Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 14
_Lampridius._ Dulcior ideo lusus et tibi, et mihi. Non ibo recto tramite ad intimam Veneris sedem. Inflectitur paululum subintranti via, dum ima inflectitur corporis compages.
_Octavia._ Bene, bene!
_Tullia._ Levi motitatione agitabo tibi, Octavia, eburnea femora, et opi ero insudanti Lampridio. At vero, ut fervent tibi rapidi concussus, Lampridi! Vectorem forte et vecturam projicies praecipites. Age moderatius.
_Octavia._ Quid moraris properantem? Tibi... Ah!... Quid sistis currentem? Ah! ah!... Tibi male sit!
_Tullia._ Et tam cito tibi fluunt Veneris stillae! Ut te amat Venus! Lenius vero inflammescit tibi, Lampridi, lubrica seminis vena? Fascinavit hic rigidae mentulae opes cunnus Jove dignus?
_Octavia._ Falleris, falleris! Nugaris. Oh! depluit!... deficio!
_Lampridius._ Et excipe has aliquot Cupidinei balsami... ah! ah! ah!... guttas, quae deficientem deliquio solvant.
_Tullia._ Concute, excute. Nihil, quod depereat Octaviae meae, extracto tubo, restet liquoris. Exsuge, Octavia, cadurdorum labiis, exsuge divinum mel.
_Lampridius._ Acta res est. Haec me profecto fututio mirifice refecit libidinibus suis. Implevit gaudio, non vires exhausit.
_Tullia._ Nunc depone, Rangoni, pretiosum onus. Sinite autem, post tot pugnas, defessos amicae vestrae tam venustae artus paulisper quiete recreari. Videte ut pedibus vix suis ambulare potest. Debilitastis, improbi, puellae tenerae poplitum nervos nervis vestris.
_Octavia._ Amabo, Rangoni, projice me in thori culcitram. Ego non conscenderim sola.
_Tullia._ Nihil hac lassitudinis simulatione proficis. Constitutum est his palaestritis decem pascere fututionibus amorem suum in te. Non prius ex eorum te explicabis amplexibus, pactis induciis.
_Octavia._ Humanius agite mecum, Heroes mei. Si me vultis ad vigesimam coitionem perducere, emoriar. Humanius agite, Hercules mei.
_Tullia._ Hac nocte, velis nolis, perages fututiones viginti.
_Octavia._ Monstrum! loqueris portenta.
_Tullia._ Septem tibi hactenus pugnatae sunt pugnae. Manent te tres quae desunt ad decem. Postea ego et tu secedemus in proximum cubiculum, ubi refici te et curari corpus id mihi erit curae. Redintegratio praelii erunt hae induciae.
_Octavia._ Admove mihi aurem, Tullia.
_Tullia._ Loquere, loquere, nec summissa voce.
_Octavia._ Impudens fuero, si ausim. Admove aures. Prurit mihi horribiliter locus ille; uri sentio. Quid faciam? Ferre non possum.
_Tullia._ Ah! ah! ridiculam, per fututiones vestras, Rangoni et Lampridi, aegritudinem!... Ah! ah! queritur Octavia...
_Octavia._ Tace; pugno te impetam; tace.
_Rangonius._ Queritur?... Amabo, mea Tullia, quid queritur?
_Tullia._ Uri sibi...
_Octavia._ Quid garris? quid garris?
_Tullia._ Partem salacem, salax et procax!
_Octavia._ Loquacissima es loquaciorum mulierum. Parum abest quin te oderim.
_Rangonius._ Meministi Laurae, Lampridi?
_Lampridius._ Memini, et tui memini in me beneficii. Nam ejus in agro arasse taurum meum, beneficium tuum est.
_Tullia._ Illa scilicet ipsa est quam dedisti, Rangoni, Lampridio fruendam? Imposturam fecisti cupidae puellae et credulae. Novum verae amicitiae pignus!
_Octavia._ Si quid tibi dulce meum fuit, Rangoni, si me amas, Lampridi, narrate ut se res habuit.
