Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 3
_Octavia._ Aiunt etiam qui nolunt adulari, vix pudicitiae laudem, vix honestos mores retinuisse, quae ex nostris eruditiores habitae sunt, cum id decus ceperunt.
_Tullia._ Pudicam negarent me, quam fatentur eruditam?
_Octavia._ Nec ullam potius ob rem admirationem omnium es consecuta, quam quod bonis castisque moribus tuis eruditio non obfuerit; magnam avem contra lucem attulerit. Qui vero fieri potuit, ut, quae virgines ducuntur, Musae virginum laudi infestae crederentur? Ut, quae animorum sunt velut quaedam faces, quibus ad magna et laudabilia omnes similiter foeminae hominesque accendimur, eaedem contaminare animos dicerentur? Sane dum nobis homines, per malignitatem quamdam arrogantem et stultam, eas opes invident quibus ipsi superbiunt, maledicta invidiae miscuere. Aconita ac venena omnia non minus homines fugiunt, quam nos fugimus, quas vocant sequiorem sexum, quia quae nobis adimere pestis animam potest, et illis etiam potest. Si nobis eruditio est pro veneno et pro peste, ut obtrectant, quomodo rem tam malam, ut hominibus prosit (nam sibi prodesse non negant) naturam continget momento mutare? Suo si ingenio nobis est eruditio velut fons quidam omnium malorum et flagitiorum, quomodo ex eodem fonte bibent illi nectareos latices ad immortalem gloriam: nos vero infelices et miserae Stygia quasi fluenta, quae pectori sulphurea sint incentiva eas ad libidines, ad quas ipsi nos rapiunt imperio, aut ducunt exemplo? Nam, te sic loqui memini, cum de ea re sermonem ante hos dies cum Caviceo meo haberes. Decorum sane tibi est hanc ad usque diem servasse illaesam honestatis famam, cum ea pulchritudine, qua accendis etiam frigidiores, cum ea eruditione, qua etiam capis quos pulchritudo non tangeret.
_Tullia._ Quae sic loqueris, quae scis amore inflammari hominum corda, non ita profecto rudis es ut putabam.
_Octavia._ Nesciam ego penitus quod Cavicei oculi, frons, vultus denique totus, toties dixere mihi, ut etiam ipse taceret? Enimvero, dum ante octo dies liberius mecum agit, ad oscula mea ferri insueto impetu certe mirata sum; nec quid sibi vellet hic impetus, hic aestus, satis noveram.
_Tullia._ Aberat mater? sola eras? ab eo tibi timebatur nihil?
_Octavia._ Aberat mater; quid autem ab eo timeretur? ego certe nihil timebam.
_Tullia._ Nihil ultra basia rogavit?
_Octavia._ At ea quidem ab invita sumpsit, linguam micantem intra labia mea primora vibrans vesanus.
_Tullia._ Quis tibi tunc sensus erat?
_Octavia._ Fatebor: me nescio quis aestus invasit hactenus inexpertus: totis artubus concepi ignem. Credidit mihi vultum esse pudore suffusum; sustinuit aliquantisper amentiam, et petulantem manum.
_Tullia._ Perge.
_Octavia._ Manus eas furaces oderim semper, ita me demum excruciatam, fatigatamque incendio impleverunt!
_Tullia._ Rem bellam!
_Octavia._ Quid hoc est? alteram alteramve papillam, demissa in sinum manu, prehendit, et cum duriusculam alteram, alteramve attrectaret, impressis digitis, reluctantem ecce me prostravit resupinam.
_Tullia._ Erubescis; res peracta est.
_Octavia._ Admota ad pectus laeva manu (ut gesta res est refero), conatus facile meos omnes frangebat: dextram vero sub stolam misit. Pudet, pudet dicere.
_Tullia._ Excute pudorem illum deridiculum, cogita tibi dicere quae mihi loqueris.
_Octavia._ Mox evoluta supra genua stola, attrectavit femina. O! vidisses oculos scintillantes!
_Tullia._ Te hoc temporis momento utcunque beatam!
