Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 20
_Octavia._ Delibutus gaudio puer exsilit ad me. "Domina, domina," loquit, "meae me nunc pudet aetatis. Quam turpe sit esse puerum, vere sentio. Impar ero felicitati meae.--Impar non eris," repeto, "si respondes amori meo, qui tua erit felicitas, tuo amore, qui mea erit. Nihil ultra a te mihi opto.--Sed est," inquit, "aliquando praeterea amatorium. Non bene incipiam tyro, nec graviter perficiam puer." Consedimus in lecto; tum ego osculor: incendia mittebant, non scintillas oculi mei. Demisit ille manum in sinum.--"Quid tibi vis?" dicebam; "liberius sane agis quam deceat." Tractat papillas, suaviatur, incalescit; non potui quin amplecterer, ita lepide et festive agebat omnia. Tunc infert sub stolam dexteram.--"Euge," inquam, "quid hac quaeris?--Uxorem meam quaero," respondet; "isthic habitat." Risi:--"Sed non patiar id inhonestum," aio, "si honesta sim.--Tuum quicquam potest esse inhonestum?" refert. "Noli maritum tuum repugnans fatigare. Amori cede.--Cedam," aio, "tam bello, tam ingenioso Amori. Tua sum, mi Amor; nec amplius mea sum; tibi vivo." Errabat interea puerilis manus, non docta Veneris viam. Paulo supra genua haesit; post femora pererravit, et nates laeves, Tullia, et molliter tumentes. Nec ultra audebat; pueriliter omnia.--"Scis usum," ego ad illum, "mi Cupido, corporis tui et mei?--Videor mihi scire," infit, "sed pro certo non habeo, an certo sciam. Vidi in tabulis pictis Veneris histrioniam.--Dignus eras," subjicio, "pulchriori quam ego sum. Cape quae voles, utere, fruere; age maritum." Educit e carceribus mentulam. "Quid de hac re tam lepida fieri speras?" inquam.--"Quid jubebis id fiet," reponit. Praeludebat, inflammescebat. Sensit sibi facem Veneream ardere et turgere libidine. Genibus accidit; rogat ignoscam, si quid inepte fecerit nec satis urbane. Laeva mox resupinae revolvit ad pectus tunicam, et citus manum admovet pubi. Primoribus digitis tractat lanuginem, scalpit rimam, metitur igneam.--"Dic, sodes, mi amor," inquam, "quid quaerit hic sibi passerculus?" Nam arrigebat.--"Puto," respondet, "nidum quaerere, quem teneo manu.--Sine," repono, "sine hic evolet.--Et ecce," ait, "evolat;" et alacri se cursu feminibus inserit meis divaricatis. Ah! ah! ah! ostendebam milvio pullum.
_Tullia._ Per Genium meum! prurit insolitum quid ingeniosa haec narratio. Mira es nugarum artifex:
In tenui labor, at tenuis non gloria.
_Octavia._ Adhibet anhelans puer pugionem vaginae.
_Tullia._ Mutinum crassum, longum?
