Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

Part 22

Chapter 223,252 wordsPublic domain

_Octavia._ Concussiones redintegrat spissas et rapidas, indulgens laeto operi maritus. At post paulo colliquescit ipse, et delinificis libidinis rivis puellam mulcet in abdita pruritus vena. Furit Margaris; restagnanti mergitur pudor omnis voluptate. Osculatur, amplectitur; hac illac brachia, crura, tibias, lumbos jactat impotens: sic solent quos adurit febris in lecto aegros. Nam, qui cevent et subant amantes in lecto sani, ardent et febri, o Amor! sed tua irrequieta et tamen placida. Uno omnia verbo, Tullia. Voluptatem alteri creavit alter, quae summa est etiam Jovi et Junoni Diis summis. Optime Ludovico cessit: non melios Senecae navanti Agrippinae operam, non melius Nasoni Juliam Augusti subigenti. Quid rides? immo non melius unquam Lampridio tibi anhelanti et sudanti.--"Hoc praeludio initiata es, Margari, nuptialibus sacris," dicebat Ludovicus. "Nam crastina die, pactis nuptiis, confliget Manuel tecum, nova nupta, vero duello. Nunc sane hominem tulisti, cara Margari; asellum vero feres. Adolescentem, cetera optimum et suavissimum, vocare equidem solitus est Onosandrum Rodericus patruus. Arrigenti increscit mutinus ad pollices quatuor supra decem, monstrum! et intumescit ut mulis videmus.--Monstrum scio," ait Margaris, "et monuit periculi Justina. Cruciabor, sed et dixit successuram cruci duplo majorem voluptatem. Videbo.--Et bene se res habebunt," reponit Ludovicus, "nam habilissimum tibi corpus. Sed animo fer forti et constanti ferendum quicquid erit.--Et feram," ait, "nam sororem Justina esse dixit sibi exilem et gracilem, nupsisse tamen viro membrosiori" (ut dicere solita es, Tullia) "aequo et equo. Sed tu mihi, Ludovice, mirifice placuisti; non ita placebit Manuel, ne dubites.--Et places unice mihi, regina mea," refert Ludovicus. "Nihil praeterea habeo in vita quod cupiam, si te habeo.--Habebis, dum vixero," reponit Margaris; "praeoccupasti amores meos: auferet nullus homo, nulla aetas.--O me beatum!" ait ille. "Absint bona omnia, desit favens fortunae aura: adsis tu sola, mihi satis erit opum, satis bonorum." Suaviis dicens lacessebat repetitis puellam; pugnabat et redditis puella basiis. Concurrebant et hinc et illinc resurgentes ad libidinem animi. "At enim volo qualis esse debeas mihi, qualis marito," ait Ludovicus, "nescia ne sis, Venus mea, felicitas mea. Coronis id erit aurea monitum multifariae eruditionis. Principio, suasum habeas tuo in te repositam esse, marito suam felicitatem; tuam tibi in me. Si suasum habebis, feres mariti amorem; optabis, ardebis meum. Libera sint inter nos voluptatum commercia, joci, lusus, libidines. Exige pudorem cum mecum eris, pelle metum. Sed colludenti cum marito summa sit pudoris, qualem matronas decet, cura; sciat pudere te patientiae, pudere obsequii. Pudeat atque adeo et mariti. Metu et pudore coerce motos sensus, et frena libidines. Sentiat cui omnia in te fera licent connubii lege, vere nihil per te licere. Sed si me amas, non sines, prima alterave nocte, cupidum beari juvenem pleno gaudio: id mihi erit instar pleni gaudii." Addidit et alia multa, et basiationes innumerabiles. Incaluere. "Viden," dixit, "mea Margari?" penem jactabat rigide tensum. Offusus est rubore puellae vultus, et quid subrisit pruriginosum. "Eloquere, Hercle! quid judicet amicae mens Margaridis de amica fieri mentula? Eloquere, sed libere, sed meretricie.--Volo," reponit cachinnans, "quae coram puella tua tam insolenter gerit se, et pudori facit injuriam virgineo lasciviens, tenebricosum trudi in carcerem." Tollit cachinnum.--"Enim vero trudetur," reponit Ludovicus. Acquiescit ultro pulchra mentula sententiae, amore poenae. "Veni in carcerem, superba mentula, veni, serva poenae." Volens subit illa suoque nisu in caecum caeci amoris carcerem. Cetera quis nescit? Lassi requievere ambo.