_Octavia._ Inducta altius manu, locum eum invasit, qui nos, ut loquuntur, ab altero sexu distinguit, et e quo equidem mihi, uno abhinc anno, copia sanguinis, unoquoque mense, manare solet per dies aliquot.
_Tullia._ Euge, Cavici, ah, ah, ah!
_Octavia._ O scelus hominis! "Haec pars," inquit, "me mox summo beabit gaudio. Patere, Octavia mea." Ego ad eos sermones parum a deliquio abfui.
_Tullia._ Tum, quid ille?
_Octavia._ Illa mihi pars, vix crederes, minima rima patet.....
_Tullia._ Sed ignea, sed micanti.
_Octavia._ In eam digitum immittit, quem cum locus ille aegerrime caperet, non carui aliquo sensu urentis doloris. Ille vero: "Habeo virginem," inquit, et dicto citius apertis mihi per vim femoribus quae ut poteram obstringebam enixissime, in me resupinam se projicit.
_Tullia._ Siles? nihil praeter digitum in eam partem induxit?
_Octavia._ Sensi... sed quae mea est impudentia, quae dicere pergo!
_Tullia._ Et eadem ego, quam tanti facis, passa sum, quae tu. Nihil audentius sponso, quem mora omnis lacerat mirum in modum, donec sponsae eum florem discerpserit.
_Octavia._ Sensi mea mox inter femora pondus aliquod obdurum et fervidum. Ille me vi petere; vehementi impulsu eam rem in corpus meum et in eam rimam adigere. Sed ego, collectis viribus, in alterum me latus conjeci, et laeva inter utrumque corpus insinuata, eam appuli illum in locum, in quo pugna tam saeva pugnabatur.
_Tullia._ Potuisti una manu tam validam catapultam evertere?
_Octavia._ Potui. "O nequam hominem!" dicebam, "quid me tam dire vexas? Ignosce, si me amas: quo delicto id supplicii merui?" Et lacrymae manabant ex oculis: sed enim ea erat mens mea in perturbatione, ut nequidem hiscere auderem, aut opem clamore misso obtestari.
_Tullia._ Nec ideo tamen sua te hasta transfixit Caviceus, vallumque tuum istud subiit?
_Octavia._ Injeci manum, arreptamque averti; sed rem miseram! sensi protinus me velut imbre ad ignem temperato perflui, nudamque, ut eram ad usque umbilicum, irrigari. Admovi iterum manum; sed cum in eum liquorem, quo ille me furor insperserat, incidissem, quasi viscatum, refugit manus metu et horrore.
_Tullia._ Igitur nec ille victor, nec tu victrix, quum parum abfuerit, quin vera sit potitus victoria.
_Octavia._ Ab eo die multo acceptior Caviceus. Et cupidine impotenti nescio qua furit animus. Quid cupiam nescio, nec dicere possim. Illud tantum scio mihi omnium mortalium Caviceum esse longe gratissimum; ab eo uno exspecto voluptatem summam, quam non intelligo, quae qualisve futura sit nescio. Cupio nihil et cupio tamen.
_Tullia._ Nacta me es quae in his cogitationum tuarum ambagibus tibi sim pro OEdipo. De Biblide quae scripsit Amoris magister et interpres Naso, belle tibi utique conveniunt:
Illa quidem primo nullos intelligit ignes, Nec peccare putat, quod saepius oscula jungat... Sed nondum manifesta, sibi nullumque sub illo Igne facit votum; veruntamen aestuat intus. Spes tamen obscoenas animo dimittere non est Ausa suo vigilans: placida resoluta quiete Saepe videt quod amat, visa est quoque jungere fratri Corpus, et erubuit quamvis sopita jacebat. Somnus abit, silet illa diu, repetitque quietis Ipsa suae speciem, dubiaque ita mente profatur: "Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? "Quam nolim rata sit! Cur haec ego somnia vidi?"
