The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4: Philosophical Works, 1705-21
Part 46
44. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se invicem dividunt et secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem a motu distinguant, illam velut instantaneum motus elementum spectantes. Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas esse volunt, quarum quæque per propriam atque ab aliis omnibus segregatam et abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus discutiendis, stantibus iis quæ supra disseruimus(980), non est cur diutius immoremur.
45. Multi etiam per _transitum_(981) motum definiunt, obliti, scilicet, transitum ipsum sine motu intelligi non posse, et per motum definiri oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem, ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quascumque res sensu percipimus, eas clariores aut notiores definiendo efficere vix quisquam potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles difficillimas(982) reddiderunt philosophi, mentesque suas difficultatibus, quas ut plurimum ipsi peperissent, implicavere. Ex hocce definiendi, simul ac abstrahendi studio, multæ tam de motu quam de aliis rebus natæ subtilissimæ quæstiones, eædemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra torserunt; adeo ut Aristoteles ultro et sæpius fateatur motum esse _actum quendam cognitu difficilem_(983), et nonnulli ex veteribus usque eo nugis exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent(984).
46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis sit fontes solutionum indicasse: ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quæ de infinita divisione temporis et spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum naturam paradoxa et theorias spinosas (quales sunt illæ omnes in quibus agitur de infinito(985)) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid autem hujus generis sit, id omne motus commune habet cum spatio et tempore, vel potius ad ea refert acceptum.
47. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum diversissimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum cum causa motus efficiente confundere(986). Unde accidit ut motus sit quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte obvolutam habens. Inde obscuritas et confusio, et varia de motu paradoxa originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causæ solummodo competit.
48. Hinc oritur opinio illa, _eandem_ semper motus quantitatem conservari(987). Quod, nisi intelligatur de vi et potentia causæ, sive causa ilia dicatur natura, sive νοῦς, vel quodcunque tandem agens sit, falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles(988) quidem l. viii. _Physicorum_, ubi quærit utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab æterno tanquam vita immortalis insit rebus omnibus, vitale principium potius, quam effectum externum, sive mutationem loci(989), intellexisse videtur.
49. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram passionem in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus objicitur, quin omnino passivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem referat, aut aliud sit quam nuduset iners effectus?
50. Peripatetici, qui dicunt motum esse actum unum utriusque, moventis et moti(990), non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui nisum aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes ferri putant, eadem idearum confusione, eadem vocum ambiguitate ludificari videntur.
51. Juvat multum, sicut in aliis omnibus, ita in scientia de motu accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos quam ad suos enunciandos: in qua re nisi peccatum esset, vix credo in disputationem trahi potuisse, utrum corpus indifferens sit ad motum et ad quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturæ primariam, ut corpus perinde perseveret in _statu motus ac quietis, quamdiu aliunde nihil accidat ad statum istum mutandum_; et propterea vim inertiæ sub diverso respectu esse vel resistentiam, vel impetum, colligitur: hoc sensu profecto corpus dici potest sua natura indifferens ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum, quam motum in quiescens inducere: cum vero corpus pariter conservet statum utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indifferenter?
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
52. Peripatetici pro varietate mutationum, quas res aliqua subire potest, varia motus genera distinguebant. Hodie de motu agentes intelligunt solummodo _motum localem_(991). Motus autem localis intelligi nequit nisi simul intelligatur quid sit _locus_: is vero a neotericis(992) definitur _pars spatii quam corpus occupat_: unde dividitur in relativum et absolutum pro ratione spatii. Distinguunt enim inter spatium absolutum sive verum, ac relativum sive apparens. Volunt scilicet dari spatium undequaque immensum, immobile, insensibile, corpora universa permeans et continens, quod vocant spatium absolutum. Spatium autem a corporibus comprehensum vel definitum, sensibusque adeo subjectum, dicitur spatium relativum, apparens, vulgare.
53. Fingamus itaque corpora cuncta destrui, et in nihilum redigi. Quod reliquum est vocant spatium absolutum, omni relatione quæ a situ et distantiis corporum oriebatur, simul cum ipsis corporibus, sublata. Porro spatium illud est infinitum, immobile, indivisibile, insensibile, sine relatione et sine distinctione. Hoc est, omnia ejus attributa sunt privativa vel negativa: videtur igitur esse merum nihil(993). Parit solummmodo difficultatem aliquam quod extensum sit. Extensio autem est qualitas positiva. Verum qualis tandem extensio est illa quæ nec dividi potest, nec mensurari, cujus nullam partem, nec sensu percipere, nec imaginatione depingere possumus? Etenim nihil in imaginationem cadit, quod, ex natura rei, non possibile est ut sensu percipiatur; siquidem _imaginatio_(994) nihil aliud est quam facultas representatrix rerum sensibilium, vel actu existentium, vel saltem possibilium. Fugit insuper _intellectum purum_, quum facultas illa versetur tantum circa res spirituales et inextensas, cujusmodi sunt mentes nostræ, earumque habitus, passiones, virtutes, et similia. Ex spatio igitur absoluto auferamus modo vocabula, et nihil remanebit in sensu, imaginatione, aut intellectu: nihil aliud ergo iis designatur, quam pura privatio aut negatio, hoc est, merum nihil.
