The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 Asia, Part II

Part 9

Chapter 93,074 wordsPublic domain

Richardi Hakluyti breuis admonitio ad Lectorem.

Ioannem Mandeuillum nostratem, eruditum et insignem Authorem (Balaeo, Mercatore, Ortelio, et alijs, testibus) ab innumeris Scribarum et Typographorum mendis repurgando, ex multorum, eorumque optimorum exemplarium collatione, quid praestiterim, virorum doctorum, et eorum praecipuè, qui Geographiæ et Antiquitatis periti sunt, esto iudicium. Quæ autem habet de monstriferis hominum formis itinerarij sui praecedentis capitibus trigessimo, trigessimo primo, trigessimo tertio, et sparsim in sequentibus, quanquam non negem ab illo fortasse quædam eorum alicubi visa fuisse, maiori tamen ex parte ex Caio Plinio secundo hausta videntur, vt facile patebit ca cum his Plinianis, hic ideo a me appositis, collaturo, quæ idem Plinius, singulis suis authoribus singula refert, in eorum plærisque fidem suam minimè obstringens. Vale, atque aut meliora dato, aut his vtere mecum.

* * * * *

Ex libro sexto Naturalis historiæ C. Plinij secundi. Cap. 30.

Vniuersa verò gens Ætheria appellata est, deinde Atlantia, mox à Vulcani filio Æthiope Æthiopia. Animalium hominumque effigies monstriferas circa extremitates eius gigni minimè mirum, artifici ad formanda corpora effigiésque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certè ab Orientis parte intimatgentes esse sine naribus. æquali totius oris planitie. Alias superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et naribus carens, vno tantùm foramine spirat, potùmque calamis auenæ trahit, et grana eiusdem auenæ, sponte prouenientis ad vescendum; Quibusdam pro sermone nutus motùsque membrorum est, &c.

* * * * *

Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui titulus est, De Scythis, et aliarum diversitate gentium.