_Rangonius._ Dicat Lampridius; nam facti dux equidem fui; nullae in hac fabula praeterea meae partes.
_Lampridius._ Romae eram occidente autumno apud Rangonium. Procacibus me cepit ocellis Laura, attamen casta et virgo. Contabescebam amore; illa deperibat Rangonium. Perceperat se amari et me amare. Nutrici puellae persuadet se nocte concubia in Laurae cubiculum admittat. Noverat anus puellae aestus, et aestuanti omnes pollicetur amoris delicias si obsequatur. Obsequitur. Sed me sibi sufficit Rangonius. Hora, qua convenerat, haerentem cubiculi foribus manu anus ad puellam ducit jacentem in lecto, nam caeca omnia. Prope cubabat in contiguo cubiculo Rangonii mater, a cujus sorore creta Laura. Monet anus nullis esse sermonibus locum inter nos; saltem summissa loqueremur voce, ne audiret hera suspicax. Addit, admoto auribus ore dum loquitur, rem cum virgine lentis concussibus et tacito Marte esse mihi peragendam, ne argutatio quassi lecti dormientem heram excitet a somno.
_Tullia._ Quam sapientem et tetricum habuit hac nocte concubinum Laura! Praeripuisti forte gravitatis laudem futuenti Catoni.
_Lampridius._ Salsa es. Virginem invenio nudam et, depositis momento vestibus, tenero corpori applico latus.--"Scis," anus ad puellam, "de quibus monuerim te, filia. Fruendus tibi est Rangonii tui amor non absque aliquo doloris sensu, nam crasso, rigido et saevo effervet is amor nervo. Obmutesce tamen, si nolis utrumque perire." Mox arripit mihi mentulam anus. "Ducam ipsa," ait obmurmurans, "qua via est ad summum bonum. Tu, Laura, amplectere." Conscendo. Applicat ultro catapultam; impello: subit fractas fores ad tres digitos latos. Manum amovet anus, et scrotum intra volam capit, digitisque summis leviter scalpit.
_Octavia._ Quid vero et secum et tecum Laura?
_Lampridius._ Altera illi manu nutrix sublevat nates, et ad capulum usque immergo ensem in tenerum virginis corpus. "Ah! ah! ah!" suspirat illa, et illico larga in ejus impluvium e stillicidio meo profluit libidinis pluvia. Alligat me amplexibus, osculis terit, gemitus fundit lenes et suaves uxor facta, ut vidua solet turturilla. Anus officiosa utrique exprimit faventibus digitis mentulam: ne stillae quidem virgo damnum passa est.
_Tullia._ E virginis vero lumbis excretum nihil est ad opus?
_Lampridius._ Sedatus belle est utrique libidinis furor. Sed dum femur alterum post alterum tollit, dum hac et illac exagitat se commotior, pubem pubi compingit elatis natibus, dum adfluentem libidinis excipit rivum suspiriis, commotionibus, procaci susurro, immemor indictae legis, ecce Rangonii mater.
_Tullia._ Timeo, timeo vobis. Loquaces impotentis oestri furores Rangonii matrem excitaverunt e somno?
_Rangonius._ Rem tenes. Quam perspicax fututricibus ingenium!
_Lampridius._ "Quid, Laura, audio strepitus?" clamat matrona. "Sola es?--Solae sumus," reponit anus.--"Ostento in somnis viso," subjicit Laura, "e lecto fere cecidi dum pavida mitto me in fugam.--Tam juvenis etiam deliras?" refert Margaris (id nomen matronae). "Compone te ad quietem. Nugae sunt haec somniorum terriculamenta.--E lecto dejeci me dum sentio laborantem alumnam meam," addit anus; et e composito hac illac dicens cursitabat perstrepens. Sed pavida me timido fovebat in sinu Laura complexu.--"Perii," dicebat, "perii, cognate; forte et tu periisti, grave est; sed et tecum peribo, leve est." Ego vero, ne se perire sentiret, effundor in resupinam, pilum torqueo, Veneris ingero nequitias turgidas, fervidas. Post e cubiculo volentem nolentem anus excludit, nuptiis hilariter factis.
