Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 10
_Octavia._ Audivi de cingulo pudicitiae, cum Julia, ante hos dies, nescio quid sermonis esse matri meae. Quae vero hujus cinguli ratio esse possit, quae pudicas reddat, me latet.
_Tullia._ Disces. Postridie, cum surgeret Julia, accessit Jocondus. Zonam illam, testibus amotis, explicat. Illa ridens:--"Quid hoc sibi vult," inquit, "in quo aurum lucere video, quod affers?--Hoc te nunc cingi juvat," ait ille, "pudicitiae cingulo, et muniri adversus maternam labem. Cingulum pudicitiae vocant; hoc ante te plures annos Sempronia gessit, hera mea, et tu geres; ita egregiam sibi adepta est famam, quam etiam spero te tibi comparaturam." Cataracta aurea quatuor pendet catenulis chalybeis, villoso sericeo panno indutis, quae cum cingulo eadem arte committuntur ejusdem metalli. Duae ab altero latere, duae itidem ab altero, cataractam a tergo et a fronte sustinent in eam immissae. Retro supra lumbos cingulum connectitur sera, cui tenuissima est clavis accommodata. Cataracta alta sex digitos plus minus, lata tres, sic a perinaeo pertingit ad summae exterioris rimae oram, et id spatium omne quod intercedit, utrumque inter femur tegit, infimumque uterum. Tribus radiis distincta apertis exitum lotio praebet, aditum vel summis digitis negat. Sic velut thorace adversus extraneas mentulas illa pars munitur, cujus usum, cum vult, facilem habet cui Hymenaei lege adjudicatus est.
_Octavia._ Quid secum nova nupta?
_Tullia._ Quod ipsa tecum post aliquot dies, nam et tibi fingitur id supellectilis genus.
_Octavia._ Nesciebam quid meditaretur Caviceus cum diceret de cingulo pudicitiae, esse virtuti honestarum mulierum longe utilissimum amicum, et rogaret num induere id vellem, ac mater id consilii daret.
_Tullia._ --"Quid me opus facto est?" inquit Julia, cum dejiceret lecti operimenta vir ejus.--"Immitte," ait, "pedem alterum intra catenulas has duas, alterum intra has." Immisso utroque cingulum ad superiora retraxit, cataractam rimae opponit, cingulo pectus imum paulo supra lumbos devincit, seram immissa clavi occludit: "Nunc in tuto est tibi pudicitia," ait; "bene est; an aegre feres?--Non equidem," inquit. Mox surgere nudam jubet, e lecto demittere se, ambulare. Ut jussa erat, surgit, exsilit e lecto, progreditur aliquot passus, ait se non ita commode ut prius ambulare, divaricatis cruribus sibi ob cataractae amplitudinem.--"Assuefies," ait ille; "molestum nihil mirum id sit quod novi pateris." Mox jubet pronam humi demisso corpore procumbere. Procumbentis dorsum, clunes miratur, nam ad amussim dicitur Natura ejus corpus expoliisse et effinxisse. Tentat utrum digitum, quidve simile in ejus rimam induci possit; illato digito negari sentit ingressum. "Tuta sunt omnia," inquit. Repente ad Semproniam se proripit: "Nunc, domina," ait, "accipe duas claves, sed prius istam" (mentulam ostendit), "nam rumpor.--In bonam accipiam partem," refert Sempronia. Ipsa revolvit vestem et indusium, resupinamque sternit se in proximum lectulum. Impellit ille veretrum, et admissis equis feruntur impetu ambo ad summam quam cepere voluptatem. Re patrata:--"Jam clavem reddo tibi tuam serae meae tam aptam, cede alteram," ait Sempronia.--"Ecce habes," reponit Jocondus, "sume.--Nunc accipe," adjicit Sempronia, "quae sit animi mei sententia. Volo cum Julia rem tantum habeas liberorum creandorum causa, omnes vero voluptates tuas mecum expleas; volo cum ea vere te maritum esse, mecum procum et amantem. Ideo tibi hanc tantum clavem reddam quindecima quaque nocte, cum prius tamen hortum meum rore demulseris tuo semel atque iterum: nolo enim Juliam nosse quid in his rebus possis, quam sint tibi firma latera, robusti artus. Volo autem eam esse in opinione, sic maritos omnes se cum uxoribus habere. Orabo Theresiam, amitam meam, ejus interea ignes sermonibus et castigationibus identidem aut sopiat, aut exstinguat. Si, ut hactenus fecisti, me amabis, mihi obsequeris, si mea voluptas una, et fidelis, te mecum esse non piguerit, habebis patronam ultra vota tua beneficam: sin minus, hostem infestam. Scis aut amare, aut odisse mulieres: nihil esse tertium.--Accipio legem," inquit; "quis me beatior esse possit inter mortales, quem voluptatibus cumulat pulcherrima mulierum, ut optima, quem liberis donabit vere meis lepidissima conjux? Eam vero tibi mancipio do, et dedo; nec, si volueris, cum ea cubabo, ne scilicet contactu meo vegeta, florens, valetudine pollens ad libidinem inflammetur.--Absit haec a lecto geniali vestro injuria!" reponit Sempronia; "cum senseris ardere, fac sciam: Theresiae, quae omnino pendet a nutu meo, ope restinguentur incendia. Ad Venerem meam haec sit tibi volo incentivum, ut modo fuit." Ita invidet uxori maritum, Jocondumque vult proprium habere, stabili velut connubio junctum.
