The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4: Philosophical Works, 1705-21
Part 45
8. _Vim corpoream_ esse aliquid conceptu facile plerumque existimamus. Ii tamen qui rem accuratius inspexerunt in diversa sunt opinione; uti apparet ex mira verborum obscuritate qua laborant, ubi illam explicare conantur. Torricellius ait vim et impetum esse res quasdam abstractas subtilesque et quintessentias, quæ includuntur in substantia corporea, tanquam in vase magico Circes(933). Leibnitius item in naturæ vi explicanda hæc habet—_Vis activa, primitiva, quæ est ἐντελέχεια πρώτη, animæ vel formæ substantiali __ respondet_. Vide _Acta Erudit. Lips._ Usque adeo necesse est ut vel summi viri, quamdiu abstractionibus indulgent, voces nulla certa significatione præditas, et meras scholasticorum umbras sectentur. Alia ex neotericorum scriptis, nec pauca quidem ea, producere liceret; quibus abunde constaret, metaphysicas abstractiones non usquequaque cessisse mechanicæ et experimentis, sed negotium inane philosophis etiamnum facessere.
9. Ex illo fonte derivantur varia absurda, cujus generis est illud, _vim percussionis, utcunque exiguæ, esse infinite magnam_. Quod sane supponit, gravitatem esse qualitatem quandam realem ab aliis omnibus diversam; et gravitationem esse quasi actum hujus qualitatis, a motu realiter distinctum: minima autem percussio producit effectum majorem quam maxima gravitatio sine motu; ilia scilicet motum aliquem edit, hæc nullum. Unde sequitur, vim percussionis ratione infinita excedere vim gravitationis, hoc est, esse infinite magnam(934). Videantur experimenta Galilæi, et quæ de definita vi percussionis scripserunt Torricellius, Borellus, et alii.
10. Veruntamen fatendum est vim nullam per se immediate sentiri; neque aliter quam per effectum(935) cognosci et mensurari. Sed vis mortuæ, seu gravitationis simplicis, in corpore quiescente subjecto, nulla facta mutatione, effectus nullus est; percussionis autem, effectus aliquis. Quoniam, ergo, vires sunt effectibus proportionales, concludere licet vim mortuam(936) esse nullam. Neque tamen propterea vim percussionis esse infinitam: non enim oportet quantitatem ullam positivam habere pro infinita, propterea quod ratione infinita superet quantitatem nullam sive nihil.
11. Vis gravitationis a momento secerni nequit; momentum autem sine celeritate nullum est, quum sit moles in celeritatem ducta: porro celeritas sine motu intelligi non potest; ergo nec vis gravitationis. Deinde vis nulla nisi per actionem innotescit, et per eandem mensuratur; actionem autem corporis a motu præscindere non possumus; ergo quamdiu corpus grave plumbi subjecti vel chordæ figuram mutat, tamdiu movetur; ubi vero quiescit, nihil agit, vel, quod idem est, agere prohibetur. Breviter, voces istæ _vis mortua_ et _gravitatio_, etsi per abstractionem metaphysicam aliquid significare supponuntur diversum a movente, moto, motu et quiete, revera tamen id totum nihil est.
12. Siquis diceret pondus appensum vel impositum agere in chordam, quoniam impedit quominus se restituat vi elastica: dico, pari ratione corpus quodvis inferum agere in superius incumbens, quoniam illud descendere prohibet: dici vero non potest actio corporis, quod prohibeat aliud corpus existere in eo loco quern occupat.
13. Pressionem corporis gravitantis quandoque sentimus. Verum sensio ista molesta oritur ex motu corporis istius gravis fibris nervisque nostri corporis communicato, et eorundem situm immutante; adeoque percussioni accepta referri debet. In hisce rebus multis et gravibus præjudiciis laboramus, sed illa acri atque iterata meditatione subigenda sunt(937), vel potius penitus averruncanda.
14. Quo probetur quantitatem ullam esse infinitam, ostendi oportet partem aliquam finitam homogeneam in ea infinities contineri. Sed vis mortua se habet ad vim percussionis, non ut pars ad totum, sed ut punctum ad lineam, juxta ipsos vis infinitæ percussionis auctores. Multa in hanc rem adjicere liceret, sed vereor ne prolixus sim.
15. Ex principiis præmissis lites insignes solvi possunt, quæ viros doctos multum exercuerunt. Hujus rei exemplum sit controversia illa de proportione virium. Una pars dum concedit, momenta, motus, impetus, data mole, esse simpliciter ut velocitates, affirmat vires esse ut quadrata velocitatum. Hanc autem sententiam supponere vim corporis distingui(938) a momento, motu, et impetu; eaque suppositione sublata corruere, nemo non videt.
