Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 4
_Tullia._ Primum, Pomponia mea (nihil enim ex rebus meis volo te lateat), cum familiariores altera alteri a crepundiis essemus, ante hos annos, sic coepit mecum colluctari ingeniosa, sed procax; libidinosa, ut nulla magis, sed cauta ut etiam nulla magis. Abhorrebat a principio ab ea re animus meus: paulatim assuevi huic, ut loquebar, molestiae; et exemplo praeibat Pomponia, usuram corporis sui non modo accommodans petulantiae meae, sed et ipsa jubens, dulcissima mihi pellex, et sibi lena. Demum factum est longo hujus voluptatis usu, ut ab ea me vix queam abstinere; sed ubi fulgetris tuis innumeris cor meum perculisti, Octavia mea, amore tuo ita exarsi, ita exardeo, ut omnia, imo Calliam meum, prae te habeam despectui, et in amplexibus tuis mihi credam repositam voluptatem omnem. Noli praeterea me putare proterviorem. Nam hic mos ubique fere terrarum inolevit. Italae, Hispanae, Gallae foeminae invicem amant altera alteram; et si pudor absit, omnes confestim, altera in alteram, ruant prurientes. Lesbiis praesertim olim id sceleris familiare, quod Sapphus nomen commendavit, atque adeo nobilitavit. Illius lumbos Andromeda, Athis, Anactorie, Mnais, et Girino amasiae, quam saepe fatigarunt! Ejus generis heroidas Graeci Tribadas vocant; Latini Frictrices et Subagitatrices. Philaenis vero, quod huic voluptati indulgeret perditissime, invenisse credita est, et usu suo, quae scilicet magni nominis erat, inauditae ad suam aetatem voluptatis usum foeminis puellisque apud suos suasisse. Tribadas dixerunt quod tererent ac tererentur; frictrices a corporum frictione; subagitatrices a motu concitatiori. Quid plura? Octavia mea, agere et pati mulieris est non inficetae, ac cui cor salit sub pectore.
_Octavia._ Hercle! mira narras, sed jucunda aeque ac ridicula. Tu igitur jam audies et tribas et frictrix et subagitatrix: quam me vero dices?
_Tullia._ Cypridem meam mollem, mellitam, auream. At enim nihil admovi quo fieres minus integra, quo perfringerem ostiolum istud tuum, quo delibarem virginitatem istam tuam florentem.
_Octavia._ Quo potuisses, scilicet?
_Tullia._ Milesiacae compingebant sibi e corio veretra octo digitos longa, et pro modo crassa. Aristophanes author est his uti solitas foeminas sui aevi; ac hodie quoque Italis, Hispanisve maxime, sicut et Asiaticis mulieribus, id instrumentum mundi muliebris et pretiosioris supellectilis praecipua pars est: magno in pretio habetur.
_Octavia._ Non intelligo id quid sit, cuive usui.
_Tullia._ Olim intelliges; sed ad alia nostra deflectat confabulatio.
COLLOQUIUM TERTIUM
FABRICA
----
O_ctavia._ Ah! ah! ah! Tullia, ut tu in me prosiliisti! O si te hominem fecissent Dii!
_Tullia._ Eodem omnino modo prosiliet in te, divaricatis femoribus jacentem, vir tuus. Os occupabit osculis, papillas illas sororiantes exsuget, pectus premet pectore, totam opprimet, concutiet, sed multo et validius quam ego potui, qui et validior multo et vegetior. Motus ciebit quo lectus, in quo cubabis, contremiscet, ipsiusque adeo cubiculi contignatio. Nam qua prima nocte vim intulit pudicitiae meae Callias, eo impetu et corporis viriumque nisu in me furebat ruebatque, ut contremere lectus meus audiretur ab iis, qui in proximo cubiculo pervigilium Veneris meae celebrabant. Vide, amabo, quid de me in hoc certamine sit factum, a quo tamen victoriae laudem retuli.
_Octavia._ Quid de me fiet, si tam rudem nacta fuero athletam? Nam tu annis major et corpore habilior, quam nunc sum, eras, cum tradita es Calliae fruenda: profecto video multam mihi crucem paratam.