Pudet somni: amatur tamen; et dum in imagine voluptatis ludit animus, gaudio colliquescunt summo sensus. Erubescis? Habeo confitentem, viderisque mihi dicere:
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem, Saepe licet simili redeat sub imagine somnus! Testis abest somno; nec abest imitata voluptas. Proh Venus, et tenera volucer cum matre Cupido! Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido Contigit! Ut jacui totis resoluta medullis! Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa voluptas, Noxque fuit praeceps, et coeptis invida nostris.
_Octavia._ Haud inficias ibo: obversatur mihi ob oculos, diu noctuque, Caviceus, mentemque totam spes occupat incredibilis voluptatis. Et sane similem optavi saepe Caviceo opportunitatem, ab ea die, quam rudis et imprudens misere perdidi.
_Tullia._ Quid tum factura esses?
_Octavia._ Ipsa tibi potes dicere. Jam ego doctior essem, et ille beatior. Nondum me composueram, vestem vix deduxeram ad pedes: ille indusium condiderat, quod de femoralibus excesserat; ecce intervenit mater.
_Tullia._ Vae tibi! nam novi mulieris mores, et severitatem.
_Octavia._ Nihil tamen molestius locuta est vel Caviceo, vel mihi. Petiit subridens quos inter nos sereremus sermones? uter amantior esset? "Nam amari quis sit dignior, id non quaero," inquit; "tu es, Cavici, nec tu, Octavia, puto, contra contenderis. Velim tamen, quandoquidem vos brevi junget Hymenaeus (quod precor faustis avibus fiat), tu Cavici, Octaviam meam, et tuam, non pro merito, quod in ea est permediocre, ames, sed pro generosa tua indole. Annos uterque felicissimos in ea conjunctione animorum agitabitis."
_Tullia._ Sed post, postquam Caviceus abiit?
_Octavia._ Coepit interrogare quid id esset, quod suis ipsa oculis de utroque viderat. Ego excusare culpam; urgere mater verum faterer. Queror ab eo me fere oppressam; quid vellet, quid quaereret me nescire; me quidem non peccasse, quod scirem. Pergit quaerere, et sciscitari an corporis mei integritatem violarit: nego. Monet in posterum ab eo caveam, minas addit ni fecero. "Nam," inquit, "ante multos dies illi jungenda es, nata; sed pro certo habe, si de te, ante id tempus, solidam voluptatem ceperit, aut penitus discessurum: aut si constantiae laudem maluerit, te tamen contemptui habiturum. Quarum rerum infelicior utraque plane est, quam ut puella generosa aequo animo ferat, mortem ipsam aequiori ferat." Ab eoque die solerti cura mater invigilavit, me ut Caviceus nunquam inveniret solam. Nec cum sola est collocutus.
_Tullia._ Sane, cui in prima adolescentia (at adolescens valde est Caviceus), frui contigit usura amati corporis, re patrata, quod Stagyritem non fugit, eam plerumque odio habet quam insano antehac amore deperibat. At vero, Octavia, ingenuitatem tuam admodum laudo, et quam ego tecum etiam ingenue agam, faciam ne dubites. Petiit a me ipsa mater tua, ut arcana haec reconditiora nuptiarum ostendam tibi omnia, doceamque qualis esse debeas marito tuo, qualis maritus circa res hujusmodi, ob quas homines inflammantur, futurus sit. Hac nocte, quo liberiori omnia condoceam sermone, una meo in lecto decumbemus, quem dulcissimum mihi Veneris stadium vocare apte possim. Postera concubinum experieris jucundiorem, quam ego fuerim concubina.
_Octavia._ Rides, Tullia; apage ab his dictis, quae amori in te meo injuriam faciunt, quam tuus non ferat, si ex animo me amas.
COLLOQUIUM SECUNDUM
TRIBADICON
----
O_ctavia._ Habet nunc idem nos lectus tuus, in quo voluisti me saepe, non solummodo tecum, sed etiam in amplexibus tuis noctes ducere, cum Callias abfuit maritus tuus.
_Tullia._ Duxi interdum insomnes, quod, tuo amore per omnes venas misso, quo me macerabam, velut incendio urerer.
