Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 19
_Octavia._ Ut pervenimus ad speculam, videmus Chrysogonum lectum versus, qui in angulo erat, divam suam, nam sic loquebatur, manu ducentem.--"Quid, diva mea," dicebat, "nunc putas esse rei Theodoro cum Octavia?--Scio," inquit illa, "nam audivi vocem, ac si vim pateretur, ingemiscentis. Puellam docet difficili via ire ad gloriam, et gaudeo.--Haudquaquam," reponit Chrysogonus; "conto cubitali miseram discindit. Hinc clamor. Conjecissem etiam fidum sodalem in amplexus tuos: amor non admisit cogitationem, qui in te est meus. Marito irascor tuo et invideo, quod gaudiorum habeam participem. Suasi puellam insidiis petat, sciebam repulsam non laturum." Dicens projecit thoro corpus resupinum. "O coeleste delicium meum!" dicebat, "osculis instilla amanti amoris furores. Irrita nequitias in me tuas ingeniosa et petulans.--Male sit isti vesti detritae," respondebat mater, "quae desideriis negat amatum pectus, quae vili segmentata centone, Philosophica caligine tot involvit venustates! Discutiam ego has nebulas, quae te, lucem meam, mihi obscurant. Quam altius potero stolam istam revolvam muliebrem. Male sit sartori! Quo vestes hae fluxae et longae pacto philosophum decent, quae hominem non decent? Qui vere homo sit, longa mentula decet, non longa vestis." Assurgentem viri nervum levibus appetit talitris, miscens suavia. "En," dicebat, "insultantem pudicitiae salacitatem; en superbam illam imperatricem mentularum! En, ignava et vecors languet. Ecce vero, o veternosa mentula, cunnum qui te provocat ad duellum: laeva hac mea feciali bellum indicit.--Denuda pectus, regina mea," refert Chrysogonus; "et potes, quandoquidem fluido illo praecinxisti artus supparo. Expedi papillarum lacteos orbes; et cycladem, si vis ab omni parte esse beatum, dejice. Pulchrior te pulchra eris, si nuda eris. Ornatior es propriis dotibus, quam ut mundo ornatuve egeas." Obsequitur: deponit supparum et cycladem; interius supererat indusium. Jussit deponi Chrysogonus: defluxit ad pedes, et purpureo pudore suffusae sunt genae honestae matronae.--"Quo majori cumules ignominia," inquit, "quid praeterea imperabis, o here, cui vendidisse videor animam?" Corpus mecastor illi pulchrum et nitens.
_Tullia._ Scio.
_Octavia._ Impatiens morae Chrysogonus: "Exuisti vestes," inquit; "nunc figuram illam, Sempronia mea, qua nosti tantopere delectari me, indue." Exsilit in supinum, et sedens observat spiculum candens; divaricatis femoribus vibrat ipsa in se sua manu. Tunc Theodorus.--"Haec me rei imago," inquit, "implet amore et furore. Abeamus, Octavia mea, res acturi nostras, non saxei." Abimus; conjicit in lectum, et opportuniori, quam fueram in prima coitione, collocat situ. "Vide, Octavia, quicquid id est" (pilum librabat laeva): "cum videris, non invidebis matri Chrysogonum suum.--At subit," refero, "curiosa libido. Cedo, emetiar." Credes, Tullia? Tredecim ad summum mucronem pollices longum, minabatur crucem miserae, crispanti actitatione.--"Metuo vehementer," aio, "haec ut ne trabes, ut longa, ut crassa est, mitti possit in contignationem meam. Experiar; sed, per Venerem! subi, non perfringe; illabere, non irrumpe; lude, non lania." Ostio admoverat catapultam; jam in oppugnatione erat arcis meae. Tollo femina, impellit balistam: nec tamen movi. Incumbit totis viribus: nec tamen movi. Disjecta, discissa et perfracta intro sunt omnia. Intimus uteri sinus dire pulsabatur, et, enixa vi adacti caudicis, concreta solvebatur arcis compages. Revello pilum a vulnere: vix ligabam ferocientem digitorum vinculo,
Tantae molis erat!...
Comprimo actutum, magnoque depluit opobalsami imbre; affectum crudo vulnere laesae vulvae sinum suavissime demulsit. Mota ad libidinem, incredibili cum titillatione remissa sum. Nunquam, mecastor, addidit mihi, majori cum voluptate, sitiens vulva Veneream ambrosiam. Ut juvit esse, ut est, bibulam!
