæ Shernebrunia_; & _Stonhoghia_, hodie _Snetsham_, _Sharnbourne_ & _Stanho_, &c.) & obtinuit omnia prædicta in pace, quousque _Wilielmus Bastardus_ Dux Normannorum rexit Angliam super Heraldum Regem, qui coronatus fuit Rex Angliæ apud Westm' an. Dn. 1066. Et post coronationem suam, ipse dedit diversas terras in Anglia diversis hominibus qui secum venerunt in auxilio ad Angliam conquirendam. Inter quas dedit _Villielmo de Albenege_ pincernæ suo, & _Willielmo de Warrennia_ forestario suo, diversas terras & dominationes in Comitatu Norfolciæ, & alibi in Anglia. Et prædicti _Willielmus Pincerna_, & _Willielmus de Warrennia_, & omnes alii qui venerunt cum prædicto Conquestore ejecerunt diversos homines infra dominationes suas de omnibus terris & dominationibus suis: Inter quos prædicti _Willielmus Pincerna_ & _Willielmus de Warrennia_ ejecerunt prædictum Edwinum de prædictis duabus villis, & de omnibus aliis terris & dominationibus suis. Propter quod, idem Edwinus, & quidam alii, qui ejecti fuerunt, abierunt ad Conquestorem, & dixerunt ei; quod nunquam ante Conquestum, nec in Conquestu suo, nec post fuerunt contra ipsum Regem in consilio & auxilio, sed tenuerunt se in pace, & hoc parati fuerint probare quo modo ipse Rex vellet ordinare. Per quod, idem Rex fecit inquiri per totam Angliam, si ita fuit; quod quidem probatum fuit; propter quod idem Rex præcepit, ut omnes illi qui sic tenuerunt se in pace in forma prædicta, quod ipsi rehaberent omnes terras & dominationes suas, adeo integre & in pace, ut unquam habuerunt vel tenuerunt ante Conquestum suum; & quod ipsi in posterum vocarentur _Drenges_.
Super quod idem Rex ad sectam prædicti Edwini, mandavit prædictis _Willielmo Pincernæ_, & _Willielmo de Warrenn_. quod ipsi deliberarent prædicto Edwino, omnes terras & dominationes suas ex quibus ejecerunt eum. Qui inde nihil voluerunt facere, sed prædictus _Willielmus Pincerna_ dedit eidem Edwino unum messuagium, CCC. acras terræ, & tres faldas in _Snetesham_, quæ in antea vocabatur _Netesham, tenendum de eodem Willielmo Pincerna per certa servitia_, & retinuit ad opus suum & ad opus _Willielmi de Warrennia_, residuum prædictæ villæ de _Snetesham_ unde _ipsi feofaverunt alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia._[75] Et prædictus _Willielmus de Warrennia_ dedit similiter eidem Edwino, unum Messuagium, CCCC. acras terræ, & quatuor faldas in _Sharnebourne_, cum dominio ejusdem villæ, quas in antea vocabatur _Shenebrunia, tenendum per certa servitia de eodem Willielmo de Warrennia_, & retinuit ad opus suum residuum ejusdem villæ de _Shernebourne_ cum advocatione Ecclesiæ, unde _ipse feofavit alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia_.
[Note 75: Voilà des sous-inféodations dont les Coutumes Normandes avoient pu seules faire naître l'idée.]
