Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 16
_Octavia._ Revoca animum ab hac recordatione ad amoeniora. Dic, Tullia, supersunt etiam Veneris modi praeter quos ipsa experta es? Venus bona! Quot te in figuras mutasti, ut placeres!
_Tullia._ Quot inflexiones, quot corporis conversiones, tot sunt Veneris figurae. Nec numerus iniri, nec doceri aptior voluptati potest. Quisque a libidine sua, a loco, a tempore, quam indui figuram velit, capit consilium. Sed non idem omnibus amor. Elephantis, Graeca puella, quas in usu esse noverat inter libidinosos, pictis tabulis expresserat, ut jam juvaret "pictas opus edere ad tabellas." Alia est in concubitu modos duodecim molita, quibus gratiori vector in effluvio perfunderetur voluptate. Dicta idcirco Dodecamincanos. AEvo nostro divini vir ingenii, Petrus Aretinus, bene multas in Colloquiis suis expressit satyrico sale; post pictura Titianus et Carraccius, summi pictores. Sed multae sunt quae ad effectum venire nequeant, licet, ultra quam excogitari possit, flexibiles sint coeuntium in Veneris sacra artus et lumbi. Profecto plura in mentem meditando et commentando solent cadere, quam vere fieri possint. Ut impotentis animi desideriis nihil impervium, sic nihil cogitationi exsultabundae et intemperanti difficile. Quo vult, et qua tentat viam, insinuat se; vel in abruptis invenit planam. Non ita corporibus facilia factu omnia, quae mens aut bona aut mala suadet.
_Octavia._ Una est via Veneris, si una Venus. Mala sunt et proterva omnia quae praeterea adjecere e suo, dum in furias et ignem ruunt, viri et foeminae.
_Tullia._ Viam Veneris esse dicunt alii ex Naturae praescripto, si quadrupedum more prona et projectis lumbis ineatur mulier: nam sic promptius virilem invehi vomerem in muliebrem sulcum et seminis fluctus in arvum genitale:
Quadrupedumque magis ritu plerunque putantur Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt Pectoribus positis, sublatis semina lumbis. Nec molles opu sunt motus uxoribus hilum, Nam mulier prohibet se concipere atque repugnat Clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractet, Atque exossato ciet omni pectore fluctus. Ejicit enim sulcum recta regione viaque Vomeris, atque locis avertit seminis ictum. Idque sua caussa consuerunt scorta moveri, Ne complerentur crebro, gravidaeque jacerent, Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset: Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Alii communem Veneris usum, et figuram maxime probant, ut in supinam vir procumbat; pectus pectore, ventrem ventre comprimat; pubes pubi colludat, diffindens rigido conto teneram rimam. Hi jubent ciere crebros et acres motus mulierem, dum Veneri facit; illi vetant. Sua cuique opinioni ratio. Sed negant Medici pronae concubitum naturae convenire, qui partium generationi insudantium conformationi, ut probant, non convenit. Ego vero, mea Octavia, communem usum unice laudo.
_Octavia._ Quidni laudes? Nam, amabo, quid dulcius cogitando fingi potest, quam resupinam amati corporis blando pondere ad irrequietae, sed suavis, impatientiae molles incitari furias? Quid gratius amantis vultu pasci, osculis, suspiriis, et patrantium oculorum incendiis? Quid praestabilius, quam amores suos fovere complexibus, sensibus quidem, quos non aetas, non vitium ullum obtudit? Quid utriusque libidini, utriusque voluptati laetius, concutientis et succutientis lascivis motitationibus? Quid opportunius prae voluptate emorientibus, quam flammescentium suaviorum vivida vi reviviscere? Qui aversa ludit in Venere uni tantum alterive sensui gratificatur: omnibus, qui in adversa.
_Tullia._ Sed in his, Octavia, solet accidere, quod videmus plerumque beatioribus usu venire. Quasi pigeat bonorum, quorum cumulantur copia, videas alios contemptis pulcherrimis uxoribus ad diobolares confugere meretriculas, et in putida sibi plaudere Venere. Alios pretiosarum dapum, opiparae coenae capit satietas et fastidium; Falerno et lautitiis posthabitis, vappa et secundo pane ingurgitant se, velut fame enecti. Inassuetis gaudemus, et in vetita nitimur.
Sed ecce noctem, dum ludis tu, dum loquor ego, insomnem duximus. Paucas intra horas surgendum nobis. Juvabit somno refici, et sane requiete indiges. Ita jucunde, Octavia, dormias, ut vigilasti, faxit Venus!