--"Moriar," dicebat libidine Margaris amens, "ni te ipso plus Amore amem! Nempe tam pulchra in rerum natura edocuisti, quo laudatior fierem; et nunc usum edoces vitae, usum mei, quo sim beatior. Nollem participem fieri unquam Manuelem tuae voluptatis, si quam a me cepisti. Uni vellem addici tibi, nulli praeterea homini. Sed omnium quae mandasti, faciam scias fuisse memorem." Rem facete inficetam! Cum perducta est ad genialem thalamum, dixit caput sibi dolere.--"Sane," refert mater ridens, "et dolebit ante horam, mea ni me spes fallit, pars ludicra vero dolore. Nam quid fictum praetexis dolorem amentiae tuae, nata? Petiisti a marito hanc condonet timori tuo noctem? Te stultam! sed enim quid times, vecors? Discindet, non occidet. Junior eram quam es, quum passa sum graviora quam feres. Duodecimum non excesseram annum; bene habui. Obsequere marito, bene habebis." His dictis, reliquit nudam in lecto. Sed sericeum induerat sibi subligar, et ab omni consuerat parte, ne qua ad se via esset hymenaeo. Venit Manuel, osculum dedit indignanti: manabant lacrymae.--"Quid fles, mea libido?" ait. "Invides mihi meam felicitatem?" Jubet servos abscedere, cereos vetat exstingui; post expansis puellam ulnis complectitur resupinam. Pugnat illa et refugit. Arrigebat exutis adolescens vestibus; vidit puella, vidit et lethum. Horruit. "Nam intimos," dicebat apud se sibi, "transadegisset vulvae sinus; perfregisset viscera! sed in tuto sum." Subinde attrectat Manuel mammas, quales optasset sibi Venus e concha nascens. Repugnabat. Post interfemineum et femina petit: loricata invenit. Miratur, indignatur, subirascitur. Quid faceret? consilium capit ab ira.--"Quid vero sperabas opis ab hoc," ait, "genere munimenti?" Et momento perfringit; nec vi multa opus: fefellerat Justina dominae ineptam malevolentiam. Conqueri Margaris, et succensere; conscendit Manuel.--"Quid me vexas," aiebat illa; "vitam adimes priusquam pudicitiam." Pugnis petebat anhelantem; nihilo tamen minus urgebat opus, amantis furore. Et aperuerat, post concertationem, ad summum bonum viam: prope aberat a victoria. Mentis impos illa, cum sensit deficere vires, unguibus impactis impetum facit in ora incubantis, et foedat vulnere. Tunc ad rixam et ad iras ventum. Exscendit e puellae veredo indignans adolescens; fugit e lecto puella. Alter alteri infensus. Audiit mater et accurrit ira saevientibus. Vidit in angulo sub aulaeo latitantem natam, et ad thori interius latus inspectantem in speculo laesam faciem generum, et frigida lavantem. "Bona Venus!" exclamat, "quae haec est hymenaei facies? quae sunt intemperiae? Siccine, o fili! o nata! nuptias facitis, et amatis alter alterum? Quid video?--Non uxorem dedisti, dulcis mater," refert Manuel, "tigridem dedisti. O Hymen! qua fati libidine, quae ante horam puellarum flos erat delibutus, mutata repente est in saevam tigridem? Certe nullo meo facto. Vide, mater, quibus faciem notis inscripsit." Excandescit matrona:--"Agedum, excetra," ait; "ubi natam deposuisti meam, dulcem, obsequentem, bonam? Certe non es. Sed impune non feres; poenas dabis.--Natae ignosce, mater," inquit Manuel; "ignosco ego uxori vir. Malim emori, quam ab ea si quicquam exegeris poenae, quae anima mea est, quam perdite amo, vel ingratam.--Quid vero ais, improba et vesana?" refert mater. "Quid respondes?--Peccasse fateor, mater, et vehementer poenitet," infit Margaris. "Veniam peto supplex. Ignoscite huic furori, qui meus non fuit, sed fati.--Et ignosco," subjicit Manuel. "Sed quis ego sum qui ignosco reginae meae? Si vero quid ego deliqui in te, nollem dictum, nollem factum." Fregit protervam liberalis sermo Margaridis contumaciam.--"Sine, mater," inquit, "reconcilier cum marito mea opera, non tua. Placabo, spero; redibo in gratiam. Abi, amabo, cara mater. Vis prostem nuda oculis tuis? Obsequar jussis tuis, obsequar mariti aut libidini, aut amori.--Ergo exeo, nata," reponit mater. "At tuo vide fungare officio, ut conjugem juvat, ut honestam decet." Illico in complexum mariti, ut erat nuda, volat ingenuae puella indolis. Osculatur, veniam petit.--"Agedum," inquit, "quam voles ultionem cape a rea, dulcissime Manuel; nullam deprecor." Fovet ille suspirantem in sinu.