Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 6
_Tullia._ Tegumentis, quae ad pedes dejecerat a principio Callias, ocius obductis, diligenter corpus operui Calliae, meumque, ne hoc visu oculi matris offenderentur: nam de Pomponia minor cura, cui tam sum nota quam tu mihi. Mater accurrit in complexum Calliae: "Mi fili, ut probe militasti? Victorem te, vociferationes Tulliae meae testificatae sunt; de tua victoria tibi gratulor et Tulliae. Si non vicisses, nupta vidua esset." Pomponia vero injectis ulnis amplexabatur me, et lacrymis irrorabat ora:--"Quam te dire habuit hic lanio!" inquiebat summissa voce. "Cum te audirem, soror, ejulantem, maledictis insectata sum inconsultam nebulonis libidinem. Ut se vero res habent?--Optime," inquam; "difficillima tandem via ad delectationem veni, quam quaerebam. Per lethi medios cruciatus ad vitae perveni plena et summa gaudia.--Mulier facta es?" subjicit. Ego vero:--"Facta sum, et cum gaudia reputo mecum, quae jam semel cepi ab virginitate caesa, miror tam nullo pretio tot bona vaenire. Diem malim deinceps absque solis luce, quam noctem absque Veneris usu.--Bene est, abunde est," inquit, "et sane his quae non fruitur puella Veneris donis, vivam puto vita non frui." Et continuo ad Calliam accurrit, eique suavium dedit, Imperatorem suum vocans, cujus sub signis Venus tam citum de virgine tam pura et tam inimica triumphum egerit, hostibus caesis Eugio, Nymphis, Hymene. Scis Pomponiam litterarum studiis esse imbutam. Mater aromatites vinum in argenteo scypho bene grandi Calliae dedit bibere.--"Hoc," inquit, "recreabit pectus tuum, et reficiet vires, fili; sed si me credis, dabis te quieti. Satis gloriae hac nocte partum habes, qui virginitatem Tulliae occisione delevisti." Me autem conditas nuces tres quas attulit edere jussit, et ad aurem insusurravit obtinerem a marito, ut per horas aliquot requiesceret; opus illius valetudini esse somnum, et ab hac palaestra quietem. Post utraque abiit; Pomponia precata est, cum valediceret Calliae, novos animos, novam alacritatem, mihi patientiam laboris et invictum robur. Interea, dum mater et Pomponia loquebantur, materque componebat lintea et tegumenta, Callias subtus, protensa adversum me manu, mammas, ventrem, totumque, in quo pugnaverat tam fortiter, Veneris campum pererrabat. Itaque restitutis momento temporis viribus, cum Pomponiam recedentem revocasset:--"Volo testis sis, ipsa tu soror," inquit, "quam dire habeam dominam meam, sororem tuam, ego nebulo," et ea inspectante adsilit in me, telumque suum immane in uteri mei ulcus impressit. Recruduerunt ad vivum vulnera quae fecerat, et acutissimo dolore puncta infremui:--"Ah! Pomponia mea, opi sis!" clamo, "advola!" Ille vero horribilibus concussionibus agitare me et lectum quatere. Ad haec Pomponia materve cachinnantes proripuerunt se foras festinae. Post aliquot succussus, eosque vehementes, evanuit dolor omnis acerrimaque successit titillatio, qualem non cogitaram. Nates motito, superequitantem Calliam imitata. Ad eum motum quem ciebam jam ultro, suavio dato gratias mihi egit, quod rem facerem sibi gratissimam. Hic cursus paulo longior fuit quam alii fuerant. Demum me semine prolui in intimo utero sensi, et simul excerni ex me nescio quid, quo dulcissima velut prurigine titillarer. Ad hoc gaudium nihil accedere posse nuntiarunt omnes mihi mei sensus, quo majus et jucundius fieret. Re patrata eduxit e concha mea fascinum jam capite summisso inglorium. Volui sudario detergere:--"Nihil opus est," inquit Callias, "aeque mihi sicca et pura est mentula, ac si in hac voluptatis palude non natasset." Protinus attrectavit manu cymbam; digitum imo medium immisit intro; siccam invenit vulvam, non temulentam. "Faveant Superi!" inquit Callias, "ex hoc congressu, procul dubio, anima mea, utero concepisti. Meum tuumque semen matrix illa tua quae mihi liberos debet, omne imbibit. Fatere, cor meum, num, quam cepisti, praetergressa tibi visa est voluptas omnem voluptatem, qua unquam sis per vitam tuam perfusa?