54. Confitendum omnino est nos circa hanc rem gravissimis præjudiciis teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exercenda. Etenim multi, tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex omnibus (Deo excepto) unicam existiment, quæ annihilari non possit: statuantque illud suapte natura necessario existere, æternumque esse et increatum, atque adeo attributorum divinorum particeps(995). Verum enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per qualitates aut relationes, vel aliqua saltem ex parte cognosci (ineptum enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideæ vel conceptus subjiceretur), inquiramus diligenter, utrum formare liceat _ideam_ ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo acrius intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea appellanda sit. Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios pari adhibita diligentia experturos reor.
55. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus imaginatione sublatis, _nostrum_(996) tamen manere supponimus. Quo supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. Motus autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento animo recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri corporis definitum: 2°. movendi membra potestatem liberrimam nullo obstaculo retusam: et præter hæc duo nihil. Falso tamen credimus tertium aliquod, spatium videlicet immensum, realiter existere, quod liberam potestatem nobis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim requiritur absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est(997).
56. Cæterum hasce res nisi quis libero et acri examine perspexerit, verba et voces parum valent. Meditanti vero, et rationes secum reputanti, ni fallor, manifestum erit, quæcunque de spatio puro et absoluto prædicantur, ea omnia de nihilo prædicari posse. Qua ratione mens humana facillime liberatur a magnis difficultatibus simulque ab ea absurditate tribuendi existentiam necessariam(998) ulli rei præterquam soli Deo optimo maximo.
57. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori (ut loquuntur) ductis confirmare, quæstiones de spatio absoluto proponendo; exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens? utrum creatum vel increatum? et absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles 1. i. _Phys._(999) ubi hæc habet: _Democritus solidum et inane ponit principia, quorum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non est esse dicit._ Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium absolutum et relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi fundamento inædificentur multa præclara theoremata, scrupulum istum vanum esse, ex iis quæ secutura sunt, apparebit.
58. Ex præmissis patet, non convenire ut definiamus locum verum corporis esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque verum seu absolutum esse mutationem loci veri et absoluti. Siquidem omnis locus est relativus, ut et omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat, animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione aliqua seu directione, quæ quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, omnesque plagæ et regiones in relatione aliqua fundantur, et necessario corpus a moto diversum connotant et supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiæ veritas clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, præter globum istum unicum, annihilationem recte supposuerimus.
59. Concipiantur porro duo globi, et præterea nil corporeum, existere. Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde cœlum fixarum creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas cœli istius partes motus concipietur. Scilicet cum motus natura sua sit relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata. Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis concipi potest.
60. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu vero circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem ex eo provenit, quod, cum motus circularis spectari possit tanquam in omni momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur, tum a centro recedet corpus motum, orbita vero desinet esse circularis. Quod si æqualiter augeantur vires in utraque directione, manebit motus circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi ab axe, quam accedendi ad eundem, auctas esse. Dicendum igitur, aquam in situla circumactam ascendere ad latera vasis, propterea quod, applicatis novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquæ, eodem instanti non applicentur novæ vires æquales centripetæ. Ex quo experimento nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendæ sunt voces istæ, _vires corporum et conatus_, ex præmissis satis superque innotescit.
61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam a directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quæ suppositio utilis est in philosophia mechanica. Non tamen ideo affirmandum, impossibile esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis ullius rectilineæ, sive in tangente sive in radio.
62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquæ in situla circumacta, dici non posse motum vere circularem, juxta mentem eorum qui per partes spatii absoluti definiunt loca vera corporum; cum sit mire compositus ex motibus non solum situlæ vel fundæ, sed etiam telluris diurno circa proprium axem, menstruo circa commune centrum gravitatis terræ et lunæ, et annuo circa solem: et propterea particula quævis lapidis vel aquæ describat lineam a circulari longe abhorrentem. Neque revera est, qui creditur, conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non video quomodo appellari possit conatus unicus, cui motus vere circularis tanquam proprio et adaequato effectui respondet.
