Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

Part 5

Chapter 53,440 wordsPublic domain

_Tullia._ Faceti oris, salsi animi puellam!

_Octavia._ Video in foedissimum animal mutatum, Satyris, quales in pictis tabulis videmus, quam simillimum, sui dissimillimum. Horrebat pilis totum corpus, in capite duplex ad frontem excreverat hircinum cornu, in longum finiebat acumen. Aures vero, frons, oculi, nasus, vultusque totus Cavicei erat. Pilulum intentabat mihi longius, crassiusque duplo, quam homini est sub Veneris signis merenti: caetera in hircum desinebant. Ruebat in me, stuprum poscebat, ori os admovebat. Quid plura? tam insolens rei facies me terret. Quid vero id mihi mali portendat? tu tam docta potes dicere.

_Tullia._ Et possum dicere, cognata, et dicam suo tempore: nam inpraesentiarum nihil interest tua scire.

_Octavia._ Nec me sciendi cupiditate sinas diutius torqueri, hera mea, sponse mi,

... fuit si tibi quicquam dulce meum.

_Tullia._ Dulces alieni amoris fructus, florenti tibi et tenerae: at Caviceo, non dolorem, sed injuriam violati thori, portendit insomnium.

_Octavia._ Absit longe a me haec ignominia!

_Tullia._ Eos homines quorum uxores, non honesta Venere, ab aliis hominibus per libidinem se subigi patiantur, hircorum et cornutorum numero cedere vulgo aiunt.

_Octavia._ Audivi ut dicis. Igitur in eam ego perfidiam lapsura sum? Mei corporis non uni solum Caviceo usum dabo? Mortem ante oppetam, quam id admittam in me flagitii! An te alienae etiam libidini subjecisti? absit me credere: absit etiam de me quidquam simile speres.

_Tullia._ Confabulabimur de his, cara virgo, aptiore tempore, postquam deposueris virginitatem, et te Caviceus per aliquot menses diu noctuque conculcaverit, permoluerit, protriverit. Alio tempore, et scio, alia mens erit.

_Octavia._ Mutasse te mentem omnino oportet, nec in ea nunc esse sententia, in qua eras cum nupsisti Calliae, quae fers id de me judicii.

_Tullia._ Quis probro vertat invictam necessitatem, si in eam te fata amentiam agant, si me egerint, a qua ne Minerva quidem se expediat? Sed de Caviceo vidisti aliud nihil in somniis?

_Octavia._ Penitus nihil; et pervigil facta, altiori dum teneris sopore, quaecunque ex amoris arcanis dicendo retexuisti, hactenus cum animo meo revolvebam.

_Tullia._ Haec tela texitur Caviceo tuo, non matri quae te erudiendam mihi dedit. Quo doctior e complexu meo in Cavicei transibis amplexus, eo gratiores ex tua Venere capiet fructus. Sed qui sint ii fructus omnes aves scire, et aveo dicere ego, quorum post hanc noctem incredibilem senties suavitatem. Jam nosti in corpus tuum, qua rimas agit has duas, quas descripsi, inter femina tua tradendum illud pilum, quod te perfodiat ad septimam usque costam.

_Octavia._ Rides, Tullia. Qui fieri id possit? Per ludibrium narras.

_Tullia._ Quidquid id est, machaeram illam suam, qua vir est, impinget in eam corporis tui partem, qua foemina es. Sexus sexui commiscebitur, ut videri jam unus possitis in ea conjunctione, qui duo vere estis. Hoc quidem modo ea res tibi agetur omnis.

_Octavia._ Cupio, metuo scire; opto in amplexus Cavicei venire, metuo mihi cum venero.

_Tullia._ Principio, injectis brachiis, quasi vinculis, ita ut elabi non possis, nudus nudam arctissime constringet.

_Octavia._ Narra vero, soror, de Callia, ut jure suo tecum usus sit, cum data illi uxor es: nam de Caviceo nihil habes certi dicere.

_Tullia._ Satisfaciam desiderio tuo, et lapidea esses, si ex eo ludo quem lusit mecum Callias, cum virginitatem mihi excussit, quis etiam tibi lusus ludendus sit cum Caviceo minime perspiceres. Ac, nullo unquam tempore, tam gratae noctis joci ex memoria mea excident.

_Octavia._ Stertunt etiamnum omnes domi; Sol, naturae oculus, dierum pater, gravem videtur aperire oculum in terras; mortalium oculi silenti somno et molli natant in quiete; profundum ubique silentium. Tuta nobis omnia colloquentibus et colludentibus.