_Tullia._ Haud negem, Octavia, multum tibi laboris ferendum; et si negem, illuserim profecto inscitiae tuae. Sic se res habebit.
_Octavia._ Doce diligenter omnia quae me scire convenit. Quis hic dolor futurus est? quam acer, et quam diuturnus? Malim certe ego momento acriorem, quam mediocriorem et diuturniorem.
_Tullia._
Nec tu non aliquid, sed prima nocte dolebis. Omne in amore malum, si patiare, leve est.
_Octavia._ Patiar certe, et spero forti constantique animo: nam quid facerem? Verum, age, quid patiar?
_Tullia._ Eam corporis nostri partem, de qua jam colloquutae sumus, vulgo etiam _vulvam_, _cunnum_, _fregnam_, _ficum_, _potam_, Latini et nostri homines appellant; _vulvam_ quasi valvam dicere voluissent; _cunnum_ a cuneo, quod vi multa enitendum sit in eam primis in congressibus; aut a Graeco verbo {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON U+03c5~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, quasi, qui foetor in ore canis esse solet, idem etiam plerumque in hoc infimo corporis nostri ore esse soleat; aut a Graeco {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, quae vox barbam sonat, quia hac in parte nos barbatas inepti jocantur, lanuginem quae pubem nobis circumvestit barbam vocitantes; aut potius {~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH PSILI U+1f00~}{~GREEK SMALL LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH VARIA U+1f78~} {~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH PERISPOMENI U+1fe6~} {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON U+03b5~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}, quod intelligere significat: sicut enim a _mente mentulam_ dixerunt, sic etiam _cunnum_ ab intelligentia. Nimirum et mentulam sicut se ipsa regit, ut mente praedita esse videatur, mentis quae in capite sedet imperiis parum obsequens: ita hic et per se agit, et per se intelligit, in rationis leges rebellionem movens, quae solo possit non mentis, sed mentulae beneficio componi. Nos honestiori appellatione pudendum appellamus; cujus labra quibus occluditur, cadurda dici apud veterem grammaticum legi. In hanc primum partem totis viribus torquebit immanem hastam suam Caviceus; hoc momento magnos tibi cruciatus dabit, mox et majora gaudia.
_Octavia._ Cito citius doloris oblivionem gaudia afferent!
_Tullia._ Vides mirabilem ejus fabricam. Primo quodam tumore, quem lanugo tibi mollis tegit, protuberat; nec credas intra femina ob turpitudinem, quae sane illi nulla est, conditam, sed ad usum repositam. Tumorem illum monticulum Veneris vocitant: quem qui semel inscenderit, Octavia mea, Parnasso, Olympo, montibus sacris anteponat semper.
_Octavia._ Inscensorem habeam, aeque ac es, jucundum! Non erit quod Parnasso Apollinem suum, Olympo Jovem invideam.
_Tullia._ Duae sunt rimae, altera sub altera, quibus monticulus hic ad plenum dehiscit coitum. Priorem magnam vocant, altera interior est. Illa partui opportuna; nos enim, Octavia, velut quaedam officinae sumus generi humano excudendo. Si angustior esset, dum foetus in vitales auras editur, distendi non posset absque horribili cruciatu: et distendi et dilatari necesse est. Adolescentiores, cum primum attingendi hujus loci potestas datur, aeque intus patere puellas foeminasque putant, ac exteriori hoc patent ostio, et vidi qui horrerent ridiculosi. Interior autem minor est; labra vero quae latera tegunt majoris rimae, cadurda dixi vocitari. Alae sunt intra reconditiorem illam rimam, mihi quidem prominentiores: nymphis his nomen est. Sed sub alis in virginibus, qualis tu es, exsurgunt quatuor velut valvulae. Occludunt eae ad uterum iter, quod primis in congressibus, sine vi et conatu multo, vir non aperiat libidini suae.
_Octavia._ Praesentisco, in eo conatu omnis erit doloris, de quo narrasti, acerbitas.