Ego vero, dato osculo, jam inutile excutio pondus; me laeta subduco. Barbam viri ridens fervida capio manu.--"Hac displices libidini meae," inquam. "Cedo, agedum, hanc demetam longam, hircinam, aheneam barbam;" et admoveo forcipem.--"Cave sit," exclamat, "nec feceris; si demeteres, et laudem demeres. Ne feceris, fatua. Nam haec sapientia nostra maxime in barba consistit, non ita in moribus; barbato hac aequamur Jovi et Consentibus Diis. Nam Medioxumi, et plebs deorum imberbis est. Et decet barba viros graves et excellentes. Decet imperatores haec barbae longae et hispidae dignitas. Vidi olim, Archimandritae Sandionysiani ostendente vicario, Dionysii Areopagitae (nam jactitant) Graece scriptas commentationes ab Emanuele Byzantino Imperatore, ad Carolum Calvum missas dono. Depictus est Emanuel in fronte libri, cum conjuge et gnatis. Sed Emanueli longa barba, et ad medium pertingens pectus. Compactus praestanti arte liber gemmis olim et auro opertus erat; probi monachi aurum et gemmas detraxere, barbam Emanueli non detraxere: aurea non erat. Non defuisset, apud Dionysianos, barbae aureae suus Dionysius, ut Apollini Syracusis non defuit." Haec Theodorus.--"Nec ego," inquam, "hunc tibi violabo barbae honorem. Habeto per me salvum, qui pauper et inops tot me bonis locupletasti, tot Veneris bonae crispantibus opibus."
_Tullia._ Nec capere, inepta, poteras totam felicitatem tuam. Sed arrigit tibi ad undecim pollices Caviceus.
_Octavia._ Nugae! novem non superat. Quid id ad Chrysogonum?
_Tullia._ Pertunda mea! Cur tam bellae non contingere dotes, vel Calliae, vel Lampridio! Fruerer, fruerer!
_Octavia._ Enim vero conferre dicebas ad mulieris pulchritudinem, illi ut modice hiet ad rorem concha. Crassioris igitur nulla mentulae laus, per quam sua cunno laus servari non potest. Utcunque angustum sit id iter, quo ad voluptatem descenditur; res Veneris gratiores nunquam, quam cum sunt in angustiis. Hinc facete dictum a Joanne principe, qui et mastupratorum princeps, in sua sibi manu qualem vellet invenire cunnum, nec laxum, nec salgama exhalantem.
_Tullia._ Et praeterea commendant Veneres, qui non omnino inter femina delitescat conditus; novem decemve distet tantum pollices ab umbilico. Demissa plerisque puellis ita fugit pubes, ut aversa videatur ad Venerem via. Difficiles cum illis concubitus. Non potuit Theodora Aspilcueta, nisi posito pectore et sublatis in genua lumbis, devirginari. Frustra supinae vir insudarat superfusus: operam luserat, oleum perdiderat. Demum sub elato aliquantum colle subsidat, velut sub promontorio, cymba. Haec si conveniant, quae pulchra videtur spectanti, et pulchra sentietur ab ineunte. Sed et interdum laborat vitio, quae arcta est. Nam audivi jureconsultos dicere mulierem ita arctam, ut mulier fieri non possit (sic loquuntur), sanam non videri. Quibus virginale consertum concretumve fuerit, infausti id esse ominis plerumque solet. De Cornelia ferunt adeo arcta genitalium compage natam esse, ut difficillime mulier facta sit. Necatis Gracchis, infelicior visa est, quam felicior visa erat editis. Quae de obsignata dixere virgine, ea falsa omnia et perniciosae ad imposturam artes.
_Octavia._ Etiam aiunt os superius testem esse inferiori. Cui enim os parvum loquenti, et esse jactitant os parvum futuenti.
_Tullia._ Nugae! Et nugae quae hi garriunt Amoris geometrae: medium cujusque pedem puellae mensuram aiunt esse ostii, quo scilicet itur ad divae virginitatis sacrarium. Nugae! novi cui parvum os, parvus pes; grande et araneosum jacet spelaeum atra inter inguina. Certa nulla constat ratio. Haec constat: cuique uni probe machaerae convenit haec vagina; ita Natura est comparatum. Si tenuis machaera, comprimit ultro se vagina laxior; si rudis et immanis (Durandaliam aut Flambergiam adhibe), dilatatis haec vagina fibris excipit gratulantem gratulans hospitem hospes.