Et post istas donationes factas prædicto Edwino, per prædictum _Willielmum Pincernam_, & _Willielmum de Warrennia_ Dominus _Radulphus de Ibrenys_, qui similiter venit in Angliam cum Conquestore & cui idem Rex dedit terras de _Suthmere_ cum membris in comitatu Norfolc. cepit prædictum Edwinum, & ipsum incarceravit, & in prisona detinuit per longum tempus, quousque idem Edwinus evasit per noctem extra prisonam, & abiit prædicto _Willielmo Pincernæ_, & fecit ei querimoniam de injuria sibi facta & supplicavit ei ut ipse posset tenere de ipso prædictam villam de _Stanhowe_, qui voluit: Sed ipse cum _Willielmo de Warrennia_ ceperunt prædictam villam de _Stanhowe_ in manibus suis, & prædict. _Willielmus Pincerna_, dedit prædicto Edwino unum Messuagium, CCCC. acras terræ & quatuor faldas, in prædicta villa _de Stanhowe_, tenendum de eo per servitium XL. den. per annum & residuum ejusdem villæ _de Stanhowe_ cum advocatione Ecclesiæ retinuit ad opus suum, & ad opus _Willielmi de Warrennia_; qui inde feofaverunt alios de hominibus suis, qui secum venerunt de Normannia ut supra dictum est. Et postea idem _Willielmus Pincerna_, mandavit in Normanniam pro una filia sua bastarda, quam ibi procreaverat ante adventum suum in Angliam & illam dedit _Ascento_ filio prædicti Edwini; & per hoc fuit idem Edwinus in pace tota vita sua; ita quod nullus ausus fuit postea ei injuriam facere, nec dampnum: Et prædictus Edwinus cito post prædictum maritagium obiit in senectute sua post multas tribulationes suas tempore prædicti Regis Willielmi Conquestoris, &c.
_Authorem fusius dedi, ut Normannorum morem in distribuendis agris nusquam mihi clarius elucentem intelligeres[76]._ Quod enim hic factum est, alias etiam fieri non dubitamus. Et hoc quidem celebre illud est judicium cujus in Norfolcia meminit _Camdenus_: Et in juridicis _Hibernensium_ relationibus _Joh. Davisius_, recte neutri aut per transennam cognitum, ut e collatis judices. Illud denique certum est, _Anglos pene omnes, etiam quos admisit primo, ejecit demum Guilielmus Conquestor vel in Normannorum clientelam (quam Homagium vocant) subjugavit_. Sic Edwinum hic supra vides; & in libro censuali (vulgo _Domesdei_) quo describi fecit totam Angliam; vix reperitur Anglus quispiam a Rege tenens in capite sed a Franco aliquo cui illud Rex concesserat dominium.
[Note 76: Les loix Normandes s'exécutoient sans être écrites.]
William le Conquerour ad graunt al _Warren_ un Norman de principall quality le Castle de _Shirbourne_ in Northfolk, l'heir de _Shirbourne_ l'auncient enheritor de cest Castle, monstre al Conquerour, que il fuit son subject & liege home, & enheritoir le dit Castle per meme la ley que le Conqueror ad allow & establish en Engleterre, & pur ceo pria, que il poet tener le dit Castle en peace: le Conqueror en cest case dona judgment pur _Shirbourne_ encounter Warren, de quel judgment _Camden_ fait mention en le description de Northfolk, & Calthrop Justice disoit, que il ad vieu un authentique Copy de cest Judgment en le Library de _Sir Christopher Heydon_ al Baconsthorp en Northfolk. _Davys_ Case de _Tanistry_, fol. 41. a.
[Marge: _Leges condit._]
Distributis prædiis, de _Legibus_ cogitat innovandis: ardentissimisque Procerum vix mulcetur deprecationibus, quin _Danorum_, e quibus ipse propagatus fuerat, imposuisset. Æquiores enim & aliarum omnium Britannicarum gentium, eas longe asserebat prudentiores. Tandem vero S. _Edouardi Confessoris_ reddidit: _Sed hinc (ut perhibent) emendatas, illinc Normannorum auctas consuetudinibus._
_Quas e Normannia traduxit consuetudines, nusquam (quod scio) colliguntur, nec ab illis prioris seculi facile dignoscuntur[77]._
[Note 77: Elles se trouvent, ces Loix, dans les Ouvrages des Auteurs que j'ai ci-devant indiqués. Ils n'ont pu les recueillir qu'après qu'un long usage les avoit autorisées. Le Conquérant, au lieu de les rédiger en un seul corps; préféra de laisser à ses Normands le soin de les réaliser par les divers Actes qu'ils passoient dans les formes & aux conditions prescrites par leurs Coutumes.]
