Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 12
_Tullia._ Scilicet id consilii dederat Sempronia: "Cum primum te, Julia, aliqua tangi titillatione in illis locis senseris, testare majorem etiam sentire quam vero senties, voluptatem. Urge maritum verbis, osculis, suspiriis, motitationibus. Sin minus, stupidam te et saxeam credat, quod nolim, qui meus est in te amor, accidere." Igitur ad primam pruriginem, puella intacta et cujus in locis ingens seminis genialis ardebat vis, coepit nates vibrare, succutere quanto poterat impulsu Jocondum, quem incredibili voluptate perfudit. Nec sane Juliae minor delectatio; nam per longas concitatasque motitationes, tandem in profluvium Veneris dilabi se sentit: "Hei! hei! hei!" exclamat, "quid hoc est rei? Quid sentio? deficio." Haec dicens obmutuit, velut mota mente ingemiscens, contremiscens. Manum Jocondus vulvae languentis admovet, et extracto, ita ut caput tantum intro lateret, pene, invenit infectum liquido Veneris contagio, nec adhuc ipse evomuerat in vulvae Juliae sinum libidinis suae virus. Tunc impellit hastam, concutit, premit, nec illa movebatur; substitit tantisper ille.--"Quid vero is sibi vult stupor tuus, Julia?" inquit, suaviis labia rosea lacessens.--"Sane deficio," respondit, "me voluptate tanta implevisti, ut ad cumulum felicitatis meae nihil addi praeterea posse arbitrer, praeterea nihil." Integrat ille concussiones. "Jam apud me non sum," aiebat illa, "ita me hae confricationes ad Superos tollunt!" Et ipsa demum commoveri denuo coepit, et subare, subsultare, donec se fervido rore intro sentit irrigari: "Ah! ah! ah!" exclamabat, "quid etiam istud est?" Utraque Jocondus manu ad se admovebat puellae nates, praesto illa uterum et lumbos altissime sustulit; interim exstillabat in ejus concham igneus Jocondi tubus. In eam imo versa est amentiam, ut, cum deplueret prolificus humor stillatim, manu injecta virile telum caperet, exprimeret, emulgeret, ne quid omnino sibi ex tam dulci deperiret munere; testiculis Jocondi molliter compressis, quasi foveret, penem egregie emunxit, ut ne guttula quidem exciderit, cum eductus est e vagina.
_Octavia._ Tam longo certamine non fracti sunt delicatae puellae artus? Sed vires amor, et amoris comes voluptas suppetebat.
_Tullia._ Uno praeterea concubitu ad lucem recreata est Julia; is vero primus duorum triumve loco fuit. Alter, ut ipsa fassa est, minorem in ejus venas voluptatis sensum infudit: nam post sextam septimamque decussionem, recluso rivo ex Jocondi lumbis Venereum virus, cum primum Julia exorienti inciperet pruritu aestuare, depluit, nec ad Veneris metas perducta est.
_Octavia._ Nocte tamen sequenti, ut refers, bis in ejus effusus est complexus Jocondus?
_Tullia._ Sed soluto prius beatae matris tuae vulvae stipendio ei meret; itaque integris non est potita mariti lumbis, nisi bis alterum abhinc mensem.
_Octavia._ Nam expresso a matre prioribus amplexibus Veneris succo, quod superest, faex tibi videtur et lutum.
_Tullia._ Mense altero post nuptias, dum ludit cum Sempronia Jocondus: "Vis me patrem fieri, Domina?" ait.--"Volo," respondet illa.--"Qui vero potero," reponit, "ni per te liceat semine fervido et vivido impleri Juliae arvum? Permitte me ter eam inire, et integros volvere Cupidinis fluctus in ejus intimum sinum. Et sane misera saevos satis, et scio, labores exantlavit: nam scio quam male exceperit insontem Theresia amita tua, quod libidinosiorem putes quam est.--Permitto," inquit Sempronia, "sed ea tamen conditione, praegnans tibi fiat; quod fingetur in lumbis tuis semen his octo sequentibus diebus, volo tribus coitibus una nocte in eam effundas, colliquescens in Diones tuae amplexibus." Igitur octava, ab ea die, nocte, soluto pudicitiae vinculo, reducta cataracta a puellae ostio, libere inspersit puellae hortum fertili imbre. Atque ex his temporibus putat Sempronia utero Juliam concepisse: nam aliquae impraegnationis notae in puellae ore et nausea apparent.