--"Quam vero," ait, "si melior sim quam fuisti, capere velim, praeter oscula et florem juventae?" Demum sistit ad marginem lecti amantem et amentem. Omnes legit oculis omnium venustates membrorum. Laudat, miratur, stupet. Invenisset in una Zeuxis, quam in pluribus quaesiit, summam pulchritudinem, et Venere dignam. Attrectat mammas, pectus, femora. Lubrica nates manu tentat, et bonam partem. Consentiebat Margaris; nihil negabat, et tantum non dabat. Incalescit aspectu adolescens, incenditur tactu. Omnia delectant et gaudiis implent, quae qualia sint non assequatur excogitando qui non amat aut non amavit. Surgit interim mentula ad praecipitanda gaudia. Morae impatiens, exsiliebat, subsiliebat. Admoverat Manuel puellae laevam: impalluit, et gemitum misit. "Haec te assurgens, ut vides, suavissima Margari, et inflammescens," ait Manuel, "de meo in te amore, cui nihil potest adjici quo major fiat, mox, mox, hera mea, faciet certiorem in intimis praecordiis. Depluet omnes tibi voluptates: post paulo amabis, nec dubites, et Venerem et me. Certe hac somnum nocte non videbis, sed Jovem videbis. Multam ad lucem saltabimus hilari tripudio, cum Venere et Hymenaeo, choream ducente Priapo. Res vero agetur intro festiva in spelaeo insontis vulvae" (medium induerat digitum). "At, cara Margaris, cor meum, lux mea, mitte te in lectum et compone duello. Fave Veneri, tibi ut faveat." Erubuit virgo et suspirium dedit. Momento resupinam occupat, telum vibrans quale Omphalem Hercules, contentis, ut maxime potuit, nervis, in teneram adigit. Nec compages resistit, vi arietis disrupta est impacti. Alte infixum est telum, et haesit. Clamorem edidit virgo. Erat ad thalami fores mater: ut audiit, ut sibi placuit! "Perge, mi gener, perge," inclamat alta voce. "Ulciscere injurias. Nulla te tangat miseratio; scias te maritum, sentiat se uxorem." Repetit Manuel hoc animosior classico pugnam; repetit et vociferationem puella. Demum in misellae viscera, diro fulminans nisu, telum abdidit.--"O mater!" clamat Margaris, "o mater! fer opem. Ecce emorior, mater!" Nequicquam fletibus miscebat querelas. Amoris fervebat opus adolescenti; fervebant motitatione celeri et spissa crispantes et ceventes nates. Ejulabat puella. Manabant ex oculis lacrymarum rivi. Comprimitur, permolitur egregie. Subinde sensit e subagitantis mobilibus lumbis ferri impetu in sitientem vulvae lacum torrentes libidinis rivos. Summa vi irruens adigit ille altius telum; incusso contremuit vulnere puella. Gemendo vocem sustulit; nec hilum mota est ad libidinem. Defecit adolescens. Intrat cum Justina ancilla mater: senserat resedisse furores; silebat Margaris, lectus non perstrepebat, silebat. "Nunc agnosco, Margari," ait, "prolem meam. Reddidisti mihi natam, cum uxorem viro: gaudeo.--O mater!" inquit Margaris, "virum non dedisti. Hominem putabas, mater, cui noveras partem esse aselli?" Risit mater, risit et Manuel.--"Et haec aselli pars," respondet Catharis, "apte, nata, convenit puellae parti. Spera: caro emenda tibi erat (sic Amores voluere) voluptas summa." Tunc duas virgini dedit nuces saccharo conditas, quatuor Manueli. "Nam tibi, mi gener," inquit, "reficiendae vires; et nervis opus habes." Componebat interim lintea disjecta et turbata. Justina ingemiscit.--"Quid ingemis?" ait Catharis. "Quae haec est pernicies?--Vide, domina," inquit Justina, "crudelem virginis tuae caedem." Multo videt sanguine conspersum linteum.--"In virgine rubra," inquit, "video virginem meam castam et puram. Et melius in caesae virginitatis strage natam agnosco.--O mater," ait Margaris, "pollicita eras nuptias, et mihi et tibi sperabas nuptias: laniena fuit." Osculum dedit mater.--"Forti," ait, "sis animo, et eris, quae memor officii eris. Et tu, mi gener, fortiter feri, et feries fortiter, qui amas et juvenili polles robore." Post exiit. Complexu puellam fovet Manuel.--"Da veniam, hera," inquit. "Pugnandum sic fuit heroi tuo, tecum heroide sua, et in castris tuis pugnanti.--Et do," respondet. "Dolorem intulisti per amorem. Non ita, si minus amares, graviter praeliatus esses. Sed et habeo quo me consoler:

"Referemus ambo nocturni vulnera praelii."

--"Coiverant ante in nobis," respondet Manuel, "animi quam corpora. Sed, uxor mea dulcissima, si me amas.....--Dubitas te amari?" interrumpit Margaris, "marite suavissime? Si dubitas, enecas.--Enimvero, si me amas, quicquid voluero," reponit, "accommoda desideria tua meis libidinibus: accommoda et corpus istud Dionaeum, pulchrum, vegetum.--Faciam," respondet, "et gratificabor voluptati tuae." Sic ictum foedus.

_Tullia._ Per Venerem Adonidi subantem! sedes est Amori regia genialis lectus, in quo vir et mulier cubant. Regnat in ea sede summo Amor imperio. Nam, cum arrectam intercepit manu mentulam, et pro sceptro candentem jactat, et minio rubentem, omnia parent; etiam dissidentium corda parent.

_Octavia._ Roseis in labellis legebat suavians odoros Manuel ambrosiae rores. Sic, in Hymetti montis, thymo et floribus circumvolitantes legunt apiculae mel et favos, coelestia dona. Exsugebat mammarum suaveolentia fraga. Marmoreas et micantes levibus mulcebat alapis nates. Cunnum, inducto indice, sollicitabat subactum, et pavido indicebat bellum. Novos ebibebat ignes. Ignescere coepit et Margaris. Intumescit generosa mentula, et subsultat. Impulit in puellam, ac si eburnea esset, rigidam; ac si fulmen e coelo missum, candentem. Risit Margaris, animos capiens ab insultu.--"Ergo nullae tecum, mi vir, induciae?

"Bella mihi, video, bella parantur, ait."

--"Amore ardeo," inquit Manuel; "compara te pugnae, Amazon mea Penthesilea, aperi Venereum campum. Dubitet Venus cui laurea debeatur: sit inter te et me in suspenso et in incerto victoria." Insilierat in puellam: primo alterove concussu immerserat mentulam in Hymenaei venam. "Hic," ait, "cibus est Dearum; bene est, vorasti; coenabit opipare jejuna, et famem sedabit Dearum cibo." Subagitat, nec Margaridi male erat. Se etiam momento sensit moveri ad libidinem. Dat suspirium venienti prurigini, et osculum ceventi Manueli. Ille concutit, et vi urget. Mox largo deficit puella effluvio, aegre animam reciprocans sub acri equisone, dum currit ad metas. Deficit et post paulo Manuel, Venereo irrorans opobalsamo. Repente mutata est in aliam Margaris: lumbos sustulit, osculatur; amplexatur; iterum diffluit libidine; mirata est se tam cito et tam longe e pudicitia descivisse. Fraudem factam sibi credidit; Veneris cunnum sibi inscienti cum suo esse commutatum credidit, non suo his esse usam in ludis credidit. Nesciebat se tam salacem: nam, intra novem horas, decem peregit suo in agone cursus, indefessa. Ab ea nocte libidine furit. Quaerenti Ludovico ut marito tam mirabiliter mutoniato sufficeret, respondit sibi quidem maritum non sufficere. Itaque nullam noctem, nullam diem coelibem duxit. Noctu Manuelem, diu Ludovicum bellando confecit exsangues. Ante duos tantum dies coepit Veneris pigere; matrem rogavit liceret, seorsim a viro, aliquot per noctes cubare viduam. Tam forti athletae negavit esse se parem. Obtinuit mater. Nuptiis (nam mater retulit) male dicit; virginum innocentiae et quieti bene dicit. Ride, Tullia: per innumeras fututiones ad pudicitiam rediit.