_Rangonius._ Laurae, ut tibi, Octavia, corpus succi plenum, sororiantes mammae, sed non, ut tibi, dissitae inter se. Ac si se ament, osculantur rivalis alteri altera.
_Tullia._ Haec sane conjunctio praestabilis est ad voluptatis cumulum, non ad pulchritudinis laudem.
_Octavia._ Ad voluptatis cumulum?
_Tullia._ Olim intelliges. Nunc vero id intellige unum: tibi tres deesse coitiones ad voluptatis cumulum.
_Rangonius._ Vide ut jam jam illi gestiat militaturus Priapus in mentula mea! Vide ut arrigo! Sed volo nova via ad rem ire.
_Tullia._ Nova via? Non, per pruriginem meam! Non ibis nova via.
_Rangonius._ Peccavi lingua: volui dicere, nova figura.
_Tullia._ Quae tandem erit? Occurrit ultro, vocant Hectoreum equum. Extende te supinum, Rangoni, hastaque illa fulminatrix hostem quaerat intenta quem confodiat. Apte! Sed quid tam superbe te jactas, salax cauda?
_Octavia._ Dabis poenas, improba, dabis. Quid facere vis me, Tullia?
_Tullia._ Surge, et aversa intra femina tua Rangonium subjice. Ejus machaera jacentis vaginae respondeat imminenti. Apte collocasti te. Bene est.
_Rangonius._ O dorsum Dionaeum! O lumbos eburneos! O incendiarias nates!
_Tullia._ Ab his abstine maledictis. Cunno male dicit qui natibus cum laude bene dicit. Video quo haec spectet de natibus cogitatio. Praevaricatricem hanc odi laudationem. At enim sapis, Octavia: voravit tibi rudem mentulam, Rangoni, helluo cunnus.
_Octavia._ Ades, Rangoni! En! en!... Ades, Rangoni, mihi opi! Hic elicit hamus, quem misisti in lacum meum, ex imo alveo summam mihi voluptatem. Ades, Rangoni!
_Rangonius._ Adsum, Octavia, adsum, adsum. Ades tu? ades tu?
_Octavia._ Adsum et ego, et ego, et ego! Ah! ah!
_Tullia._ O suspiria quae velit esse sua Venus! Tam cito defecistis ambo? Nimis tibi cito, Octavia: ardet ecce Cupidinea fax quam in te oportuit extinctam, si summa perfundi voluisti dulcedine.
_Lampridius._ Quo te avertis fugitiva? Illudis mihi? Non vis me perficere? Satius fuit negasse.
_Octavia._ Ex animo loquor: deficio. Haec me momento concertatio enervavit, quod intentius innitor poplitum nervis.
_Tullia._ Somnia! Velitatio fuit, non praelium. Clavam videbaris excussura Herculi, et temporis puncto defectam te viribus simulas? Somnia!
_Octavia._ Omnes in me mei sensus stupent velut in se ipsi consepulti. Haecne vivo? Quod praeterea feceris, Lampridi, pudet fateri: ut mortui te corporis usu conscelerabis.
_Lampridius._ Revocabo ad vitam hac vere Mercurii virga, flammescenti Veneris sceptro, ramo aureo. Vide, attrecta. Donabo te immortalitate: Venerea hac apotheosi eveham ad Deas.
_Octavia._ At!... at!... audin? Lampridi. Pultat nescio quis ad aedium fores inclementius. Quid id sibi vult? Dii, Deaeque amorum praesides et antistites male perdant qui ludum turbatum venit tam egregium, quisquis ille sit praestigiator!
_Lampridius._ Increscit strepitus, ibo. Sed apertae admisere fores qui ad nos venit citato gressu: in proximo est.
_Tullia._ Excedite, excedite. In paratum vobis recipite vos cubiculum, ne detis rumoribus locum.
_Rangonius._ Occludite vero gynecaeum id vestrum.
_Octavia._ Vale, mi Rangoni. Vale, Lampridi, uterque utraque lux mea: ita me amicabiliter enecastis, suaviter delevistis! Hac vivacior morte vita nulla est.