[Marge: _Scaccarium instituit._]
Curiam quam _Scaccarium_ vocant ad Normanniæ speciem hic instituit; sed non iisdem prorsus ritibus. Præfuit enim Normanniæ non solum patrimonio principis & rei fisci (ut nostra hodie) sed _Placitis_ etiam _Spadæ_ (quæ nos _Coronæ_ appellamus) & supremo regimini. Ideo a _Ludovico_ XII. A. D. 1505, in Curiam erigitur parlamentariam[78], Rotomagi urbis Normanniæ metropolis, perpetuo celebrandam.
[Note 78: _Ordin. Lud. XII. fol. 51, 6., 6._]
[Marge: _Justitiarium in Scaccario constituit._]
_Judices_ dedit[79] nostro _Scaccario Capitalium Angliæ Justitiarium_[80] (quem illud seculum Justitiam nuncuparunt) ex officio præsidentem; & majores regni Barones tam Ecclesiasticos quam Seculares; non autem omnes, nec perpetuo ullos, sed nunc hos nunc illos ex arbitrio Regis assessuros. Capitalis Angliæ Justitiarii locum sub ætate Edouardi I. obtinuit is qui hodie _capitalis Baro Scaccarii_ dicitur: Baronum regni alternantium, cæteri judices qui Baronum titulo non dignitate succedentes, stationarii facti sunt. Sedebat Scaccarium sub his seculis solummodo in terminis Paschæ & S. Michaelis, cum firmæ & reditus Regis solverentur.
[Note 79: _Dialog. Scaccar. cap. 4._]
[Note 80: L'ancien Coutumier Normand parle de ce Justicier Greigneur.]
[Marge: _Duellum introduxit._]
Introduxit etiam litium examen per duellum, id est, _triall by battail_: quod apud Saxones nostros, licet frequens aliis, non invenio.
[Marge: _Leges lingua Normannica scribit._]
_Leges[81] scribi instituit lingua Normannica_, eandemque in agendis litibus, scholis, ludis, ceremoniis, venatione, aucupio, &c. usurpari. Prohibetur autem in litibus agendis, Stat. 33. Ed. 3. ca. 15. & in scholis.
[Note 81: Cela ne s'entend que des Loix d'Edouard, & des Additions que le Conquérant y fit.]
[Marge: _Bellum cum Haraldo._]
Guilielmus cognomento Bastardus a veteribus olim _Comes_ & interdum _Consul_, a recentioribus passim _Dux_ Normanniæ appellatus, prælium iniit cum _Haraldo_ Pseudorege Anglorum, prope _Hastinges_ in Sussexia in die S. Calixti Pap. pridie Idus Octob. id est, ejusdem mensis 6. A. D. 1066. triumphatisque hostibus, Londini in die dominicæ nativitatis Rex ab omnibus acclamatur, & ab _Aldredo_ Archiepiscopo Eboracensi regni insignitur diademate. Posthinc _Conquester_ dictus est vulgariter.
[Marge: _Ignitegii Institutio._]
Clandestinis malefidus conventiculis novas siquidem parituris molitiones, edicto cavit, ut pulsata ad horam noctis octavam campana, focus ubique obrueretur (_Curfu_, i. e. _Couerfeu_ vocant, Latine _Ignitegium_) lumen extingueretur, & solutis concessibus singuli se quieti reciperent. Firmato autem apud successores regno, Hen. I. legem hanc ademit. Vid. Chartam Wil. Conq. Ecclesiæ Divi Pauli de 12 hidis quos _Ethelbertus_ dedit, &c. & Chart. ipsius Ethelberti, _Stow_, p. 77. A. D. 603. in tit. _East-Saxons_.
[Marge: _Cervum capientis poena._]
_Cervum vel Capreolum capienti, oculi eruebantur[82]; nec fuit qui his se opponeret legibus: amabat enim ferus Rex feras, quasi pater ferarum._[83]
[Marge: _Militum creandorum nova ratio._]
[Note 82: _Matt. Paris, anno 1085._]
[Note 83: Quelle différence entre ce portrait du Conquérant & celui qu'en fait Rapin de Thoiras! Ceci prouve que dans le milieu du siecle dernier tous les sçavans Anglois n'étoient pas Philosophes.]