_Tullia._ Utique. Postquam me collocasset nudam in lecto mater, sudarium ad caput meum pulvino subjecit; osculum Calliae tulit et mihi; Calliam jussit, ut, se coram, suavium mihi jacenti et multo rubore suffusae daret; abiit, fores cubiculi occlusit, et clavem abstulit secum in cubiculum suum, in quo e nostris affinibus multi, et in eo numero Pomponia mea.

_Octavia._ Illam dicis quae tibi, ut aetate proxima, ita familiaritate intima, sodalium tuarum tibi semper fuit carissima.

_Tullia._ Si venustatem, si lepores, si ingenium nosceris mulieris, amares Pomponiam aeque ac amo. Paucos ante menses nupserat Lucretio juveni, animi dotibus corporisque donis praestanti. De re hac omni plane certiorem fecerat; docuerat quid primis in conflictibus ferendum mihi esset, quid me facere deceret, quid loqui. Demum fecerat, ut nequidem minutissima quae ad Venerem pertineant nescirem: multis has nostras voluptates commendarat, quae, per Junonem meam! alias omnes longo intervallo praegrediuntur. Igitur, parata instructaque, parem meum expectabam, non inferior animo si, inferior viribus, abiisset modo pudor.

_Octavia._ Sed cui rei id sudarium ad tuum cervical?

_Tullia._ Videbis.

_Octavia._ Nudam sane decubuisse te illa nocte cum Callia non miror, quae sciam matrem meam, noctes omnes, nudam cum patre cubare.

_Tullia._ Ardorem illum tuum noscendi quae te utique nosse multum interest, parumper sustine. Audies a me omnia, suo quaeque ordine. Ut secessit mater, et me soli sibi vidit Callias in hac Veneris area commissam, vestimenta tanta abjecit festinatione, ut mihi, priusquam exutum vestibus crederem, nudus adstiterit ad interius spondae latus. Lucebat cubiculum quasi medio die, cereis candelis hac illacque distributis. Vidi corpus egregium, candidum, succi plenum. Cum vero, pudorem similans, dejicerem oculos, vidi illi egregie etiam et magnifice pendere penem; identidem penis caput sustollebat, quasi mihi, honoris causa, minister voluptatis meae assurgeret. Mox dejicit tegumenta quae me in lecto involvebant; nam Junio mense ineunte nuptias fecimus; nudam prostituit oculis suis. Ego manu altera papillas, altera hortum meum ab eo tueri et ab luce eximere; ille manum alteram et alteram vi amovere, papillas attrectare, et sulcum expansa dextera occupare in quem mox aratrum erat immissurus. Interim omnem venustatum harum florem in unoquoque membro corporis intenta oculorum acie pererrabat; basiis oculos, os, genas, collum, papillas, ventrem crebris premebat. Dehinc medium induxit digitum meum in hortum, eo consilio (nam ipse postea non negavit in pleno complexu) ut de virginitate mea certior fieret, habiturus scilicet digito fidem, quam pilum, ut erat magnum et crassum, facere vere posse non putabat.

_Octavia._ Vide hominis malignitatem.

_Tullia._ Nec, quod ad hanc rem pertinet, differt homo ab homine. Curiosi sunt omnes aeque ac unus: tu ipsa experta es a Caviceo. Condonanda est illis, qualis qualis est, hujuscemodi suspicio. Certe castae puellae mens multo gaudio cumulatur cum videt inveniri in se incorruptum florem, ac maritum id etiam ipsum mirifice delectat, cum invenit: nam, ut verum fatear, cara virgo, quae sunt verae virgines, ut tu es, ut ego eram, virginitatis certissimam habent semper in ea parte, in qua residet, probationem. Flos ille pudoris, quem Hymenem, quem Eugium vocavere Veteres, virginem monstrat in qua se ostendit: etenim a qua abfuerit puella, ita ut percipi non possit ab ea, etiam longe abest virgo; si hominem non est passa, illi tamen fuit libido sua, procul dubio, pro homine: virgo virginitatem eripuit sibi, vim a se passa est.

_Octavia._ Fecisti ut intelligam quomodo ipsa se virgo devirginet.

_Tullia._ Adjiciam alia bene multa; sed suo ordine. Quum tam parvo aditu id mihi ostium patere sensisset Callias, ut homini hac iter probe intelligeret nondum fuisse, projecit se in lectum, me complexus, aggressus est suavissimis verbis compellare, suavissimis jocis incendere ad Venerem.