_Octavia._ Crassum ut habes pollicem; longum sex pollices. Fidem habe mihi: convenimus belle alter alteri.--"A regia aberras voluptatis via," dicebam. Manum porrigo caeco passeri, auspex et dux. Init libidinis viam tenebricosam.--"Nunc fortiter percute, mergere, caede, macta," subjicio. "Sic haec res agitur." Tunc adegit ensem suo nisu, excepi meo; peni favebam susurro.--"Me laesum," inquit, "intus sentio; quid vero id est?" Pressit suspirium, et momento subagitare ille, comprimere, concutere. Cevebant trepidanti oculi et mens. Ego succutere, contra niti; sed et subabant mihi, intra pectus, cordis intimae fibrae. Adulabatur haec cogitatio voluptati, venisse Amorem in amplexus meos. Innectebam ulnis incubantis marmoreas nates, et micantibus urgebam suavium alaparum velitationibus. Audivi Hymenaeum ex fervidis lumborum anfractibus cachinnantem, et anhelantem Venerem. Resoluta sum in effluvium; nondum puer: nec calida suavia et humida, nec blaesa murmura, nec spissas compressiones, nec innumerabiles in una voluptate voluptates satis tibi, mea Tullia, fando explicem. Cogita Psyches cum Cupidine concubitum: is fuit meus cum Roberto. Illi ego pro Anima: is ipse meus est Amor. Tandem connivere puero oculi, attolli, circumagi, deficere deliquio; patranti subsiliebat intro cauda; nova exagitabatur intemperie; intremiscebant comprimenti celeres lumbi; extra se ponebatur, inopina mentis vertigine. "O domina, o regina," inquit, "elabor e vita! quid id novi?" aiebat. Impingit osculum et momento colliquescit. Postquam perfecit, foveo languidum in sinu. Oscula osculis, suspiria miscemus suspiriis.--"Fuit tibi quicquam meum dulce, marite dulcissime?" dicebam.--"In hac voluptate," respondet, "omnes sensi voluptates. Vivus es, Octavia, summi boni fons.--Velim tibi esse," inquam, "sic et mihi egomet ero. Recrea vero exhaustas vires brevi somno. Qui nos viderit, me Cypridem credet, te Cupidinem in matris dormientem gremio.--Non opus illi somno," reponit reversa Manilia. "Basiorum, sine fine, odoros purpureis tuis in labellis flores legat. Id illi opus est." Post egregium par perducit ad matrem. Advolat mater in complexus pudore offusae.--"Quae haec est," ait, "moeroris species? Te pueri piget, Octavia, tam venusti? Pudet, Roberte, libere lusisse in puella tam formosa? Infeliciter cessere hae nuptiae? Abfuit Hymenaeus? Non favit Cupidini Venus?--Quin imo," reponit Manilia, "feliciter acta sunt omnia, quae fieri oportuit nuptias facientibus. Bellissime praeliatus est in virgine tua Robertus meus; habes generum, et hic uxorem.--Bene est," inquit mater; et repetit adulans suavia. "Laudo," subjicit, "athletas fortes et pugnaces. Cessit utrique victoria.--Sane victum me fateor," refert Robertus; "Martem pugnando vinceret.--Sile, tam nugax quam pulcher; sile," aio, "qui praelii refers vulnera, sed honesta.--Sed ipse proprio mucrone," infit puer, "vulneratus sum, et tuo balsamo oblitum et curatum vulnus." Ridebat mater; affertur lauta gustatio. Propinavit mater amantibus et salaciae; Robertus Junoni reginae suae Semproniae, et Hebae Junonis filiae. Id dices, Tullia, a schola ductum, sed et ductum ab amore. Rogavit mater an bene haberet.--"Roga Octaviam," respondet, "nam, me si ex animo amat, bene habeo.--Bene habes," repono, "plurimam places.--Per te, dea, verae subii voluptatis delubrum. Ingressus sum ad vitam, quae illic condita delitescebat.