63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles. Cum ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Præterea determinatio sive directio motui essentialis est, ilia vero in relatione consistit. Ergo impossibile est ut motus absolutus concipiatur.
64. Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus ejusdem corporis, quinimo uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam possit(1000); ad determinandum motum verum et quietem veram, quo scilicet tollatur ambiguitas, et consulatur mechanicæ philosophorum, qui systema rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium relativum fixarum cœlo, tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti. Motus autem et quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt. Etenim imprimantur utcunque vires, sint quicunque conatus, concedamus motum distingui per actiones in corpora exercitas; nunquam tamen inde sequetur, dari spatium illud et locum absolutum, ejusque mutationem esse locum verum.
65. Leges motuum, effectusque, et theoremata eorundem proportiones et calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem et directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, hæc omnia constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum secundum illorum principia qui motum absolutum inducunt, nullo symptomate scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur uniformiter in directum, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis cognosci posse.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere juvaturum, 1°. Distinguere inter hypotheses mathematicas et naturas rerum: 2°. Cavere ab abstractionibus: 3°. Considerare motum tanquam aliquid sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos. Quæ si fecerimus, simul clarissima quæque philosophiæ mechanicæ theoremata, quibus reserantur naturæ recessus, mundique systema calculis humanis subjicitur, manebunt intemerata, et motus contemplatio a mille minutiis, subtilitatibus, ideisque abstractis libera evadet. Atque hæc de natura motus dicta sufficiant.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
67. Restat, ut disseramus de causa communicationis motuum(1001). Esse autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, plerique existimant. Veruntamen illos non assignare causam motus cognitam, et a corpore motuque distinctam, ex præmissis constat. Patet insuper vim non esse rem certam et determinatam, ex eo quod viri summi de ilia multum diversa, immo contraria, proferant, salva tamen in consequentiis veritate. Siquidem Newtonus(1002) ait vim impressam consistere in actione sola, esseque actionem exercitam in corpus ad statum ejus mutandum, nee post actionem manere. Torricellius(1003) cumulum quendam sive aggregatum virium impressarum per percussionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere atque impetum constituere contendit. Idem fere Borellus(1004) aliique prædicant. At vero, tametsi inter se pugnare videantur Newtonus et Torricellius, nihilominus, dum singuli sibi consentanea proferunt, res satis commode ab utrisque explicatur. Quippe vires omnes corporibus attributæ tam sunt hypotheses mathematicæ quam vires attractivæ in planetis et sole. Cæterum entia mathematica in rerum natura stabilem essentiam non habent: pendent autem a notione definientis; unde eadem res diversimode explicari potest.
68. Statuamus motum novum in corpore percusso conservari, sive per vim insitam, qua corpus quodlibet perseverat in statu suo vel motus vel quietis uniformis in directum; sive per vim impressam, durante percussione in corpus percussum receptam ibidemque permanentem; idem erit quoad rem, differentia existente in nominibus tantum. Similiter, ubi mobile percutiens perdit, et percussum acquirit motum, parum refert disputare, utrum motus acquisitus sit idem numero cum motu perdito, ducit enim in minutias metaphysicas et prorsus nominales de identitate. Itaque sive dicamus motum transire a percutiente in percussum, sive in percusso motum de novo generari, destrui autem in percutiente, res eodem recidit. Utrobique intelligitur unum corpus motum perdere, alterum acquirere, et præterea nihil.
69. Mentem, quæ agitat et continet universam hancce molem corpoream, estque causa vera efficiens motus, eandem esse, proprie et stricte loquendo, causam communicationis ejusdem haud negaverim. In philosophia tamen physica, causas et solutiones phænomenon a principiis mechanicis petere oportet. Physice igitur res explicatur non assignando ejus causam vere agentem et incorpoream, sed demonstrando ejus connexionem cum principiis mechanicis: cujusmodi est illud, _actionem et reactionem esse semper contrarias et æquales_(1005), a quo, tanquam fonte et principio primario, eruuntur regulæ de motuum communicatione, quæ a neotericis, magno scientiarum bono, jam ante repertæ sunt et demonstratæ.
70. Nobis satis fuerit, si innuamus principium illud alio modo declarari potuisse. Nam si vera rerum natura potius quam abstracta mathesis spectetur, videbitur rectius dici, in attractione vel percussione passionem corporum, quam actionem, esse utrobique æqualem. Exempli gratia, lapis fune equo alligatus tantum trahitur versus equum, quantum equus versus lapidem: corpus etiam motum in aliud quiescens impactum, patitur eandem mutationem cum corpore quiescente. Et quoad effectum realem, percutiens est item percussum, percussumque percutiens. Mutatio autem illa est utrobique, tam in corpore equi quam in lapide, tam in moto quam in quiescente, passio mera. Esse autem vim, virtutem, aut actionem corpoream talium effectuum vere et proprie causatricem non constat. Corpus motum in quiescens impingitur; loquimur tamen active, dicentes illud hoc impellere: nec absurde in mechanicis, ubi ideæ mathematicæ potius quam veræ rerum naturæ spectantur.