--Fateor," inquam; "sed quod praecipue tam incredibilis mihi oblectamenti titillationem intulit, cogitatio fuit, quae me etiam sola plurimum delectare possit, abs te illam mihi venire, e tuo corpore in corpus meum illas fluere delicias." Osculatus est, et:--"Quiesce," inquit, "paululum, mea Tullia, donec excitem te ad nova praelia, et novis gaudiis impleam tibi tuam navim." Fatigatos invasit amicus sopor, tresque continuas per horas tenuit et juvit. Solutus Callias impegit mihi basia multa, nec ideo excitavit dormientem: ita me altus oppresserat sopor. Revolvit rursus operimenta ad pedes; vidit resupinam, et distractis cruribus ostentantem circum in quo jam quinquies decurrerat fervidis rotis. Miratur venustatem corporis, cerei enim nondum defecerant; et ridens tuetur cymbae compagem solutam. Tunc, incensus hoc spectaculo, irruit in me; mentulam intumescentem protrudit in sinum pudoris mei, et excitata aperui oculos.--"Bene est," inquit, "vivis, uxor; timebam ne rem haberem cum mortua, quod de Periandro narrant Corinthiorum tyranno.--Senties me vivere," repono.--"Fac sentiam, nihil unquam feceris gratius," inquit osculans.
_Octavia._ Quid fecisti ut te vivere sentiret? Sane conjectura assequor quid feceris.
_Tullia._ Quid illud est tua vero sententia?
_Octavia._ Tuo agitata es motu, quam potuisti vehementissimo?
_Tullia._ Dicis. Vibratis in aera natibus, continuo meo motu tam apte Calliae motui respondi, ut cum deorsum impelleret in meas fores pessulum, ego sursum propellerem. Ita pubes pubi, pecten pectini pugnabat ea contentione, ut si seminis ad summum capitis verticem fontem habuisset Callias, ex eo potuissem nihilominus excire.
_Octavia._ Longa fuit haec concertatio?
_Tullia._ Si tempore metiris, dodrantem; si deliciis, duo saecula.
_Octavia._ Contingant mihi saepe haec voluptatis saecula!
_Tullia._ Quibus scilicet aeternitatem suam omnia accepto ferunt saecula animantum. Intemperanti fessa agitatione, laborem diutius ferre non potui: "Victam me fateor," inquam, "sine paulisper spiritus colligam.--Dedis te, arma ponis, Tullia?" subjicit; "o te ignavam! Agedum, revoca animum.--Pacem peto," repono, "aut breves inducias. Plus viribus et artubus vales, non quidem animo, ne putes." Cum dicerem, ipse superincumbens
Intorquet summis innixus viribus hastam.
Implet foecundo rore uterum, distillat etiam mihi album virus. Voluptatem magnitudini impares ambo, alter in alterius amplexu sumus resoluti.
_Octavia._ Nihil amplius tibi pars ea, belli intestini sedes, indoluit? Quaero curiosius: nam, ut spe Veneris uror, sic doloris metu aegra sum. Pendeo
Spemque metumque inter...
_Tullia._ Apage, inepta, nihil aerumnae prae gaudiis.
_Octavia._ Credam jam tibi, puto, et mihi ardentissime cunnus prurit.
_Tullia._ Scalpere interim potes. Scalpam ego, quid vetat?
_Octavia._ Narrationibus tuis incendisti me totam. Ah! ah! quid agis? Me in furorem rapis; abstrahe adulterum digitum, amabo, soror. Quid tibi praeterea a Callia usque ad lucem?
_Tullia._ Tandem stupidissimo somno correptus est per duas continuas horas; haudquaquam ego obdormiscere, cum maxime vellem, potui. Ardebant etiam nunc cerei, venit in mentem aperiendae, quae in hortum respiciebat, fenestrae. Surrexi nuda, aperui, nec Callias suscitatus est a somno. Restinxi cereos, et cum me mittendae urinae desiderium premeret, captam in manibus matulam subjicio rimae meae. Dilabens lotium ussit me acri dolore, ut vix ferre possem. Cum misissem suspirium, somnum Calliae abstulit gementis vox: vidit, nec movit, defixit in me oculorum aciem, nec somno esse solutum percepi.
