The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 Asia, Part II

Part 10

Chapter 103,621 wordsPublic domain

Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violentèr deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et Schismatici, et cum illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum; contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius, quam sero ver fortiter verberauit, quæ suo Kadi, i. Episcopo conquesta est; à qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quæ dixit, quod sic; quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos esse homines maximæ scientiæ et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus è contrario venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris, quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno cum Diabolo patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc, quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem animæ. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille, qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent. Tantus enim est calor solis ibi, quòd si homo in eo per spacium vnius missæ persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares à tertia vsque ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt, quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra sit vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit, patebit quòd fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro fide nostra ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum genera tolerare: verum tamen scire debetis, quòd si ignis potestatem habeat comburendi nos hoc non erit propter fidem nostram, sed propter peccata nostra: fides enim nostra perfectissima et verissima est, et non est alia in mundo in qua animsæ hominum possunt saluæ fieri; Dum autem ordinaretur quòd fratres conburerentur, rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua omnes senes, et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt ad illud spectaculum intuendum. Fratres autem ducti fuerunt ad plateam ciuitatis, vbi accensus est ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se proijcere, sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit dicens; Non vadus tu cum sis senex, quia carmen aliquod vel experimentum habere posses super te, quare te ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem permittas. Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacobum, eum in ignem proijcere volebant; quibus ille, permittatis, me quia libenter pro fide mea ignem intrabo: Cui Saraceni non adquiescentes eum violentèr in ignem proiecerunt: ignis autem ita accensus erat, quòd nullus eum videre poteret, vocem tamen eius audierunt, inuocantem semper nomen virginis gloriosæ; Igne autem totalitèr consumpto stetit frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus, manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus, nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimitèr conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, modò videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi: sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est de lana terræ Habraæ, et ideò nudus exspolietur, et in ignem proijciatur, et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum Kadi ignem in duplo magis quàm priùs accenderunt, et fratrem Iacobum nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissimè vnxerunt, insuper et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes cum lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus iterum ignem exiuit illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit, peccatum est, deccatum est, offendere eos, quià sancti sunt. Hoc autem tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se fratrem Iacobum, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte fratres, Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis, modò benè videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quàm citiùs poteritis, quia Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti, admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis hominibus, quòd nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich verò fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, verò est locus vbi iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos fratres interficerent, qui cùm aquam transijssent, facta est nox, et illo sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam æternam adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum illis quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos à nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse cum eis interfectus esset. Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem verò Iacobum vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, primò percussus est cum gladio in pectore, et secundò caput suum abscissum est: Statim vt fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi subito tanta tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas fiebant, quòd omnes mori crediderunt: Nauis etiam illa quæ illos debuerat deportasse submersa est cum omnibus quæ in se habuit, ita quod nunquam de illa posteà aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi pro rebus fratrum prædictorum nostrorum, et tunc inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius fratrum prædictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui Kadi, et alij Saraceni maxima promittentes persuaserunt quòd fidem suam renueret, et legem Machometi confiteretur, et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat, eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem diuersis pænarum ac tormentorum generibus affixerunt ipso semper constantissimè in fide, et in Dei laudibus persistente, et fidem illorum Machometi deridente et destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse a suo proposito euelli, eum super quandam arborem suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem viuus et illaesus pependit: nocte verò ipsum de arbore sumpserunt, et videntes illum laetum, viuum et illaesum per medium suum corpus diuiserunt, mane autem facto nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personæ fide dignæ reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat reuelandum in certo tempore, quandò Deo placuerit Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere, et congaudere cum Deo et Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac diuidere vellent: qui excitatus horribilitèr exclamauit sic, quòd totam familiam terruit: quæ sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me cum ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus cum ad eum venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, quòd pro tempore suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias ædificari fecit, quas per Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus ad eum duceretur, A quo cùm adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, cùm videres quod Deus omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich cum tota sua familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat. Kadi verò audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio clàm fugit, et sic euasit.

De miraculis quatuor fratrum occisorum

Est autem consuetudo in terra illa, quòd corpora mortua non traduntur sepulturæ, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis citò resoluuntur, et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta fuerunt sicut illa die quandò martirizati erant: quod videntes Christiani qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorificè sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum fratrum nostrorum ea deportaui, habens mecum socium, et vnum famulum. Cum autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dùm dormirem domus illa à Saracenis subitò accendebatur, vt me cum domo comburerent. Domo autem sic accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum cum ossibus dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et cum illis in angulos domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in quo steti cum ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quàm citò autem cum ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliæ priores igne consumpta est, et multa alia loca circumadiacentia combusta sunt. Aliud miraculum contigit, me cum ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi piper nascitur abundantèr, quia nobis ventus totaliter defecit: quapropter venerunt Idolatræ adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt orationes funderemus Deo nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi, quod alij non intelligerent: quòd nisi possemus ventum prosperum à Deo nostro impetrare, nos cum ossibus in mare proijcerent: Tunc ego et socius fecimus orationes, vouentes multas missas de beata virgine celebrare, sic quòd ventum placeret sibi nobis impetrare. Cum autem tempus transiret, et ventus non veniret, accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput nauis iret, et clàm in mare proijceret; quo proiecto statim affuit ventus prosper qui nunquam nobis defecit, vsquequò peruenimus ad portum, meritis istorum martyrum cum salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in Indiam superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem vocatam Carchan in qua sunt duo loca fratrum nostrorum, et ibi reponere istas reliquias volebamus. In naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij: Nunc illi Idolatræ istam consuetudinem habebant, quòd semper antequàm ad portum applicuerint, totam nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent, et per hoc bonum portum attingere, et mortis periculum euadere crederent. Cùm autem frequentèr perquirerent, et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi fuerunt, sic quòd illa non perpenderunt; et sic ad locum fratrum deportauimus cum omni reuerentia, vbi in pace requiescunt; vbi etiam inter idolatras Deus continuè miracula operatur. Cum enim aliquo morbo grauantur, in terra illa vbi fratres passi sunt ipsi vadunt; et de terra vbi corpora sanguinolenta iacuerunt sumunt quam abluunt, et ablutionem bibunt, et sic ab infirmitatibus suis liberantur.

Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.

[Sidenote: Malabar.] Vt autem videatur quo modo habetur piper, sciendum quòd in quodam imperio ad quod applicui, nomine Minibar, nascitur, et in nulla parte mundi tantum, quantum ibi; Nemus enim in quo nascitur, continet octodecim dietas, et in ipso nemore sunt duæ ciuitates vna nomine Flandrini, alia nomine Cyncilim: In Flandrina habitant Iudaei aliqui et aliqui Christiani, inter quos est bellum frequenter, sed Christiani vincunt Iudaeos semper: In isto nemore habetur piper per istum modum. Nam primò nascitur in folijs olerum, quæ iuxta magnas arbores plantantur, sicut nos ponimus vites; et producunt fructum, sicut racemi nostri producunt vuas; sed quandò maturescunt sunt viridis coloris, et sic vindemiantur vt inter nos vindemiantut vuæ, et ponuntur grana ad solem vt desiccentur: quæ desiccata reponuntur in vasis terreis, et sic fit piper, et custoditur. In isto autem nemore sunt flumina multa in quibus sunt Crocodili multi, et multi alij serpentes sunt in illo nemore, quos homines per stupam et paleas comburunt, et sic ad colligendum piper securé accedunt. [Sidenote: Polumbrum ciuitas. Adoratio bouis.] A capite illius nemoris versus meridiem est ciuitas Polumbrum in qua maxima mercimonia cuiuscunque generis reperiuntur Omnes autem de terra illa bouem viuum sicut Deum suum adorant, quem 6. annis faciunt laborare, et in septimo faciunt ipsum quiescere ab omni opere; ponentes ipsum in loco solemni, et communi, et dicentes ipsum esse animal sanctum. Hunc autem ritum obseruant: quolibet mane accipiunt duas pelues de auro, vel de argento, et vnam submittunt vrinæ bouis, et aliam stercori, de vrina lauant sibi faciem et oculos, et omnes 5. sensus: de stercore verò ponunt in vtròque oculo, posteà liniunt summitates genarum, et tertiò pectus, et ex tunc dicunt se sanctificatos pro toto die illo: et sicut facit populus, ita etiam facit rex et regina. Isti etiam aliud idolum mortuum adorant, quod in medietate vna superior est homo, et in alia est bos, et iliud idolum dat eis responsa, et aliquotièns pro stipendio petit sanguinem, 40. virginum: et ideo homines illius regionis ita vouent filias suas et filios, sicut Christiani aliqui alicui religioni, vel sancto in coelis. Et per istum modum immolant filios et filias, et multi homines per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa alia abominabilia facit populus iste bestialis, et multa mirabilia vidi inter eos quæ nolui hic inserere. [Sidenote: Combustio mortuorum.] Aliam consuetudinem vilissimam habet gens illa: Nam quamdo homo moritur, comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam comburunt viuam, quia dicunt quod ipsa ibit in aratura, et cultura cum viro suo in alio mundo: si autem vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere cum eis si velit sine verecundia et improperio, communiter tamen omnes praeeligunt comburi cum marito; si autem vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum, sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem habet gens illa, quòd foeminæ ibi bibunt vinum, et homines non: foeminæ etiam faciunt sibi radi cilia, et supercilia, et barbam, et homines non: et sic de multis alijs vilibus contra naturam sexus eorum. [Sidenote: Mobar regnum vel Maliapor.] Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum Mobar, quod habet in se multas ciuitates, et in illo requiescit in vna ecclesia corpus beati Thomæ Apostoli, et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiæ simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id est, mali Christiani, et schismatici.

De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.

In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus quàm vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt cum chorda ad collum, alij cum manibus retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum reputant sanctum, et benè cum Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad ædificationem ecclesiæ suæ, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua constructionis illius idoli, rex et regina, cum toto populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et multae virgines antecedunt ipsum binæ et binæ, processionaliter combinatæ modulantes: [Sidenote: Crudelissima Satanæ tyrannis, et carnificina.] Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sanctè et securè: et in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiæ custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes cum histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritæ pulchriores de mundo. Indè transiens iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminæ omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et cùm mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales: Carnes humanæ quando homo est pinguis ita benè comeduntur, sicut inter nos bouinæ: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari, et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote: Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia regione. Vltra transiú ad aliam insulam quæ vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium millium milliarium, et rex illius insulæ habet sub se 7. reges coronatos, et haec insula optimè inhabitatur, et melior secunda de mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces muscatæ: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium victualium praeterquam vini. Rex illius terræ habet palatium nobilissimum inter omnia quæ vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos, quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.

De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.