71. In physica, sensus et experientia, quæ ad effectus apparentes solummodo pertingunt, locum habent; in mechanica, notiones abstractæ mathematicorum admittuntur. In philosophia prima, seu metaphysica, agitur de rebus incorporeis, de causis, veritate, et existentia rerum. Physicus series sive successiones rerum sensibilium contemplatur, quibus legibus connectuntur, et quo ordine, quid præcedit tanquam causa, quid sequitur tanquam effectus, animadvertens.(1006) Atque hac ratione dicimus corpus motum esse causam motus in altero, vel ei motum imprimere, trahere etiam, aut impellere. Quo sensu causæ secundæ corporeæ intelligi debent, nulla ratione habita veræ sedis virium, vel potentiarum actricum, aut causæ realis cui insunt. Porro dici possunt causæ vel principia mechanica, ultra corpus, figuram, motum, etiam axiomata scientiæ mechanicæ primaria, tanquam causæ consequentium spectata.
72. Causæ vere activæ meditatione tantum et ratiocinio e tenebris erui quibus involvuntur possunt, et aliquatenus cognosci. Spectat autem ad philosophiam primam, seu metaphysicam, de iis agere. Quodsi cuique scientiæ provincia sua(1007) tribuatur, limites assignentur, principia et objecta accurate distinguantur, quæ ad singulas pertinent, tractare licuerit majore, cum facilitate, tum perspicuitate.
FOOTNOTES
_ 1 Philosophy of Theism_: The Gifford Lectures delivered before the University of Edinburgh in 1894-96. (Second Edition, 1899.)
_ 2 Essay on Vision_, sect. 147, 148.
_ 3 Principles_, sect. 6.
4 Preface to the _Three Dialogues between Hylas and Philonous_.
5 By Anthony Collins.
6 See vol. III, Appendix B.
7 Murdoch Martin, a native of Skye, author of a _Voyage to St. Kilda_ (1698), and a _Description of the Western Islands of Scotland_ (1703).
8 See Stewart’s _Works_ (ed. Hamilton), vol. I. p. 161. There is a version of this story by DeQuincey, in his quaint essay on _Murder considered as one of the Fine Arts._
9 Sir John became Lord Percival in that year.
10 A place more than once visited by Berkeley.
11 Bakewell’s _Memoirs of the Court of Augustus_, vol. II. p. 177.
12 A letter in Berkeley’s _Life and Letters_, p. 93, which led me to a different opinion, I have now reason to believe was not written by him, nor was it written in 1721. The research of Dr. Lorenz, confirmed by internal evidence, shews that it was written in October, 1684, before Berkeley the philosopher was born, and when the Duke of Ormond was Lord Lieutenant of Ireland. The writer was probably the Hon. and Rev. George Berkeley, a Prebendary of Westminster in 1687, who died in 1694. The wife of the “pious Robert Nelson” was a daughter of Earl Berkeley, and this “George” was her younger brother.
13 Percival MSS.
14 For the letter, see Editor’s Preface to the _Proposal for a College in Bermuda_, vol. IV. pp. 343-44.
15 Afterwards Sir John James.
16 Smibert the artist, who made a picture of Berkeley in 1725, and afterwards in America of the family party then at Gravesend.
_ 17 Historical Register_, vol. XIII, p. 289 (1728).
_ 18 New England Weekly Courier_, Feb. 3, 1729.
19 For valuable information about Rhode Island, reproduced in _Berkeley’s Life and Correspondence_ and here, I am indebted to Colonel Higginson, to whom I desire to make this tardy but grateful acknowledgement.
20 James, Dalton, and Smibert.
21 Whitehall, having fallen into decay, has been lately restored by the pious efforts of Mrs. Livingston Mason, in concert with the Rev. Dr. E. E. Hale, and others. This good work was completed in the summer of 1900; and the house is now as nearly as possible in the state in which Berkeley left it.
22 See vol. III, Appendix C.
_ 23 Three Men of Letters_, by Moses Coit Tyler (New York, 1895). He records some of the American academical and other institutions that are directly or indirectly, due to Berkeley.
24 The thought implied in this paragraph is pursued in my _Philosophy of Theism_, in which the ethical perfection of the Universal Mind is taken as the fundamental postulate in all human experience. If the Universal Mind is not ethically perfect, the universe (including our spiritual constitution) is radically untrustworthy.