Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 7
_Octavia._ Offusus est mihi rubore vultus, qui pro sermone fuit; obmutui.--"Taces, nata?" inquit, "nam et consentis. Secede igitur tantisper, est quod tua refert maritum tuum monere; ingredere in id cubiculum interius." Secessi passus duos tresve, et arrectis auribus in eo tota fui eorum quae dicturi essent, ne quid me fugeret. Tunc mater ad Caviceum: "Nec tempus nec locum nuptiis faciendis apta esse dixi, fili, haud ipse negaveris: mox enim ex affinibus nostris, qui nobiscum accubituri sunt ad prandium, advenient; lecti in hoc cubiculo nulli. Nihilo tamen minus ecce tibi trado Octaviam, sed ea lege ut libidini semel tuae pareat, hoc temporis momento. Proxima nocte frueris ejus amplexibus ad satietatem. Verum hac hora novi te et operam et oleum perditurum, cum non sit ubi eam commodo ad Venerem corporis situ loces. Demum parce aetati tuae puellae, nam dicunt esse te aequo membrosiorem et equo. Taurum paulo post, quantus ille sit, facile feret si sensim sine sensu assuefieri velis oneri, nec primo conatu disrumpi. Vi minus quam arte juvabit ramum illum tuum ejus in hortum adigi et inseri." Haec ridens: dehinc me vocat, et adhinnientem mihi videbar audire Caviceum.--"Tua non es, nata," inquit, "mariti es, petiit sibi per momenta aliquot te tradi. Quam in omnem vitam cessit Hymen, nec ego nec tu negare possumus. Precibus acquievi, quae tibi pro lege sunt. At volo semel tantum ejus obsequaris libidini: cum perfeceris, eripe te foras; si secus feceris, iratam me habebis." Promitto facturam:--"Verum," inquit, "verte te in omnes quos voluerit concumbendi modos, ac maxime cave ne per culpam tuam tubi maritalis imber dispereat tibi. Ita te adsilienti praebe, ut qua te via petet, tuum in uterum decidat. Vide faxis, nata." His dictis osculata me ad Caviceum duxit, et una inclusit.--"Hoc proximo in cubiculo," inquit, "exspecto, Cavici, dum iter illud peregeris, ad quod te admittit Octavia in ipsa Octavia." Secessit misso cachinno, sed momento reversa:--"Oblita eram," inquit, "quod maxime factum oportuit..." Sed jam me sedere jusserat Caviceus in sella parieti affixa. Sub pedibus ad haec divaricatis, elatisque femoribus, sellas supposuerat. Nuda eram ad umbilicum, ipseque arma virilia eduxerat. Ut vidit mater:--"Ingeniosa res est amor," inquit; "quam accommodus hic situs ad Venerem!" Fugit retro Caviceus mentula minitante; respexit mater:--"O monstrum!" inquit, "sed forti esto animo, nata. Bene erit, si bona uti volueris opera tua." Exscenderam e sella, meque ad honestatem composueram.--"Nolo," inquit mater, "ex collisione vestium tuarum, quid hoc mane de te sit factum, convivae nostri conjiciant." Resolvit vestem, relictoque mihi in ima corporis mei antica posticaque parte interiori indusio: "Nunc," inquit, "sed memor jussi mei, admitte virum tuum." Iterum impressit osculum mihi, et aperto itidem mihi sinu:--"Quid condis papillas has tuas sororiantes? nunquid merentur Cavicei oculos et oscula?" Et ad Caviceum conversa:--"Ecce," ait, "aperta est arena tibi, Cavici; adesto, athleta fortissime." Post abiit. Laetus festinusque accurrit Caviceus, mihi indusium tollit, manumque procacem parti meae admovet; dehinc sedere jubet, ut sedebam, utroque ponit sub pede sellam, ita ut cruribus altius sublatis, horti porta ad speratos impetus obversa pateret tota. Dexteram tamen subtus nates insinuavit, paulo magis admovit me ad se.--"Nunc vero porrigis, hera mea," inquit, "quod me ad veram ducat felicitatis metam." Laeva sustinebat hastae pondus; tunc procubuit in me.
_Tullia._ Agedum, quid tu interea?