_Octavia._ Se res sic habet, et experior. Statui certe nihil potest, per Priapi coleos! Si roborascenti terribiles ramo omnibus non sunt apti mulieribus, sunt uni et alteri. Habuit prominentissimi penis domesticum Heliogabalus. Onon vocabat. Apud Pygmaeos ad pedum pertingit malleolos. Si nostris ad genua hominibus propenderet, nullum putas fore hujus balistae usum? Erras. Sed enim multo major est hominum numerus, quibus ultra octo septemve pollices non excurrit: hic communior modus. Quid faceres? nec etiam sunt nihili, et nulla in gratia apud Venerem. Aliqua florent, quibus id non est peculii, et hos commendat Hymenaeo sua laus. Dux Ferrandus et Vastius marchio magni sunt nominis viri, nec magnae tamen mentulae, qua parte viri sunt. Illis conjuges et liberi. Vastio uxor formosa et ardens bello, liberi venusti et summae spei. Ea crassa est satis mentula et longa, quae amantis et amati peculium. Ab eo omnia placent, qui vere placet. Maluerim mea in cymba ab amico infigi aciculam, quam ab alio trabalem clavum. Experior etiam ego, Tullia: nam pulchrum in sinu foveo columbulum Dionaeum. Puer, cui fingendo Venus et Gratiae posuere operam, silente nocte ludit in sinu meo: et penis illi nec longus, nec crassus. A nullo tamen majores cepi voluptates; illi sum voluptatis cumulus, et ille est mihi.
_Tullia._ Quis ille est? quid narras?
_Octavia._ A matre accepi dono, pulchros delectum inter pueros. Parens illi Manilia, soror nutricis meae. Quartum supra decimum annum, a die mensis Septembris vigesima, complevit; ephoebus quem forma praeferas Phoebo.
_Tullia._ Vidi formosissimum puerum. Educandum Sempronia dedit Academicis: doctis viris, quae magna laus est; et probis, quae plurima.
_Octavia._ Nihil, Tullia mea, te celabo. Nam cum exsudantia e suis corporibus infundunt in nostra amatores libidinum momenta, dicunt se frui nobis. Ita et ego, cum secretissimas animae cogitationes in tuam instillo, fruor anima tua et te. O dulcem fruitionem! O delinificam spiritui meo Venerem, in hac animorum conjunctione!
_Tullia._ Te credidi, voluptas mea, non alteram esse me, sed unam me. Effudi tuos ante oculos meas omnes libidines, nec puduit. Induxi te in intimas pectoris fibras, nec poenitet; loquere.
_Octavia._ Audies suo loco. Postquam de pulchritudine amoena dixisset multa Alphonsus, surrexit in pedes Aloisia:--"Vultis," inquit, "dicam ego quae censeo? Os ingenuum, nescium fraudis pectus, cunnum nec dantem, nec negantem, mobiles lumbos, ingeniumve versatile, id veram esse pulchritudinem censeo. Censebit et mecum pruriens Socrates." Cum diceret et rideremus, pultant ad fores. Dii boni!
_Tullia._ Qui pultant?