16. Quo clarius adhuc appareat, confusionem quandam miram per abstractiones metaphysicas in doctrinam de motu introductam esse, videamus quantum intersit inter notiones virorum celebrium de vi et impetu. Leibnitius impetum cum motu confundit. Juxta Newtonum(939) impetus revera idem est cum vi inertiæ. Borellus(940) asserit impetum non aliud esse quam gradum velocitatis. Alii impetum et conatum inter se differre, alii non differre volunt. Plerique vim motricem motui proportionalem intelligunt. Nonnulli aliam aliquam vim præter motricem, et diversimode mensurandam, utpote per quadrata velocitatum in moles, intelligere _præ_ se ferunt. Sed infinitum esset hæc prosequi.
17. _Vis_, _gravitas_, _attractio_, et hujusmodi voces, utiles(941) sunt ad ratiocinia et computationes de motu et corporibus motis; sed non ad intelligendam simplicem ipsius motus naturam, vel ad qualitates totidem distinctas designandas. Attractionem certe quod attinet, patet illam ab Newtono adhiberi, non tanquam qualitatem veram et physicam, sed solummodo ut hypothesin mathematicam(942). Quinetiam Leibnitius, nisum elementarem seu solicitationem ab impetu distinguens, fatetur illa entia non re ipsa inveniri in rerum natura, sed abstractione facienda esse.
18. Similis ratio est compositionis et resolutionis virium quarumcunque directarum in quascunque obliquas, per diagonalem et latera parallelogrammi. Hæc mechanicæ et computationi inserviunt: sed aliud est computationi et demonstrationibus mathematicis inservire, aliud rerum naturam exhibere.
19. Ex recentioribus multi sunt in ea opinione, ut putent motum neque destrui nec de novo gigni, sed eandem(943) semper motus quantitatem permanere. Aristoteles etiam dubium illud olim proposuit—utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab æterno? _Phys._ lib. viii. Quod vero motus sensibilis pereat, patet sensibus: illi autem eundem impetum, nisum, aut summam virium eandem manere velle videntur. Unde affirmat Borellus, vim in percussione non imminui, sed expandi; impetus etiam contrarios suscipi et retineri in eodem corpore. Item Leibnitius nisum ubique et semper esse in materia, et ubi non patet sensibus, ratione intelligi contendit.—Hæc autem nimis abstracta esse et obscura, ejusdemque fere generis cum formis substantialibus et entelechiis, fatendum.
20. Quotquot ad explicandam motus causam atque originem, vel principio hylarchico, vel naturæ indigentia, vel appetitu, aut denique instinctu naturali utuntur, dixisse aliquid potius quam cogitasse censendi sunt. Neque ab hisce multum absunt qui supposuerint(944) _partes terræ esse se moventes, aut etiam spiritus iis implantatos ad instar formæ_, ut assignent causam accelerationis gravium cadentium: aut qui dixerit(945), _in corpore præter solidam extensionem debere etiam poni aliquid unde virium consideratio oriatur_. Siquidem hi omnes vel nihil particulare et determinatum enuntiant; vel, si quid sit, tarn difficile erit illud explicare, quam id ipsum cujus explicandi causa adducitur(946).
21. Frustra ad naturam illustrandam adhibentur ea quæ nec sensibus patent, nec ratione intelligi possunt. Videndum ergo quid sensus, quid experientia, quid demum ratio iis innixa, suadeat. Duo sunt summa rerum genera—_corpus_ et _anima_. Rem extensam, solidam, mobilem, figuratam, aliisque qualitatibus quæ sensibus occurrunt præditam, ope sensuum; rem vero sentientem, percipientem, intelligentem, conscientia quadam interna cognovimus. Porro, res istas plane inter se diversas esse, longeque heterogeneas, cernimus. Loquor autem de rebus cognitis: de incognitis enim disserere nil juvat(947).
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
22. Totum id quod novimus, cui nomen _corpus_ indidimus, nihil _in se_ continet quod motus principium seu causa efficiens esse possit. Etenim impenetrabilitas, extensio, figura nullam includunt vel connotant potentiam producendi motum; quinimo e contrario non modo illas, verum etiam alias, quotquot sint, corporis qualitates sigillatim percurrentes, videbimus omnes esse revera passivas, nihilque iis activum inesse, quod ullo modo intelligi possit tanquam fons et principium motus(948). Gravitatem quod attinet, voce illa nihil cognitum et ab ipso effectu sensibili, cujus causa quæritur, diversum significari jam ante ostendimus. Et sane quando corpus grave dicimus, nihil aliud intelligimus, nisi quod feratur deorsum; de causa hujus effectus sensibilis nihil omnino cogitantes.