COLLOQUIUM SEPTIMUM
FESCENNINI
_Tullia, Octavia._
T_ullia._ Considamus hic, sub patula ulmo. Vis, Octavia?
_Octavia._ Maxime; et hymenaeum iceamus.
_Tullia._ Belle! Nam nudam te nudiustertius vidit comes Alphonsus, et furere coepit.
_Octavia._ Nudam me?
_Tullia._ Te nudam; nam is palam praedicat, Venereus flos.
_Octavia._ Te pugno petam tam dicacem.
_Tullia._ Ego te oscula tam procacem.
_Octavia._ Praeter Caviceum meum, homo me nudam, per ocellos tuos libidinosos! nemo vidit.
_Tullia._ Nullo scilicet Theodorum habes in numero?
_Octavia._ Memini, et pudet. Apage; ut me miris ille sermonum praestigiis, Venus aurea?
_Tullia._ Suspicione assequor quid id sit quod silere vis, nec vis. Novi libidines tuas; per testiculos Veneris! novi.
_Octavia._ Bona verba! Quid vero obtrectas, inepta, de Alphonso? Forte steti, in somnis, ob oculos ejus nuda?
_Tullia._ Intelliges, turturilla mea. Qui Octaviae vidit animum, perspectos exploratosque habuit mores, et animi candorem, num vidit Octaviam nudam? Per Platonis manes! vidit.
_Octavia._ Scite nugaris. Quam velit Alphonsus dari sibi fruendam intelligo: illam scilicet, quae animo et mente, non hanc quae corpore consistit et membris. Quam putas eliget, optio si detur? Cui arriget, si sanus est? Erat in suburbana Eleonorae villa Alphonsus; convenit et Isabella Menezia, et recens, ut ego, nupta Aloisia Fonseca. Secuta est confabulatio opiparum prandium, sed libera, sed parum pudica; musto madidas judicasses: placui tamen.
_Tullia._ Alphonso tu, Eleonorae Alphonsus.
_Octavia._ Odi hominis levitatem, odi amorem; nec ad me transfugam ex Eleonorae castris velim recipere, si bona sim.
_Tullia._ Et magni es puella cunni et animi. O egregiam heroidem, et meliori saeculo dignam, aureoque illo quo mentulae turgebant bilibres! Sed aiunt, quod in caeteris rebus flagitiosum viderit possit, id in amore interdum posse laudabile videri:
Si violandum est jus, fruendae amicae gratia, Violandum est; in caeteris rebus pietatem colas.
Quae inter amantes jactari vulgo de amantium dolis et inconstantia solent, haec sunt omnia non amantium, sed amentium somnia.
_Octavia._ Pulchrae res! Periit Eleonorae vir abhinc annum, in pugna a Gallis caesus, et abhinc sex menses ingeniosa, opibus pollens, aetate florens, formosa, deperit Alphonsum. Fassa equidem est, quod amans expetat ab amante, negasse nihil; superesse nihil quod donet amplius, quo beet cupidum juvenem. Laudares? certo scio non laudares, si vellem me optimae foeminae, quae a me sibi nihil timet, rivalem fieri.
_Tullia._ Amo in te, Octavia, generosi hoc pectoris robur. Ut vivis perge vivere.
_Octavia._ Molestum, puto, tibi non erit audire, quae nostrae ea in confabulatione fuerint dicacitates, facetiae, lusus, joci; nec mihi erit dicere. Ut consedimus omnes, Eleonora renidens, salax, Venerem spirans, conversa ad Aloisiam: "Agedum," inquit, "ut tibi placent novae noctes? Ut colluditis, tuque, tuusque Rodericus, in hoc quo calescitis amoris aestu?" Suffusa rubore puella: subrisit tamen nescio quid molle et subans.--"Erubescis, Aloisia? O pudorem impudentem!" exclamo ego. "Video ejus in oculis vultuque toto meretricios ignes: ceventis murmura ipso audio in silentio pellicis. Quid times, inepta? Ut illic libere agis omnia, istic loquere.--Sane," reponit Aloisia, "citius pudicitiae, quae se ab his sermonum nequitiis puram servet, abstulerit palmam, quam quae ab omni temperet sibi voluptatum libidine. Casta est, non quae casta est, sed quae audit.--Belle! belle!" subjicit Alphonsus; "utcunque vivat, pudica est cujus pudici sermones, tetricum os. Nihil utique magni interest, et pudicos esse mores.--At enim his sub meis tectis," refert Eleonora, "semper ingeniosis licent, quae usquam licent.--Vitam non vivit," repono, "qui timide vivit. Nam timidos et Fortuna repellit, et odit Amor; primus est felicitatis gradus audere per veros amoris gradus ad felicitatem ire."