_Tullia._ Nihil est quod timeamus. Absunt mariti: ne quid servi, ferae suspicaces, de his nostris libidinibus subodorentur, diligenter cavi. Omnia sunt in tuto. Sed nosti Praefecti ingenium: vir est comis, urbanus, voluptatum amans ad famae usque ludibrium. Noctes interdum insomnes solet exigere inter commessationum plausus, et ludorum insanias, cum adolescentibus quos aut in pretio habet, aut a quibus se vult in pretio haberi. Sermonum liberaliorum, jocorum et facetiarum habet participes quos aut amat, aut aestimat. Sic omnium sibi Ordinum hac morum suavi facilitate amorem conciliavit; nec famam laesit. Per Venerem! homo est vita dignus qui scit vivere. Nam quae a Venere, a Baccho, a ludicris vita abest, longe a vita abest. Sed vitandus quorundam hominum, qui se solos sapere putant, stultus livor. Nihil extra se, extra insipidos et fatuos mores laudant:
Reliquis iniqui judices, aequi sibi.
Eorum fugiamus oculos, Octavia, fugiamus Harpyas, humano vultu feras volucres, obscoenas, et rapaces. Nam sub censoriae gravitatis specie pulchra omnia conspurcant, et honesta malefactis suis quaeque conscelerant. Honestatis tamen habenda ratio.
_Octavia._ Quem vero honestum vocas vivendi modum? Nam omnium minime conveniunt sententiae.
_Tullia._ Honestum est honestum videri. Nihil ultra quae sub sensus cadunt, homines admodum investigant. Indue honestatis speciem. Qui sub ea diligenter latet, honestus vulgo audit. Indulge, sed sub honestatis imagine, libidinibus: honesta nihilo tamen minus eris. Si vero vel latum unguem amoto sipario videberis ab severa insipientium, qui soli sapientes videri volunt, disciplina discedere, maledictis insectabuntur, et velut conclamatae perfida simulatione ejulabunt se sorti misereri, malevoli et immisericordes. Latent ipsi, incedunt larvati, et in id ut lateant summa cura incumbunt. Lateamus et nos. Orbis universus histrioniam exercet. In spectaculis laudamus aut damnamus, dum agitur comoedia, quae ab actoribus palam aut fiunt, aut dicuntur in proscenio. De his quae intro aut fiunt aut dicuntur obducto sipario, nullus sermo. Judiciis in civili hac consuetudine sunt obnoxia quae ob oculos omnium versantur, non quae sub velo tegi et navari ludunt. O si videremus libero conspectu relicto sibi solos, et suis, quos indidit Natura, affectibus Magnates hos nostros, et superbos illos nescio quos demissionem animi simulantes, et ficta morum severitate affectantes viam coelo! O si videremus! Sed ecce Lampridium.
_Lampridius._ Esse aliquid, quod juvet nobiscum communicari a Praefecto, dixerunt, quos e paedagogio ad nos mittit, pueri capillati. Rogat se conveniamus si incommodum non sit.
_Rangonius._ Quid facto opus, mea Tullia? Quid dabis consilii, Octavia?
_Tullia._ Quod honestas suadet.
_Rangonius._ Disjungi ab amoribus suis tam lepidis, tam festivis, tam ingeniosis, quis dixerit honestum?
_Octavia._ Moleste habeo.
_Tullia._ Sed parendum. Nam in hoc honoris gradu positi Magnates quod optant jubent, quod rogant imperant. Abite. Osculum da, Lampridi.
_Octavia._ Abibunt vobiscum deliciae omnes meae. Osculum da, Rangoni. O animae dimidium meae!
_Lampridius._ Mihi pro te praesenti erit tam dulce suavium quod aufero. Sed da plenum gaudium, Octavia.
_Octavia._ Non dabo.
_Rangonius._ Nec mihi?
_Tullia._ Neutri dabit. Cedite tempori, non amori, jocorum et libidinum solertes artifices.