_Tullia._ Sine institutam absolvam descriptionem: ut sunt simul junctae hae membranulae quatuor in canaliculum desinunt, quasi caryophylli est. At non transversam, quasi obductae, tenent uteri viam: versus exterius horti ostium objiciunt se erectae; interdum vero aliquantisper sursum versus dehiscunt; hac scilicet demittuntur via, qua a corpore nostro excreta expellit foras vis naturae. Sed de clitoride me fugit dicere: speciem penis refert membranosum corpus in extrema fere pube. Ac si penis esset, obdurescit tentigine; improba adeo titillatione foeminas inflammat vividioris paulo naturae, ut adhibita manu, si irritentur ad Venerem, plerumque non exspectato conscensore ipsae sponte colliquescant. Profecto dum me Callias nequitiis suis conscelerat, dum demulcet, dum attrectat, idipsum saepe saepius experta sum. Intra ipsius manus, in his locis liberius ludentes, copiosus decidit ex horto meo roscidus humor. Hinc illi in me jocorum larga seges, et facetiarum campus. Sed quid facerem? in cachinnos erumpit, rideo ego. Petulantiam ejus increpo, increpat libidinem meam; ludus sumus alter alteri: et dum ludimus verbis, re prosilit in me, sternit volentem nolentemque, init jacentem, et quod humoris hortum meum amisisse jocatur, vi magna refundit e suo, nihil ut querar per ejus culpam mihi periisse.
_Octavia._ Beatam vivitis ambo vitam, et deliciis plenam; alter alteri estis oppido satis ampla felicitas.
_Tullia._ Demum, quod ab horti ingressu ad summum hortum interjacet itineris, vaginam appellant, in quam se penis, dum concutitur mulier, induit. Uteri modo collum, modo cervicem, modo sinum pudoris medici vocant. Amplexatur vero, constringit, exsugitque virile membrum, quod in eam vaginam impellitur, et inseritur. Hic est, Octavia, velut tubus, per quem genus humanum ab alta nihili caligine transit in vitae lucem.
_Octavia._ Rem ita depingis, ut videar mihi ea etiam omnia quae indita latent in imis meis visceribus, quasi ob oculos posita.
_Tullia._ Tibi quidem, cognata, haec interior rima, quique eam consequitur sinus, minus patent quam mihi. Age, haec omnia defixo obtutu introspiscere libido est: aperi crura quam maxime, quod tibi commodum fuerit.
_Octavia._ Aperta habes: quid mihi tunc cum his oculis tuis emissitiis? Diducis digitis haec utrinque labra: quid intro vides?
_Tullia._ Dulcis virgo! video florem, quem qui videret, floribus praeferat odoribusque cunctis.
_Octavia._ Ah! Tullia, contine, amabo, lascivam manum; retrahe hunc maleficum digitum, quem intromittis; mihi vere dolorem, dum altius agis, inflixisti.
_Tullia._ Misereor tui, o concham pretiosam, Veneri concipiendae meliorem quam haec fuit concha, e qua aiunt ortam Venerem! Bonis avibus natum Caviceum, cui hic nova nascetur in hac concha Venus!
_Octavia._ Enim vero dicis miserere mei te.
_Tullia._ Scilicet te video excarnificandam miseris modis.
_Octavia._ Qui fiet? quid miraris?
_Tullia._ Ut parvo tuus ostio hortus apertus est, ut difficilem ostendit ingressum, timeo ne Caviceo etiam labor incumbat, quem molestiorem habeat quam gratiorem, ut sit etiam gratissimus. Vidisti ejus catapultam, qua est castrum istud tuum diverberaturus?
_Octavia._ Non vidi: sed ecastor sensi, qualem fingunt Herculis clavam, crassam, rigidam, et bene longam.
_Tullia._ Dixit probe mater mutoniatum esse, vehementer gaudet; mentulatiorem in hac urbe nostra hominem esse putat neminem. Respondi haec jactanti, Calliae viro meo machaeram esse latos octo digitos longam: nihili eum esse hominem ad Caviceum reposuit. Se quidem dolere sortem tuam et invidere: eam gratulari tibi multum; Caviceo penem esse ait longum digitos undecim, crassum vero ut brachium habes, qua cum manu committitur.