_Octavia._ Obmutueras, stipes eras, saxum eras? quae tam lepida, tam faceta, tam ingeniosa es.

_Tullia._ AEstuanti ex pectore ducta suspiria pro verbis erant; repellebam, revocabam; fugiebam, accedebam; pudor mihi restinguebat libidinem, et inflammabat:

... Irritaturque retenta, Et crescit rabies...

Sensit Callias ignescere me vel invitam. "Agedum, Tullia mea," inquit, "noli invidere felicitati meae, quae a te tota pendet, quae in te tota est. Hortum tuum amoenissimum sine, domina mea, subeam: hoc, quod in te est, Veneris et Cupidinis domicilium, aperi ipsa tu mihi. En clavim." Sic loquebatur subridens, et manum meam laevam peni admovebat; petebat apprehenderem, negabam: "Quid times?" aiebat, "si precibus meis obsequeris in gratiam meam, quae tota mea es, et quod multo satius est, quae vis esse?--Volo equidem tua esse," repono, "sed is noli foeditatibus pollui, ut digna sim laudibus tuis. Quis hic amor tuus, si me amasti, ut contamines? odio similior hic est amor tuus, quam amori. Te capiat mei misericordia, tangant animum tuum hae lacrymae."

_Octavia._ Lacrymas fundebas?

_Tullia._ Lacrymulae cadebant quaedam ex oculis:--"Etenim," inquit, "Tullia, si me amas, cum pudore hoc tuo importuno per hanc noctem facias inducias. Nuda nudo audes amplius pudicitiam tuam commendare? Deinceps magis nunquam pudica eris, quam cum ostendes nulli prorsus per te pudicitiae locum esse, in hoc geniali nostro thoro, quae tuo officio, quae voluptati meae adversetur. Nam voluptas tibi mea pro officio omnino esse debet. Omnibus praeterea sis nive frigidior velim, mihi passere salacior. Igitur, quod a te peto pro jure meo, id volo ultro citroque facias." Interim mirabilem in modum salax illi cauda creverat, et inquieta femur meum alterum verberabat.

_Octavia._ Heu, metuo tibi, contremisco ad tua vulnera.

_Tullia._ Ad ineptias abis, nugax; audi rem seriam serio, ut debes, si sapis.

_Octavia._ Ah! ah! ah!

_Tullia._ Nec plura: inserto intra femora mea femore, primum quasi cuneo injecto, sic viam toti corpori intra femina mea fecit. Ascendit in me, et pectus pectore compressit; tunc quid negem? me vehementi metu perculit novum hoc et inusitatum pondus. Ille manu altera temperans Priapi amentiam, foribus meis balistam applicuit, virginea inter cadurda Priapi caput indidit, et mox facto impetu, quasi ex alto irruens, impulit se in me magno nisu. Attamen profecit nihil, quod compactior esset munimenti agger, validissimum vallum. Prima secundave concussione, ne unguem quidem latum in castra se penetravit; ad tertiam vero quartamve, exhalato spiritu sensi Priapum defecisse, et esse resolutum. Priapi spiritus utique est semen illud, et proli et voluptati sacrum. Id reducta quasi cataracta in meum ostium pleno ore evomuit. Haec velut velitatio quaedam fuit, non justa pugna; nihilominus sensi etiam tum ad vehementes illas concussiones acrem in illa parte dolorem, ob difficultatem aditus, pilo fortiter adducto.

_Octavia._ Continuisti vocem ne erumperet in clamores?

_Tullia._ Sustuli quidem clamorem, eumque satis altum.

_Octavia._ Sed cum citius absolutum fuerit opus, quam bene institutum sentires, num clamasti ex composito?

_Tullia._ Repressi continuo vocem, continuoque desiliens Callias, alacer et ridens, secundum corpus meum projecit corpus. Sed uno femore superimposito femori meo, caudam salacem ita statuit, ut ad umbilicum fere meum pertingeret, et identidem guttatim stillans totum id spatium complueret. Tunc sudarium (nam ita jusserat mater) cepi, quod sub pulvino meo miserat; et primum Calliae mentulam detersi, dehinc hortum meum, et uterum totum quem irrigarat; ac cum detergerem Calliam, osculabatur me, ardentissime furebat, novas iras intentabat. Sed ex eo liquore, quem infuderat intra latera virginalis mei, magna pars defluxerat in lintea, notisque infecerat, quas non eluerem. Ex eo tam abundanti profluvio multa facetiarum postera luce argumenta cepit, sicut ex cruore virgineo, cujus venae per lintea tota ductae.