_Lampridius._ Me videat Juno pronuba torvis oculis, ni malim exire e vita, quam a vestris avelli amplexibus!
_Rangonius._ Vobiscum hanc malim noctem ducere, Veneres meae, quam cum Jove principum tutore omnes vitae dies.
_Tullia._ Excesserunt. Nunc fide humanis rebus, et magnas spes animo concipe! Exspectabat irrequietus infelicis Octaviae pruritus viginti, plus minus, irrorationes: vix ventum ad octavam. I nunc, et fide humanis rebus!
_Octavia._ Lumbi mihi impares huic labori; tu quidem impigris vales et pernicibus. Fortasse ad decimam laeta et sana pervenire potui coitionem, nihil ultra passura. Voluptas non est, quod fatigat voluptatem.
_Tullia._ Interim irrumpentium in vallum tuum Rangonii et Lampridii fregisti impetus, exhausisti vires, ebibisti sudores, tu tam tenera, et lumbi delicati et mollis!
_Octavia._ Excussere tamen mihi omnino somnum hae petulantiae; etiam si maxime voluerim, haud edormierim. Confabulandum.
_Tullia._ Venus tibi, sermone saltem libero et libidinoso, ad lucem continuanda. Sed schedion ecce humi video; Lampridio aut Rangonio excidit. Videamus quid in eo scriptum sit.
_Octavia._ Videamus; da legere.
_Tullia._ Accipe, lege.
_Octavia._ Litterae, nulla exaratae arte, nullo ordine, puellae esse se scriptas manu primo visu ipsae fatentur.
LAURA RANGONIO
FURORI SUO
Salutem non ausim tibi dicere quam a te exspecto infelix, quam salvam non cupis. Qua evenit maligni Fati dementia, ut me non conveneris, qua hora pollicitus eras cupidini meae male sanae? Interim non vivo, nec mori possum. Vivo tibi, lux mea; morerer tibi, quae tua sum. Alterum suaviter blanditur aegrae animae, alterius cogitatio cupidam tui deterret a laqueo. Vitam inter et lethum utriusque teneo confinium. Si venis, regredior ad vitam; si negas, curro ad mortem, nec longa via est. Nam absunt laeta omnia; absum etiam ego mihi, cum mihi abes. Irrequieti aestus, trepidi metus, impotentes curae, vallo velut facto circumveniunt miseram, facto impetu obruunt. Occurrunt, quocumque me vertam, cruces, si non occurris qui me tot malis, mihique furenti eripias. Nam, si me spretam sensero, putabo damnatam ad mortem, et peribo, quae, a qua die amore tuo inflammata aestuo vesana, perire coepi. Advola si vis restitutam bonae menti. Vale.
_Tullia._ Vere acumine et vi ingenii pollet Laura, quae tam scite scribit. In ejus Venere quot putaverim inveniri Veneres, quae adeo ingeniosa est!
_Octavia._ Etiam Rangonium suos admisit in amplexus? putabam uni Lampridio lumbos movisse.