_Octavia._ Nec negabam, nec ultro dabam. Alterum stupidae foret, petulantis alterum. Applicuit arietem foribus meis; in rimam priorem, cujus labra diducebat digitis, inseruit mutonis caput. Hic vero haesit, nec ultra quidquam conatus est:--"Octavia mea dulcissima," inquit, "complectere me, dextrum femur tuum subleva, et in lumbos meos mitte.--Non intelligo quid velis," inquam, "quid moliris? te mei pietas capiat!" Sub haec femur ipse meum subdita manu superinjicit in lumbos suos, situ quo voluerat. Demum adigit in Venereum scopum mentulam, et principio quidem impellit levi concussione, mox fortiori, ac postremum eo nisu, ut summum mihi non dubitarem imminere periculum. Rigida ea erat ac si cornea; igitur, cum minima loci capacitas negaret ingressum, et in intima viam quaereret sibi, et faceret, caligas demisit in pedes, et nudus, ut nuda eram, cominus verberare coepit vehementer valli mei crepidinem. Tanta vi ruebat, et cuneo illo diffindebat me, ut lacerari me exclamarem. Paululum requievit ab opere:--"Sile, amabo, corculum," inquit, "ita haec res agitur: obdura immota." Iterum subter clunes manum misit, promovitque ad se, quae videbar in fugam converti. Nec mora: crebris concussibus ita me fatigavit, ut fere animo deficerem. Rapido post impetu hastam impulit, summusque mucro haesit in summo ulcere; clamorem tollo, quem audivit mater; festina accurrit.--"Heus tu, Cavici," inquit, "oblitus es pollicitum esse mihi hanc tuam palaestram, quam indulsi tibi, ludum fore, non pugnam?" Cum haec loqueretur, in sudorem defluxit Venereum Caviceus. Sensi me imbre fervido irrigari; at, ut primum colliquescebat, eo rapidius agebat se, et humor ille viscidus favebat conatui, ut qui contum oleo liniat. Me igitur duos tresve digitos perfodit, eamque seminis copiam plenis laticibus fudit, ut intra viscera mea penetraret, pubemque mihi postea complueret.
_Tullia._ Tu interea eras
...fatui puella cunni?
nihil movebaris, nec similiter resoluta es?
_Octavia._ Fatebor, mea Tullia, tunc primum percepi quid sit Venus. Nec omnino tamen exploratas habui omnes harum voluptatum dulcedines. Cum jam deficeret Caviceus, incessit me quasi micturientis pruriens libido; tum et ipsa retro clunes tollo, et illico sensi magna cum voluptate excerni ex me nescio quid, quod mirabiliter me ea in parte demulcebat. Conniventes mihi oculi, crebri anhelitus, vultus mihi ignescere, totum corpus dilabi. "Ah! ah! ah! deficio, Cavici," exclamo, "siste fugientem animam, desiste ab hac re, quae tam jucunde enecat!--Euge, Octavia," inquit, "huic voluptati omnes spiritus adverte, ejice fortiter ex te, quod titillat tam suaviter sensus." Interea nervum, qui jam elanguebat, demisso intra crura mea capite, sustulit laeva manu, et iterum intrusit in ostium meum. Hic demum tactus novos in his locis ignes excitavit. Copiosa ex me titillantis fluit liquoris pluvia, ut mictus potius videretur quam ejectio seminis e locis. Hoc si temporis momento parata fuissent ad pugnam Cavicei arma, per Venerem! gaudio et voluptate ebria irritassem ultro in me ipsa ego. Tam cito curriculum illud a Caviceo piguit esse confectum in stadii mei ora, nec in ipso stadio.
_Tullia._ Ita belle, ita ad vivum rem depingis, ut me, etiam si sim silicernium, movere possis. Osculare me. Vis Lampridium? Sed non vis. Rapis me in furorem; quid velim, quid nolim, nescio.
_Octavia._ Quid tibi enim mihique cum Lampridio? Quid vis me velle? quid nolle vis?
_Tullia._ Insanio, perdix mea, turturilla mea... Eh! eh! mihi tuam manum commoda.
_Octavia._ Do propriam, non commodo. Quid postea?
_Tullia._ Mea mitte intra femina; expansa vola Veneris aggerem occupa, prehende belli intestini sedem, immitte digitum; mihi vero sis pro marito. Insili in me, subige, subagita. Pulchre omnia!
_Octavia._ Etenim si tibi essem quod Caviceus mihi! Sed quid umbra ad corpus? Ut admoves pubem pubi! ut committis cunnum cunno! ut haeret pectus pectori!
_Tullia._ Diffluo, diffluo... O Lampridi!.. Octavia!... Ah! ah!