--Et sane," ait mater, desiisti puer esse, vir factus es: vexit te momento Octavia ad virilem aetatem. Male, male illis sit qui Verticordiam dictam Venerem, quod ad pessima quaeque hominum convertat mentes, mentiuntur! A nugis vertit ad seria; e puellarum et puerorum manibus bullas excutit et puppas, concutiendo, et succutiendo." Tunc demisit puerum ad Academicos. "Ut in Venere ante annos venit sagacitas, sic veniunt et cani. Nolo puerum," mater ad me, "ante mensem videas. Nolo corrumpi et insenescere in amplexibus tuis; post id temporis, cubabit tecum. Gaudiis tuis tota nocte potiore. Sed contumax illi spiritus, nec regi facilis; pulcher est, sed etiam ferus. Succensui ante hos dies, quod terrae filius, nihili puer, auderet nobilibus, apud Academicos, pueris aequalem putare se et gerere.--Erras, Domina, respondit; qui carus Octaviae sum, sum jam nobilis, jam comes, jam marchio, jam sum et dux et princeps.--Jubeo venerari in Larario Superos:--Nullo amplius egeo, dixit, Superum beneficio; superest nihil quod ab iis petam, quem amat Octavia.--Hortamur incumbat assiduus et solers litteris. Respondet scire se abs te amari, praeterea velle scire nihil; qui sciat tibi se placere satis doctum esse." Ad haec ego.--"Facio nocentem, mater, et per me veniam consequatur." Ergo advocatus est domum praestituta die Robertus. Coenavit nobiscum. Finitis epulis:--"Cubabis," mater ad puerum, "hac nocte cum Octavia. Sed hanc dico legem: caste et pudice agitetis noctem. Legem accipis, Octavia?--Accipio," inquam; "sed lex haec stat in ancipiti.--Interpretem agam," reponit Robertus.--"Et volo agas ut commodum tibi erit," ait mater, "dum tamen, ut fit, interpretando non corrumpas, non aboleas legem." Coenavimus opipare, et magna matri cura in coena optimis muniri dapibus Roberti armamentarium: nam a Cerere et Baccho Veneris arma. Procuratis corporibus, itum ad quietem.
_Tullia._ Item ad pugnam. Sed disputat de opportuno Veneri tempore Cheronaeus, ut ne vires infringat. Cum lungo refectae sint somno vires, indulgeri posse Veneri ait, experrectis anima et sensibus. Sed stulte facere opinor barbatos illos philosophos, qui prurientibus audent mentulis leges scribere et cunnis, uno decumbentibus in lecto. Scribant et de sistenda coelorum vertigine: nam ut caeca mentula, sic et surda est. Nec illi dantur verba. Socrates aut Zeno qui non riserit, suos si inter discipulos arrectas viderit stare mentulas, arrectis auribus, si viderit Priapum et Conisalum diva Philosophiae praecepta aperto auscultare capite? Praeclarum spectaculum! Ut cyathos numerant pueris nutrices et bibere ultra vetant, sic et inepti suas mentulis fututiones et ultra vetant. Cur et non leges in medium posuere miseris mortalibus, et despuendi et scabendi? Num satis infelix hominum vita saevis visa mentibus, nisi rigidae induerent catastae sensus et animam? Fatuis, Octavia, irascor homuncionibus. Nam si audaciam effrontem ademeris et gravitatis falsam speciem superbientibus, nihil praeterea invenies quod lixae non sit, et mediastini in lutulenta plebecula. Illis nec genius nec ingenium, sed audax stoliditas et irrequieta ignavia.
_Octavia._ Aloisiae maritus, suadente Pelagio, id consilii ab hinc quatuor cepit menses, quod sanus laudarit nemo.
_Tullia._ Quid consilii cepit?
_Octavia._ Decima tantum nocte salacem init et libidinosam, reliquas coelibes in lecto agit; vidua prurit, cui non vivit maritus. Et superstitiosus factus est Caviceus: mecum est infrequentior, nec impune tulit. Sitienti si non dederit bibere, cui id muneris erat, probro quis verterit sibi dedisse ipsum, aut a quovis cepisse dante, sitientem?