_Octavia._ Cum Chrysogono Theodorus. Ut vidi, ut perii. Salutavere Eleonoram. Ad me limis Theodorus respexit oculis, et salutavit connivens. Advolat in amplexum Chrysogoni Alphonsus. Me Theodorus, sermonem de sermone serens, perducit in hortos. Laudat formam et juvenile decus; majorem in me spargit florum copiam, quam in hortis erat.--"Cum te video," dicebat, "amor meus novos concipit ignes. Te misereat mei. Nam beati et laeti Chrysogonus equidem et Eleonora res suas agunt; agamus et nos nostras.--Ut valet Sempronia mater?" repono, "nihil habes ab ea dicere?--Jussit," ait, "commendem tuam tibi valetudinem. Puerum pectabat et comebat. Nae felices, quae cum illo tam lepido, tam formoso cubabunt!" Tullia mea, hoc me incendit verbum torrente flamma. Sensi intimas uri medullas, et injecto salacine oestro furere mihi Veneris venam; nam ante hos duos menses actos, cum Roberto consuevi. "Exspectat vero mater," subjicit Theodorus, "e cognatis tuis nescio quam de genere Ponciorum. Robertus rogavit dicerem diligentem esse sibi curam passeris tui, quem commendasti; pipilare uni tibi, et tuum irrequieto quaerere sinum volatu. Sed te mei pietas capiat, Octavia. Amore emorior. Quis immunis esse possit qui te viderit, ab hoc vectigali, quod omnipotenti omnes libidini pendimus?" Dum ambulamus, accurrit e familia Eleonorae servus. Affert litteras. Dicit esse curru ex urbe advectos qui me conventam vellent. Sequor praeeuntem, et lego in via litteras. Haec scribebat mater: "_Mitto, nata, amorem tuum pulcherrimum ad te, amores suos. Extorsit id a me precibus et lacrymis. Nostrum vero transfugit in sexum, sumpta stola, sexui nostro nova lux. Puellam credent qui viderint, et laudabunt: velim nec tu sentias puerum esse. Parce tamen pueri artubus. Quicquid id erit, gaudebo te beate agere. Cetera disces a nutrice. Fruere, et me ama._" Quae me gaudia, dicebam apud animum meum, tollent in caelestes! O me felicem, et hoc matris beneficio parem Deabus! Ut vero ingredior interius in conclave, reperio puellam forma divina, comptam, ornatam, in sella sedentem. Sola erat; et vultu mirabiliter ad modestiam composito, salutat prope factam, genibus inflexis, ut nos solemus. Resaluto. Curiosius vultum coelestem oculis lego: haereo, puto, nec puto esse Robertum. Quo propior accedo, eo dubito magis. Nam altior longe videbatur, et nescio quid spirabat in vultu virgineum.--"Multi praeteriere dies," ego ad eam, "o Dea, num de coelo descendisti?" Illa subridet, et in risu Robertum video. Injicit collo brachia, osculatur; osculor et ego: sed quibus, Venus bona! osculis illum ego, ille me! Advolat nutrix:--"Cavete" inquit, "servorum, qui circumvolitant, malignam perspicacitatem. Mandat mater dicas esse e cognatis tuis unam de gente Poncia, et peregre profectam, religionis causa. Reliqua audies quae habeo in mandatis. Interim, cavete ne quid excidat vobis, quod utrique pesti sit.--Partes meas," ait Robertus, "belle exsequar in hac fabula." Colloquentibus ecce superveniunt Aloisia et Isabella, cum Alphonso et Theodoro. Diana Poncia (id attulerat nomen Robertus ex urbe) mirabili gratia salutavit omnes virgineo more. Puellam mirantur; aiunt esse summae pulchritudinis, non mortale numen.--"Prima luce," inquit, "ad urbem appuli, et continuandum mihi cras iter etiam summo mane. At dulce fuit cognatae conspectu et sermone aliquot frui per horas. Haec mihi voluptas pro viatico erit, et facitis, per humanitatem vestram, duplo major videri ut possit haec felicitas." Fraudem nemo suspicatus est; et ne quis suspicioni locus esset, ad Eleonoram dico currere me, tantae ne diutius visu pulchritudinis careat. Sequitur Theodorus. Ad Eleonoram imus. Obductae vero cubiculi erant fores. Nondum se ab Chrysogoni expedierat rabiosis compressionibus. Qua serae inseritur clavis adhibeo oculos.
_Tullia._ Quid vides? nam et rides.