_Octavia._ Invidit etiam tibi, puto.
_Tullia._ Invidit; et, quominus quererer me ab ea lusam, Lampridium substituit Jocondo. Ex Anachoretarum numero fuit Lampridius, qui omnem etiam hominum aspectum fugiunt; sed cum se nullius adhuc vinculis innodasset, accepto commeatu, transfuga patriam repetiit Penatesque. Illi ingentium bonorum cumulus; sed inter cives ob mutatam vitae conditionem laesa fama. Igitur licet bono, nobili, diviti, et adolescenti, frustra illi nuptiae tentatae cum Lucidia primum, et postea cum Livia, nobilibus puellis. Hac affectus injuria, quae maxime pupugit animum, abjecit omnem conjugii spem et votum. Affinitate conjunctum et amicitia hospitio acceperat, qui solum fere exilii causa verterat, pater tuus. Cum aedes vestras frequento, cum eo mihi verba plura, ac sensim sine sensu in id adductus est, ut ingenio meo faveret, fortunatum diceret Calliam; se vero, si talem sors bona amicam daret, Superis suas non invisurum felicitates. Sempronia, ut nascenti amori gratia et suavi sermone atque illecebris obstetricarem, suadet. "Nam, si Lampridium," dicebat, "tuo amore incenderis, nulla res eum unquam abs te avellet, sola mors eripiet tibi. Novi hominis constantiam, et animum; odio vero affines omnes et consanguineos prosequitur: certo certius ejus in tuam domum fortunam omnem derivabis." Quid plura? quae se scit mulier amari, vix ac ne vix quidem illum non amabit a quo amatur. Amabam Lampridium, et paulo post in has convenimus conditiones, navante ad hoc sedulam Sempronia operam: se daturum Calliae omnium bonorum suorum partem publico instrumento, ac constitutum iri, si absque testamento moriatur, eundem dici sibi heredem: me vero chirographo mea manu scripto omnem illi in me potestatem daturam, ne tamen quicquam promissuram ante transactionem hanc cum Callia pactam: quod paulo post, consentientibus quorum intererat, et plaudente Sempronia, scripto mandatum. Eadem die, antequam Laribus vestris valediceret, conveni Semproniam, ornatu cultuque eo nitens qui formae meae novas Veneres adderet. Affuit Lampridius, qui meis mox genibus advolutus: "Te Deam veneror," inquit; "certe mihi semper Dea eris: patere mortalem divina tua frui pulchritudine; meis steti promissis, sta et tuis.--Stabit," reponit Sempronia, "vivite felices ambo, qui alter alteri satis ampla eritis felicitas, vestra si bona noritis. Interim agite res vestras." Dicens exiit, occluditque fores.
_Octavia._ Quid tunc Lampridius?
_Tullia._ Surgit in pedes, osculatur, mammas tractat, et pugnantem ut quae vinci vellet projicit in lectum, revolvit vestem et indusium, et dexteram demittit intra femina. "Linque, linque, apage, apage," dicebam, "perdis me, ausim postea tollere oculos, coelum suspicere? Quid me dehonestas?" Ille osculis vocem praecludebat. Mox vi impellit hastam; vorat eam uno succussu adactam pruriens vulva, et quo penetrat intus momento, pluvio semine multo me sentio irrigari: copiosiori nunquam imbre depluerat in hortum meum benefica Venus. Emorior etiam prae gaudio, Octavia mea, cum memini ejus horae, quae vitae meae dies omnes longe bonis suis superavit. Nec praeterea defecit: novos concussus integrat; dilabor iterum atque iterum in effluvium. Tandem ejecit in sulcum, tam firmo ligone tandiu proscissum, libidinosis excretum e lumbis rivum.
