The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864
Part 6
“Sacerdos celebrans in oratorio publico vel privato quod non habet sanctum patronum vel titularem, an debeat in oratione _A cunctis_ ad litteram N. nominare sanctum patronum vel titularem ecclesiae parochialis intra cujus limites sita sunt oratoria, vel sanctum patronum ecclesiae cui adscriptus est, vel potius omnem ulteriorem nominationem omittere?” _Answer._ “Patronum civitatis, vel loci nominandum esse”.
4o. If the titular of the church be a mystery of the life of our Lord, or of our Lady, authors differ in opinion whether the name of the patron of the locality is to be inserted at the letter N, or whether no addition should be made. M. de Conny is for the latter opinion, and his authority is a safe guide for us. The second rule we have laid down is sufficient to show that no name is to be inserted in cases where the title of the church is a mystery of the Blessed Virgin, seeing that the august Mother of God is always named in the body of the prayer. The words of the conclusion are enough perhaps to excuse from the obligation of naming the patron of the locality in cases where the church is dedicated to a mystery of the life of our Lord.
2. The usage here alluded to is not only not becoming, but it is also contrary to the Rubric of the Missal. (part i., tit. xx.):
“Ab eadem parte epistolae ... ampullae vitreae vini et aquae, cum pelvicula et manutergio mundo in fenestella, seu in parva mensa ad haec praeparata. Super altare nihil omnino ponatur, quod ad Missae sacrificium vel ipsius altaris ornatum non pertineat”.
3. The sole reason for ringing a bell at Mass is to give a signal to the faithful. “Ad excitandos circumstantes”, says Gavantus (t. i. part i., tit. XX., l. c.), “ad laetitiam exprimendam et ad cultum sanctissimi Sacramenti adhibetur campanula”. Other writers coincide with this opinion. It seems but natural, therefore, not to ring the bell when there are no assistants present, and when there is no need of any signal. Besides, it is clearly the teaching of authors, and even of the Sacred Congregation of Rites, that whenever a signal is not required, the bell is not to be rung. Thus, the following decision forbids the bell to be rung during the celebration of the divine office in the choir, at least in certain circumstances:
“Exposito in S. R. C. ecclesiam collegiatam civitatis Senarum habere chorum adeo subjectum oculis populi, et tali loco positum, ut canonici dicto choro pro divinis celebrandis, et praecipue Missae cantatae assistentibus, omnino altaria ejusdem coliegiatae pernecesse inspiciantur, et exposito quoque tempore, quo canonici choro ut supra assistunt, consuevisse in dictis altaribus celebrari Missas privatas et sine scandalo prohiberi non posse: ideo supplicatum fuit pro declaratione: an ipsi canonici in elevationibus quae fiunt in Missis privatis, genuflectere teneantur?” _Answer._ “Non esse genuflectendum, ne sacra, quibus assistunt, per actum privatum interrumpantur, sed ad evitandum scandalum, quod in populo et adstantibus causari possit ob non genuflectionem esse omittendam pulsationem campanulae in elevatione Sanctissimi, in dictis Missis privatis.” (Decret of 5 March 1667, No. 2397.)
Nor, as a general rule, is the bell rung when the Blessed Sacrament is exposed, for then it is unnecessary to summon the faithful to adore the Eucharist. “During the private Masses”, says the _Instructio Clementina_, “that are celebrated during the exposition, the bell is not to be rung”. Cavalieri, commenting on this passage, says: “Ex rubricarum praescripto ... interdicuntur”. He is of opinion that this rule of the _Instructio_ regards only low Masses, but Gardellini holds that it refers also to High Masses:
“Non erat, cur instructio etiam Missas solemnes commemoraret, pro quibus Rubrica, non jubet, ut in privatis, eadem pulsari ad finem prefationis, et ad elevationem Sacramenti. Romae saltem in majoribus ecclesiis obtinet mos etiam non pulsandi, praeterquam in Missis solemnibus pro defunctis: gravis organorum sonitus supplet vices tintinnabuli, et populi adstantis excitat attentionem”.