Esse Scytharum genera, et quidem plura, quæ corporibus humanis vescerentur, indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et Laestrigonas, et nuperrimè trans Alpes hominem immolari gentium carum more solitum: quod paulum à mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, specuque eius dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus, vno oculo in fronte media insignes: quibus assiduè bellum esse circa metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgò traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis rapientibus, multi, sed maximè illustres Herodotus, et Aristeas Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam conualle magna Imai montis, regio est, quæ vocatur Abarimon, in qua syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiæ velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos, Beton itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad Septentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem, ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora vti, Isigonus Nicænsis. Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, à pueritia statim canos, qui noctu plusquàm interdiu cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem, Sauromatas tertio die cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus contactu leuare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Varro etiam nunc esse paucos ibi, quorum saliuæ contra ictus serpentum medeantur. Similis et in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides scribit, à Psyllo rege dicta, cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent eas. Mos verò, liberos genitos protinus obijciendi saeuissimis earum, eòque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est à Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes: genus tamen hominum ex his qui profugerant, aut cùm pugnatum est, abfuerant, hodièque remanent in paucis. Simile et in Italia Marsorum gentis durat, quos à Circes filio ortos seruant, et ideo inesse ijs vim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferùntque ictas saliua, vt feruentis aquæ contactum fugere. Quòd si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque maximè humani ieiuni oris. Supra Nasamonis confinésque illis Machlyas, Androginos esse vtriusque naturæ, inter se vicibus coeuntes, Calliphanes tradit. Aristoteles adijcit, dextram mamman ijs virilem, lacuam muliebrem esse. In eadem Africa familias quasdam effascinantium, Isigonus et Nymphodorus tradunt quarum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. Esse eiusdem generis in Triballis et Illyrijs, adijcit Isigonus, qui visu quoque effascinent, interimantque quos diutius intueantur. Iratis praecipuè oculis: quod eorum malum faciliùs sentire puberes. Notabilius esse quòd pupillas binas in oculis singulis habeant. Huius generis et foeminas in Scythia, quæ vocantur Bithyæ, prodit Apollonides. Philarchus et in Ponto Thibiorum genus, multosque alios eiusdem naturæ: quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem. Eosdem praetereà non posse mergi, ne veste quidem degrauatos. Haud dissimile ijs genus Pharnacum in Æthiopia prodidit Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat. Foeminas quidem omnes vbique visu nocere, quæ duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos autor est. Adeò naturæ, cùm ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit: ne quid vsquam mali esset, quod in homine non esset. Haud procul vrbe Roma in Faliscorum agro familiæ sum paucæ, quæ vocantur Hirpiæ: quæ sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. Et ob id perpetuo senatusconsulto militiæ omniumque aliorum numerum vacationem habent. Quorundam corpore partes nascuntur ad aliqua mirabiles sicut Pyrrho regi pollex in dextero pede: cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt, conditumque loculo in templo. Praecipuè India Æthiopumque tractus, miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia, Indicio sunt canes grandioris caeteris. Arbores quidem tantæ proceritatis traduntur, vt sagittis superari nequeant. Haec facit vbertas soli, temperies coeli, aquarum abundantia (si libeat credere) vt sub vna ficu turmæ condantur equitum. Arundines verò tantæ proceritatis, vt singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere: non expuere: non capitis, aut dentium, aut oculorum vllo dolore affici, rarò aliarum corporis partium: tam moderato Solis vapore durari. Philosophos eorum quos Gymnosophystas vocant, ab exortu ad Occasum praestare, contuentes Solem immobilibus oculis: feruentibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte cui nomen est Milo, homines esse auersis plantis, octonos digitos in singulis pedibus habentes, autor est Megasthenes. In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis, ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, vnguibus armatum venatu et aucupio vesci. Horum supra centum viginti millia fuisse prodente se, Ctesias scribit: et in quadam gente Indiæ, foeminas semel in vita parere, genitosque confestim canescere. Item hominum genus, qui Monosceli vocarentur, singulis cruribus, miræ pernicitatis ad saltum: eosdemque Sciopodas vocari, quòd in maiori æstu humi iacentes resupini, vmbra se pedum protegant, non longè eos à Troglodytis abesse. Rursusque ab his Occidentem versus quosdam sine ceruice, oculos in humeris habentes. Sunt et Satyri subsolanis Indorum montibus (Cartadalorum dicitur Regio) pernicissimum animal, tum quadrupedes, tum rectè currentes humana effigie propter velocitatem, nisi senes aut ægri, non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tauron siluestrem sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiæ viris plantas esse cubitales, foeminis adeò paruas, vt Struthopodes appellentur. Megastenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantùm habentem, anguium modo loripedem, vocarit Syrictas. Ad extremos fines Indiæ ab Oriente, circa fontem Gangis, Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantùm viuentem et odore quem naribus trahant: nullum illis cibum, nullumque potum: tantum radicum florumque varios odores et syluestrium malorum, quæ secum portant longiore itinere, ne desit olfactus, grauiore paulò odore haud difficulter examinari. Supra hos extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est, ternos dodrantos non excedentes, salubri caelo, sempérque vernante, montibus ab Aquilone oppositis, quos à gruibus infestari Homerus quoque prodidit: Fama est, insidentes arietum, caprarumque dorsis, armatos sagittis, veris tempore, vniuerso agmine ad mare descendere, et oua pullosque earum alitum consumere, ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti. Casas eorum luto, pennisque, et ouorum putaminibus construi. Aristotelis in cauernis viuere Pygmaeos tradit. Caetera de his, vt reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis viuere. Item Aethiopas Marcrobios, et Seras existimat, et qui Athon montem incolant: hos quidem quia viperinis carnibus alantur, itaque nec capiti, nec vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. Onesicritus, quibus in locis Indiæ vmbræ non sint, corpora hominum cubitorum quinum, et binorum palmorum existere, et viuere annos centum triginta, nec senescere, sed vt medio æuo mori. Crates Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant Gymnætas appelat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quæ appellatur Pandore, in conuallibus sitam, annos ducenos viuere, in iuuenta candido capillo, qui in senectute nigrescat. Contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos Macrobijs, quorum foeminæ semel pariant: idque et Agatharchides tradit, prætereà locustis eos ali, et esse pernices. Mandrorum nomen ijs dedit Clitarchus et Megastenes, trecentosque eorum vicos annumerat. Foeminas septimo ætatis anno parere, senectam quadragesimo anno accedere. Artemidorus, in Taprobana insula longissimam vitam sine vllo corporis languore traduci. Duris, Indorum quosdam cum feris coire, mistosque et semiferos esse partus. In Calingis eiusdem Indiæ gente quinquennes concipere foeminas, octauum vitæ annum non excedere, et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiæ, alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arbis fluuius disterminat. Ii nullum alium cibum nouere, quàm piscium, quos vnguibus dissectos sole torreant, atque ita panem ex his faciunt, vt refert Clitarchus. Troglodytas super Aethiopiam velociores esse equis, Pergamenus Crates. Item Aethiopas octona cubita longitudine excedere. Syrbotas vocari gentem eam Nomadum Aethiopum, secundùm flumen Astapum ad Septentrionem vregentium. [Marginal note: Vel vergentium.] Gens Menisminorum appellata, abest ab oceana dierum itinere viginti, animalium que Cynocephalos vocamus, lacte viuit, quorum armenta pacscit maribus interemptis, praeterquam sobolis causa. In Africæ solitudinibus hominum species obuiæ subinde fiunt, momentoque euanescunt. Haec atque talia, ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula, ingeniosa fecit natura: et singula quidem, quæ facit indies, ac propè horas, quis enumerare valeat? Ad detegendam eius potentiam, satis sit inter prodigia posuisse gentes.