_Octavia._ Sedebat in sella Eleonora, divaricatis feminibus, revoluta veste. Superequitabat Chrysogonus, et trepidanti subagitabat clune. Inspexit et Theodorus.--"Nunc, o spes mea, misereat meae te tentiginis, quae me excruciat. Talis me enecat voluptatis imago." Ego vero nolebam. Certum erat castam servare me amori meo, et lucidae nocti.--"Non possum," refero, "fluor infestat menstruus libidinis sedem. Sufficiet Eleonora tibi et sodali, et jam nunc peregit." Venit ecce ad nos alacri vultu. Illa ad me:--"Ut tibi, Octavia, risit Venus?--Nec me vidit," repono, "nec ab octo diebus blandita est aegrae spes amoris. Sed est quod abs te petam, et enixe petam.--Quid id est?" refert, "jam impetrasti. Quid tibi negem, dulcis Octavia?--Bene est," repono. "Volo commodes mihi veredum tuum et agiles lumbos.--Nugaris, inepta," inquit. "Quis veredi tibi mei usus, quae calcar non habes?--Si Theodoro commodaris," respondeo, "mihi esse commodatum habe persuasum." Preces miscuit Chrysogonus; rogando vicimus.--"Ergo abite," ait ridens, "in malam crucem, qui me huic iterum datis permolendam libidini!" Abimus. Theodorus vero his Eleonoram aggreditur verbis complexans:--"Sane cara es Philosophiae numini sancto, cui haec contigit una die laus philosophicis duabus mentulis esse opitulatam. Referant tibi et faventes stellae gratias, quas habemus sapienti tuo et liberali cunno. Continuos, ac qui finem non capiant, voluptatum illi rivos et deliciarum rores Amor depluat, et Venus. Nec finis gaudiorum tibi sit, nec modus!" Dein deturbat in lectum, et in bene unctam Veneris patellam tucetum crassum et succulentum e sua devehit penu incumbens. "Nacta es in me, Domina," dicebat, "Priapos Lampsacenos tres, Hercules quatuor. Utere: nam tibi non stupent lumbi, et sapit Cherson.--Utar," respondet Eleonora; et dicenti fascinum immane ut agit in abdita penetralia: "Me enecas, carnifex!" exclamabat Eleonora. Acerrimis ille subagitationibus litabat: mox explosit catapultam. "Non est id Venerem exercere, sed lacerare perditissime," dicebat Eleonora. "Lethum misisti in corpus meum, non moly plantam." Advolo ego, amplector, osculor. Exire sodales. Urbem repetunt, stipe, quam ex philosophico instituto rogaverant, collata, laeti ultra quam dici possit. Deponit lecto Eleonora fessos artus, et reliquum in lusibus et jocis consumimus diem. Diana, et cum interrogat et cum respondet, mirabiliter satisfecit; pulchritudinem laudabat ejus Alphonsus, laudabat et Eleonora:--"Quid me," respondet, "qualemcunque ob hanc laudatis pulchritudinem, donum fluxum et caducum? Non laudatis, quod tam excellens nata sit mihi cognata, quae Virtuti pro virtute ipsi est. Hoc quo me bearunt Superi, praestantius multo donum est." Reposui pauca, sed apta. Placuit vero vehementer haec dicens, et novis crevit incendium ignibus. Sed volo, Tullia, hanc ab origine fabulam exsequi, si velis.
_Tullia._ Ni tuus esset Robertus, meum vellem.
_Octavia._ Nostris eram in hortis cum matre, ante sex menses. Multa de suo in me amore et studio dixit, repetitis a prima pueritia exemplis. "Nunc vero munus concinno tibi," subjicit subridens, "quod omnium longe rerum superet pretium." Gratias egi. Paucos post dies, accersit in aedes Robertum. Jubet nobiscum prandere, convertebat nostros in se oculos tot venustatum avidos. Mirabar; nec scienti, nec percipienti mihi gliscebat amor. "Libere colloquere: scio te praestare ingenio.--Quandoquidem, domina, jubes, parum a reverentia quam tibi debeo et ab officio secedam meo, ne inobediens videar, qui sum obsequentissimus, et esse debeo.--Ingeniose respondet," repono.--"Atenim," ait, "ingenii quae credis esse aliquid in me, inspira ex tuo, et erit. Nam in te dextro convenit Jove pulchritudo corporis et praestantia ingenii.--Ergo, Roberte, quae se suis non probat, pulchra tuis videtur oculis Octavia?" refert mater.--"Videtur, per omnes Deos, per omnes Deas! pulcherrima, et est. Diis amorem, et Deabus invidiam creare possit.--Quid si consentiret amori tuo Octavia," subjicit mater, "amares?--Amabo," ait, "quanquam et non consentiat. Nam nihili sum puer: qui tandem fiet ut consentire posset amori meo? Sed locuples est illa et Naturae, et Fortunae, et virtutum donis: qui fieri potest ut non amem?