_Tullia._ Non omisisti dicere qui sint isti felicitatis gradus? Et hac etiam via venimus ad summum bonum.
_Octavia._ --"Omnia inter bonos et honestos bona et honesta," subjicit Eleonora; "ii vero boni sunt et honesti qui supinam vulgi malignitatem diligenti et sedula a se suisque nugis cura averterint, nec ideo minus a stultis vulgi opinionibus abfuerint. Id credas respondisse tibi Venerem ex imis selectarum libidinum adytis.--Generis nos humani quis neget gaudium esse," adjicio ego, "et lucem et vitam? Si gaudium, melior gaudii pars in jocis, in salibus; si lux, quanta, quanta est lucis amoenitas, quas varias rerum formas, quae pulchritudinem nescio magis an fingat quam pingat? Quae non delectat vita, sub falsa vitae imagine lethi genus est, nec sane delectat absque multo varioque sensu voluptatum. Sunt voluptates condimentum vitae: quae si absint momento, fastidio erit. In nobis igitur laeta sint oportet omnia, petulca, procacia. Si quae est mulier severae frontis, austeri animi, petat, petat illa ursorum spelaea, ursis digna procis! Quis huic belluae velit homo cultum honoremve adhibere, a qua nulla permanare possit delectatio? Dein, ut frui voluptatibus dulce est, sic et meminisse fruitionis suave est. Sunt qui in voluptatis aut spe, aut recordatione, summam inveniant voluptatem, qui gratiorem sentiant Venerem dicendo, quam fruendo. Per pruriginosum libidinis tuae nidum! Aloisia, recordando diuturnae fiunt voluptates, quae puncto temporis fluxae elabuntur; sic ipsae sibi, dum repetuntur memoria, succrescunt. Vis bene beateque vivere? In Veneris hortis lege poma, decerpe rosas. Eruditae libidini prospere omnia cedunt. Etiam in voluptatis umbra, veram invenies voluptatem, si velis."
_Tullia._ Quam multa paucis! quam acute! quam apte!
_Octavia._ Quid? Demum persuaderi se passa est Aloisia. Abjecta omni verecundia, mirabiles effutire, nullo delectu, coepit omnis generis nugarum nequitias. Subridebat Eleonora, ridebam ego; Isabella vero et Alphonsus cachinnis implebant domum.
_Tullia._ Sed risu inepto res ineptior nulla est.
_Octavia._ Abstinuisses a risu? "Cum primum Roderici pugionem," dicebat, "adactum in corpus ad capulum usque excepi, omnes in eam partem confugerunt mihi mei illico sensus, omnis animi facultas. In proximo cubiculo affines, bono numero, convenerant, perstrepebant. Rem miram! illinc audiebam. Lucebant cerei, dum subigebar: illinc videbam. Dum perficit Rodericus, dictu mirabile! in cunno tota eram, aut tota cunnus. Si quid in me ingenii (et aiunt nonnihil esse), in eam Cupidinis sedem, id omne, qualecunque est, perpulerat ingeniosa libido.--Quis vero," subjicio, "neget tecum et tibi ingeniosas esse fututiones, cui tam ingeniosa pars?--Qui me sane," refert Aloisia, "conventae opus habuerit, quaerat in cunno; illic habito, nec amplis aedibus, crede mihi, Alphonse, nam et credo ego Roderico.--Cum voles, Aloisia, non pigebit," inquit Alphonsus, "ad has te Lampsacenas aedes convenire, et genio tuo apud te et ingenio frui; si vero locare velis, non deerunt, ita me Venus amet! conductores quovis pretio."
_Tullia._ Per Jovis coleum! Aloisia ne ipsa investiget et usquam pruriens Venus facetiorem.
_Octavia._ Postea, de arte amandi, de forma, de ingenio mulierum, de mellea complexuum inter amantes dulcedine, variae fabulae. Vocata Venus adfuit, sed petulans, sed subsiliens. Favit pellex Dea, exlex, suique impatiens, nisi prurientis. Ita et sales et fabellae meram puramque ciebant Venerem.
_Tullia._ Vivimus ut amemus, et amemur; quae nec amari se velit, nec amare, jam sepulta est; jam foetet poedore et situ squalida.