23. De corpore itaque audacter pronunciare licet, utpote de re comperta, quod non sit principium motus. Quod si quisquam, præter solidam extensionem ejusque modificationes, vocem _corpus_ qualitatem etiam _occultam_, virtutem, formam, essentiam complecti sua significatione contendat; licet quidem illi inutili negotio sine ideis disputare, et nominibus nihil distincte exprimentibus abuti. Cæterum sanior philosophandi ratio videtur ab notionibus abstractis et generalibus (si modo notiones dici debent quæ intelligi nequeunt) quantum fieri potest abstinuisse.
24. Quicquid continetur in idea corporis novimus; quod vero novimus in corpore, id non esse principium motus constat(949). Qui præterea aliquid incognitum in corpore, cujus ideam nullam habent, comminiscuntur, quod motus principium dicant, ii revera nihil aliud quam _principium motus esse incognitum_ dicunt. Sed hujusmodi subtilitatibus diutius immorari piget.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
25. Præter res corporeas alterum est _genus rerum cogitantium_(950). In iis autem potentiam inesse corpora movendi, propria experientia didicimus(951); quandoquidem anima nostra pro lubitu possit ciere et sistere membrorum motus, quacunque tandem ratione id fiat. Hoc certe constat, corpora moveri ad nutum animæ; eamque proinde haud inepte dici posse principium motus: particulare quidem et subordinatum, quodque ipsum dependeat a primo et universali Principio(952).
26. Corpora gravia feruntur deorsum, etsi nullo impulsu apparente agitata; non tamen existimandum propterea in iis contineri principium motus: cujus rei hanc rationem assignat Aristoteles(953);—_Gravia et levia_ (inquit) _non moventur a seipsis; id enim vitale esset, et se sistere possent_. Gravia omnia una eademque certa et constanti lege centrum telluris petunt, neque in ipsis animadvertitur principium vel facultas ulla motum istum sistendi, minuendi, vel, nisi pro rata proportione, augendi, aut denique ullo modo immutandi: habent adeo se passive. Porro idem, stricte et accurate loquendo, dicendum de corporibus percussivis. Corpora ista quamdiu moventur, ut et in ipso percussionis momento, si gerunt passive, perinde scilicet atque cum quiescunt. Corpus iners tam agit quam corpus motum, si res ad verum exigatur: id quod agnoscit Newtonus, ubi ait, vim inertiæ esse eandem cum impetu(954). Corpus autem iners et quietum nihil agit, ergo nee motum.
27. Revera corpus æque perseverat in utrovis statu, vel motus vel quietis. Ista vero perseverantia non magis dicenda est actio corporis, quam existentia ejusdem actio diceretur. Perseverantia nihil aliud est quam continuatio in eodem modo existendi, quæ proprie dici actio non potest. Cæterum resistentiam, quam experimur in sistendo corpore moto, ejus actionem esse fingimus vana specie delusi. Revera enim ista resistentia quam sentimus(955), passio est in nobis, neque arguit corpus agere, sed nos pati: constat utique nos idem passuros fuisse, sive corpus illud a se moveatur, sive ab alio principio impellatur.
28. Actio et reactio dicuntur esse in corporibus: nec incommode ad demonstrationes mechanicas(956). Sed cavendum, ne propterea supponamus virtutem aliquam realem, quæ motus causa sive principium sit, esse in iis. Etenim voces illæ eodem modo intelligendæ sunt ac vox _attractio_; et quemadmodum hæc est hypothesis solummodo mathematica(957), non autem qualitas physica: idem etiam de illis intelligi debet, et ob eandem rationem. Nam sicut veritas et usus theorematum de mutua corporum attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus diversi impellentis et moderantis corpora; pari ratione, quæcunque tradita sunt de regulis et legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta, manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibiles, et ratiocinia iis innixa; sive supponamus actionem ipsam, aut vim horum effectuum causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo.
29. Auferantur ex idea corporis extensio, soliditas, figura, remanebit nihil(958). Sed qualitates istæ sunt ad motum indifferentes, nec in se quidquam habent quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis nostris perspicuum est. Si igitur voce _corpus_ significatur id quod concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars scilicet nulla aut attributum illius causa efficiens vera est, quæ motum producat. Vocem autem proferre, et nihil concipere, id demum indignum esset philosopho.