_Octavia._ Moriar, ni pessime Theresiam oderim, quae indigno cruciatu tam liberalem et ingenuam puellam vexaverit!
_Tullia._ Moriar itidem ego, ni adversus matrem tuam saevitiam illam vitio verterim! Nam ut sibi persuasit ipsa, puellam uri libidine Veneris et cupiditate, Theresiam convenit. Significat se timere pudicitiae Juliae, quod minus pudicam praesentiscat; opus illi esse severiori medicina, qua nimirum in bonae matrisfamilias officiis contineatur; cavere oportere ab adolescentiae aestu et insidiis. Rogat mitti ad se Theresia, mittitur; sed prius exsoluto e lumbis pudicitiae vinculo, quod custodiendum Semproniae datur. Suscipit Theresia alumnam alacri vultu, dat epistolam ad Jocondum, petit eam sibi relinqui per tres dies: velle se puellae, quam aluit, quam edocuit, aspectu ad satietatem frui, qua tandiu caruerit. Post multos sermones petit a Julia, num velit probare se esse et esse vere purissimam. Respondet illa, velle.--"Igitur," inquit, "his tribus diebus jejunio macerabis corpus, et flagris a me caedi cupies.--Faciam quod volueris," reponit Julia, "pensi esse mei quidquid jusseris ducam." Itaque prima die vapulavit, sed leniuscule, secunda acerrime, tertia non ita dire, atque sic emendata remissa est domum cum sol occideret. Aberat domo Sempronia, aderat Jocondus, qui ut lepidam advenisse sibi uxorem vidit, in ejus advolavit amplexus. Renidens illa: "Regredior," inquit, "ut castam decet, tui avidissima." Post brevem collocutionem inducit eam in thalamum suum; enarrabat illa quae sibi contigerint omnia. Deflet infelicis sortem Jocondus, solatur, spondet se in posterum illi diligentiori cura invigilaturum, ne quid deinceps detrimenti aut aerumnae patiatur. Post suaviatur, et missa sub stola manu gaudet pudicitiam non esse occlusam vinculo desideriis suis. Projicit resupinam in lectum, et plenis coitibus tribus, trium dierum ab ejus animo obliterat memoriam et perpessi doloris.
_Octavia._ Nescit mater, nihil subirata est Jocondo?
_Tullia._ Nihil sane; ne quidem suspicione assecuta est. Nam paulo antequam ingrederetur domum evaserat Jocondus, ac postea regressus salutavit uxorem ac si non vidisset hos tres ante dies.
_Octavia._ Matrem sane insalutatam non reliquit?
_Tullia._ Esse dixit Juliae, quod secum communicaret Jocondus de negotio quod illi confiderat expediendum. Egressi uterque cubiculum petunt Victorii, jussa interim Julia dum reverteretur maritum exspectare.--"Tu putas," inquit Jocondus, "velle me Julia mea amplexus tuis anteponere? Volo in te perfundere quidquid in me libidinis est." Osculatur, tractat, arrigit; tollit ipsa vestes et indusium, ut solet, amplectitur ante se stantem, telum vibrantem, et recidens in lectum pugnam molitur. Uno ille impetu infligit in vulvam mucronem teli. Quid plura? Res peragitur; post revertitur ad uxorem Jocondus cum Sempronia. Sedebat in lecto Julia, quam aggreditur sermone Jocondus:--"Volo, Julia, haec domina nostra noverit qualis sis, quam casta et pudica. Volo etiam ab ejus manibus pudicitiae vinculum hoc induas; testem habebis pudicitiae tuae opportunam tibi et mihi." Laudavit Juliae virtutem Sempronia, ac animi in hac obeunda re alacritatem. Juliae vero pars ludicra in vincula missa est. De tua vero, Octavia, nocte proxima experiar an sit ludis tam apta omnibus quae Venus novit, quam Veneri forma et venustate similis es.