_Tullia._ Commoda via! ah! ah!

. . . . . . . . . . . .

(Desunt multa.)

. . . . . . . . . . . .

....."Et hic me error," dicebat, "impulit in amorem. Credebam bonam, ursa est; castam, lupa est." Mutata igitur mente, etiam mutavit amores. Suis Joannem reliquit intemperiis procacem, libidinosam, impudentem; ad Clementiam convertit animum et amorem, bonam, honestam, ingeniosam. Placuit excellenti matronae praestans juvenis. Sed volebat amorem Clementia, voluptatem nolebat. Volebat diligi, nolebat subigi. Contabes cebat Padillius mentis aegritudine, et ferebat moleste Clementia amantem perire; solabatur, ut poterat, dictis et officiis. "Si me amas," inquiebat, "scelere non contaminabis. Amasti quod bona essem, quod casta; non amabis, si bonus es, cum malam scies et impuram mutatis moribus. Antepono sane honestatem caducae huic vitae; non vivo, si honesta non vivam: satius est mori. At tu (quod alii vulgo non solent homines stulti et spurcitiis inquinati), ama ingenium meum, ama mores." Dictis miscebat oscula, sed sicca, sed frigida, qualia Philistaea Socrati fratri.--"Vis me mori," reponebat Padillius, "saevae probitatis tuae victimam? Cadam lubens. Nam quid honestatem praetexis crudae saevitiae? Scilicet putas amantem honeste posse occidi?" Cum nihil proficeret precibus et querelis, incidit in morbum. Judicavere arioli medici lethalem. Abdita causa, dubii quibus opi essent remediis, imprecabantur Jabalum arti suae nugatoriae. Flebat Remundus cognatum tam praeclari meriti in ipso exstingui juventutis flore; flebat Clementia, quae se sciebat juveni intulisse lethum. Vult Remundus aegram invisat: nam de Clementia, dum vi morbi conflictatur, obmurmuraverat nescio quid, ac si haberet quod cum illa communicatum vellet. Ut videt coram adstantem et lacrymis rigantem ora, subrisit moriens. E cubiculo jubet excedere qui convenerant.--"Non tanti sum," inquit, "divina Clementia; quid mittis fletus? obsequor volenti. Jussisti mori, et ecce morior.--Non jussi," respondet illa; "immo, si quid est mihi in te imperii, jubeo vivas. Si non vixeris, vitae miseram taedebit. Curram ad mortem. Fugiens e vita sequar fugientem me. Vive, mi Padilli, si mortem me non vis oppetere, quae tua, ut dicebas, vita sum, mi amor. Habebis faciliorem: erit quod me laudes, et vitam." Osculum impegit; et eripuit fatis. Repente recreatae aegri vires, et vis morbi contusa. Recepit pristinam valetudinem, et paucos post dies stetit in pedes. Laetabatur Clementia et gratulabatur.--"At enim," dicebat Padillius, "promissa vita, revocasti ab Styge, nec hactenus vitam vidi. Scis quo me pretio redemeris a desperatione. Non amore lucis lucem video: objecisti spem meliorem." Rogabat miseresceret, aut morti redderet. Eludebat illa et vana spe lactabat cupientem. Aberat Remundus ab octo diebus, et contigit a Carolo imperatore evocari Padillium. Legioni praefecerat imperator optimus maximus juvenem generosi et ortus et animi, quam in Italiam mittebat. Antequam proficiscitur, convenit Clementiam: solam in cubiculo invenit, et volentem nolentem opprimit. Conflictus acer et quater repetitus; nox diremit duellum. Vide, Octavia, quid honesta in muliere virtus possit, et laudis amor. Postquam exiit Padillius, poenituit facti. Delictum vidit, quo corpus et animam inquinarat, et exhorruit. "Quid feci scelesta? quid passa sum infelix?" dicebat cum animo suo. "Vae mihi! quae a sublimi honoris gradu, in quo lucebam, dejeci me praecipitem, cum alienae subjeci libidini! Vae impuratae! Audebo coelum suspicere? Audebo lucem videre sceleris mei consciam, et velle videri? Quo fugiam? Sed me misera non fugiam! Ero ipsa mihi et contumelia et supplicium, quocumque iero. O numen, honestas, meum! qui me ferre potero, non ferendum catharma? mortem facilius feram. Moriendum est." Morti se damnat. Reliquo die abstinuit cibo, et noctem egit insomnem, collacrymans, gemens, ejulans. Postera die venit Padillius: sedebat in angulo Clementia; flebat, pugno tundebat pectus. "Mittite, o Superi! dirum hoc in caput," dicebat, "trisulca fulmina. Levate aspectu luridi monstri coelum atque terras." Ut prope factus est Padillius, siluit et turbatum continuit pectus.