30. Datur res cogitans, activa, quam principium motus ... in nobis experimur(959). Hanc _animam_, _mentem_, _spiritum_ ... Datur etiam res extensa, iners, impenetrabilis, ... quæ a priori toto cœlo differt, novumque genus(960) ... Quantum intersit inter res cogitantes et extensas, primus omnium deprehendens Anaxagoras, vir longe sapientissimus, asserebat mentem nihil habere cum corporibus commune, id quod constat ex primo libro Aristotelis _De Anima_(961). Ex neotericis idem optime animadvertit Cartesius(962). Ab eo alii(963) rem satis claram vocibus obscuris impeditam ac difficilem reddiderunt.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
31. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus principium, in _corporibus_ revera inesse affirmant, sententiam nulla experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris et generalibus adstruere, nec quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui _mentem_ esse principium motus volunt, sententiam propria experientia munitam proferunt, hominumque omni ævo doctissimorum suffragiis comprobatam.
32. Primus Anaxagoras(964) τὸν νοῦν introduxit, qui motum inerti materiæ imprimeret. Quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles(965), pluribusque confirmat, aperto pronuncians primum movens esse immobile, indivisibile, et nullam habens magnitudinem. Dicere autem, omne me vum esse mobile, recte animadvertit idem esse ac s diceret, omne ædificativum esse ædificabile, _Physic_, lib Plato insuper in Timæo(966) tradit machinam hanc corpo seu mundum visibilem, agitari et animari a mente, sensum omnem fugiat. Quinetiam hodie philosophi siani(967) principium motuum naturalium Deum agnoscun. Et Newtonus(968) passim nec obscure innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est: hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam etsi Peripatetici naturam tradant esse principium motus et quietis, interpretantur tamen naturam naturantem esse Deum(969). Intelligunt nimirum corpora omnia systematis hujusce mundani a mente præpotenti juxta certam et constantem rationem(970) moveri.
33. Cæterum qui principium vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid et rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio præditum esse quam vivere? aut vivere quam se movere, sistere, et statum suum mutare? Philosophi autem hujus sæculi doctissimi pro principio indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel motus uniformis in directum, nisi quatenus aliunde cogitur statum ilium mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum quam aliarum rerum mutandi; id quod proprie dicitur vitale, animamque a corporibus longe discriminat.
34. Motum et quietem in corporibus recentiores considerant velut duos status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners permaneret(971), nulla vi externa urgente. Unde colligere licet, eandem esse causam motus et quietis, quæ est existentiæ corporum. Neque enim quærenda videtur alia causa existentiæ corporis successivæ in diversis partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Optimo Maximo rerum omnium Conditore et Conservatore tractare, et qua ratione res cunctæ a summo et vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiæ humanæ præcellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam(972), seu metaphysicam et theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quæ hodie fere omnis continetur in experimentis et mechanica. Itaque cognitionem de Deo vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia superiori. Quanquam verissimum sit, naturæ investigationem scientiis altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, et potentiam Dei illustrandam et probandam undequaque subministrare.
35. Quod hæc minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito repudient physicæ principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa causas rerum efficientes non assignant: quum tamen revera ad physicam aut mechanicam spectet regulas(973) solummodo, non causas efficientes, impulsionum attractionumve, et ut verbo dicam, motuum leges tradere; ex iis vero positis phænomenon particularium solutionem, non autem causam efficientem assignare.
36. Multum intererit considerasse quid proprie sit principium, et quo sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos(974). Causa quidem vera efficiens et conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur fons et principium earundem. Principia vero philosophiæ experimentalis proprie dicenda sunt fundamenta quibus illa innititur, seu fontes unde derivatur, (non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utique ex experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt, in quibus fundatur et continetur universa disciplina, leges illæ motuum primariæ, quæ experimentis comprobatæ, ratiocinio etiam excultæ sunt et redditæ universales(975). Hæ motuum leges commode dicuntur principia, quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares τῶν φαινομένων explicationes derivantur.
37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, cum reducitur ad ista principia simplicissima et universalissima, et per accuratum ratiocinium, cum iis consentaneum et connexum esse ostenditur. Nam inventis semel naturæ legibus, deinceps monstrandum est philosopho, ex constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis phænomenon quodvis necessario consequi: id quod est phænomena explicare et solvere, causamque, id est rationem cur fiant, assignare.