_Octavia._ O monstrum! Et hanc omnem molem in corpus meum vi trudet? Pati potero? Jam cor dolet, cum venit in mentem quantae me miseram aerumnae maneant.
_Tullia._ Ne tamen desponde animum. Longitudine cedit Callias Caviceo: Caviceus profecto crassitudine Calliam non vincit. Nam brachium hoc meum vides?
_Octavia._ Video aedepol. Caeca sim ni videam.
_Tullia._ In hunc modum illi mentula turgescit, cum irascitur ea in me: nunc tamen haec machaera bene convenit in vaginam meam.
_Octavia._ Quae tandem illa est vagina tua victrix, fulminatrix, velim scire.
_Tullia._ Non tam discrepant pulices a pullis, quam a mea haec tua. En inspice, intuere, explora.
_Octavia._ Projice te in lectum, et statue supinam: nam videre probe nequeo cum sedes.
_Tullia._ Jaceo, intuere omnia diligenter. Utile id tibi, et mihi dulce.
_Octavia._ Chasma video: quale Curtium mersit et absorpsit armis onustum, equo vectum, video! Admovebo manum, diducam latera: manum etiam totam libere mittere intro possim, si velim. Digitum meum, quippe qui Venereus est, indere libet, qui campum hunc omnem quantus est pererret, de eoque nuntiet mihi quam latus, quam altus, quam mentulae commodus. Euge, ipsi imo Priapo conveniat, ah! ah! ah! vel si quis Priapo mentulatior. Verum et nares afflat meas spiritus teter:
... Talis sese halitus atris Faucibus effundens nares contingit odore.
Quam male olentes hic tuus hortus fert flores! Ex his pigeat Venerem sertum fieri sibi, aut coronam.
_Tullia._ Faceta es, cara virgo, et salse loqueris. Tu autem, qualis nunc sum, et intra paucos menses eris postquam pepereris; et patebis immensum, ut patere me vides; et hiabit infima haec uteri sedes, ut hiat mihi; et quae nunc hac parte tam pura es spiritu, quam es ore, nocenti perflabis nares meas odore, manumque, si te contigerit, inficies. Haec sunt nuptiarum incommoda, haec sunt voluptatum nostrarum accessiones. Sic, ne dubites, fiet.
_Octavia._ Id quomodo fiet? cupio scire.
_Tullia._ Postquam hominis membrum illud in suam excrevit magnitudinem, penetrat se eo furore in corpus nostrum, ut omnem locum conspurcet, contaminet, polluat.
_Octavia._ Sed promissorum te non capiat oblivio.
_Tullia._ Intelligo quid quaeras, adsum. Partem eam tamen virilem, tam efferam, tam impotentem, variis laudibus praedicant quae amant, quae expertae sunt; ulla nec est experta quin amet.
_Octavia._ Amabo igitur vehementer, cum experta fuero.