_Octavia._ Aliae pulchrae, aliae venustae. Pulchras Natura sua finxit manu; se sua venustae, per artem et cultum. Illae suo, hae velut precario jure regnant. Saxea etiam corda incendunt ad amorem, quae vere pulchrae.--"De pulchritudine variae sententiae," inquit Alphonsus. "Id tamen fere inter meliores constat, pulchriorem cuique videri, quae aptius cuique conveniat. Nam, ut non eaedem omnibus dapes, sic nec una eademque omnibus hominibus convenit pulchritudo. Quod capita, tot sensus; quot oculi, tot pulchritudines. Sed quae plurium consensu pulchra appellatur, haec pluribus oppido convenit creandae aptior voluptati, aut soboli. Vis uno verbo rem expediam? Caecas caeci mentulas vocant, quae sunt perspicacissimae. Unis fides habenda de delectu. Nam simul, quae dominis apte suis conveniat, occurrit puella, etiam non monitae vident; sponte arrigunt: haec vere pulchra cui maxime arrigitur. Amabat Fridericus, consobrinus ille tuus, Luciam lippam, simam, edentulam; et perdite amabat. Vaecordiam objurgabat adolescentis pater.--O pater, o pater, respondebat adolescens, tuere oculis meis, non tuis, Luciam: mutabis sententiam, pater, pulchram dices, et amore meo et omnium dignam.--Nempe Luciae arrigebat, non ita ceteris, etiam pulchrarum et venustarum laude florentibus. Nam aliis corpus solidum et succi plenum in pretio est; alii vero, quae paulo habilior sit, pugilem vocant. Sed omnibus olim Graecis placuerunt actae, crassae, vegeti et vividi roboris. Et talis Helena erat, quae inter Graecas perfectae fuit specimen pulchritudinis. Sed graciles anteponebant Phryges; puellis idcirco suis deducebant cibum, reddebant curatura junceas. Tales Galli amant, non Itali, non Hispani. Atenim corpus habilissimum quadratum est, neque gracile, neque obesum. Nam sicca et exsanguis nihil alienius a sacris tuis, bona Venus! a roscidis suaviis, a tremulo frictu, a lentis concussionibus, ab igneo tuo mictu. Pulchra, sed sicca et macilenta (si pulchra potest esse, quae sicca et macilenta) vivum est mortuae Veneris simulacrum. Quis mortuam velit, nisi e pollinctoribus nebulo unus et alter, inire Venerem? quis vero mortuae simulacrum? Corinthiorum tyrannus Periander, qui et in choro septem Sapientum cum Biante et Thalete saltavit, impresso in frigidae uxoris sulcum vomere, Veneri fecit funereus sacerdos."
_Tullia._ Sciebat, ut cor hominibus, sic foeminis cunnum vivere primum, et mori ultimum; hac adhuc parte vivere posse putabat, quae reliquis omnibus desierat. Nam et cunno, ut suus motus, ita et sua vita: quae vivacior, quae longe differt ab aliorum vita membrorum. Sed perge dicere.
_Octavia._ "Proceri corpus magnae laudes. Alcmenam, Herculis matrem, commendabat statura alta et procera. Sed optio si detur," dicebat Alphonsus, "malim breviorem quam longiorem, et laurum arborem quam pinum: quanquam," adjiciebat,
"Conveniunt voto longa brevisque meo.
"Sed quae magnitudine exsuperant, tibiarum plerumque ac crurum longae sunt longitudine: superiorum compositio partium non respondet. Quod meo, mecastor! judicio et turpe et ridiculum. Credas" (ride, Tullia) "affixum altis et summis perticis praeferri cunnum. Haec cui risum non moveat cogitatio, quae quoties fit obviam Magdalis, venit in mentem? Imam ad usque alvum, si nudam videas (nam et vidi) putes breviorem multo esse, quam est; si tibias et crura, longiorem, quae tamen est longissima. Sed quae breviores sunt male audiunt. Nam dicunt nescio quid parvis esse in mulieribus minime parvum. Gertrudis etiam apud Pygmaeos brevis videretur. Ceterum illi omnia, excepto medio, membra mirabiliter inter se conveniunt."