_Octavia._ Faciam, spero, ne tu diutius dubites, ac magna cum sua voluptate sentiet Lampridius me fontem esse dulcissimi gaudii.
COLLOQUIUM SEXTUM
VENERES
_Octavia, Tullia, Lampridius, Rangonius._
O_ctavia._ Voluptates hujus noctis quam suaves futurae sint, persuasisti intimis medullarum mearum sensibus, pruriginosa hac tua oratione.
_Tullia._ At enim duplo majores capies quam potui polliceri libidini tuae procaci, quidquid pollicita sim.
_Octavia._ Scilicet aderit cum Rangonio Lampridius, et nobis ambo militabunt?
_Tullia._ Tibi sane uterque pugnabit.
_Octavia._ Apage! Paucas post horas rumperent veredum meum equisones hi tam acres.
_Tullia._ Apage, inepta tu! Una belle sufficies duobus; et experta fatebere etiam prae te Heroas esse nihili.
_Octavia._ Non faciam, cognata, non faciam. Putas me tam salacem? Ego voluptatibus tota nocte perfunderer? Dearum cibo ingurgitarer? Tu nihil gustares oblectamenti? Apage, apage, non faciam.
_Tullia._ Utcunque se res habebit, feres; tu facies, tu facies. Vide: "superanda tibi omnis Veneris fortuna ferendo est." Vide.
_Octavia._ O! o! fores obduxisti tuas cataracta illa improba? Quid de me futurum speras, si in partem non venies laboris? Quum mihi tam bene cupias, male habebo.
_Tullia._ Macte animo; peregi ego quatuor, times duos?
_Octavia._ Sed duo illi viribus praestant, et inexhausto libidinis rivo superant. Ais Lampridium in stadio tuo duodecim solitum esse conficere curricula. De Rangonio loqueris quae non longe absint a portento. Non sufficeret Cotytto duobus una.
_Tullia._ Narravit de Rangonio quae superant omnem futuentium fidem Lampridius. Scis esse familiarissimos.
_Octavia._ Quae narravit? Nunquid etiam venit tecum in certamen?
_Tullia._ Cum esset nudiustertius ingressus hanc urbem nostram, adduxit hospitem ad nos Lampridius non dedignante Callia. Vide humanitatem: etiam amore meo inflammat; dein insana furentem cupidine ostentatione promissorum solatur. Brevi felicitatis summae qua frueretur, ut loqui solet, dicit fore participem. Bene sperare jubet. Paciscitur, inconsulta me, Venerem meam.
_Octavia._ Nec subirata es?
_Tullia._ Dic ipsa tibi. Irata sum, et iram acerbe testata. At ille, ut animi motus componeret: "Ignosce," inquit, "Domina mea, Regina mea, Dea mea, facilitati meae. Scio, per te non stabit quin exsolvam fidem meam. Vidit te Rangonius, et misere perit. Videram ejus cognatam Neapoli, et misere peribam. Ejus se finxit amore incendi ut meo faveret. Convenit cum ea: induxit me in puellae cubiculum: nocte fruor cupita Venere, dum se credit Laura (id ei nomen) Rangonii indulgere amplexibus. Num debui tanti esse memor beneficii? Ignosce, Regina mea; dum sequor officium, eam in offensam inopinus incidi."
_Octavia._ Quid tu ad haec?
_Tullia._ Emolliit durum animum vox amantis.--"Quid me vis facere?" repono. "Num te pudet me in id devolvi dedecoris, quae tua sum?--Sed enim," inquit, "huic uni tantum culpae succumbe; sine te amore Rangonii et Lampridii tui precibus flecti. Nihil tibi a me time in posterum, nihil continget quod gratum, quod honestum non sit." Consensi, sed:--"Lampridi," inquam, "nosti Octaviam?"