_Tullia._ Marina Genovefa Pimentelia, alieno aere merso opibus clara, Federico Mendozio nupsit. Induxit haec in animum, annis et specie florens, semel atque iterum corporis sui singulis facere mensibus copiam juveni. Nec movit adolescens amore ardens puellae animum. Quos tulit virtus inepta fructus? Scelera peperit. Omnes, intra mensem, uxoris ancillas quinque numero corrupit Federicus: utero gerunt. Quid Genovefae Lionella mater? "Tu ipsa," dixit, "lenam egisti infelicibus puellis; tuo periere lenocinio. Virtus haec tua tetrum desinit in scelus: pietatem credebas amens, lenocinium erat." Vim timens sibi Galliena a Luitprando marito, subligaculo corpus nocte induebat, ita consuto, ut nulla pervium parte esset, nec peti posset. Similiter domum implevit libidinibus adulteris. Age nunc, o supina et inconsulta sapientia, illude incautae facilitati! Quos edis ludos pollens dolis? Sed haec ad mores pertinent, quae hominum figmenta sunt. Natura ad Venerem alii proclives, alii segnes. Quorundam vix sedarit taurus famem, ut de Milone Crotoniata ferunt; satis aliis est mica panis. Aliis cyathus sitim exstinguit; aliis ne quidem triental. Eodem jure, sive edant, sive bibant, omnes conseri homines, quid injustius, quid stultius? Ita sunt quibus ad decem dies infringit libidinis nervos coitus unus; aliorum vero ardet, nocteque dieque, in medullis invicta libido: uno irritatur coitu, non mansuescit. Haec pendenda erant ea in trutina, et libranda ab hoc examine. AEtatis et habitudinis habenda erat ab his pecudibus ratio; sed ratione duci non solent. Medici fatentur certas nullas posse induci leges. Naturae tamen convenire putant primum valetudinis curam non negligi. Bona sine valetudine, vita sepulchrum vitae est. Igitur damnant Epicuri sententiam, morosi hominis, ad vitam Venerem non pertinere, nec felicitati conducere. Noxiam tamen aiunt pueris et puellis, qui ad perfectam aetatem non pervenere, et provectae aetatis senibus, qui jam a vita decedunt, si sit frequentior. Uno quoque mense et his et illis colenda semel Venus in illa ascendente, et in hac labente aetate. At cum floret aetas, vigent nervi, firma sunt latera, ad quartum quintumve duellum descendi, sine ulla valetudinis laesione, potest. Apud Lacedaemonios lege cautum, quisque ut vir ostenderet quinquies se per mensem uxori virum esse, quinque militaret uxori congressibus. Nam ducebant etiam uxores, qui non adoleverant, nec tamen ab hoc immunes vectigali. At enim ignavus est et impius, qui altero quoque die Veneri non facit, si nihil ultra lumbis et lateribus exspectet ab annis. Uxorem duxisti, o tu quisquis es; debitor factus es uxori: solve, malae vir fidei, solve quod debes. Solve, aut cede bonis, et bonorum potior pars uxor. Duriora excogitavit marcescentium Philosophorum amens meditatio, sedula stultitia. Ride, Octavia: leges tulit quibus rite et honeste, ah! ah! ah! subent et ceveant. Vetant veternosi rapidos cieri motus; vetant novas indui figuras. Castam et honestam negant esse posse
... ingemente quae thoro, Juvante verset arte mobilem natem.
O graves et sapientes legislatores! Audisti de mulierum Senatu Romae? Vocabant Senatulum. Clarae nobilitate et usu rerum matronae senatorio fungebantur munere. Conveniebant, disceptabant de rebus nostris. Erant earum judicia ac si sancita essent jure publico. De lumborum officio, de figurarum varietate, de vegeta inertive libidine, consultae venerabiles matronae a Messalina Claudii imperatoris et omnium uxore, sic censuerunt: "_Quandoquidem constarent intima et extima in homine omnia septenario numero, et homo fingeretur coitu; si ad septimum una nocte eatur coitum, id jure fieri, nec ultra peti posse. Qui velit mulierem non moveri, Venerem mortuam velle: mutuos motus Veneri esse pro