_Octavia._ Habes profecto Herculem, ut dicere soles, non quales sunt reliqui homines.
_Tullia._ Post secundam ejaculationem eosdem concussus repetit. Scilicet, ingenue fateor, fututiones fututionibus continuat. Semel, ut jam audiisti a me, duas in me Callias iteraverat uno cursu; hic tres, quo pervenisse paucos praeterea puto Veneri caros. Eodem momento me cepit acerrimus pruritus: effusi sunt omnes mihi sensus in Venerem. Nescio quid servaveram huc usque pudoris, obstinato animo: hoc momento me mei etiam cepit oblivio. Ex humili lecti sponda pendebant mihi pedes, et me vehemens incessit succutiendi equitantis furor: innitor pedibus; uterum tollo et lumbos quam altissime possum, obviam eo ruenti. Tunc suavium dat, manum sub nates mittit:--"Nunc me gratum esse tibi sentio, domina," inquit, "agedum.--Quid agam?" repono, "insanio." Eodem momento connivent oculi patrantes, anima me reciprocando deficit, rabida titillatione sentio largum liquescere in humorem. Advertit Lampridius, pulsat, impellit, agitat: mox et ipse fervido me ferit seminis ictu. Sic alter in alterius amplexu deficimus.
_Octavia._ Moves me ad libidinem: Vestam hac tua fabula salaciorem redderes quam sint passeres Veneri sacri.
_Tullia._ Recedens Lampridius suavium tulit resupinae:--"Pugnam," inquit, "post paulo iterabimus; quale demum ferres judicium de me, si cum tam praestanti, ut tu es, pari, ignavum me praestarem pugilem?" Ego vero, ut exsurgere e lecto volui, percepi me deficere lassitudine; nam illius ope, ut erigerer in pedes, opus habui; nec facere potui, quicquid conata sim, quin dilaberer in lecti spondam.--"Hei mihi!" exclamo, "vires omnes infregisti mihi impotenti hac vesania tua, Lampridi; quid faciam? haudquaquam me potero ferre in domum.--Recrea corpus quiete, Diva mea," inquit ille, "et si potes, modico somno; ego sane alacer et laetus sum: quidni sim, qui in te, coelestis pulchritudinis foemina, explevi libidinem meam, quae Venere potior es? Interim abeo, quiesce." Cum haec loqueretur, advenit Sempronia ridens, et cantillans nescio quid liberi et pinguis.--"Ut foedus inter vos feriistis?" inquit, "ut vestris vos bonis ingurgitastis, ut se res habent?--Ego vero," inquam, "perii," expressis lacrymulis aliquot invite manantibus.--"Quid fles, Domina?" ait Lampridius, "tuus sum, ulciscere ut volueris petulantem, qui tuis se deliciis immersit.--Apage," reponit; "ut satisfecit voluptati tuae? ut gratam invenisti, et aptam libidini?--Nemo," inquit, "unquam fuit homo me beatior: omnes quas mente concepi, quae vix opinione excogitari possunt, in ea inveni voluptates.--Tu vero, Tullia, loquere;" ait Sempronia ad me, "ut tuis sensibus satisfactum? ut placuit tibi Lampridius?--Placuit sane," respondeo, "ut praeterea nihil optari melius aut dulcius queat; sed, me miseram! rupit artus meos lassitudine, ut vix tres passus ambulare possim, ita fatiscunt mihi lumbi.--Te miseram! ah! ah!" reponit Sempronia; "sed abi, Lampridi.--Abeo," ait, "si veniam indulserit Tullia mihi, si amare me professa te teste fuerit.--Et do veniam," inquam, "et te perdite amo, qui me honore summo pudicitiae quo superbiebam, hanc me deturbasti in turpitudinem, quae me pudore obruit." Dehinc osculatus me, excessit: excedentem vero insequuta est Sempronia.--"Paucis te volo," inquit, "siste gradum, nec quae tu aut ego dixerimus, ad Tulliae aures ire poterunt. Dic libere, reperisti in ea quas sperabas delectationes?--Majores multo," inquit, "quam pollicitus eram mihi. Forma Tulliae divina, divinum eloquium, divina dona: quas tibi reddam gratias pro tanto munere, quo vehor in coelum? Sed, amabo, obtine ut, antequam exeat dies, satiari me permittat suo concubitu.--Nec te satiari juvat," refert Sempronia, "nec ejus e re est ut te ejus, aut illam tui, ulla unquam capiat satietas.--Inepte loquutus sum," ait, "sed intelligis quae mea debuerit esse oratio.--Servabo hanc tibi in hoc cubiculo ad crepusculum usque," inquit Sempronia, "nam coenabit nobiscum vir ejus: cras translato in eorum domum hospite, liberius ages cum ea, quod faustum felixque utrique sit; abi et cura corpus.--Curabo," inquit, et abiit. Reversa ad me Sempronia refert quid sibi cum Lampridio fuisset sermonis, quid mihi cum eo rei fuisset rogat itidem. Refero, me gravissima queror premi defatigatione.--"Reficiam extemplo vires tibi," inquit, "hoc labore exhaustas; recreabuntur lauta gustatione, et leni quiete; sine irrepat tibi somnus, dum ad Calliam, qui te ad se vocat, eo, et ut opinor, ad conflictum: tibi dolere caput dicam."