_Tullia._ Praeclare. _Veretrum, mentulam, penem, phallum, taurum, machaeram, pessulum, peculium, vasa, vasculum, pomum, nervum, hastam, trabem, palum, mutonem, verpum, coleos, scapum, caulem, virgam, pilum, fascinum, caudam, mutinum, noctuinum, columnam_, appellatione partim propria, partim translata vocant Latini. Graeci varia etiam vocabula: nam {~GREEK SMALL LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER PSI U+03c8~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON U+03c5~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH TONOS U+03cc~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER GAMMA U+03b3~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH OXIA U+1f77~}{~GREEK SMALL LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER ETA U+03b7~} {~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH PSILI U+1f50~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER THETA U+03b8~}{~GREEK SMALL LETTER ETA WITH OXIA U+1f75~}, {~GREEK SMALL LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER THETA U+03b8~}{~GREEK SMALL LETTER ETA U+03b7~}, {~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH PSILI AND OXIA U+1f14~}{~GREEK SMALL LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER BETA U+03b2~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}, {~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER ETA WITH PERISPOMENI U+1fc6~}{~GREEK SMALL LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}, {~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH OXIA U+1f7b~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER GAMMA U+03b3~}{~GREEK SMALL LETTER XI U+03be~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH OXIA U+1f7b~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER OMEGA U+03c9~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER ETA WITH PERISPOMENI U+1fc6~}, {~GREEK SMALL LETTER RHO WITH DASIA U+1fe5~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER ETA U+03b7~}, {~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH PSILI U+1f00~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER GAMMA U+03b3~}{~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~} dicitur et {~GREEK SMALL LETTER RHO WITH DASIA U+1fe5~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH OXIA U+1f77~}{~GREEK SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}. Extra rei Venerae usum, iners et pendulus jacet homini nervus; ad eam vero rem arrigitur, intumescit, furit, in eam crescit magnitudinem, quae nobis primum incutiat vehementem metum, mox quidem acrem virginibus dolorem ferat, ac post devirginitatis summam voluptatem, quae et metum et dolorem longe superet.
_Octavia._ De voluptate nescio, nec de dolore scire velim: utique de metu sentio.
_Tullia._ Subtus et ad radicem ejus vasculum cohaeret, scrotum vocant, pilis multis, crispis, duriusculis obnuptum et opertum. In eo virilitatis testes, iidemque nobis amoris erga nos hominum benefici testes.
_Octavia._ Non vidi, non audivi de his testibus: expedi quid rei sit.
_Tullia._ Globuli sunt duo non adeo parvi, non exacte rotundi, admodum duri; et quo duriores, eo aptiores ad libidinem. Quod duo numero sint, didymos ob eam rem Graeci appellant, et id nomen magni viri tulerunt multi. Fuerunt quibus unum praeterea naturae adjecit munificentia, ut tres haberent. Hoc in numero Agathocles fuit Syracusanorum tyrannus, quem idcirco {~GREEK CAPITAL LETTER TAU U+03a4~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~} nominarunt. Nota est eo nomine apud nos Coleonum gens nobilis, quae Bartholomaeum illum Coleonem Imperatorem summum in Italicis bellis tulit. Omnes in ea viri fere tribus testibus ad Veneris duella, ut praestantibus animis ad Martis certamina, vigent. Fortunatae quas uxores habent! nam in testium anfractibus ambrosii illius roris velut officina est, qui nos tam amicabiliter demulcet, et vulnera quae penetrando in corpus nostrum mutinus fecit, mirabiliter curat, diu ne doleant; cui debeo pupulam meam; cui debeo omnia gaudia mea; cui se fert acceptum genus humanum. Semen vulgo vocant et sperma, alterum Latinae, alterum Graecae originis. In sulcos enim foemineos projectus, mox in hominem fingitur. Omnium animalium homo maximam seminis copiam emittit: quibus autem tres fabri in eam rem laborant, ut etiam Fulvio Pomponiae meae fratri, sane eorum opera foeminas abundantiori imbre proluunt, quam quibus solum duo; et res, ut loquor, sic est.
_Octavia._ Forte et tres Caviceo insunt, ita me ejusmodi roris pluvia totam ad usque fere umbilicum aspersit, indusium madefecit.
_Tullia._ Vegetum juvenem et tuae Veneris cupidum, cognata, turpe esset exsiccatis tibi vasis litare, Venerique tuae. Reliqua persequar. Liquor hic spumosus, albus, viscidus, veretri sputum, ab eo loco in quo excoctus, perfertur ad summum virgae caput, moxque propellitur tanto impetu, ut tres etiam pedes longe a se evomat, qui ejaculatur. Igitur cum opus ad finem venit, post multas concussiones, tam rapide in imum uterum projicitur, ut quibus sensus foeminis non penitus torpescit, impeti, et igneo se intro imbre rigari magna sentiant cum voluptatis titillatione. Verba desunt, Octavia, quibus apte satis eam voluptatem depingam; tute tibi dixeris intra paucas horas.