_Octavia._ Me amabas? nec etiam amas?
_Tullia._ Amo, cognata, et misere pereo.
_Octavia._ Peris tu vero, quam vita mea servari malim incolumem? Quae haec est aegritudo animi? Nam te corpore bene quidem valere, omnia faciunt ne dubitem.
_Tullia._ Ut tu Caviceum, sic te ego.
_Octavia._ Aperte loquere: quae est ista verborum caligo?
_Tullia._ Sed primum a te tam venusta, tam formosa, tam tenera, abige etiam procul a te quicquid id est pudoris.
_Octavia._ Cum nudam me voluisti ingredi lectum tuum (et obsequuta sum), ut ingressuram me dixisti cum dabor Caviceo fruenda, nunquid satis pudorem procul a me omnem abegi?
_Tullia._ Nam Lydorum dixit olim Regina: "Exui tunicam simul et deponi pudorem."
_Octavia._ Te hortante vici timiditatem meam, te duce vici me.
_Tullia._ Da mihi suavium, suavissima virgo.
_Octavia._ Quidni? quot voles et quod voles.
_Tullia._ O speciem oris divinam! O luce lucidiores oculos! O formam Veneream!
_Octavia._ Et operimenta dejicis? jam nescio quid timerem, quod tibi imprecor, si Tullia non esses. Ecce me nudam habes, quid praeterea?
_Tullia._ O Dii! personam agere Cavicei, dedissetis ut vellem, posse!
_Octavia._ Quid istud est? Ambas papillas meas, ut tu nunc, prehendet Caviceus? Oscula osculis tam frequentia miscebit? Labia, collum, mammas morsibus his petet?
_Tullia._ Isthaec, corculum, praeludia erant ad pugnam, et promulsidaria ad plenas Dionaeas epulas.
_Octavia._ Apage, corpus totum manu pererras; inferius demittis manum. Quid femora attrectas mea? Ah! ah! ah! Tullia. Quid eam, amabo, partem vellicas? Nec oculorum ab eo loco dimoves aciem.
_Tullia._ Cum voluptate conspicio curiosa istum Veneris campum, non latum, non spatiosum quidem, sed amoenissimis deliciis plenum, in quo Martis tui vires hauriet inexhausta Venus.
_Octavia._ Sana non es, Tullia. O si Caviceus esses, jam ego in tuto non essem: nam sedens quid jacentem per omnia membra adversam aversamque oculis lustras? Est nihil in me quod pulchritudinem tuam superet: ipsa te tuere, si quid tueri velis, quod et possis amare et debeas laudare.
_Tullia._ Fatua sim, non modesta, si me negem pulchritudine aliqua praeditam; nam et floret aetas, sextum supra vicesimum vix complevi annum. Partu uno a me Callias pater est. Si quae in tuos sensus ex me voluptas dilabi potest, fruere, Octavia, nihil moror.
_Octavia._ Nec etiam ego. De me gaudii, quicquid capere poteris, id capias, per me licet. Sed scio tibi a virgine, ut sum, nullam venire posse voluptatem, nec etiam a te mihi, quamquam vere sis velut leporum et venustatum omnium mirabilis hortus.
_Tullia._ Hortum quidem habes, in quo Caviceus suavissimis fructibus libidinem suam libidinosam pascet.
_Octavia._ Hortum non habeo, quem etiam non habeas iisdem fructibus uberem. Hortum vero quid vocas? ubi situs? qui sunt hi fructus?
_Tullia._ Percipio nequitias tuas: hortum certe tuum, quae de meo objicis, tam nosti, quam ego meum.
_Octavia._ Eo forte vocas vocabulo partem eam quam dextra tua expansa occludis, quam digitis vexas, quam summis unguiculis sollicitas mihi ad pruritum?
_Tullia._ Ista est, cognata, cujus usum inepta nescis; sed faxo scias.
_Octavia._ Si scirem extra nuptias, nec proba essem, nec amore tuo digna, tam dissimilis tibi. Verum, quis futurus sit usus ille, edoce. At enim repone te in lectum: nam sedendo, ut facis, et tibi et mihi creas molestiam.