_Octavia._ Ut tu Lampridio, est quod ego succenseam tibi.
_Tullia._ Tace, inepta. Aperui mentem: scilicet de te in ejus amplexu mittenda. "Quam te bearem!" dixi.--"Sed ego et Rangonius interim," reponit, "rumpimur tentigine. Si differri velis id gaudium ad tenebras, resolvemur uterque ad speciem ecce tuam quae nos urit. Concede saltem unam utrique felicitatem.--Quid honoris," refero, "accedet nomini tuo, si me dehonestaveris alieno concubitu? Tu quidem utere jure tuo." Exorari ea demum conditione me sum passa, scilicet ut Rangonio ad cursum unum aperirem stadium meum et Cupidineum agonem, ultra nihil datura. Velle integrum nec exhaustum in sulcum tuum agi utrumque.
_Octavia._ Ut venient integri ex tuis amplexibus?
_Tullia._ Haec res in hortis nostris agebatur, in quos prospectus nullus nisi e cubiculo meo; clausa vero et tuta omnia. Exspectans quid proficeret sodalis, non longe deambulabat Rangonius, spectabatque identidem me ignescentibus oculis. Tunc ad eum Lampridius: "Immortales pro coelesti munere redde gratias Tulliae," inquit, "et ad summum bonum veni." Ita sum a natura comparata ut ab omni longissime absim impudentia. Ubi propior factus, erubui: ille vero osculum dedit. Impudentiam ipse suam accusavit, et excusavit. Dum loquitur, specum illam frigoris captandi causa ad horti angulum structam jam intraveramus, et nobiscum Lampridius.--"Est quod te scire velim, Domina," ad me Lampridius, "tuaque interest sciri, Rangoni.--Quid vero istud est?" ait Rangonius.--"Suspiriis, osculis," reponit Lampridius, "et crispantis lumbi furoribus loquetur mox ipsa tibi Tullia.--Te immo Venus perdat," refero, "nugarum artifex solers!" Me manu extra specum extrahit:--"Ignosce, Rangoni," ait, "mox reddam aeque tibi puram ac nunc est. Nolo eam ab oculis tuis fugere, quae oculorum tuorum meorumque lux est. Paucis volo." Tunc ad me:--"Nescis, Tullia, quem habitura sis equisonem. Neminem unquam mortalium fassae sunt puellae et Romae et Venetiis, quibuscum rem habuit, tam abundanti Venerei imbris copia muliebres sulcos irrigasse ac Rangonium. Quod Hieronymo Mercuriali, postquam omnia quae de eo dicebantur diligenter exploravit, pro miraculo fuit, non tantum stupori."
_Octavia._ Interea quid Rangonius cum oestro, cum furore, cum mentula sua?... Ah! ah! audio nescio quid strepitus; veniunt. Ut timeo! ut pudet!
_Tullia._
O Hymen, o Hymenaee! Hymen ades, o Hymenaee!
Ecce Lampridium. Quid vero solus, Lampridi? Quid de sodali actum?
_Lampridius._ Apud Mendozam, urbi praefectum, virum bonum et comem coenavimus. Detinet Rangonium multa super ejus rebus, parentibus et affinibus rogitans, et seria, ut est ingeniosae urbanitatis, ridiculis miscens. Ipse secessi amoris aestu, qui me, dum de vobis cogito, cepit, in rabiem versus: quam Octavia curet, si me velit sanum et suum. Quid taces, Octavia?
_Octavia._ Pudore, Tullia mea, sepulta mihi mens audaciam adimit, verba negat.
_Lampridius._ Osculum etiam negas? Me miserum!
_Tullia._ Agedum, Octavia, quid refugis? Lectus hic vix nos quatuor, cum venerit Rangonius, stipatos capiet: nulli praeterea locus, ne quidem pudori. Projice hanc a te amentiam, fatua.