_Octavia._ Sed dixisti tunc non alte tibi infixum fuisse Calliae mucronem?

_Tullia._ Velis tibi altius infigi? et mihi quidem post infixus est, et ex eo vulnere vis sanguinis. Hanc enim post velitationem paululum requievit Callias. "Moriar, mea Tullia," dicebat, "ni te plus oculis amem, plus vita; nihil unquam pulchrius videri potest inter mortales. Dea es, an foemina? Quam tibi turgent ubera mediocri tumore, quam dura, quam a se apto intervallo dissita!" Ea vero manu tractabat, dein osculis impetebat papillas, ore apprehendebat, leniter mordicabat, labiis sugebat. Id me sane, ultra quam putassem, permovebat ad libidinem, aestu inflammabat, qui me totam urebat. Tunc et manum inter femina mea demittebat, digitis ludebat in lanugine pubis; mox labia cunni comprimebat, digitis dehinc diducebat, digitos intro unum post alium inserebat, totum in me Veneris oestrum ingerebat.--"Averte," dicebam, "hanc tuam incendiariam manum, secede, quid me vexas?" Ille exsultare, quod faterer me incendi. Laevam manum meam arripit:--"Veneream hanc tibi facem incendo," inquit, "quae incendium illud quod excitat, restinguat." Jubet eam facem capiam; jam audacior facta, quia cupidior, capio. Vix eam manu complecti poteram. Horrui duram, rigidam, ardentem. "Hoc," inquit, "sum diffusurus cuneo hoc ostium tuum tam compactum et angustum. Macte animo, mea Nympha, in eam spem te potiundam mater tradidit mihi: si, cum revertetur ad nos, te reciperet a me tam integram quam dedit, generum ignaviae incusaret, generum me negaret sibi, qui tibi maritus non fuissem.--Pati non potero," repono; "occides me si tam grave pilum intra corpus meum velis totum condere.--Tu te ipsa," inquit, "dux esto ad praelium, ipsa tu torque tuis manibus id pili quicquid est in scopum illecebrosum, quem ipsi Amor posuit et Venus." Rogat ne elabi sinam e manu mea: obsequor. Conscendit iterum; ego ostio meo applico quod subingrediatur auspiciis meis; e femoribus meis alterum intra quae se conjecerat, in altum tollit, manu supposita altera; pilum ostio admoveo; pulsare ille magno nisu coepit. Conquassationes forti animo, etiam vehementissimas aliquot, fero. Pilum primoribus digitis tribus, ne a recta via exerret quae in hortum ducit, contineo firmum et stabile. Mox nervosius furere coepit Callias, tantoque impetu contorsit in me pilum, ut per vim penetraverit se in uterum meum duos digitos latos.

_Octavia._ Abfuit omnis doloris sensus?

_Tullia._ Sensi difficillimum toleratu. "Me necas, Callia," aio, vociferor miserabili voce; jam non clamor, sed ejulatio fuit. Nec praeterea movebatur. Ego telum traho; subirasci ille, et increpare turpem et insolentem, ut loquebatur, licentiam. Demum restituere pilum cogor in eum locum a quo diverteram. Sed illico lacteum imbrem, dulce lenimentum vulneri quod intulerat, defluere ex eo tubo sensi in hortum meum. Resoluta est, et elanguit pars illa effraena et impotens. Datae mihi breves induciae.

_Octavia._ Imber ille in intimum hortum tuum defluxit?