From all this it is clear that the bell is not to be rung whenever there is no signal to be given. This is certainly the case when there is no one to assist at Mass.
4. The cincture for the use of a priest does not differ from that for the use of a bishop. It may be made either of linen thread or silk, but it is better that it should be of linen. It may be either white or of the colour of the vestments. These rules are drawn from two decrees of the Sacred Congregation:
1 DECREE. _Question._ “An sacerdotes in sacrificio Missae uti possint cingulo serico?” _Answer._ “Congruentius uti cingulo lineo”. (22 Jan. 1701, No. 3575, q. 7.)
2 DECREE. _Question._ “An cingulum, tertium indumentum sacerdotale, possit esse colons paramentorum; an necessario debeat esse album?” _Answer._ “Posse uti cingulo colore paramentorum”—(8 Jun. 1709, No. 3809, q. 4.)
DOCUMENTS.
I. Condemnation Of Dr. Froschammer’s Works.
Venerabili Fratri Gregorio Archiepiscopo
Monacensi Et Frisingensi
Pius PP. IX.
Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravissimas inter acerbitates, quibus undique premimur, in hac tanta temporum perturbatione et iniquitate vehementer dolemus, cum noscamus, in variis Germaniae regionibus reperiri nonnullos catholicos etiam viros, qui sacram theologiam ac philosophiam tradentes minime dubitant quamdam inauditam adhuc in Ecclesia docendi scribendique libertatem inducere, novasque et omnino improbandas opiniones palam publiceque profiteri, et in vulgus disseminare. Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater ubi tristissimus ad Nos venit nuntius, presbyterum Jacobum Frohschammer in ista Monacensi Academia philosophiae doctorem hujusmodi docendi scribendique licentiam proe ceteris adhibere, eumque suis operibus in lucem editis perniciosissimos tueri errores. Nulla igitur interposita mora, Nostrae Congregationi libris notandis praepositae mandavimus, ut praecipua volumina, quae ejusdem presbyteri Frohschammer nomine circumferuntur, cum maxima diligentia sedalo perpenderet, et omnia ad Nos referret. Quae volumina germanice scripta titulum habent—_Introductio in Philosophiam—De Libertate scientiae—Athenaeum_—quorum primum anno 1858, alterum anno 1861, tertium vero vertente hoc anno 1862 istis Monacensibus typis in lucem est editum. Itaque eadem Congregatio Nostris mandatis diligenter obsequens summo studio accuratissimum examen instituit, omnibusque sem el iterumque serio ac mature ex more discussis et perpensis judicavit, auctorem in pluribus non recte sentire, ejusque doctrinam a veritate catholica aberrare. Atque id ex duplici praesertim parte, et primo quidem propterea quad auctor tales humanae rationi tribuat vires, quae rationi ipsi minime competunt, secundo vero, quod eam omnia opinandi, et quidquid semper audendi libertatem eidem rationi concedat, ut ipsius Ecclesiae jura, officium, et auctoritas de media omnino tollantur. Namque auctor imprimis edocet, philosophiam, si recta ejus habeatur notio, posse non solum percipere et intelligere ea christina dogmata, quae naturalis ratio cum fide habet communia (tamquam commune scilicet perceptionis objectum) verum etiam ea, quae christianam religionem fidemque maxime et proprie efficiunt, ipsumque scilicet supernaturalem hominis finem, et ea omnia, quae ad ipsum spectant, atque sacratissimum Dominicae Incarnationis mysterium ad humanae rationis et philosophiae provinciam pertinere, rationemque, dato hoc objecto suis propriis principiis scienter ad ea posse pervenire. Etsi vero aliquam inter haec et illa dogmata distinctionem auctor inducat, et haec ultima minori jure rationi attribuat, tamen clare aperteque docet, etiam haec contineri inter illa, quae veram propriamque scientiae seu philosophiae materiam constituunt. Quocirca ex ejusdem auctoris sententia concludi omnino possit ac debeat, rationem in abditissimis etiam divinae Sapientiae ac Bonitatis, immo etiam et liberae ejus voluntatis mysteriis, licet posito revelationis objecto posse ex seipsa, non jam ex divinae auctoritatis principio sed ex naturalibus suis principiis