_Octavia._ Quid me, fatua tu, dejectis operimentis nudam aperis Lampridii oculis?
_Lampridius._ Quam venusta, quam tenera membra!
_Tullia._ Volo, Octavia, te putes me esse alteram. Rumpitur Lampridius; num te miserebit miselli?
_Lampridius._ Fave, Tullia, fac patiatur Octavia se amari, et pulchritudinis juventutisque suae florem me legere. O corpus Venereum!
_Octavia._ Abi, abi: jam vociferor si ultra tentes.
_Tullia._ Quae te tenent intemperiae? Sana es? Jam per Deam Pertundam! si amicum nolueris Lampridium, habebis me inimicam.
_Octavia._ Interim et mammas, et pectus, et omnia corporis membra manu Lampridius ille tuus impudica conscelerat.
_Lampridius._ Quam apte hiat tibi Veneris concha! quam commodo situ pars prostat ludicra! quam molli obnupta lanugine!
_Octavia._ Eh! eh! quid agis? Jam me occupas totam. Quid propudiosa faciam post id flagitium?
_Tullia._ Amplectere Octaviam, Lampridi; tu Lampridium, Octavia. Nonnullae erunt meae partes in hac fabula: manu hac virile spiculum dirigam in foemineum scopum. Bene est, intro haustum est totum: ut bene altera pars alteri convenit! Nunc lateri ne parcas, Lampridi.
_Octavia._ Quid vis? ut me opprimis! ut agitas! ut pulsas! Tolle manum, Tullia; quid me vellicas? Oh! oh! oh!
_Tullia._ Tolle tu nates. Tolle, inquam, tolle altius. Succussus itera spissos, crebros, vehementes. Belle! belle!
_Lampridius._ Si te transfigi gaudes, Octavia, fige osculum.
_Octavia._ Gaudeo!... gaudeo!... morior! Ah! ah! Facione satis voluptati tuae, quae mihi est summa voluptas? Vis succutiam vehementius? Faciam ut maxime potero.
_Tullia._ Fac igitur, nihil nugis opus. Mirabiliter! Quam mobiles, quam leves tibi lumbi! Tractabo interim, Lampridi, pruriginosos tibi globulos; sollicitabo leni tactu ad officium et spumam.
_Lampridius._ Ut me beatis utraque! ut voluptatem meam pascitis, tu tuo nectare, Tullia! tu tua ambrosia, Octavia! En! en! Nunc, nunc, Octavia, tolle, tolle lumbos. Acriter, acriter!
_Tullia._ Langues, Octavia, langues?
_Octavia._ Sentio!... sentio!... Ut fervida urina haec! ut rapido fertur impetu! Osculare, osculare. Jam et diffluo ego... Distillant mihi Veneris venae. O! o! sentio Jovis cum Junone concubitum. E coelo venit haec voluptas. O! o! fundum!... deficio!... fundum!... deficio.
_Tullia._ Quid garris balbutiens? Fundum alvei tui tetigit Lampridii anchora?
_Octavia._ Tetigisse credidi. Sed jam deficit Lampridius, abit, anchoram solvit. Patere tamen, Lampridi, te osculer iterum atque iterum; te basiationes meae vorent antequam exscendas ex veredo meo.
_Tullia._ Vis forte, salax, novam ad pugnam exsanguem nervum et viribus defectum excitare? Non ita erit. Ad Rangonium redi, ne quid de te nobisque suspicetur parum pudici.
_Lampridius._ Revertar, ut suades, ad sodalem. Hanc fingam tantulam egisse moram cum praefecti consobrino Frederico.
_Tullia._ Sed quam bene te habuit Octavia? Ut voluptati visa est apta?
_Lampridius._ In ea inveni omnino nihil quod ad te proxime non accedat, Tullia mea, quod meram putamque Venerem non sapiat. Sed de his postea. Valete.
_Octavia._ Quas vero reddam tibi gratias, Tullia! Nunc vere scio quid sit Venus, ita me libidine implevit. Pili praecipue titillavit longitudo, nam crassitudine Cavicei longe cedit temoni. Vere omnia gustavi Veneris bona.