--Gratum sane erit," respondeo, "me abs te amari tam amabili puero. Vis mihi alter esse maritus?--Dedecores mariti nomen," reponit, "mihi si indideris; servi et vernulae relinque: studiis erga te meis, ut potero, honestabo." Finitis epulis rediit ad Academicos, et sensi, cum abiit, aliquam meae mihi animae partem deesse. Tunc mater ad me:--"Quid de puero judicas, nata?" Esse respondeo ex Amoribus unum, eumque pulcherrimum, qui ex Veneris gremio evolavit ad nos.--"Num dices," adjicit mater, "fore beatas quarum in amplexus veniet?--Sane ut futurae sint infelices," respondeo, "non video. Hunc sibi reginae generum velint." Dein caecum alebam venis vulnus, Tullia mea. Tandem post mensem, nascenti amori favit mater optima. Jubet venire Robertum; liberam dat confabulandi mecum potestatem. Ingeniosus est Amor, quem fata instillant. Puer per aetatem nec par amori, nec satis aptus, amore arsit, cujus usum nesciebat. Interea contigit matrem diro conflictari meam morbo. Ut bonam recepit valetudinem: "Ingrata sim," inquit, "Octavia mea, si, quae ope et opera tua erepta sum letho, tuis in me benefactis non respondeam meis in te. Tanti pretii sum tibi pollicita munus, quod omne pretium superet; meministi?--Memini, mater," inquam; "et quicquid a te mihi venerit summo erit in pretio." At illa osculum ferens:--"Robertum," reponit, "volo tibi dono dare, quem et Juno optet sibi dari. Erubescis? Novi abs te amari.--Non nego, mater," refero.--"Hunc tibi educo," ait, "et servo; volo, dignus ut sit benevolentia tua, excoli diligenter omni virtutum et disciplinarum genere. Hunc tuos in amplexus conjiciam. Sed tener est; de ejus tantum pulchritudine et vita detraxeris, quantum acrius indulseris voluptati. Id fac ne obliviscaris.--Non sum oblitura," dixi. Tertio post die, quaesivit, inter prandendum, an domi reliqua die futura essem. Respondit in animo esse domi manere. Post laudavit domesticam vestem, qua induta eram libera et fluxa, e subtilissimo lino.--"Nec ista," inquit, "invidet oculis tuas vestis dotes, nec objicit. Mirifice in ea places: ne mutes." Dixi non mutaturam.
_Tullia._ Quae cogitabas cum animo tuo, cum amore tuo?
_Octavia._ Non cogitabam adfuturam tam cito mihi tantam felicitatem. Nescio quid non absolutum dat in manus Attalici operis mater. "Acu pinge quae desunt, quae egregia es artifex," ait. Recessi in cubiculum. Is erat dies vigesimus Maii. Sedeo humili in lecto, sericeo strato vellere. In variis cogitationum nebulis mihi mens ludebat; dubius inter vigiliam et somnum allabitur sopor. Ecce hoc momento intrat Manilia, puerum ad me perducens. Affixae humeris alas, et pendens pharetra; arcum laeva, sagittam dextra gestabat. Cupidinem dixisses, et vere erat.--"Parens me mittit Venus ad te," ait voce blanda puer, "quod scit a te vinci se pulchritudine: vult serviam tibi Amorum reginae.--Non servies," repono, "pulcherrime Amorum; esse si velis ex animo meus, regnabis.--At enim," subjicit Manilia, "dies fabulis vobis perdenda non est. Secede paulum, formose Amor." Ut secessit: "Ego et mater tua mancipio tibi nexuique, nata," inquit, "hunc puerum damus; sed tener est et debili lumbo. Utere, sed parca voluptate; sin aliter feceris, defluet, ut solent flores quos carpsit gelida hyems.--Depereo," aio, "puerum misera, et abunde erit voluptatis cupidae et amanti, si sciero vere esse meum.--Parce puero," dicebat nutrix; "hac hora satisfactum crede voluptati tuae, si puero eripueris virginitatem, quod ejus sine dolore non fiet. Nam illi mentula obducta praeputio est, nec aperiet impune tibi caput reginae suae. Promisit se fortiter facturum; quo volueris habere inspira animos, venustatum tuarum et voluptatum ostentatione." Post alas Amori puero demebat. "Nam volo te," dicebat, "constantem esse; nolo ab ejus unquam evoles latere." Tollit pharetram et sagittas. "Nunc," inquit, "opus sunt alia tibi tela, aliis pugnandum armis.--Intelligo," ait ille, "et esse telum mihi sentiet dea mea, quo secum pugnem." Abiit nutrix, et fores occlusit.
_Tullia._
Dicite: Io, Paean, et Io bis dicite: Paean! Decidit in casses praeda petita meos.