END OF MANDEVILLE'S VOYAGES.

* * * * *

Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch of Hierusalem, and confirmed by Clement the fift bishop of Rome: in the 34 yere of Edward the first. Lelandus.

Antonius Beckus episcopus Dunelmensis fuit, regnante Edwardo eius appelationis ab aduentu Gulielmi magni in Angliam primo. Electus est in patriarcham Hierosolymitanum anno Christo 1305, et a Clemente quinto Rom. pontifice confirmatus. Splendidus erat supra quàm decebat episcopum. Construxit castrum Achelandæ, quatuor passuum millibus a Dunelmo in ripa Vnduglessi fluuioli. Elteshamum etiam vicinum Grenouico, ac Somaridunum castellum Lindianæ prouinciæ, ædificijs illustria reddidit. Deinde et palatium Londini erexit, quod nunc Edwardi principis est. Tandem ex splendore nimio, et potentia conflauit sibi apud nobilitatem ingentem inuidiam, quam viuens nunquam extinguere potuit. Sed de Antonio, et eius scriptis fusiùs in opere, cuius titulus de pontificibus Britannicis, dicemus. Obijt Antonius anno a nato in salutem nostram Christo, 1310, Edwardo secundo regnante.

The same in English.

Anthony Beck was bishop of Durisme in the time of the reigne of Edward the first of that name after the inuasion of William the great into England. This Anthony was elected patriarch of Ierusalem in the yeere of our Lord God 1305, and was confirmed by Clement the fift, pope of Rome. He was of greater magnificence then for the calling of a bishop. He founded also the castle of Acheland foure miles from Durisme, on the shore of a prety riuer called Vnduglesme. [Footnote: Probably Barnard Castle, on the Tees.] He much beautified with new buildings Eltham mannor nere vnto Greenwich, and the castle Somaridune in the county of Lindsey. [Footnote: Lindsey is the popular name for the north part of County Lincoln.] And lastly, he built new out of the ground the palace of London, which now is in possession of prince Edward. Insomuch, that at length, through his ouer great magnificence and power he procured to himselfe great enuy among the nobility, which he could not asswage during the rest of his life. But of this Anthony and of his writings we will speake more at large in our booke intituled of the Britain bishops. This Anthony finished his life in the yere of our Lord God, 1310, and in the reigne of king Edward the second.

* * * * *

Incipit Itinerarium fratris Odorici fratrum minorum de mirabilibus Orientalium Tartarorum.

Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quæ possum veracitèr enarrare. Primò transiens Mare Maius me de Pera iuxta Constantinopolim transtuli Trapesundam, quæ antiquitùs Pontus vocabatur: Haec terra benè situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit, scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum. Homo autem per terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam castrum dictum Zauena duxit, distans à Trapesunda per tres dietas. Hæ perdices illius conditionis erant, cùm homo ille quiescere voluit, omnes se aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit. In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis. [Sidenote: Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad quandam ciuitatem quæ vocatur Azaron, quæ erat multùm opulenta antiquitus, sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Hæc ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quòd altius situatur quàm aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venæ illarum aquarum oriri videntur et scaturire à flumine magno Euphrate quod per vnam dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratæ dicitur quòd nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur, hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote: Tauris ciuitas Persiæ.] Vltra veni Tauris ciuitatem magnam et regalem, quæ antiquitus Susis dicta est. Haec ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quàm aliqua quæ sit in mundo, nam nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur, quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum benè situatur: Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac dicunt Christiani qui ibi sunt, quòd credunt Imperatorem plus de ea accipere, quám Regem Franciæ de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus dominantur. [Sidenote: Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore æstiuo commoratur; In hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc: Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad quam multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate Carauanorum iui versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni ad ciuitatem trium Magorum quæ vocatur Cassan, [Marginal note: Vel Cassibin.] quæ regia ciuitas est et nobilis, nisi quod Tartari eam in magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculosè, sunt L. dietiæ, et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quæ pertranseo. [Sidenote: Gest.] Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum per vnam dietam, quod mirè est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est abundantia omnium victualium, et ficuum potissimè, et vuarum siccarum et viridium, plus vt credo quàm in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni, quod in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam potest. [Sidenote: Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quæ maxima ciuitas antiquitùs erat, cuius ambitus erat ferè L. Miliaria, quæ magna damna intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quæ omnium victualium plenissima est, et pulcherrimè situata; iuxta eam sunt montes in quibus sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminæ non: haec terra correspondet Chaldeæ versus transmontana.

De moribus Chaldæorum, et de India.

Indè iui in Chaldaeam quæ est regnum magnum, et transiui iuxta turrim Babel: Haec regio suam linguam propriam habet, et ibi sunt homines formosi, et foeminæ turpes: et homines illius regionis vadunt compti crinibus, et ornati, vt hîc mulieres, et portant super capita sua fasciola aurea cum gemmis, et margaritis; mulieres verò solum vnam vilem camisiam attingentem vsque ad genua, habentem manicas longas et largas, quæ vsque ad terram protenduntur: Et vadunt discalceatæ portantes Serablans vsque ad terram. Triceas non portant, sed capilli earum circumquaque disperguntur: et alia multa et mirabilia sunt ibidem. Indé veni in Indiam quæ infra terram est, quam Tartari multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum dactilos comedunt, quarum xlij, libræ habentur pro minori quam pro vno grosso. [Sidenote: Ormus.] Vltra transsiui per multas dietas ad mare oceanum, et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quæ est optime murata, et multa mercimonia et diuitiæ in ea sunt; in ea tantus calor est, quod virilia hominum exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum: ideò homines illius terræ volentes viuere, faciunt vnctionum, et vngunt illa, et sic vncta in quibusdam sacculis ponunt circa se cingentes, et aliter morerentur: In hac terra homines vtuntur nauigio quæ vocatur Iase, suitium sparto. [Sidenote: Thana.] Ego autem ascendi in vnum illorum in quo nullum ferrum potui reperrire, et in viginta octo dietis perueni ad ciuitaten Thana, in qua pro fide Christi quatuor de fratribus nostris martyrizati sunt. Hæc terra est optimè situata, et in ea abundantia panis et vini, et aliorum victualium. Hæc terra antiquitus fuit valde magna, et fuit regis Pori, qui cum rege Alexandro prælium magnum commisit. Huius terræ populus Idolatrat, adorans ignem serpentes, et arbores: Et istam terram regunt Saraceni, qui vio lenter eam acceperunt, et subiacent imperio regis Daldili. Ibi sunt diuersa genera bestiarum, leones nigri in maxima quantitate: sunt et ibi simiæ, gatimaymones, et noctuae magnæ sicut hic habentur columbæ; ibi mures magni sunt, sicut sunt hîc scepi, et ideò canes capiunt ibi mures, quia murelegi non valent. Ad hæc, in illa terra quilibet homo habet ante domum suam vnum pedem fasciculorum, ita magnum sicut esset vna columna, et pes ille non desiccatur, dummodò adhibeatur sibi aqua. Multæ nouitates sunt ibi, quas pulcherrimum esset audire.

De martyrio fratrum.