_Octavia._ Rem mirabilem refers; aegre tibi lotium missum est?
_Tullia._ Ita me diviserat Callias, ut fissa latum ad minus digitum rima interiori, qua ad summum bonum itur, protritis discerptisque floris mei foliis, calyculoque disrupto in quo mea latebat virginitas, crudeles intus lacerationes superessent. Itaque acerba erat haec aerumna, quam urina lacerae vulvae inurebat, ac si tu vulneri, quod tibi ferro forte inflixeris, sal aceto dilutum infundas. Effluebat ex intervallo, non continuo fluxu fugiebat urina. Cum modo sustinerem deciduae impetum, modo laxarem, inopinam his verbis aggressus est Callias: "Etiamnum dolet, mea Tullia?" Ego matulam subito deposui pudore offusa.--"Putabam te dormire," aio, "cor meum; ignosce imprudentiae meae et impudentiae; pudet re turpi offendisse oculos tuos. Quid! me vidisti hac cum matula colloquentem?--Vocas rem turpem," inquit, "quae cum necessaria sit, turpis esse non potest." Denique me in lectum misi, postquam sudario exsiccassem pudenda suspensa manu. Intra ulnas totam, intraque femora sua suscepit Callias. Mox oscula ori impressit, nates altera, alteraque manu leniter verberabat. Rogavit ego hortarer ipsa, admota manu, mentulam ad novam pugnam; illud sibi praestarem officium: nec negavi. Intumuit illico intra manum meam, et ridens Callias accensam mentulam rigidamque in umbilicum meum iterum atque iterum torsit: "Quid tu," inquam, "vis etiam, qui tam saevus es, per medium ventrem adacta hasta viam tibi aperire ad libidinem? Vis tam sim pertusa quam Danaidum urcei?" Risit ad dictum Callias, et supposita manu femur meum sinistrum semisupinae, ut eram, in latus suum dextrum sustulit. "Nunc te volo inire nova figura," inquit, "semisupinam, et in latus recumbentem." Mentulam ad ostium applicuit horti mei, et impetu infixit. Cum tota non subiret: "Rudis es," ait, "ad haec opera, Tullia mea; patere te doceri." Respondeo a nullo potuisse melius hanc me artem edoceri, pergeret, me docilem habituram discipulam. Jubet pubem pubi conjungerem, mihi cunnus oscularetur proximum mentulae caput, sic aditum fore facilem ad intima, modo altissime femur, quod ejus lateri superjeceram, tollerem. Obsequuta sum, et uno concussu immersit totam in vulvam meam, et usque coleos, mentulam.
_Octavia._ Nec demum dolebat?
_Tullia._ Confricatio frequens sensum omnem doloris obtudit. Voluit scrotum sibi molliter tenerem; adhibuit testibus meam manum molliter, et primoribus digitis utrumque compressi, et illico vivida vis seminis exsiliit in sentinam navis meae, mihique per libidinem effluvium movit; utrique capta de utroque voluptas summa. Jam ad multam lucem, in his lusibus, processeramus, et promiserat mater visuram nos summo mane; dum serimus varios sermones, dum miscemus oscula, dum inguina fovemus inguinibus, vox pervenit ad nos accedentis. "Veniat quantumlibet!" inquit Callias, "non faciet tamen quin amplexibus tuis exsaturem libidinem meam. Est constitutum mihi, voluptas mea, veredum hunc tuum" (cunnum ostendebat) "septem decursionibus subigere. Sex peregi: superest septima, quae me ad satietatem ferat." Ut sensit matrem foribus proximam, conscendit rursus, et cum insereret serae clavim: "Et ego," inquit, "hanc meam clavim mitto in seram tuam." Subagitare coepit et mobiles mihi nates optare. Interea ingressa mater, contremere miratur lectum; ego verbis perstrepere, et suspiriis prae pudore.--"Quid est quod video, nata?" inquit, "nox tibi tota non suffecit, nec tibi, Callia, ad fruendam Tulliam?--Ignosce, mater," respondeo, "malim mortem, quam me visam a te in tanta turpitudine.--Felicitati Tulliae meae allaboro in ipsa Tullia," subjicit Callias. Immanius concutiebat; tunc mater:--"Obsequere marito tuo, nata, nec te utique obsequii pudeat, quod officii pars est maxima nuptae; abeo mox reversura: interim alacres explete alter alterius cupiditatem." Egressa matre, Callias jubet subsultus objicere concussibus suis rapidos et frequentes. Jactitare nates coepi, sursumque deorsumque ferri, ut facturus impetu impressionem abscedebat, ut faciens irruebat. Laudabat animos, mirabatur mobilitatem: "At ego volo," inquam, "laudes in te meum amorem, qui me his commotionibus, quas imperas, dehonestat. Laudes obsequium etiam ad turpia. At vero; ecce, mi Callia! mihi ecce defluunt libidine venae omnes; urge opus!" Ille ardentius operam mihi navare:
Itque reditque viam toties...