_Octavia._ Calliam forte vocabat, qui Jocondus erat.
_Tullia._ Rure agebat hac die Jocondus ad villicos missus. Vix videram somnum, cum ad fores nescio quid audio strepitus; reclusis, video lautissimam afferri gustationem.--"Surge," inquit Sempronia, "cibo hic tibi repellendus capitis dolor. Agedum." Edi, bibi hilariter, ac illico restitutae mihi vires. Desilio de lecto, complector Semproniam meam; mihi sortem gratulor. Post duas omnino horas, ecce Lampridium, qui humanissimam impertit nobis salutem; aderant enim e domesticis quidam. At enim ubi recessere servi, effusus est in meas laudes et gratiarum actiones; sed abrupit sermonem Sempronia:--"Jam is est," inquit, "excogitandus nobis modus et ratio bene et secure vivendi; cavete ne laedantur Calliae oculi: quae pestis in utriusque immineret caput, si quid subodoraretur de rebus vestris!--Nihil prorsus ab eo timeo," inquit Lampridius, "nec dominae meae, ut sit hominum perspicacissimus, si quidem velit illa ex praescripto meo vivere.--Volo maxime," aio, "tuo regi arbitrio: ab hoc tempore habebis addictissimam Tulliae animam.--Principio," inquit, "novi Calliae ingenium: nec bonus est, nec malus, sed qui aut bonus, aut malus fingi facile queat. Post paucos dies, polliceor tibi, Domina, futurum mihi et amicissimum et familiarissimum. Expiscabor etiam intimas mentis cogitationes: caetera committe industriae meae. In id maxime incumbe, tuis ut ne ex oculis, ore, gestu quicquam percipiat, quod amorem mutuum nostrum aut testificetur aut significet. Ego variorum, et imo duriorum, ero in te consiliorum author, cum e re tua meaque videro, quae tibi saluti sint, aut sospitent amores nostros. Quam egeris in hac fabula personam, ex illa vitae nostrae salus et felicitas omnis pendebit.--Nihil," respondeo, "mihi a me tibique timeas. Prudentissimam et obsequentissimam habebis.--Obsequentissimam?" inquit, "nunc sciero: peto osculum.--Dabo," inquam.--"Peto suavium, non osculum," ait.--"Dabo," aio.--"Peto complexum," inquit.--"Dabo complexum," inquam.--"Peto plenum gaudium." Tacebam ego.--"Obmutescis, Domina?" ait, "negas mihi hanc beatitudinem?--Utere jure tuo, inepte," reponit Sempronia; "vis ipsa te suum tollat in equum? Huic insistam ostii limini, nam qui sciunt, hic te esse, domestici, ut mali sunt et protervi, mirarentur solum cum Tullia esse relictum." Urgebat interea paterer in amplexu meo liberari se amoris aestu, et ubi paulo secretius abesse a Semproniae conspectu vidit:--"Quid vereris? excubias agit Sempronia." Vi igitur impellit in lectum, et collocatam commodo corporis situ petit, meam mentulae manum admovet, capiam rogat.--"Quid vero tu," dicebam, "ad hanc me cogis foeditatem?" Retraxi manum; conscendit in me stratam et, detectis inguinibus, exspectantem teli mucronem in parma mea, non alba, non ingloria. Demittit femoralia, mox procumbit in pectus meum, utero uterum pressit, et telum infixit.--"Nunc ostendes me abs te amari," inquit.--"Dubitas," refero, "qui prostitutam me habes omni libidini tuae, te amari?--Fungere igitur generose et fortiter partibus tuis.--Fungar," repeto. Tunc vehementissime coepit concutere; ego succutere, nates tollere crispantes, motitare flexibiliter lumbos. Primus titillationem praesentit advenientis gaudii, at omni nisu et agitatione pervivaci exorienti favi libidini; post, intro sensi in lumbis aperiri mihi Veneris fontem:--"Ah, ah," inquam, "quid me vexas? age, age, deficio!" Hoc exiit temporis puncto ex me in me Venerei roris dulce coeunti donum.