_Octavia._ O te libidinosam! Tibi rivus manat e lumbis, e quo vix puellulus Amor enatare possit.
_Tullia._ Permitte tantisper requiescere ab hac rabie, nam Veneris profluvium rabies est. Sedata tandem haec est mihi tempestas, reddita membris malacia. Redi ad Caviceum, quem in pugnatione arcis tuae reliquisti sudore fluentem.
_Octavia._ Pergam dicere. Verum de Lampridio quid cogitabas? Quid dicebas, aestu furens impotenti? Cur potius non invocabas ad opem operisque partem Calliam tuum, quem amas, qui te deperit?
_Tullia._ Scies: communicabo tecum secretissimas meas cogitationes, lusus, delicias, gaudia. In partem bonorum vocabo te, omnia inter nos dividentur. Memineris somnii, quo qualis vitae tuae cursus in conjugio futurus sit, praesagire debuisti.
_Octavia._ Dividere et dividi, tu me docuisti verbum esse in rebus Venereis salacissimi sensus: et vis inter nos omnia dividi? avertat omen Venus!
_Tullia._ Te insulsam! divideris mecum, ego tecum, divisorem habebimus probum; omnia sic inter nos bona, quasi judicio Veneris Erciscundae, nostra dividentur. O lusus, o risus, o illecebrosas procacitates! Sed quid obtrectas, nugatrix? Sequere narrationis tuae filum.
_Octavia._ Gerrae, gerrae! Scilicet, seria petis, o foeminam gravem et probam? Revocas me ad sermonem, hac tua philosophia, moribus hisce tuis dignum.
_Tullia._ Hoc tuum est delicium. Sed agedum, fac quod facturam te dicis, nec facis.
_Octavia._ Etsi lapsus in paralysim Cavicei nervus peteret summisso capite inducias, minabatur tamen mole et pondere terribilis. Spumas ore agebat, et suo meoque tactus et madidus rore, identidem meam concham osculabatur. Perfecisse me cognovi, placatis meas libidinis fluctibus. Igitur liberior et audacior facta: "Quid ulterius petis," inquam, "a me, o Domine? obsequuta sum, et me fatigat patientiae meae imago. Nihil superest quod praeterea optes: sine abeam." Amplexabatur altero me brachio, altera vero manu vulvam spurcitiis ejus meisque turpem tractabat, identidem offerebat arrepto fascino, non amplius arrecto. Sed ab ejus me tandem expedivi amplexibus, et dum fugienti repugno, sellam pede offendi, quae in pavimentum dejecta, non mediocrem edidit strepitum.
_Tullia._ Tunc supervenit mater tua, hoc velut classico finiti praelii admonita, et ad lauream tuam vocata.
_Octavia._ Dicis. "Non queretur mater nos collusisse sicca Venere," dicebat Caviceus.--"Scio," reponit mater, "te nobilem esse palaestritam: sed vereor, ut praedixi, ne sicut operam ita et oleum perdideris. Num bonae fidei homo es? Virginem reddis quam virginem commodavi?" Ingressam vero esse non perceperam, nec item Caviceus, cui nuda adhuc propendebat ante oculos meos mentula.
_Tullia._ Haud fugit ad aspectum mater, nam
Recta veniunt, videntque magnam Matronae quoque mentulam libenter.
_Octavia._ Puto equidem, his de nostris rebus subodorata est muliebris curiositatis conjectura, aut etiam ipsa vidit oculis minutissima quaeque.
_Tullia._ Vel quae sanctiores et castiores, curiosae sumus omnes harum ineptiarum. Mater mea prima nuptiarum mearum aetate, eaque aurea (sic diem voco qui nocti beatae illi successit), nihil dulcius antiquiusve habuit, quam ut sibi quaecunque passa essem, enarrarem; et, injectis ad collum ulnis, dum dicerem, oscula figebat ori meo, quae vix Lampridii vincant suavia.
_Octavia._ Eandem de mea audies dementiam. Effugit in alterum Caviceus cubiculum (ad Caviceum redeo), sublato manu una subligaculo, quod ad pedes defluxerat; post januam occlusit mater:--"At tu," inquit, "ut lusisti, nata, ut maritum experta es?" Amplexu arctissimo fovebat haec locuta, osculis premebat.--"Absit a te pudor omnis, nata, puta tibi dicta quae mihi dixeris, in matre sociam habes ad haec Hymenaei sacra. Loquere."