_Tullia._ Quae dicebam de Lampridio invenisse te vera, oppido gaudeo.
_Octavia._ Vidisti ut de thoro laetus desiliit, ut osculum dedit, molles natibus impegit alapas? Te beatam, cui ludere ejus in amplexibus cum libet, licet! Sed te etiam incredibili num affecit Rangonius voluptate?
_Tullia._ Ad eam igitur, quam institueram, narrationem redeo; nam et velle videris, et gratissimus mihi quoque hic sermo.
_Octavia._ Quo me scilicet in meliorem vocabis deliciarum tuarum partem.
_Tullia._ Ut inter animalia homo, sic inter homines Rangonius abundat seminis copia. "Moneo," dicebat Lampridius, "ut opportuno cures corporis situ, nihil tibi depereat. Nam pro summa mihi est voluptate summa te perfundi." Sub haec abscessit.
_Octavia._ Quid postea?
_Tullia._ Citato venit ad me cursu Rangonius. "Nihil te," inquit, "libidini meae eripiet." Manu prehendit; ad angulum, ubi, ut scis, thorus, trahit volentem nolentem. Alteram mittit in sinum manum; Veneris sedem altera detegit reductis ad zonam usque vestimentis. Mox solvit ipse subligaculum sibi, apertis coleis.
_Octavia._ Fuscinam vidisti, cum fuit in procinctu, magnam, rigidam, Heroe et te dignam?
_Tullia._ Qualis est fere Lampridii, adeo nullo, quod perceperim, differunt discrimine. Undecim duodecimve pollices latos in longitudinem fusa.--"Jam jam remittor," dicebat; "commoda amori meo amorem tuum, Domina." Sensim interim sine sensu dilabi me in thorum passa sum. Ille effudit se in resupinam, et primum, levi excitavit unguium impressione in pube igniculos, et proxime in eo, quod perinaeum monui vocari interstitio, ubi ardentiores Veneris prurientis faces.--"Age, age." dicebam, "abscede; illudis mihi. Quid me incendis jam tuo amore inflammatam?--Ergo accipe," ait, "quicquid id est amoris mei," et momento impellit in libidinis venam spiculum. Ut sensi:--"Male," exclamo, "male me habes malus." Audiit Lampridius, et accurrens;--"Cave, Tullia," inquit "ne e proximo vico secundum hunc murum tua vox exaudiatur. Cui non cognita honesto? Contine vocem, lumbos non contine."
_Octavia._ Vidit pugnantes in hac palaestra, et continere ipse potuit a risu, ab eoque furore, qualem nuda movet Venus?
_Tullia._ Vidit, et cum insistere laevum mihi pedem humi videret:--"Volo utrique," adjicit, "amicae curae officium impendere." Sellam subjicit; altiusque hoc pacto sese in uterum penetravit impressa mentula. Aperta manu ridens alapam inflixit natibus Rangonii, et exiit e cella.
_Octavia._ Ah! ah! ridiculum spectaculum! ridiculi vos uterque, tu et Rangonius!
_Tullia._ Tantisper substitit immotus.--"Amplectere me," ait, "regina mea," nam elanguebant artus desides: complector. "Ante tres menses," subjicit, "nulla me vidit Venus, nulla impatientiam libidinis solata est puella dulci effluvio. Sed, ut scias, vix inveneris, qui, ut ego, tam abundanti hortum tuum irriget salsa pluvia."
_Octavia._ Impresso calcare, poterat et poteras cursum sustinere?
_Tullia._ Coepit vehementius subigere, ad sextam septimamve concussionem fervido me intus imbre diluere. Stillantis vis veretri tantum mihi iis in locis concitavit pruritum, ut temperare non potuerim quin motus cierem fervidos.
_Octavia._ Ne scilicet quam Lampridius marmoream a candore vocat, saxeam crederet Rangonius, si stuperes frigida et hebes.