_Tullia._ In puellae medullis haeserat incendium; jam in locis pruriginosus furebat aestus, quos ignota antehac Venus consecraverat sibi ad libidinem. Nocte tota hac illac, ex impotentia amoris, versavit per thorum tenellos artus. Uri se dicebat. Credebat nutrix furere. "Medebor huic tuo morbo, nata," dicebat. "Sed paulisper tempera tibi ab his ineptiis. Spera bene: qui te conjecit in furorem, sanabit laesam mentem. Ne desperes, amabo. Abeant hae intemperiae quae tibi nocent, me necant!" Mane facto recta volat ad Rangonium anus, refert ut se res habeant; soletur amantem puellam rogat, salvam velit pulchritudinem Jove proco dignam. Perrexerat Rangonii mater ad villam duo distantem ab urbe milliaria prima luce. Quid faceret juvenis? exorari se patitur: sequitur anum quo ducit. Invenit sedentem in thoro puellam capillis, ut Maenadem, passis, suspiriis macerantem molle pectus, tumido lacrymarum imbre oculorum obscurantem soles qui Solem obscurent. Ut videt intrantem, conjicit se, ut erat, seminuda in pedes. "Venisti ad me," inquit e collo pendens, "venisti ad me, praestigiator, ut mentem adimeres mihi hactenus nullius labis consciae. Redde me mihi puram: non potes; dono da te mihi proprium et constantem: potes." Sub haec, fluxere ex oculis lacrymarum uberes rivi. "Nulli cedebam," adjicit, "ex nobilibus quas in pretio sunt. Splendebam honestatis laude; uni tibi, ut gratificarer, cessi. Ab omni, eodem temporis puncto, mea laude cecidi, cum insano ultro tuo me amore accendi. Misereat te mei. Aut fac, si potes, mea sim: sed ut me novi, non poteris. Aut fac meus sis, et ex animo sis: poteris. Sed, ut te novi, noles; quia amplexus tuos Veneri servas Venere dignos." Quid plura? Onerari se diutius probris non est passus Rangonius. Pax inter eos convenit. Pellicis Deae afflante numine, magna cum utriusque voluptate sacra Veneri facta.
_Octavia._ Et sedatum prurientis Laurae salax oestrum ut et tui furores in Ursinae villa, honesto lupanari?
_Tullia._ Inhonesti vocabuli maligne detorques significationem. Stulte loqueris. Accipe. Lupae sunt et meretrices quae, nulla voluptatis habita ratione, pretio merent, aut merere vulgo audiunt, putidae, e misera et jejuna plebecula. Quocunque protervae se tulerint, lupanaris secum sordes invehent; ignominiosum ipsae sunt sibi opprobrium. Verum in alto, ut nos sumus, conditionis gradu positis, turpis haec non convenit appellatio. Ex cujusque sorte et dignitate quaeque aestimanda, ut judicium feras. Lupa et lupanar inventa sunt vocabula ad ignominiam fortunae, non morum.
_Octavia._ Bellum documentum! Sed, puto, duodecim jam exceperas pila in parma tua, cum has interturbavit Rangonius nequitias tuas, meas moturus. Narrationis tuae filum abrupit; volo ad finem persequaris.
_Tullia._ Volo et ego.
_Octavia._ Venus Aloisium Fabriciumque male perdat, rebellantes in naturalem voluptatis honestatem nebulones pessimos!
_Tullia._ Sed ingeniosi aiunt in hac re esse nihil quod vituperio admodum dignum sit: nam aversum spelaeum esse muliebris partem corporis, ut sunt et manus; igitur haud gravius delinqui quam si viri mentulam uxor manu pertractet. In eo peccari si foemineum hortum imber non irroret genitalis. Atenim quidquid id sit, Octavia mea, res mihi videtur saltem ridicula, si non turpissima.
_Octavia._ At mihi et ridicula, et foeda. Nam quae voluptas haec esse potest, sexum alterum alteri illudere opicis furoribus ardentem? Quis hanc non abominetur infamiam, qui humanitati velit honorem haberi qui debetur? In puella qui tam perverse ludit, venusti sane corporis violat dignitatem. Nescio quo pacto hic invaserit furor nostrorum hominum mentes.
_Tullia._ Cujusdam constellationis id fieri nequitia dicunt coeli interpretes Astrologi, quae ultra Alpes pestem suam non aeque afflat nascentibus. Hoc maxime Itali Hispanive puerorum puellarumque delectantur munere. Cum petunt a nobis, corollarium; cum a pueris, officium vocant. Oscis populis lusus fuit non inhonestus. Scis quam ingenio Graeci praestiterint? Callipygam, pulchris natibus, Venerem coluere, et sororibus callipygis pulcherrimae puellae pulchritudinis laudem concessere. Is non oculorum fulgetris, non oris venustati, sed pulchris natibus honos habitus. Sane qui femina non oderit, nates odio non habeat necesse est. Negabis femorum esse radicem, et ab origine potiorem partem?
_Octavia._ Sed jucundae visu, gratae tactu, faciant visui tactuique delicias. Aliud quicquid gaudii qui praeterea ceperit, horribile catharma quod auras funestat et aera, eum judicaverim.