Sed, ut si esset exhaustus in eo humoris fons, ex ejus nihil manabat tubo. Osculans et vellicans excitabat, ut properanti adessem, et cursu, quam possem velocissimo, deferrem ad optatam Venerem. Ego subsilio, crebrisve subsultibus cieo Cupidineum imbrem in impluvium meum, et longo post me intervallo pervenit ad metas. Postquam in amplexu meo artus fessos recreavit, exsurrexit e lecto, servisque vocatis induit vestes, et basio dato veniam petiit ignaviae suae. Sic loquebatur: "Condones mihi," inquit, "enervatam hanc mollitiem, qui tam pauca itinera percurri in tam pulchro stadio." Haec cum diceret, reversa est mater, meaque cum matre Sole gratior apparuit Pomponia oculis meis, altera oculorum meorum lux. Jusculi infusis plurimis ovorum vitellis scutellam, illa et illa adferebant. Mater Calliae, Pomponia mihi obtulit; ego hausi hilare. Negabat Callias se egere; exsorbuit tamen. Postea mater jussit requiescerem: "Nam scio," inquit, "te tantum itineris hac nocte confecisse, ut periculum sit ne in morbum incidas, corpus tuum delicatum ni diligenter cures.--Septem omnino milliaria percurrimus," adjicit Callias; "fessam esse plurimum verisimile est, quae me toto itinere vexit summa celeritate.--De his postea loquemur," refert Pomponia; "tu interim quiete et somno refice fatigata membra nocturno labore."
_Octavia._ Video, soror, in ea narratione, picturam omnium quae jam virginali meo, puto, imminent. Sed si bene praesagit animus, quam tu tulisti, feram molestiora: majores etiam, quam cepisti, capiam voluptates. Nam inferius illud gurgustiolum minori mihi, quam patebat tibi, hiatu patet: eo mihi molestior vis inferenda; at protensiori tres digitos mentula, quam Calliae sit, rem aget Caviceus: et eo mihi dulciores Veneris fructus, quanto altius in penetralia Veneris Venerem inferet.
_Tullia._ Nihil ultra tibi optare debeam ad perfectam felicitatem, soror mea, quam ut faveat tibi Venus aeque ac mihi. Nunc e lecto surgamus, dulcis virgo; cras surges tam pulchra foemina, quam es hodie pulchra virgo: te puto ad eam pugnam, quae tibi depugnanda est, satis comparatam.
_Octavia._ Sum; ita me Venus amet! Imo volo constantiam commendari meam: sine fletu, sine clamore, deliberato animo omnia feram.
_Tullia._ Cave istud feceris, corculum: graviter ipse ferret Caviceus si tam constanter ferres; silentium tibi tuum probro verteretur; marito non solet parva fieri laudis accessio, dum virgo vim patitur, ex clamoribus, ex fletibus oppressae. Dicunt esse eos ejulatus virginitatis, dum conciditur, pereuntis vocem. Quae ex eo consequantur opiniones, tecum ipsa vide.
_Octavia._ Recte mones.
COLLOQUIUM QUINTUM
LIBIDINES
----
T_ullia._ Nulla mihi dies gratior unquam fuit, quam haec nox erit.
_Octavia._ Libero sermone confabulabimur. Complectar te, cognata, in cujus quidem amplexibus omnes mei solent sensus et cogitationes gratissime conquiescere.
_Tullia._ At vero, in tuis, puto, complexibus non ita quievit Caviceus. Sed enim in eo, quem innumeris tuis illecebris excitasti, rapido motu, utrique quies et voluptatis cumulus summus.