_Tullia._ Scio, Octavia, spelaeum subtus est altum et latum, non pipilanti passeri nidum. Annos tres nata supra decem, et omni inaccessa libidini, Alphonso Gusmano nupsit. Atqui in primo complexu patentiorem invenit Alphonsus, quam sit ipsa Venus a Marte compressa. Petulans pollicitus erat, virginis ejulatu, cruentam virginitatis et memorabilem caedem sodalibus. Virgo ne suspirium quidem misit, lacrymae caesae virginitatis sanguineae nullae. In lata obambulabat area mentula Priapi popa. Quid faceret? Avertit equum, puellam obvertit in faciem; qua non decebat, summo nisu torquet hastam in puellae viscera: nec se virgo ab ejulatu continuit, cum rumpi sensit.--"Id volebam," inquit ille, "ut te virginem scirent omnes, uti ego scio." Post effundit resupinam, et intermissum in casto Veneris campo repetit duellum. Subagitat puellam praeclarissime contremiscentem, subantem, micturientem: utrique feliciter litatum.
_Octavia._ "Sed longiorum," dicebat Alphonsus, "aut nullae, aut parvae puellarum vires. Momento, quasi luxatis artubus, in medio fatiscunt cursu. Impresso altius ad vivum calcari, vix, ac ne vix quidem, tantillo obsequuntur motu. Vegetiores aliae ut tu, et acriores," addebat.--"Et Martem," respondet Aloisia, cachinnum tollens, "fatigatura sim, ut Venerem Mars, mecum si venerit in pugnam; veniat, veniat!"
_Tullia._ Nec tu elumbis es, Octavia; et capilli tibi nigri; scintillantes et nigri oculi, subniger vultus, et membrorum color. Nihil habeo praeterea dicere.
_Octavia._ Nae mala es! Mores meos ipsa finxisti. Quid improba objicis quod tuum non sit? Tam similis sum tibi, quam tu mellitae Veneri. Nihil habeo praeterea dicere. Scilicet dicunt libidinosiores esse quibus nigricantibus nitet vertex capillis; si quidem id est, o libidinosas, quibus nigra obnubit sexum lanugo! Nugae, merae nugae! Nam et tu, num flavos habes capillos?
_Tullia._ Nolo te iratam, quae testiculus es Veneris laevus. Ita est, Octavia; nulla ex colore certa probatio ad laudem. Ideo suus cuique amor. Alii flavum, alii nigrum, ferrugineum alii malunt. Flavi Aspasiam commendabant capilli, et Atticas puellas. Nam, cum Theseus e puellarum numero, quas in Cretam ad Minotaurum advehebat, amisisset duas, totidem suffecit pueros, quorum tinxit capillos flavo colore, ut propius accederent ad virginum speciem. Tingendorum Venus, Cypri regina, artem, aiunt, invenit, quam etiamnum habent in pretio Italae mulieres. Hic stultis unice color placet; nudum audent ardenti torrendum caput soli dare. Vide amentiam; illum scilicet capillis quaerunt per incendia colorem. Atenim Pindaro et Anacreonti aliter visum; Musas ille nigris dicit esse capillis, hic dominam; ille Thebanus, hic Teius: verisimile est Thebanis aestimatum esse, et Teiis; Teium urbs sita in media Ionia. Qui pluris apud cives suos fiebat, Musis dignum putavit Thebanus olor; et eundem commendavit Teius lyricus in domina, quam vult in illa cantilena formosissimam depingi. At vero ferrugineus inter flavum nigrumque medius est, utriusque particeps, sed nigro quam flavo proximior. Puellam, cui capilli prae nimia cura deciderant, consolatur Naso. Nihil dicit speciosius fuisse:
Nec tamen ater erat, nec erat color aureus illis, Sed quamvis neuter, mistus uterque color.
Similes ait illis fuisse
... quos quondam nuda Dione Pingitur humenti sustinuisse manu.
_Octavia._ De oculis diserto fudit multa suo ore et acuta Alphonsus. Sed erudita es, Tullia; nihil prae te omnino, quae etiam soles erudite nugari.
_Tullia._ Perfidiosae, sed deliciosae, latent amoris insidiae in oculis. Chryseidi, compendioso Achillis furori, nigelli erant oculi; et Latinitatis deliciae, Catullus, nescio quam irridet, quod scilicet sit
Nec bello pede nec nigris ocellis.
Minervae tamen caesios laudant oculos Poetae, quibus libertas summa Diis adfingendi, quae vulgo aestimari nossent et amari. Sed latos et magnos habent in honore: sydera vocant. Bovinos Graeci appellant, quales Junoni, et Veneri, et Harmoniae Amphiarai uxori. Sui immo parvis non desunt amatores.