_Tullia._ Faciam tibi satis. Nunc arrige aures: tam sane arrexerit Caviceus facile et frequenter, ut tu aures ad hunc sermonem arriges. Faxit Venus! omen cape, Octavia.
_Octavia._ Capio omen. Cachinnos edis? Quid latet, sub his verbis, nequitiae, sane non video.
_Tullia._ At senties quid hoc sub omine deliciarum optetur horto tuo.
_Octavia._ Surdae loqueris.
_Tullia._ Faxit Venus audias atque intelligas! Hortus ille tuus, quem nec verna nec hiberna tempestate flores fructusque Venerei deficiant, velim, locus is est, cognata, quem sub inferioris ventris tumore lanugo obnubit, tibi quidem mollior; pubem vocant. Haec documento est esse viro aptam et Veneri maturam virginitatem, in ea puella in qua exorta primum efflorescit. Cymbam, navim, concham, saltum, clitorium, portam, ostium, porcum, interfemineum, lanuvium, virginal, vaginam, facandrum, vomerem, agrum, sulcum, larvam, annulum Latini dixere; Graecis vero est {~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PSILI U+1f30~}{~GREEK SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~} et {~GREEK SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~} et {~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~} et {~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH PSILI U+1f10~}{~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}. Julia Augusti filia dicebat, ideo se Agrippae marito parere quam simillimos liberos, quod nunquam nisi plena navi vectores tolleret. {~GREEK CAPITAL LETTER EPSILON WITH PSILI U+1f18~}{~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~} focus et caminus est; {~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~} porcus; {~GREEK SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~} littera apud Graecos est hoc nomine, sed ejus litterae figura ab horti nostri forma oppido differt. Volo te, cognata, evadere ex amplexibus meis hac nocte doctiorem, quam si somniaveris in Parnasso, ut etiam possis Graece concumbere: audivisti de Juvenale.
_Octavia._ Malim esse docta, ut tu es, cognata, quam satiari voluptatibus. Cum te video tam juvenem et tam doctam, opto te fieri Caviceum. Quam laeto tibi animo omnes corporis dotes prosternerem!
_Tullia._ Amplexare me, cara virgo, amore tuo furentem. Qua licet, oculis et amplexibus, meas patere nequitias. Nihil inde Caviceo deperibit, nec tibi. O vanos conatus meos, quicquid aggrediar misera! Quam efflictim te depereo!
_Octavia._ Solare amorem tuum, et illam mentis impotentiam sequere. Quae voles, maxime volo.
_Tullia._ Ergo hortum tuum istum dono da mihi, ut ejus sim domina: non utilis tamen, quae nec clavim habeo qua fores aperiam, nec malleum quo pulsem, nec pedem quo subintrem.
_Octavia._ Dono do profecto, quae tota sum tua. Habeam aliquid quod juris tui non sit? Obvertis te in me: quid hoc est rei?
_Tullia._ Nec refuge, amabo, aperi femora.
_Octavia._ En. Totam me jam occupas: os ore premis, pectus pectore, uterum utero: amplectar etiam te, cum me amplecteris.
_Tullia._ Tolle altius crura, superinjice femoribus meis femora. Artifex tibi sum ego Veneris novae, quae nova es. Quam excellenter pares! Non ita egregie possim imperare, ut tu obsequeris.
_Octavia._ Ah! ah! Tullia mea, hera mea, domina mea, ut me pulsas, ut te agitas! Velim extinctos cereos illos, pudet lucem testem habere patientiae meae.
_Tullia._ Age intente quod agis. Ut ego adsilio, tu subsili; exagita crissantes nates, ut agito, et in aera mitte, ut poteris altius. Times te anima deficiat?
_Octavia._ Sane me rapidis his fatigas concussionibus; opprimis me; vim tam efferatam ab alia paterer?
_Tullia._ Tene, amplectere, Octavia, excipe... En, en fluit; furit pectus, ah! ah! ah!