anima. Figuram quae cuique commoda esset, probari. Id jus in omni Amoris regione, quod amor mutuus constituisset, servari debere. Summum in amore imperium ad voluptatis numen pertinere; illius esse leges condere, et conditas interpretari._" Id fuit Senatus consultum, Octavia. Itaque plures, una nocte, peragebat Messalina viros indefessa. A nullo unquam exegit stipendium, quod sponte quisque non inferret. Die facto, quatuor supra viginti e myrto et rosis corollas Priapo, Marsyae et aliis ridiculis Diis dedicabat victrix: erant singulae parta victoriarum praemia. Theodora, Sigismundi imperatoris uxor, Messalina altera, lumbos et artus heroum suae aetatis frangebat in hac palaestra: uno hippubinos et lastauros hauriebat, vorabat succussu. Sempronia, mater tua, duodecim cum Chrysogono confecit vehens curricula, uno spiritu. Palaestritas tenera ego fortes confeci quatuor intra paucas horas. Sed ita est, Octavia, hebescit et stupet, post sex septemve pugnas, si acriter pugnatum sit, exhausta Venus. Ultra honesta non vivit libido. Similes dicebat Victoria, consobrina mea, eas foeminas quas nulla caperet Veneris satietas, vinosis illis ganeonibus, quos musto non madidos, quos nulla siccos videt dies: ut his in Baccho nulla, sic illis nulla in Venere voluptas. Pessimae assuetudinis et hos et illas misere vertigo agit. Ideo putres non commoventur; acri attamen hilarescit motu Venus. Ceventis concussu, subantis successu, eliciuntur calentes ex utriusque corpore igniculi; si absint, friget Venus. Sic superest libido sibi, sic laeta reddita letho.
_Octavia._ Cui bellum videri possit cum marmorea rem habere Phidiae Venere? Cui imbellis placebit Venus, et id placebit.
_Tullia._ Nugantur, nescio qui inepti, in umbilico sitam esse et sedem habere libidinem. Utrique sane et viro et mulieri, in motitatione, subagitatione, frictu, concussu et succussu, vere consistit. Sed sua est ars et ratio his commotionibus: ut principio lente surgant, post ferveant, demum desidant, ut, pacatis post tempestatem ventis, commoti desinunt fluctus. Sunt haec tua, cujus in agilibus lumbis laus micat mirificae mobilitatis. Nec Thais, Octavia, hanc praeripuerit tibi laudem. Sed quod ad figuras, censeo ego quidem liberam cuique esse figurae facultatem, quae concinnior videbitur. Nemo narrando dixerit figuras omnes, nec posuerit ob oculos pingendo. Mutari amat Proteus Amor. Rabiosi illi Solones de his sermonem haberi, tabulas pingi inhonestum latrant; damnant. Sed de omnibus duelli et pugnae figuris disputari non damnant. Quibus itur ad perniciem humani generis, non stomachantur; quibus ad procreationem, irascuntur. O feras bestias! malunt interire variis artibus humanum genus, quam nasci. Laverniones luctum amant et lethum; lucem odere et vitam. Quae dementia! quae impotentia! Sapientiores Lesbii erant, inter Graecos ingeniosissimi. Nam Sappho Lesbia fuit, decima Musa. Varias, etiam non suetas, in Venere figuras insculpebant nummis, quos publice cudebant. Publicum id erat authoramentum. Vidi ego Romae, in domo Ursinae, nummos duos, alterum ex aere, alterum ex argento, in insula Lesbo, ut dicebat, cusos. In altero Sappho nuda, cum nuda puella, tribadico confligebat duello. Vir nudus in altero, dextro nixus genu, puellam sustentabat nudam, et pilo figebat, divaricatis femoribus faventem.
_Octavia._ Ille, genu flexus, Veneri supplex faciebat.
_Tullia._ Haec lumborum nisu petebat coelos, sublata in aera. Per nummum oblongum Venereum tuum! Octavia, his ex nummis ars petita talium figurarum, ut ex appensis tabulis in AEsculapi et Apollinis templis ars medica. Hos prae oculis, mea me si non fallit opinio, habebant, et in manibus, Elephantis Milesia, Philaenis, Hermogenes Tarsensis, qui scripsere his de nugis eruditos libellos.