_Octavia._ Quae praesagieras gaudia, inveni; ad eam delectationem nullo opere perveni, quae omnium utique superat rerum pretium, quae mortales inserit immortalibus.
_Tullia._ Nihil vero, occlusis cubiculi nostri foribus, quominus jucundo, quem aures jam dudum expetunt, cibo pascar, impedit.
_Octavia._ Intelligo, cognata: vis quam pollicita sum, me narrationem aggredi.
_Tullia._ Scilicet, quid dulcius mihi queat accidere, quam participem fieri voluptatum, quibus ingurgitata es? Nam sermone hoc tuo partem infundes in animum meum, quae nihil e cumulo tuo detrahat.
_Octavia._ Vellem etiam ita et in corpus tuum fundi per me posse Cupidineos illos fluctus, qui cymbam meam ad veri boni portum per hos quindecim dies detulere; et ex animo loquor.
_Tullia._ Quam altum, quam crassum infixit in navim tuam malum ad eam navigationem Caviceus! Quam impar tibi visa est navis tam parva arbori tam immensae!
_Octavia._ Rides sane: convenit belle mihi cum Caviceo. Quod perfregit mihi vallum, victori ademit victoriam: ecce exhaustis fugit viribus. Cum jam languidiorem vidit parens mea, id dedit consilii ut ad patruum iret; praetexit itineri officium, sed, verum ut fatear, cognata, jam fractae vires vera causa fuere, nec me latet. Haec, quae mensis unius erit, reparabit virium robur, absentia: prudens profecto consilium.
_Tullia._ Quid hoc est? tam tenera, tam delicata, ad primos non periisti Cavicei concussus? Quid audio? Quae tam cito talem peregeris, jam facta es athleta. O victricem et laureatam concham!
_Octavia._ Abi, improba manus, quae procaci tactu adulteras novam nuptam.
_Tullia._ Patere, inepta. Quid times hoc in meo lecto, quem libidine et incendio imples? Ea cereos illos qui lucent extingui nolui mente, ut omnem pulchritudinis tuae florem delibem oculis.
_Octavia._ Sed nunquid amoris nuptialis legi cedere lex debet amicitiae? Si patior ultro quae olim a te pathica sum pati solita, nunquid Caviceo fecero injuriam?
_Tullia._ Ah! ah! ah! quid amplius objeceris mihi?
_Octavia._ Quid hi sibi cachinni?
_Tullia._ Novum antrum hausit rimulam illam tuam, in qua sedebat virginitas. Quam immane patet! Quid objicies deinceps mihi?
_Octavia._ Nihil habeo, mea Tullia, quod objecisse tibi, aut velim, aut debeam.
_Tullia._ Aperi femina.
_Octavia._ Obsequor.
_Tullia._ Quam differt haec mulieris pars a virginis parte! Ecce divisa cadurda: o hiatum! manum etiam inducere possim.
_Octavia._ Eh! eh! eh! moves me nimis ad libidinem, remitti me sentio, ni cesses. Vis in manu tua fiam adultera, quae mori malim, quam in vetito hominis amplexu pollui?
_Tullia._ Postea videbimus. Sed nunc agam quod ago. Quis hominum complere possit hanc fossam, unum praeter Caviceum? Longe laxior es non solum quam ego, sed imo quam mulieri conveniens sit, ut homini conveniat non portentoso. Sum ego stricta prae te, quae tandiu homines passa sum, quae tot sum effusa sub congressibus, e cujus cymba partus invectus est in vitae portum. Timeo, cognata, ne quae hunc in modum discissa es, omnibus praeterea hominibus inutilis facta sis ad Venerem. Quod pumilio una in navi regia, si naviget solus, id in te fuerit alterius hominis mentula.
_Octavia._ Nihil mea interest, me modo suis semper voluptatibus habeat commodam Caviceus, et, ut nudiustertius loquebaris, ejus probe machaera conveniat in vaginam meam. Hoc sibi usuique suo perfodit stadium, non aliis. Quod mirere, cum me ultimum compressit, tam arcte intro aiebat sibi vinciri mentulam, ac si manibus premerem, et ita hoc compressu exsugi, ut prae voluptate se diceret emori.
_Tullia._ Tu vero quid?