38. Mens humana gaudet scientiam suam extendere et dilatare. Ad hoc autem notiones et propositiones generales efformandæ sunt, in quibus quodam modo continentur propositiones et cognitiones particulares, quæ turn demum intelligi creduntur cum ex primis illis continuo nexu deducuntur. Hoc geometris notissimum est. In mechanica etiam præmittuntur notiones, hoc est definitiones, et enunciationes de motu primæ et generales, ex quibus postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotæ et minus generales colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum, corporum particularium magnitudines mensurantur; ita etiam per applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani partium quarumvis motus, et phænomena inde pendentia, innotescunt et determinantur: ad quem scopum unice collineandum physico.
39. Et quemadmodum geometræ, disciplinæ causa, multa comminiscuntur, quæ nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus ratione mechanicus voces quasdam abstractas et generales adhibet, fingitque in corporibus _vim_, _actionem_, _attractionem_, _solicitationem_, &c. quæ ad theorias et enunciationes, ut et computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate et corporibus actu existentibus frustra quærerentur, non minus quam quæ a geometris per abstractionem mathematicam finguntur.
40. Revera ope sensuum nil nisi effectus seu qualitates sensibiles, et res corporeas omnino passivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus: ratioque et experientia activum nihil præter mentem aut animam esse suadet. Quidquid ultra fingitur, id ejusdem generis esse cum aliis hypothesibus et abstractionibus mathematicis existimandum: quod penitu sanimo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum subtilitatem, quæ per tot sæcula, tanquam dira quædam pestis, philosophiam corrupit, relabi possumus.
41. Principia mechanica legesque motuum aut naturæ universales, sæculo ultimo feliciter inventæ, et subsidio geometriæ tractatæ et applicatæ, miram lucem in philosophiam intulerunt. Principia vero metaphysica causæque reales efficientes motus et existentiæ corporum attributorumve corporeorum nullo modo ad mechanicam aut experimenta pertinent; neque eis lucem dare possunt, nisi quatenus, velut præcognita, inserviant ad limites physicæ præfiniendos, eaque ratione ad tollendas difficultates quæstionesque peregrinas.
42. Qui a spiritibus motus principium petunt, ii vel rem corpoream vel incorpoream voce _spiritus_ intelligunt. Si rem corpoream, quantumvis tenuem, tamen redit difficultas: si incorpoream, quantumvis id verum sit, attamen ad physicam non proprie pertinet. Quod si quis philosophiam naturalem ultra limites experimentorum et mechanicæ extenderit, ita ut rerum etiam incorporearum, et inextensarum cognitionem complectatur, latior quidem illa vocis acceptio tractationem de anima, mente, seu principio vitali admittit. Cæterum commodius erit, juxta usum jam fere receptum, ita distinguere inter scientias, ut singulæ propriis circumscribantur cancellis, et philosophus naturalis totus sit in experimentis, legibusque motuum, et principiis mechanicis, indeque depromptis ratiociniis; quidquid autem de aliis rebus protulerit, id superiori alicui scientiæ acceptum referat. Etenim ex cognitis naturæ legibus pulcherrimæ theoriæ, praxes etiam mechanicæ ad vitam utiles consequuntur. Ex cognitione autem ipsius naturæ Auctoris considerationes longe præstantissimæ quidem illæ, sed metaphysicæ, theologicæ, morales oriuntur.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
43. De _principiis_ hactenus: nunc dicendum de _natura_ motus(976). Atque is quidem, cum sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam in sensus nostros incurrit sine mole corporea, spatio, et tempore. Sunt tamen qui motum, tanquam ideam quandam simplicem et abstractam, atque ab omnibus aliis rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima et subtilissima(977) intellectus aciem eludit: id quod quilibet secum meditando experiri potest. Hinc nascuntur magnæ difficultates de natura motus, et definitiones, ipsa re quam illustrare debent longe obscuriores. Hujusmodi sunt definitiones illæ Aristotelis et Scholasticorum(978), qui motum dicunt esse _actum mobilis quatenus est mobile, vel actum entis in potentia quatenus in potentia_. Hujusmodi etiam est illud viri(979) inter recentiores celebris, qut asserit _nihil in motu esse reale præter momentaneum illud quod in vi ad mutationem nitente constitui debet_. Porro constat, horum et similium definitionum auctores in animo habuisse abstractam motus naturam, seclusa omni temporis et spatii consideratione, explicare: sed qua ratione abstracta ilia motus quintessentia (ut ita dicam) intelligi possit, non video.