_Octavia._ Aiunt vero Elephantida apud Milesios probam et pudicam fuisse matronam; sed quod ingeniosum, inter litteratos, cepisset inimicum, hunc impudicum perscripsisse libellum, et matronae nihil tale cogitanti adscripsisse supposititium partum.
_Tullia._ Sanus non est, qui cum eruditis exercet inimicitias. Ulcisci suas possunt injurias, per omnem aetatum aeternitatem. Quas pingunt tabulas, annos illae ferent quos Zeuxidis et Apellis non tulere; ab annis vires capient et dignitatem. Sed et est Italos inter homines divini vir ingenii, qui his de ludicris amoena conscripsit Colloquia. Demum, ut ex omni terrarum parte itur in coelos, sic ex omnibus muliebris corporis partibus et inflexionibus summam itur ad voluptatem, Veneris coelum: non una via itur. Labella rosea, papillae niveae, manus lubricae, nates laeves et teretes via sunt ad meliorem partem; et posticae qui Veneri faciunt, in anticam veniunt litatum aedem.
_Octavia._ Apage, apage his a spurcitiis. O coenosam libidinem!
_Tullia._ Nec Oceani aquae eluant, nec Phlegethontis ignes. Non, si terra miscebitur Tartaro, satis supplicii scelerati ferent paedicatores. Portentum! Rem ausus est clari vir ingenii, Joannes Casa, pulchro libello tam foedam commendare. O tempora! o mores! Nam Italis foecunda est facetiarum seges in hac libidine. "Sunt variae rerum species." Alii puellam quaerunt in puero; alii puerum in puella: alterum in altero sexum. Male pereant perditi! "Vir nubit in foeminam; Venus mutatur in alteram formam." Scantinia jam lege id apud Romanos turpitudinis erat damnatum. Sed paederastas mutari post fata aiunt Pithagoraei in scarabaeos. "Honesti Colei Lanuvini; Cliternini inhonesti." Vetus id adagium. Male pereant qui amoris arma malis his artibus in Amorem converterunt, qui Venerem perdidere per Venerem! Cotytto his Dea, Opici his magistri. Omnia inter animalia homo solus illudi corpori suo patitur; tantum non publice prostat. Audi Plinium: "Uni animantum luctus est datus; uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra." Et alio in loco: "In hominum genere diverticula maribus excogitata; omnia scelera Naturae."
_Octavia._ Et crescit novo scelere indignatio mea. Accipe insidias. Formae florentis difficilis tuitio.
_Tullia._ De Roberto intelligis?
_Octavia._ Finita, ut dicebam, coena, voluit mater Robertus et ego libere colloqueremur. Secessit; consedimus. Tunc ille:--"Ecce me, Dea mea, alieni spiritus afflatu contaminatum. Parum abfuit quin reciperem me ad te uxor factus." Vultus dicenti rubore suffunditur. "Amat me Joannes Ludovicus Vives. Quintilianum vocant. Amant Academici reliqui; nihil praeterea dicunt in vita esse quod ament. Varium est et dolis aptum amoris ingenium. Jacebam pronus in lecto, nocte concubia. Invadit Ludovicus; palpabat nates, somno solvor.--O quales optet, dicebat, moechus Ganymedi Jupiter! Tales nec in Hyla arsit Hercules, nec in Antinoo Adrianus. Tales erudita praeferat libido Hebes niveis mammis et pectori. O si commodentur Veneri meae! malim quam ipsam Venerem.--Suspirium duxit, osculum impegit. Offerebat stuprum; repuli; minatus sum conquestum in me intentatam injuriam.--Sed, pupule, adjicit, Margaris meos non sprevit aestus, sodalis tui, sub his tectis, Roderici marchionis soror, pulchra, nobilis, ingeniosa, litterarum amans, sexdecim dea annorum. Haec non sprevit amores meos.--Basium dedit, veniam petiit, abscessit."