--"Agite, agite," sub haec Sempronia; "ecce audio venientem Calliam ad nos." Dejicio equitantem re nondum bene patrata, nam cum exiit e concha mentula, uterum fervidis polluit guttis stillans. Momento post:--"Nihil est, nihil est," inquit Sempronia, "nescio quae meis vox auribus illusit." Dicto citius in me resilit Lampridius, adigit iterum hastam, novum aggreditur praelium. "Me necas," dicebam, "secede paulum; me in animae ducis deliquium, vocabo Semproniam." Interim ille imperterritus rapidis subagitabat concussibus; novos excitat aestus in me, stillat abundans mihi ex abdito intra lumbos Veneris fonte virus; demulcet iterum me pruriginoso semine, et ni progressa ad nos Sempronia diremisset pugnam, ad tertium processisset effluvium inexhausta illi libido.--"Satis est ludorum," inquit, "timeo non hominum, sed fortunae insidias." Exscendimus uterque e lecto, et magna cavit cura Sempronia, ne quid in vestium attritu, capillorum confusione, corporis ornatu, exprobraret mihi meam licentiam. "Tam velox tibi sit veredum, Lampridi," inquit Sempronia, "quam bonus et egregius cursor es!--Habeo," inquit, "non cursor, sed servus, et ex animo servus, quae me ad summum vexit voluptatis cumulum, patronam non veredum." Igitur nuptiae primum nobis factae sunt apud Semproniam, et sub ejus oculis, quae amores nostros nascentes velut sinu suo fovit. Acceptum illi refero Lampridium meum, qui et tuus erit, juvenem, comem, urbanum, vegetum, fortem, quem nec Hercules in hoc certamine viribus et lateribus superet, illi cedat AEneas pectore et armis: nam amplum illi et firmum pectus, et bene compacti ad laborem armi, quorum victoria sumus et triumphus.
_Octavia._ Perge dicere, amabo, mea Tullia, de his rebus vestris, quarum me mirifice delectat narratio; saltem praecipua deliba capita, et qualis in te fuerit primis diebus, eloquere.
_Tullia._ Rides, inepta: illi summa dies non dissimilis primae; aeque calet, aeque ardet, aeque in amorem meum furit. Coenavimus illa prima die ambo, cum parentibus tuis, vestris sub tectis, coenavit et Callias; quos inter se severint sermones abs re dixerim. Revertimur domum. Multa de Lampridio loquitur Callias: multam inesse humanitatem, ad ejus se intimam proclivi ferri via amicitiam, honestum, et moderatum, et multi ingenii adolescentem videri. Bacchum sequitur Venus. Dum videt vestem me deponere, et eductos intumescere mammarum globos (nam multa nox quietem indicebat), antequam me mitterem in lectum, manu captam inducit in musaeolum illud geniale, nostro lecto proximum. "Hic erit locus," inquit, "et Veneri sacer et Musis." Tollit altera manu stolam et indusium, altera mentulam longam, gravem et si unquam alias rigidam et contentam admovet cryptae meae. "Protende adversus me lumbos, Tullia mea," inquit. Projicio. Tunc impetu facto trudit in vulvam, occupat totam loci capacitatem, agitat ille delicias suas frequenti motu, et irritat ad novos pruritus; motito similiter lumbos, crebro et frequenti succussu; utramque mihi clunem utraque manu comprehendit, deducit, reducit magna vi ad se. Primam me urunt ignei advenientes Veneris stimuli, semen mitto; consequitur rabiem meam Callias: "Jam diffluunt mihi venae, age, age!" Motitationes integro excitatiores ad ultimos usque seminis spiritus; mihi vulva ad plenam voluptatem egregie, maritali exhausto tubo, operata est, comprimendo et exsugendo caram mentulam. "Nunc volo," re patrata inquit Callias, "mecum de nostris imposterum rebus alacriter convenias, Domina: nam domina semper eris mihi.