_Octavia._ Scilicet ex summo virgae capite fluant hi lactei rivi? Priapo quidem caput esse non negem, qui quod mentulatissimus esset, Lampsacenos inter homines esse desiit nempe ut Deabus proximus esset, ut audivi a te; sed illi hominum membro caput etiam esse nesciebam, quae homini cuilibet duo esse capita, inepta, nesciebam.
_Tullia._ Et fuerint profecto beati, fortunatique, ac summa inter Heroas gloria, quibus etiam fuerint tres penes! Extremam penis partem in oblongum effictam, vocant caput, balanum, et glandem; quam si summis digitis compresseris, tantum abest ut dolore afficias ullo, quin imo dulciori pruritu affeceris. Nec ulla faciliori breviorique via ad Venerem tuam, cum oestro percita ardebis, Caviceum abduxeris ex alienissimis etiam ab hac cogitatione cupiditatibus. Et operitur pileolo id Priapi caput, praeputium nominant; quem vix superbus ille deponat noctuinus, nisi ut te salutet, apertoque capite dominae aulam subeat.
_Octavia._ Mirifica es: te audiendo nulla unquam me capiet satietas; ita, o utinam! nec Calliam tecum dormientem.
_Tullia._ Connivent jam mihi mei oculi somno, quae longae vigiliae sum valde impatiens. Ideoque sic loqueris, ut loquuta es, quod animadvertisti me somniculosam eloqui, quem tecum habeo, his de rebus sermonem.
_Octavia._ Noli somnum tenere, amabo; admitte, qui tibi jucunde blanditur.
_Tullia._ Per Venerem tuam et meam, atque adeo Cavicei! opus est tibi magis somnus quam mihi: nam proxima nocte nec eum videbis, inter Cavicei complexus, oscula, compressiones, subagitationes, furores. Refice corpus tam tenerum, tam molle: ad id certamen te para fortiter ineundum.
_Octavia._ Faciam uti vis; verum me major tuae valetudinis cura tenet quam meae. Obdormisce jam, nequidem verbum mittam.
_Tullia._ Osculum impinge mihi: id mihi viaticum erit ad quietem.
_Octavia._ Tibi et os, et labra, corpusque totum dedo; quos volueris ex me fructus cape, tua sum.
_Tullia._ O basia quae Jupiter invideat mihi! o gratos complexus! o illecebrosos tactus! Permitte ut, composito intra papillas tuas ore, manu altera ad hortum tuum missa, altera ad nates illas duras et compactas affixa, sic obdormiscam, ut Mars cum Cypride sua dormire solet. Quum somno soluta fuero, qua fide coepi, quae supersunt repetito sermone eloqui pergam, dulcis virgo, hera mea.
_Octavia._ Loquacior es quam e re sit; tace et obdormi; age quod agis.
COLLOQUIUM QUARTUM
DUELLUM
----
T_ullia._ Non possum dicere quam optime recreata sim hoc tam longo somno, qui septem per horas continuas artus meos occupavit: tu vero, Octavia?
_Octavia._ Ego vero ab hora evigilo, quam somnii horrenda species e somno excitavit paventem trepidantemque.
_Tullia._ Narra somnium, si lubet.
_Octavia._ Videbar mihi cum Caviceo esse, Tullia, sub salicum ramis, qui nos ab aestu solis tuebantur, in opaca et viridi Padi ripa deambulare. Suavissimis deliniebat aures animumque meum questibus suis Caviceus, quos prae amore fundebat: suavium petebat, negabam; suadebas darem, dedi; cepit. Cum praeterea in sinum meum manum alteram demitteret, altero brachio complecteretur, tua ope, tua opera ab ejus me vix complexu explicui. Exsoluta in fugam me dedi, sequebatur; at cum jam esset comprehensurus, os obverto... Hem! Tullia, quid monstri video?
_Tullia._ Lupi invaserant in Caviceum, lacerabant amores tuos? an se gladio transfixerat?
_Octavia._ Bona verba! potius ipse sua me machaera transfigat!