_Octavia._ Ego spissis basiis animos dabam, et molli crispantium clunium motitatione opi eram ad metam eunti.
_Tullia._ Sed quam cupio, instituis a calce narrationem: hanc volo a capite ordiaris. Scio te hos per dies probe dolatam, si ex felicissimis alia fuit unquam. Sed nunc omnia minutissima vel momenta, ab hora qua nupsisti ad hanc usque diem, curioso refer sermone, pupula mea.
_Octavia._ Faciam tibi satis: pruriginosa descriptione per aures in animum tuum stillabo voluptates, quas in corpus meum depluit Hymenaeus.
Tuo de lecto nondum surrexeram, et jam consanguinei, cognati et affines Cavicei mei ad Lares nostros convenerant. Meministi? Ut ingressae sumus paternam domum, venit obviam Caviceus alacri ore, laetisque et micantibus oculis utrique impegit osculum, et ad me renidens:--"Ades, mea aurora," inquit, "ades, mea felicitas. Noluit ad vos irem mater, hae dedissent mihi poenas nates" (demissa manu verberabat), "castigassem pigritiam. Scis te mihi esse Solem, non pro Sole; illucescas modo mihi, suum coelo non invideam Solem." Sub haec salutantium nos turba circumvenit, mox dotales conscriptae sunt tabulae, et solemnia nuptiarum, ex more, peracta, et juris formulis, ut loquebantur: nihil ut superesset ad nuptiarum sacra, nisi victima.
_Tullia._ Victimam appellas virginitatem tuam, sine cujus jucunda et laeta utrique occisione nuptiarum sacra nec sacra sunt.
_Octavia._ His actis Caviceus egoque, domi, solutis concionibus, relicti sumus. Coepit ipse rogare sua esse vellem; respondeo me equidem maxime velle, quae jam mea non essem. Fervidissimis basiis labia onerabat, urgebat, ignescebat, ignem per viscera mea inferebat. In eo tota eram, jam apud me non eram. Ancilla una atque altera comites datae lateri meo haerebant, avertebant autem oculos retro ut pudicas decebat. Tunc Caviceus: "Jube exeant hae ancillae," inquit, "anima mea, spes mea; hoc nuptiarum nostrarum festo die, quid tibi mihique cum illis?--Absit in eam me impudentiam cadere!" repono, "quid de me judicares? quid mater, quid domesticorum familia?" Praeclusit novis suaviis os dicenti, ac demum sensi vibrari in me arma virilia. Sed ecce revertitur ad nos eodem temporis puncto mater: "Ut habes uxorem hanc tuam, Cavici?" inquit, "ut amas?--Efflictim," ait, "et perdite amo; nihil amori meo adjicere ipse ne quidem Amor possit, quo ardentior fiat. Sed per Deos Deasque omnes nuptiarum Praesides et Antistites! permitte me, mater, virum esse, et quae vis ut habeam uxorem tam elegantem, tam pulchram, permitte me virum esse.--Adde," subjicit mater, "et tam teneram. Te cura tangat teneritudinis ejus, nam quam impar sit pugnae quae mox alterum alteri committet, annos vix quindecim nata, reputa, fili, cum animo tuo." Dehinc morae impatiens Caviceus:--"Mei te misereat, mater," inquit, "absumi me sentio caeco incendio, quod sola exstinguere possit uxor mea uxoria medicina. Da mihi nunc fruendam; si negas, furaris mihi quod meum est; sis mei mihi boni liberalis." Subrisit illa:--"Sed enimvero," inquit, "isti libidinis tuae impetus intempestivi sunt, non praestabiles affectus. Ad noctem differ, quod dilatum gratius fiet. Mora dulcescunt amoris fructus, ut reliqua meliorum tempestatum dona. Quam intempestivae sint hae preces, mi fili, ipse videris; vellem sane indulgere posse quod petis: nec hora, nec locus huic rei apta sunt. Non morabor voluptatem tuam, sed ad noctem usque moderare tibi.--Ah! mater," reponit Caviceus, "miserere generi tui, sane Octavia ipsa non negat vulneri mederi quod impressit cordi.--Audin, tu?" inquit conversa ad me mater, "vis mederi huic morbo? vis ipsa esse medicina?"
_Tullia._ Quidni velles? nimirum sapis.