--"Quid vero," inquit ille, "video infelix? Reddidisti vitam ut tolleres, o vita mea Clementia? Quae haec est mutatae mentis malesana libido?" Voluit et verbis oscula addere. Torve respexit Clementia et indignans repulit.--"Me incestasti nequitiis tuis, venefice," inquit, "et vivere vis? Emori satius est.--Si morieris," reponit Padillius, "habebis comitem: ne dubites. Ergo, sic illudebas credulo? Revocabas a morte, scilicet, ut crudeliori morte perderes? At vide, spes mea, ad saniorem ni redieris sententiam, ni cesses perniciem in te quamcunque moliri, tuis ecce ego in oculis hoc me pugione confodio." Nudaverat pugionem. Metu perculsa Clementia:--"Cave, cave," inquit, "mi Padilli, tale in te quicquam cogites: vivam. Et bona promitto fide; sed nec tu negabis mihi quod etiam flagito; ne neges.--Non negabo," ait Padillius.--"Promitte vero," refert, "et jura te non negaturum.--Promitto," refert, "et juro per Deos et Deas omnes. Si fidem fefellero, iratam te habeam, dea mea; nam malim habere iratos Deos et Deas omnes.--Volo deinceps," reponit Clementia, "amemus alter alterum affectu fraterno, honesto amore." Haesit Padillius et aegre tulit. "At enim," adjicit Clementia, "nisi et tu volueris, me letho das, crudelis. Nam haudquaquam me amas, si negas, sed voluptatem tuam, improbus. Nequicquam contra contenderis.--Te sospitem volo," refert Padillius, "o digna omni laude matrona! Quandoquidem sic jubes, regina mea, obsequor; legem accipio." Ut, pulsis nubibus, gratior solis redit facies coelo sereno, sic, luctu deterso, risit in Clementiae vultu venustas amoenior. Pransit libere et hilare cum fratre qui fuerat amans. Invasere tamen innumerae aegritudines puellam, postquam abiit in Italiam Padillius. Subinde gemitus edebat, et fletus mittebat. Pudebat delicti, pudebat et vitae. At fidei quam juveni dederat memor, in se nihil ultro tentabat. Quatuor post menses nuntius allatus est in praelio ad Papiam esse interfectum, in quo Franciscus rex captus est. Tunc cessit desperationi omnis puellae constantia. Contabuit intra paucos menses immiti dolore; et demum, inedia consumpta, misere extincta est. Expostulanti Remundo cur ultro relinqueret vitam, relinqueret maritum a quo non nesciret se tantopere amari, momento antequam spiritum exhalaret: "Indigna sum," respondit, "tam bono marito; tu dignus es honestiori uxore. Deliqui infelix in te et in me; ulta sum vindex injurias tuas et meas: in hoc equidem laudanda, quod, cum amorem novi me tuum non mereri, morti sceleratam adjudicavi. Miserere et ignosce." Sub haec defecit in mariti complexibus. In culpa, Octavia, foeminam vides; in poenitentia, heroinam.

_Octavia._ Jocaris, Tullia, serio non loqueris. Quis heroida ausit vocare furentem puellam, quam caecus extra se desperationis turbo arripuerat? "Quisque suos patimur manes." Non duxere volentem fata, nolentem traxere.

_Tullia._ Et etiam desperationi sua laus: cum de se et de Republica desperare coepit Cato, manus sibi intulit. Et Catonem Stoici pro fortitudinis heroicae sacro numine coluerunt. Cum desperavit Clementia se honoris posse diutius culmen, in quo sedebat, tenere, contabuit. Digna est, meo quidem judicio, quam honestae ut nos sumus colant pellices, quam venerentur pro meretriciae virtutis numine.

_Octavia._ Et timebat a marito sibi, si rescisset, et metus animos dedit. Currerem ego ad mortem: ferro aperirem animae viam infamiam fugienti.