_Tullia._ Dicenti ardebant oculi, venae turgebant, hiscebat concha, per Venerem meam! Diffluebat ultro remissa. Nec miror: nam id aetatis nonum atque vigesimum annum vix attigit. Anno nupsit decimo tertio; in has te vitae auras, felici partu, mea Octavia, edidit ineunte decimo quarto. O quali incensa aestuabat pruritu!
_Octavia._ Principio nihil respondebam; post, cum coepit inquirere curiosius:--"Quid quaeris, mater?" repono; "obsecuta sum tibi et Caviceo: tibi, nam debebam; Caviceo, nam jussisti.--At ne suspicetur quis has vestras nequitias, emittam," inquit, "Caviceum ex domo.--Jube vero in inferius conclave descendere, non excedere domo," inquam; "id multo erit honestius, quam si exegeris e tectis ut extraneum, qui tuus quia tua sum, et quia meus est." Illico ad eum abiit.--"Sede interim," ait, "dum redeo." Demisso ad inferius conclave Caviceo, regreditur; tunc:--"Libere loquere, nata, puella es, aetate non infans, et jam ingenio matrem familias praestare debes. Mulier ego et tu sumus; hoc in quod vocata es uxoris munus, bonae mentis fons est equidem nobis certissimus; officii nuptialis provincia quaedam velut regio est judicii et mentis, in qua turpe est deficere nos judicio et mente, cujuscunque aetatis simus. Ut bona gaudia mariti in corpora nostra, sic bonam mentem in animos eodem tubo, egregii artifices, infundunt."
_Tullia._ Quis dubitet? et ipsa satis es amplo documento, quae ante hos dies etiam fandi rudis, hodie tam apte, ingeniose et comiter omnia et agis et loqueris.
_Octavia._ Vix apud nos velut in una sede moratur virginitas et bona mens, duae pretiosissimae vitae res. Qui aperit nobis vulvam, aperit et delitescentem mentem, virilis contus. Forte in hoc, dum nascimur, loco detrusam, mox impulsibus concussibusve suis ex hac infima sede ad superiora agunt.
_Tullia._ Belle dictum, ah! ah! ah! si quae tibi excussit virginitatem mentula, mentem incussit. Ideo huic nervo affictum mentulae nomen, quod impressa sit illi facultas a Natura, creandae in nobis bonae mentis.
_Octavia._ Igitur audacior adhortatione matris facta:--"Non alia sum," inquam, "mater, ac eram ante horam, nisi quod conspurcavit misere Caviceus.--Rapidum Cavicei telum vulnus tuum" (vulvam ostendebat) "non hausit?--Subire non potuit, mater, prae crassitudine," inquam, "nec ferre ego crudos impetus; igitur erupi in clamorem, discerpi me, cum dire peteret, sentiebam.--Nec tamen intro vallum tuum pervasit, aggeremque perrupit?" subjicit.--"Non potuit," inquam, "nam cito in humorem furor ille impotens resolutus est.--Age, ostende," inquit, "indusium tuum.--Ecce, mater," aio. Ut vidit abundanti imbre conspersum, exclamat:--"O filia! quid video, quam divitem et inexhaustum libidinis fontem habet Caviceus! O te laetam et fortunatam, si haec seminis copia uterum tuum intimum irrigasset! Haeres fingi ex eo nobis potuit robustior Hercule. Nunc," inquit, "nuda corpus, nam id volo a tam pulchro corpore abjici tam spurcum indusium." Quid plura? Sumpto alio vestem indui, eaque arte et diligentia capillos et vestimenta mater emendavit, ut nihil praeterea addi ad cultum ac honestatem posset.
_Tullia._ Num indusium condidit quod deposueras? Num lustravit oculis?
_Octavia._ Superstitiosa curiositate expandit. Ego vero erubescebam ad rem.--"Inundationem passa es, filia," dicebat, "non levem alluvionem: sed apparent nullae virginitatis laesae lacrymae, quid clamabas? Dum conciditur virginitas, sanguineae ex ejus caede stillant guttae, quae pereunti pro lacrymis sunt. Intelligo, pulsata tantum fuit, non vulnerata. Hac nocte se res meliori successu habebit. Sed ad id muliebris patientiae stipendium, quod coepisti mereri, probe te video comparatam." Demum indusium armario condidit.
_Tullia._ De convivio, cui et assedi, nihil habes dicere quod nesciam. Felicis noctis illius, quae subsecuta est, expone lusus et procacitates.