_Octavia._ Ut in bello sagittarii, quo certius feriant, semiclusis collimant oculis, ita et parvis nec late apertis Amor certius sagittam mittit, certius ferit. Reginae Isabellae ocelli erant, non oculi; sed innumera exsiliebant fulgetra, a quibus quae tuta spectantium corda? Nemo te vidit unquam, Tullia, quin amarit. Nam, quo minores tibi oculi, eo vivaciores, et incautis infestiores incendiarii. De vultus totiusque corporis colore variae sententiae. Sunt qui candidas, sunt qui subfuscas praestare putent. Lacteum eum colorem sane laudant, qualis erat Cydippes,
Candida cum misto sublucent ora rubore.
In candido colore praecipua dignitas. Lucem verius dixeris, aut certe et luce lucidiorem emanationem; sed pugnaciores subfuscae, tactuique etiam gratiores. Candidae non ita annos ferunt, nec diuturniorem clinopales laborem. Diffluunt illico velut solutis lumbis. Cito flaccescunt, et immarcescunt. Illis juventa senectuti vicina, immo mista.
_Tullia._ Antonina, Isabellae soror, lactis et lilii candorem superat candore suo mirabili; Isabella subfusca.
_Octavia._ Narrabo (nunquid vis?) cuique quid prima nuptiarum nocte contigerit. Illi molesta Veneris jactatio; huic grata et commoda.
_Tullia._ Sed absolvamus pulchrae mulieris picturam. De ore, labiis, dentibus inter nos fere convenit. Os parvum aiunt esse Amoris miracula fundentis mirabilem sedem. Sed et cui parvum os, eidem etiam puellae concham esse haud admodum hiantem, et minimo patere ostio inferius hoc Veneris delubrum, omnium hominum opinio est.
_Octavia._ Falsa tamen; nam conquestus est Fernandus Gusmanus se ita esse deceptum. Duxit Fulviam parvissimi oris laude commendatam: at invenit in ea non ostiolum, quo ingrederetur ad dulcia Veneris enitens, sed patentem specum, qua declivi in paludem quandam Stygiam detrusa est adsilientis mentula.--"O pulchrum," ait Fernandus osculum figens, "sed tam mendax quam pulchrum os! Fac saltem, Fulvia mea, ceteris in rebus mihi non aeque mentiatur, credulo amatori." Respondit illa:--"Scio sane non esse mentitum, sed quod forte vasa invexeris in aedes meas minutissima. Impingis mihi vitium, quod tuum est." Risit Fernandus, et perfecit.
_Tullia._ Optime. Rosea et protuberantia molliter labella, ut sunt tibi, Octavia, arcum dixeris, hac in superiori Venerei coeli regione, basiis praegnantem et pugnantem. Dentes albi, lucidi, micantes, velut pretiosae circa linguam gemmae, ex ordine compositae, tuitioni sunt et ornatui. Nam linguam, flexibilitate et verborum volubilitate, quis non miretur tantae innumerabilium cogitationum, quae agitantur animo, varietati sufficere unam, et ut ornatius et melius explicentur, quam excogitando conceptae sunt? Sed et in suaviis scis, Octavia, et sciunt amantes non deliri, quam mellitas pariat petulca lingua delicias. Nihilo tamen minus, id demum maxime verum, quod cuique pulchrum videatur, cuique vere esse pulchrum. Tibi vero, Octavia, os non parvum, et tamen places. Ita et puellis aliis multis depressa labia, dentes nec bene ordinati, nec eburnei, lingua blaesa rancidulum loquens nescio quid: et tamen placent. Sunt qui et luscas amant; nam et luscus Priapus, et lusca mentula, humani generis procreatrix et voluptas.
_Octavia._ Ut delectat ferventis linguae assultus, cum se extra valli sepem ipsa impetu evibrat in occursum cupiti suavii! Sane cum osculamur alter alterum, ego et Caviceus, tantum non gaudio emorimur, bilinguem si sentio me, si ille se. Est animorum et spirituum, in summo ore, coitio, cum incredibili voluptate, ut alia est corporum in hoc imo, quae sexum nectit sexui. Dicebat Eleonora, Sarmatarum regina, basium esse Amoris cibum; in os mitti debere, quo vere pascatur puer, aut pueri ludificari querulae fami, ut de Tantalo fabulantur. Sic et ludit pruriginosae spem virginis, qui extimis summae labiis vulvae mentulam, vulvae cibum, appellit, non introrsum impellit incubans. Benevola avertat a me Venus hanc amentiam! Nam amori certa haec est pestis, et lethalis morbus, pertingi, non intingi optata voluptatis saliva.