_Tullia._ Haudquaquam, dulcis virgo, ne guttula quidem. Extima ora hoc solum rore inspersa est. Ubi exscendit Callias, petit ut se abstergam; mox conqueritur de me:--"Si me amares, Tullia," dicebat, "non negares, ut facis, misero, qui amore tuo ardeo, veros amoris tui fructus.--Amo te," respondeo, "et perdito amore; sed miseram quae me vis facere in hac laniena?--Nescis," subjicit, "istam corporis partem non jam esse tuam, sed pleno et indubitato jure meam? quid me prohibes rebus meis libere frui? An decet bonis instructam litteris, ut tu es, mea conjux, meae deliciae, sui muneris adeo esse negligentem? Nam tui muneris est mecum non contendere de his Veneris muneribus.--Ah! Callia," replico; "etenim, si nosces quam molestus ille sit dolor quem infligis mihi, te misereret Tulliae, si Tulliam amas.--Decorus et honestus tibi est hic dolor," subjicit; "quo acrior tibi videtur, eo honestior videberis; sed diuturnum non erit quod dolet, id vero solum erit diuturnum quod te in posterum quam maxime delectet. Demum vitio tibi vertetur, quod tantam copiam prolifici seminis intra sulcum non exceperis, quo scilicet pater fieri potui. Crimen id est, crede mihi, quo scelestius nullum: ipsa necas liberos tuos et meos antequam nati sint, animam adimis quam non habent. Scelerata est et flagitiosa impatientia tua." Ad haec ego:--"Tecum, dulcissime conjux, nolim de hac re movere controversiam; me ream fateor: ignosce, obsequentiorem habebis, feram omnem aerumnam immoto animo et corpore, ut tibi gratificer.--Nam, quae tua illa est protervia, pupula mea," inquit, "ut quae omnes in omni conditione, etiam te multo juniores quae nuptum eunt, quotidie patiuntur, effugere posse arbitreris? Liberam te nihil praestare potest ab hoc stipendio. Docta es litteris Graecis Latinisque, et te habes ac si esses e stolidarum et ineptarum numero." Tunc ego ridens:--"Dea pertunda, opem fer! quidquid jusseris me esse, ut libidini tuae anciller, constanter ero; sed video quidem me mox pertusam fore, si Pertunda aderit." Risit vehementer Callias, ita ut risum e proximo cubiculo audiret mea Pomponia; et sedato risu:--"Nunc," ait, "para te ad proximum hunc conatum; insanire in te incipit mentula mea mihi. Cum me effudero in amatum istud pectus, brachiis amplectere me, nulla res complexum tuum solvat; fac omnino quod jubeo, si me vis maritum: quod rogo, quod peto, si amantem. Quinetiam tolle quam altissime poteris crura, ita ut lepidissimi pedes admotis calcibus politissimas tibi nates exosculentur." Promitto me facturam.

_Octavia._ Et stetisti promissis?