_Octavia._ Mei, Ecastor! conveniendi ad noctem usque Caviceo facultas nulla fuit, ita consanguineae affinesque e virginum numero adhaeserunt mihi, lateri affixae. Raptim semel suavium tulit inquietae, Dii boni! quam suave! Nobis alia omnis praeclusa erat ad plenam voluptatem spes et via.
_Tullia._ Licere amantibus die quod cupiunt, nocturnae vetant amoris religiones. Sua sunt nocti dona, quae solem videre non juvat.
_Octavia._ Moriente die vivere coepimus; mox solutis hominum foeminarumque importunis concionibus, relicti soli alter in alterius cupiditate emoriebamur. Tu ac Pomponia aderas; tandem utrumque manibus prehensum duxit mater in genialem thalamum: "Hac satis hactenus die laboris tulistis et inquietudinis," inquit, "reficite animos quiete et corpora somno."
_Tullia._
Ite, agite, o juvenes, pariter sudate medullis Omnibus inter vos: non murmura vestra columbae, Brachia non hederae, nec vincant oscula conchae! Ludite, sed vigiles nolite extinguere lychnos: Omnia nocte vident, nil cras meminere lucernae.
_Octavia._ Me paulo ante accerserat in cubiculum mater, in quo delibata et imminuta virginitas mea. Hic, reclusa aurea pyxide, odor suavissimus nares nostras afflavit, aeraque implevit. "Revolve, nata," inquit, "ad umbilicum vestem, indusiumque." Obtempero. Nudam videns subrisit: "Es vere pulchra, nata," subjicit, "et Caviceo digna. Sed hoc suaveolenti unguine facies, ut opera sua minori tuoque labore fere nullo maxime commisceatur tecum. Tuam inunge tibi partem, nullo meliori pacto poteris tuis defungi partibus." Immitto in pyxidem duos digitos et multo fluentes unguine ad vulvae refero monticulum.--"Nec vero," ait, "sic facto opus fuit: intro est mittendum, non ad pubem, circum circa, ut facis, effundendum." Mox ipsa extimam intimamque inunxit rimam, digitis quam altissime potuit insertis.--"Te multo junior eram, cum nupsi," inquit, "quam nunc es; si hoc me medicamento Veneri aptiorem non reddidisset matertera, quam per aetatem eram, patrem sane tuum vix passa essem, quem tamen absque summo dolore tuli." Rem mirabilem! cognata, illico insana prurigo vulvam incendit; et tam ardens me invasit Veneris libido, ut vix temperarim mihi quin maritum ultro adirem, ipsa concubitum peterem.
_Tullia._ Frequentior est hic usus sub hoc coelo, cum teneriores fruendae dantur suis viris virgines.
_Octavia._ Quid plura? Tu me in lecto collocasti, et, ut loquuta es, ultimum morienti virginitati vale dixisti. Cum se vidit solum Caviceus, diligenter occlusit cubiculi fores, meas aperturus; omnesque, ne quis abditus lateret, lustravit angulos.
_Tullia._ Hic ludus testes odit, qui tamen sine testibus non agitur:
Magnis testibus ista res agetur...
_Octavia._ Et vere acta est. Audierat Caviceus, cum diceret mater num mihi vehementer timerem, respondisse hunc marito meo injuriosum fore timorem, et cum subjiceret, si vellem, rogaturam Caviceum me humanius haberet, etiam reposuisse omnem mihi dolorem voluptati futurum, e quo illi voluptas nasceretur. Procurrit ad me, et injectis collo brachiis, pronus: "Quales," inquit, "agam tibi gratias, hera mea, pro tanto munere? vis absque conditione tradi mihi, nec frustra erit tibi haec confidentia; nihil ultra acturum me recipio, cui non consenseris. Sed, ut te novi, consenties felicitati meae.--Sane," inquam, "nam qui viribus tuis amorique meo possim pugnare?" Vestimenta jam deposuerat servorum ope, solaque femoralia linea supererant. Sine mora depositis, abjectoque etiam indusio, nudus prosilit in lectum. Arctissimo me ligat complexu nudam, et spississimis basiis praeludit proximo certamini. Mammas, uterum, crura, clunes, libidinosis prostituit manibus; omnia pererrat membra fervidus, et miratur.
_Tullia._ Sed utilissimam nuptiis partem praeterierat?