_Tullia._ "Video coelos," dicebam amens, "video coelos apertos;" et illico semen emisi recluso fonte. Sensit me resolvi: concitatiori aestuans opi fuit subagitatione. Mistum est semini semen; nam et ipse resolutus est. Sed quater ego largo fluctu remissa sum, cum, continua ille ignitae libidinis ejaculatione, omnes meis in lumbis omnium prurituum irritat nequitias. Tandem palaestrae finis datus. Fateor, Octavia: tanta nunquam deciduae vis voluptatis uno concubitu genitalis arvi furores restinxit.
_Octavia._ Satiavit te voluptate? Si pugil praeterea adfuisset novus, certamen refugisses? Nec te Lampridius iniit?
_Tullia._ Sane nova voluptas mihi propior fuisset aerumnae, quam gaudio. Nam exundanti restagnans semine uterus, quod imbiberat, nihil praeterea gaudii aut petebat, aut pollicebatur.
_Octavia._ Dicunt omne esse animal post coitum triste.
_Tullia._ Immo alacri vultu, laetis dictis, significavit Rangonius multo se gaudere gaudio quod bonis libere meis esset potitus. Lampridium vocat; sed ejus me ex ulnis expedio, et utrique eripio, ne ultro citroque iterum cogerer Venerem pati, Lampridii gratificandi causa. Veloci prius in aedes me recepi cursu, quam fere animadverterunt. Interim, Octavia, nequidem Venereae tabis guttulam e Rangonii tubo in concham effusae meam sensi defluxisse. Quid id sibi velit nescio. Sed si hoc me impraegnatam esse scirem concubitu, ut Calliam meum amo, maerore conficerer.
_Octavia._ At enim vero, prae quartumviratu tuo, quid istud?
_Tullia._ Intelligo. Vis illam meam renarrem Romanam militiam?
_Octavia._ Volo.
_Tullia._ Inciderat in morbum, quem ab initio longum fore et lethalem Medici judicaverant, Callias, dum Romae agit litis difficillimae dirimendae caussa cum Ortobono cognato meo. Ea me res vocaverat Romam; et bonae valetudini, si tandem restitutus est Callias, meae opi curiosae et amanti id debet, nec negat. Ut primum convalescere coepit et omnis abscessit periculi metus, cupiditas coepit exhilarandi animi per continuos tres menses moerore confecti et consepulti. Ventitabat domum e proxima vicinia mulier non admodum aetatis provectae, ex Ursina gente. Familiarissima cum illa mihi intererat necessitudo, et mecum saepe cubabat, solatium unicum aegro animo. Una nocte cum serimus sermones, facetiasque miscemus, fateor ad intermissae Veneris ludum converti interdum cogitationes meas. Ut interrogabat, hos ignes respondeo, quos sentirem in venis meis reviviscere, nullius posse virtutis restingui constantia et pudore. Ad haec matrona elegantis et liberalis consuetudinis, si alia ulla:--"Volo te abdicatae Veneris crastina luce satiari donis ad usque fastidium; et, si fatua non es, voles. Nihil propterea," inquit, "aut famae detrahetur, aut honori. Id solum volo liberae te meae permittas potestati.--Permitto," refero, "quid timeam quae te vadem habeo, ducem sequor et auspicem?" Mane facto curare jubet, sed modico prandio, corpus; nec cibis impleri. Pectus, mammas, ventrem, femina, nates lavat ipsa suaveolentibus aquis, et myrteo oleo Veneris typum. Candida induit stola e serico. Obscurari me credidi pellucida quadam nebula, potius quam veste tegi. Post curru una invehimur in villam suburbanam et amoenissimos hortos. Et Flora illic et Venus per omnem liberae et hilares ludunt et rident anni tempestatem, et omnis tempestas perpetuum ver. Postquam intrantes admisere superbissimae aedes, inducit me in conclave interius, ubi perpetuo lux condita crepusculo pudori favebat simul et impudentiae.
_Octavia._ Libidinosae petulantiae apta sedes.