--Volo equidem," respondeo, "quidquid volueris me velle; quod nolle jusseris id utique nolo. Scelus sit mihi et flagitium non eadem per omne vitae tempus sentire ac tu senties! Quid cupis, Domine, praestari tibi a servitute mea?--Equidem," inquit, "persuasum mihi est te esse honestissimam, et pudicissimam, quamquam vulgo dicunt non admodum castas esse quae sunt litteratae; timeo tamen virtuti tuae, nisi tu illi, nisi ego opi fuerimus.--Quae res, quae mea culpa hanc injecit cogitationem in animum tuum, anime mi?" inquam, "quae de me tua est opinio? Nec tamen deprecari velim quidquid ceperis consilii.--Volo," inquit, "induere tibi cingulum pudicitiae; si pudica es, non detrectabis; sin minus, videris ipsa num merito movear ad id quod meditor.--Quod volueris," refero, "induam, et qualecunque sit, laeta feram; quae tibi sum nata, tibi etiam uni ex animo foemina ero et praeclusa omnibus reliquis, quos aut sperno, aut odi: nec alloquar Lampridium, imo nec respiciam.--Non faxis," inquit, "imo volo te cum eo familiariter sed honeste agere; nec ille, nec ego habeamus de te conquerendi causam, ille si durius eum habeas, ego si liberius; sed veniet a pudicitiae cingulo liberioris cum eo consuetudinis tibi usus, cum Lampridio mihi omnis securitas." Tunc vitta sericea, qua supra lumbos involvit corpus meum, dimetitur ad crassitudinem corporis quae futura sit cinguli amplitudo; dein ab inguinibus meis ad lumbos, id etiam alia vitta definit spatium. Hoc facto: "In hoc etiam curabo," ait, "palam fieri tibi quanti te aestimem; erunt catenulae quae villoso panno sericeo involventur aureae, erit cataracta aurea, craticula aurea, lapillis pretiosis exterius distincta, et faber aurarius hujus nostrae urbis praestantissimus, mihique multis obligatus beneficiis, in id incumbet, ut praecellens sit artis suae specimen; etiam honestabo te, dum videbor facere injuriam." Quaero, quanto tempore perfici id cingulum possit; respondet, intra quindecim dies absolutum iri, interea petere ne irretiri Lampridium ullo mecum feram commercio sermonis, postea ut animo insederit me cum eo gesturam. Ivimus cubitum, ac ea nocte ter iniit me, ter plenos libidinis gurgites evomuit in cymbam meam, magna cum utriusque voluptate.
_Octavia._ Te Veneri caram, cujus hortum, intra tantillum temporis, irroravit novem continuis coitibus Venus! Et potuisti ad haec curricula impigre desultori inservire?
_Tullia._ Potui sane, et etiam incitato cursu ad postremum coitum, cum Cupidineus imber e stillicidio decidere maritali negare velle videretur, ita commovi, agitavi, succussi, ut vel invitus magna stillarit copia. Me convenit sequenti luce Sempronia; refero omnia haec Lampridio, ille qui paulo post advenit,
... Nostris novus incola terris.
_Octavia._ Nihil autem rei tecum habuit illa die?
_Tullia._ Nec nisi post decimum diem; per id tempus nullus cum eo mihi familiaris sermo, cum videremus defixos Calliae in nos esse oculos, et ejus jussu etiam servorum:
... Lingua mali pars pessima servi.
Nosti hujus generis vecordiam et malignitatem. Osculare vero tu me, nam in tuo vultu nescio quid video lineamentorum nobilis Galli, qui in me Romae anno proxime praeterito explosit militariter catapultam suam, spectante et procurante Lampridio; nam tres adjuvae qui eum comitati fuerunt et in me fodienda desudarunt, etsi firmi et robusti, haudquaquam me tam egregie oblectarunt.
_Octavia._ Quid portenti audio? Quatuor tu homines peregisti, tam tenera, tam venusta? Tibi sub hoc cursorum numero lumbi non disrupti?
_Tullia._ Scies alias; sed vis orationis me cursum tenere quam institui?
_Octavia._ Volo et rogo.