_Octavia._ Ultimum aggressus est eam. Ad suavem quem exspirabat odorem: "Non haec tua laetissima specus exhalat mephitim," inquit, "nec mirum, quae tot bona continet bene olere. Rosea tota es et myrtea. Sed scio," inquit, "mollire viam mihi in hoc gaudii tui meique campo, in animo habuit mater, et ego artem arte juvabo. Hoc tuam modo diffisurus sum conto partem" (mentulam ostendebat, rectam, crassam, longam): "ut facilius se penetret in venam hanc, cum impulero, etiam unguento mulcebo quod paravi." Unxit, et intentans delibutam: "Nunc, domina," inquit, "compone te ad Cupidineos hos insultus."
_Tullia._ Ferant opem Virginensis Dea, Subigus Deus, Dea Prema, Deaque Pertunda, amica novis nuptiis numina!
_Octavia._ Unus pro omnibus fuit Caviceus.
_Tullia._ Hi ad genialem lectum Hymenaei conveniebant jussu indigetes. Cum Paranymphi discessissent, novam nuptam ope sua ad fortem et invictam patientiam comparabant. Aderat Virginensis marito solventi zonam nuptae Herculeo obstrictam nodo; Subigus, cum soluta zona in apertum corporis campum pugnaturus conscenderet; Prema, cum uxorem comprimeret, faciebat ea ne se subduceret; et Pertunda ut se pertundi et pilo transfigi pateretur, nec, cum diffindi sentiret sibi tenerum corpus, pilum excuteret.
_Octavia._ Conatus facile omnes meos elusisset robustus, vegetus, quem quartus supra vigesimum annus ad hanc pugnam faciebat novum Herculem. Ipse me quo situ voluit, ad eam rem componit; non reluctantem manu resupinam altera statuit, altera aperuit femina. Post se invergit in me, et intra divaricata crura pronum conjicit. Novum hoc me terruit pondus: "Animo," ait, "firma sis, et immota corpore, hera mea.--Non commovebor," inquam, "sed amabo..." Sermonem interrupit cruda saevitia, nam eodem temporis momento, adactam summa vi mentulam in vulvam impulerat. Haec dehiscens sponte summum voraverat caput; toto post suo pondere irruit, et obsistentem loci compagem coepit solvere.
_Tullia._ Scilicet:
Irritat virtutem animi, confringere ut arcta Naturae primus portarum claustra potessit.
_Octavia._ Discerpebatur misere infelix vulva; manum meam, interprete dolore, in auxilium rogabat mitti; missaque est ab impatientia mea. Amplius tenere vocem non potui, infixamque visceribus hastam e vulnere conata sum trahere. At osculatus me Caviceus:--"Flecti me non sinam, anima mea," inquit; "averte manum illam tuam turbatricem: minimum tibi mihique laboris ad perfectum opus superest." Interim sustinebam impetum, manuque injecta, ne ultra proriperet se mentula, impediebam; sed illico: "Hei! hei! corculum!" ait, "preme mihi hunc nervum quem tenes, liga arctis digitorum vinculis." Comprimo vehementer, et eodem temporis momento depluit ros fervidus in hortum meum, nam media omnino mentulae pars me implebat. Nec propterea subagitabat me, ut antea: ab omni se motu abstinebat, et semen profudit ita in campum meum, ut ne gutta quidem, aut stilla, ex viae regiae recta regione errarit. Sub hoc elanguere in manu et in vulva salax cauda coepit. Madida, spumosa, veternosa versa est in fugam.
_Tullia._ Lucebant tunc cerei in cubiculo vestro?
_Octavia._ Ac si dies nobis luceret, ita liquido omnia patebant. "Perfeci, Dea mea," inquit Caviceus; "quo vero voluptatis me beasti cumulo! nunc autem tantisper quiescamus ambo, alter in alterius amplexu."
_Tullia._ Tibi autem, cognata, voluptatis nullus fuerat sensus?
_Octavia._ Audi rem ineptam: ubi exscendit Caviceus, me cepit furiosae libidinis aestus, ego eum amplecti, osculis petere, suspiriis excitare; ille mihi et suavia dare, et labia ima vellicare, et digitis in pube et in cadurdis ludere. Subito emitti sentio ex venis meis deliciosum profluvium, ac cum eo humore, quo me proluerat, e claustris uteri magno se impetu projecit.
_Tullia._ Sic flumina quaedam ex fonte suo, et originis capite, ingenti ferri dicuntur rapiditate.