_Octavia._ Hortus mihi tuus hortum meum incendit; abscede.
_Tullia._ Agedum, Dea mea, tibi ego vir fui, mea sponsa! mea conjux!
_Octavia._ O utinam mihi vir esses! quam amantem haberes uxorem! quam amatum haberem virum! Enimvero, etiam tu hortum meum imbre proluisti, quo me sentio perfusam: quam ignominiam depluisti in me, Tullia?
_Tullia._ Nempe perfeci opus; et Venereum virus ex caeca navis meae sentina projecit in cymbam virgineam tuam amor caeco impetu. At in imis praecordiis, major unquam permovit sensus tuos voluptas?
_Octavia._ Nullam fere, ita me Venus amet! ex ea re quam fecisti, animadverti me percepisse voluptatem. Commotior paululum fui, cum te commotissimam sensi, et ex ardore tuo scintillae aliquot in eam partem, quam obruebas tuis crebris subsultibus, inciderunt. Sed de incendio potius monuerunt, quam incenderunt. Verum, dic mihi, Tullia, iste etiam morbus tuus aliarum foeminarum mentem invadit, ut puellas ament et petant?
_Tullia._ Amant et petunt, nisi quae sunt stolidae et saxeae. Nam quid gratius puella nitida et polita, ut tu nitida et polita es? Sic Iphim nondum puerum Ianthe urebat:
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget Hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo. Vixque tenens lachrymas: "Quis me manet exitus?" inquit, "Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novaeque "Cura tenet Veneris? Si Di mihi parcere vellent, "Perdere debuerant; si non et perdere vellent, "Naturale malum saltem de more dedissent. "Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, "Nec tamen est potiunda tibi: nec ut omnia fiant, "Esse potes felix, ut Dique hominesque laborent. "Nunc quoque votorum pars nulla est vana meorum. "Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt. "Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus; "At non vult natura potentior omnibus istis, "Quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, "Luxque jugalis adest; et jam mea fiet Ianthe: "Nec mihi continget; mediis sistemus in undis. "Pronuba quid Juno, quid ad haec, Hymenaee, venitis "Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?"
Fatendum utique est, Octavia mea, libidinosissimae sumus pleraeque omnes. Audis Quartillam Petronianam? "Junonem meam iratam habeam, si unquam meminerim virginem fuisse: nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde prodeuntibus annis majoribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem pervenerim."
_Octavia._ Hactenus, Tullia, et probe nosti, non corporis tantum, sed et purae mentis agito. Stolidam voces et fatuam. Sentio tamen jam jam me libidine tangi, et Veneris cupiditate. Nuptiarum prope adesse mihi diem, etiam ultro aestui meo gratulor Venereo; nam, opinor equidem, si cubent nobiscum viri, solidam nos et veram tantum in eorum amplexibus nancisci posse voluptatem.
_Tullia._ Recte judicas et senties postera nocte: fortunet te Lampsacenum ferculum! Sed tumor ventris, impraegnatio, partus, consequi solent hominum liberiores nobiscum lusus, et "turgentis verbera caudae." Extra nuptias periculis et infortuniis infesta, quae puellas ad plenum coitum vocat et impellit Venus. Sub Hymenaeo libera et laeta; e contrario omnia. Quo flammeo obnubunt novae nuptae caput, obnubunt et omnia libidinis suae facinora; hoc velo perspicaces legum et vulgi oculos feliciter fallunt. Igitur, Octavia, alia via virginibus, et coelibem ducentibus vitam, eundum fuit ad voluptatem, ad quam vides omnia animantum saecla, ut Lucretius loquitur, impetu ferri, quem nulla nisi ipsa vis Veneris emolliat. Itaque virginem amari a virgine nihil mirum: quandoquidem et maximi Heroum invenerunt olim suo in sexu incentiva libidinis suae.
_Octavia._ Etenim virgo non es, quae virum experta es; plena tibi liberum est voluptate potiri. Qui fieri potest ut me ames? ut ea via Venerem quaeras, qua Venus aberrat semper a Venere?