_Tullia._ "Macte animo," inquit, "oppeterem ipse pro te lethum, et impatientia tua amori meo pugnat? Hoc in conflictu amorem mihi tuum testari, et maxime potes, et omnino debes.--Venerem mihi malim habere iratam, quam te," inquam. Interclusit mihi os osculis, et rursus alacriter conscendit. Tollo quam altissime femora, amplexor quam arctissime; tunc ad portam lanuvii admovit facem, interius diducit digitis vulvae labia, mittit intro caput, mox totis viribus incumbit in me, et in semihulcam meam corporis partem hastam impulit. Ad primos concussus infixus est mucro: sensi enim multo altius ingressum quam antea fuerat. Discerpi me credidi, in longam ejulationem erupi, et eruperunt ex oculis meis uberes lacrymae. Paulisper restitit Callias, et:--"Hanc tibi moram concedo, Tullia mea," inquit; "ecce medium fere itineris confeci spatium: vide tu ipsa." Manum meam illuc adduxit; periculum ipsa facerem, an mentiretur, monet: quod superexstabat nullo fere labore trudi posse, si faveam. Superexstabat media admodum veretri pars, sed ea crassior. Tunc vibrat linguam in os meum, et eodem temporis puncto pilum adigit in perniciem meam. Ejulo, vociferor, manant ex oculis lacrymarum rivi:--"Hei mihi!" dicebam, "me necas, tempera parumper tibi ab hoc impetu tam saevo, tam fero." Nec tamen amplexus solvebam, nec projeci femora. Aditum ingredienti hoc corporis mei situ expediebam. Ultimo tandem conatu perfecit, ut totus intra vallum meum subiret hostis, sed concussu qualem sustinueram nullum. Contremuit ad hunc impetum lectus, ita ut disjectum crederent in contiguo cubiculo. Clamorem tunc sustuli, qualem tolleret qui intra viscera hastae summum mucronem excepisset.--"Mea es," inquit, "e castissima virgine castissima mulier. Caeterum nihil quod timeas amplius habes, aperta est tibi et mihi via, qua eamus ambo ad voluptatem." His dictis subagitare coepit, nec amplius dolebat, quod quidem me provocaret ad querelas. Momento sensit libidinis aestrum adventare: "Tullia," inquit, "mox horto tuo intimo Veneream aquam irroro, osculum figo cum primum defluet." Vix dixerat, osculum dedit; ex imis me sensi praecordiis irrigari calido et copioso sanguine; sed si levem titillationem exceperis, nihil omnino in ea re fuit quo delectarer. Ille basiis crebris, subagitationibus, murmure suo testabatur mirifica se perfusum voluptate, quam in eo loco nactus erat, quo penetraverat caudam suam salacem. Opere perfecto, non tamen desiliit de equo: "Compensabo nunc jacturis meis," inquit, "hoc lucrum, Tullia mea dulcissima; quandoquidem arcem pudicitiae tuae obtineo, faciam quod victores solent." Ego ad eum:--"Quid solent victores? amabo, mi Callia, qui me victam habes in potestate; mancipium si volueris ad obsequium, liberam si volueris ad honorem.--Arcem cui eripiendae tot labores insumpsi, tantum sanguinis effudi, tam cito ac putabas non deseram tibi vacuam: volo scias me vicisse, et agnoscat imperium victricis mentulae diffractus et laniatus tibi cunnus.--Sane," aio, "laniatus non dubito quin sit, et misere laceratus, e cujus ore tam parvo fecisti antrum tam amplum; me miseram! jam me sentio porta patentiorem.--Etenim, quo minus pateres," inquit, "ego eo magis paterer." His dictis sensi intra viscera mea succrescere mentulam Calliae, quae tabe projecta flaccida et elanguida paulo ante pars minima sui esse videbatur. Jubet bono sim animo, ut bene valeam quaerit; nihil mihi quod praeterea doleat superesse respondeo. Gaudio se ob id multo capi ait, et impingit suavium.--"Sed tu, ut voluptatis meae particeps fuisti?--Nullius particeps fui," refero; "quis potuit inesse in hoc saevo conatu tuo, quis voluptatis gustus esse potuit?--Mutabis modo sermonem, Tullia, et fateberis Venere nihil esse inter mortales dulcius," subjicit; "sed et hunc etiam mihi laborem concede: ut agito ego nates deorsum, tolle sursum, et agita quam vehementissime poteris; poteris autem, si quae alia, juvenis, vegeto corpore, viridi et robusto." Nego motus, qui mihi sit tam insolens, nosse rationem; ille jubet, propellam sursum versus hunc corporis truncum: propello; jubet rem repeti violento impetu: obsequor. Quid plura? mobiliores mihi nates effecit quam ipse haberet. Ut me videt satis doctam, rogat ut ne meis lateribus parcam; concutit vehementer: resilio vehementius ego; subsultibus conquatio subigentem. Totis me viribus urgebat: ita totis ego viribus recutiebam in me ruentem. Subabam ego, cevebat ille; et crissantibus inguinibus mixti videbamur minari cubiculo ruinam: contremebat certe lectus cum tanto strepitu, ut is longe lateque exaudiretur dissipatus strepitus. "Anima, Venus mea," dicebat, "quam me felicem facis! quis me mortalium beatior? En, en, anima mea, colliquesco; advenit summa voluptas.--Sentio," inquam, "hei mihi! quid hoc est quod sentio, mi Callia?"

_Octavia._ Me enecas hoc sermone, in exspectatione tantae voluptatis ecce emorior.

_Tullia._ Compressit me arctius Callias; promovit in uterum meum ea vi caudam ardentem, ut etiam videretur velle se totum in corpus meum immergere: defluxit tunc in me deliciosus imber, et simul sentio etiam me liquescere, sed tanta et tam incredibili cum voluptate, ut nulla amplius in hoc Veneris furore habita honestatis ratione, urgerem ipsa Calliam, subsultibus crebris fatigarem, rogarem ut properaret; ita defecimus, resolutis quasi artubus, ambo eodem temporis puncto. Et puto, si Venus ipsa confligentibus agonotheta adstitisset, cui lauream concederet fuisse dubitaturam. Animam, quam in hoc cursu reciprocando pene ademerat longa pugnae contentio, vix receperamus, cum audivimus, clavi ad seram admota, portam patefieri, et simul mater et Pomponia laetae se in cubiculum proripiunt; seram post se claudunt, ne quis ingrederetur una, pessulo obdito.

_Octavia._ Non quali obdiderat fores tuas Callias, hem! hem! hem! Et mater et Pomponia de eo sibi habendo nunquid altera in alteram collitigassent? hem! hem! hem!

_Tullia._ Salsam te, quae intra paucas horas pessulo obdi fores tuas senties bilibri!

_Octavia._

Est hic, est animus pili contemptor, et illum Qui cunno bene credat emi quo tendit amorem.

Sic immutasti ipsa Virgiliana haec duo carmina. Emam, equidem, meo puro puto amorem Cavicei, et hujusmodi oblectamenta. Persequere filum narrationis tuae.