_Tullia._ Bona verba! Quid illi probro verti debeat non video, qui in fictitii hostis simulacrum experitur quid, cum justa conseritur pugna, in figendo pilo possit, quod mox torqueat verum in hostem.
_Octavia._ Quam passa es contumeliam, ludicrum vocas?
_Tullia._ Negabis tu de Caviceo? Tuus te rubor, quo offunderis, arguit. Minime es impudens. Quid insultas mihi, nugatrix?
_Octavia._ Semel ac iterum, fateor, periculum Caviceus fecit an posset, nec potuit; postea constanter abstinuit. Pomeridianis horis voluit cum nuda cubarem. Suaviantem, blandientem, prurientem nova incessit libido. Supinae molli tactu palpabat nates--"Subleva, Octavia mea," ait, "marmoreas has nates genibus innixa. Fave amori meo quem in furorem vertis. Pateat pars utraque, et haec bona, et haec postica. Permitte petat aestus meus libidinosus quam optaverit: nihil inde peribit tibi, confide. Rore demulcebo tibi suo intimos Veneris locos; pleno et vero tibi gratificabor coitu. Incipiam opus in sequiori, perficiam in bona. Sic tibi abunde mihique satisfiet." Parui, et eunti ad Venerem objicit se bivium: regia illa via, abrupta et sentibus obsita haec. Huic vero admovet catapultam, proficit nihil; colliquescit inter reciprocantes anhelitus et vehementes concussus in sudorem.--"Nihil ex voto ages," dicebam, "vis qua nec calamo via esse possit, trabem trudere magnam et crassam? Vis disrumpi me? Vis diffindi, et e duobus lacunis unam fieri?--Ita est, Octavia, insanio," reponit, et momento passerem demittit in patentiorem subtus libidinis nidum. Post aliquot dies idem conatus, idem exitus. Destitit iterum ab incoepto, et qua utrumque juvabat, divisit me.
_Tullia._ Quae mihi hac super re contigere cum Callia, ipsa narras: eadem omnino; nisi quod viae difficultatem oratione etiam adjuvi, ut difficilior videretur. "Foemina nupsi tibi," dicebam, "et foeminae quaesivisti amplexus. Prolem sperasti ex me et gaudium; sed qua foemina sum et gaudium tibi et prolem creabis; nec honestatem laedes, nec pudorem meum fatigabis. Si vis liberos, finge tu tibi in hac generis humani officina faber praestans; si vis voluptatem, hic scaturit fons omnium voluptatum quas illecebris et jocis suis procax Venus condire solet. Accede ad hunc fontem. Nec nimis declivis via, nec confragosa, nec item, quam opus sit eundi ad amorem, latior. Actum dixeris potius quam viam. Hac age veredum. Ambulabit, per Venerem! laeto passu, nec, ut facit, tam inani labore vexabitur. Quaerit ubi deponat onus, et melius inveniet viam si quaerat solus, si laxes habenas." Risit Callias, et:--"En laxo," ait; "suo se nunc agat ipse ingenio: nam ingeniosa res est mentula, si quae alia." Confestim in stabulum recondit se quod apertum sensit sibi, et onus magna cum utriusque voluptate post paulo deposuit. Nec, post hos impetus furientis et caecae libidinis, quicquam tentavit Callias quod molestum mihi aut indecorum utrique videri potuerit.
_Octavia._ His super nequitiis quandoquidem nobis est sermo, rogo, Tullia mea, aperi, si me amas, veros animi tui sensus, et rem omnem fando explana, ut nata est, ut excepta a salacibus hominibus, ut invaluit, ac qua tandem factum sit ratione ut quosdam ad se pellexerit populos, alios tamen bene multos non attigerit. Advectum e Stgyiis specubus sulphureum hunc opinor ignem, qui puros casti amoris igniculos mixtura sua pestifera inquinaret.
_Tullia._ Recte judicas. Sic autem se res habuit. Omnes ullo absque discrimine homines,