_Tullia._ Homo est venustus Ludovicus Vives, urbanus, doctus, nec aetatis provectae. Scies quid factum sit cum nobili virgine, et ridebis. Qui odio indicto aversi fugiunt a puellis, velint nolint, fugiunt ad pueros. Genuit Amori Amor homines et foeminas; genuit sibi. Amore per Amorem sati, Amori nascimur. Infunditur Amor cum sanguine in venas. Tolle Amorem e rebus, et res e Natura tolles. Amamus vel inviti, ut amamur. Hinc fit, ut qui nolint amare quod licet, ament praecipites quod amare turpe est. Nosti Justinam Gomeziam, magni inter Vestales nominis? Amat perdite Alphonsinam Albuquerquiam, Joannam Meneziam, et Antoniam Castrensem, eodem in contubernio. Ut amat, amari se non negavit. "Haec adyta," dicebat nudiustertius, "quae credunt consecrata pudicitiae, pulso Amore, pervadit alia sub forma Amor. Obnubimur velo: obnubitur nobiscum Amor. Fallit oculos, nec videtur. Vivit in medullis, latet in venis. Perfluit venas sanguis, in nostra nec est potestate quin perfluat. Incendit Amor venas, nec nostra est in potestate quin inflammante calefiant Amore venae. Quandoquidem ultra non licet, amamus inter nos, et amamur. Animae cibus Amor. Sunt qui sitim ut sedarent, lotium ipsi suum biberunt: sunt qui, adurgente fame, sua ipsa membra morsu laniarunt. Non dissimiliter, si foemina viro, si vir negatur foeminae, ardebit vir in virum, foemina in foeminam. Qui Natura ferebatur Amor in alterum sexum, interclusa via suum incestabit. Exoneranda est tibi vesica: vetant? meies tamen. Vestes foedabis, si desit matula. Et mulier matula est. Micturit tibi amor: scelus est micturire? nihilo tibi minus meiet Amor. Quot insaniunt in hac libidine pudicitiae, quam avari aut erroribus ebrii probant, Natura non probat! Venustis illis et aureis temporibus, rari erant iique affecta aetate, qui hoc profiterentur sapientiae genus. Morum habebatur ratio. Rem ridiculam! A sene effoeto et marcido qui adolescentis operas et pensum exiget, non sapiet: qui juventa velit florentem et viribus pigra mersum videri senectae hyeme, sapiet?" Sed perge dicere, Octavia, meliori nata sub sidere.
_Octavia._ "Per oculos tuos, mea sidera!" dicebat Robertus, "cavebo diligenter ne quid admittam in me flagitii. Novam mihi nova virtute creabo laudem. Tuus merebor videri."
_Tullia._ Clamant multi nitentibus ad virtutem adolescentibus obicem esse consuetudinem cum puellis. Nae caecutientes errant. Vidi quos honestarum, ut sumus, usus ad meliorem convertit frugem, cupidinarios, aleones. Invenerunt, cum voluptate, veram honestatem. Quod ipsa non fecisset per se virtus, hoc fecit auxilio. Placuit virtus qua se noverant placituros. Erant corruptissimi in urbe vicina adolescentium mores. Damnavit mulcta indicta Senatus meretricias libidines, lenonum artes; sed facilius sine aeris quam foeminarum usu vixerint adolescentes. Convertunt ingenuas in puellas oculos et amores. Excipiebant, parentum jussu, laeto vultu qui ad honesta tenderent; contemptui habebant qui mutari nollent. Ingeniosae mulieris suadent illecebrae, quod Plato non suaderet. Annus nondum, praeterierat; mutatis repente moribus evasere in masculam virtutem, Epicuri de grege porci. Praelucente spe, quam ocyus concipit qui amat, quo non sequetur virtutem, vel ad dumeta ducentem, vel e scopulis vocantem? Alter per alterum mitigandus sexus, non alter semovendus ab altero. Praeeuntes sequentur viri foeminas, vi Naturae ducti. Si sint bonae, duces erunt ad laudem; si malae, auspices erunt ad turpia. Nunc sequere orationis filum.