et viribus ad scientiam seu certitudinem pervenire. Quae auctoris doctrina quam falsa sit et erronea nemo est, qui christianae doctrinae rudimentis vel leviter imbutus non illico videat, planeque sentiat. Namque si isti philosophiae cultores vera ac sola rationis et philosophiae disciplinae tuerentur principia et jura, debitis certe laudibus essent prosequendi. Siquidem vera ac sana philosophia nobilissimum suum locum habet, cum ejusdem philosophiae sit, veritatem diligenter inquirere, humanamque rationem licet primi hominis culpa obtenebratam, nullo tamen modo extinctam recte ac sedulo excolere, illustrare, ejusque cognitionis objectum, ac permultas veritates percipere, bene intellegere, promovere, earumque plurimas, uti Dei existentiam, naturam, attributa, quae etiam fides credenda proponit, per argumenta ex suis principiis petita demonstrare, vindicare, defendere, atque hoc modo viam munire ad haec dogmata fide rectius tenenda, et ad illa etiam reconditiora dogmata, quae sola fide percipi primum possunt, ut illa aliquo modo a ratione intelligantur. Haec quidem agere, atque in his versari debet severa et pulcherrima verae philosophiae scientia. Ad quae praestanda si viri docti in Germaniae Academiis enitantur pro singulari inclytae illius nationis ad severiores gravioresque disciplinas excolendas propensione, eorum studium a Nobis comprobatur et commendatur, cum in sacrarum rerum utilitatem profectumque convertant, quae illi ad suos usus invenerint. At vero in hoc gravissimo sane negotio tolerare numquam possumus, ut omnia emere permisceantur, utque ratio illas etiam res, quae ad fidem pertinent, occupet atque perturbet, cum certissimi, omnibusque notissimi sint fines, ultra quos ratio numquam suo jure est progressa, vel progredi potest. Atque ad hujusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime spectant, quae supernaturalem hominis elevationem, ac supernaturale ejus cum Deo commercium respiciunt atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et sane cum haec dogmata sint supra naturam, idcirco naturali ratione, ac naturalibus principiis attingi non possunt. Numquam siquidem ratio suis naturalibus principiis ad hujusmodi dogmata scienter tractanda effici potest idonea. Quod si haec isti temere asseverare audeant sciant, se certe non a quorumlibet doctorum opinione, sed a communi, et numquam immutata Ecclesiae doctrina recedere. Ex divinis enim Litteris, et sanctorum Patrum traditione constat. Dei quidem existentiam, multasque alias veritates, ab iis etiam qui fidem nondum susceperunt, naturali rationis lumine cognosci, sed illa reconditiora dogmata Deum solum manifestasse dum notum facere voluit, _mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus_(_4_)_ et ita quidem, ut postquam multifariam multisque modis olim locutus esset patribus in prophetis novissime Nobis locutus est in Filio, per quem fecit et saecula_(_5_)_ ... Deum enim nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Paris ipse ennarravit._(6) Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta sunt cognovisse testatur, disserens de _gratia et veritate_(_7_)_ quae per Jesum Christum facta est, loquimur, iniquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est ... quam nemo principum hujus saeculi cognovit ... Nobis autem revelavit Deus per Spiritum Suum ... Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi Spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei._(8) Hisce aliisque fere innumeris divinis eloquiis inhaerentes SS. Patres in Ecclesiae doctrina tradenda continenter distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis intelligentiae vi omnibus est communis ab illarum rerum notitia, quae per Spiritum Sanctum fide suscipitur, et constanter docuerunt, per hanc ea nobis in Christo revelari mysteria, quae non solam humanam philosophiam, verum etiam Angelicam naturalem intelligentiam transcendunt, quaeque etiamsi divina revelatione innotuerint, et ipsa fide fuerint suscepta, tamen sacro ad hue ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino.(9) Ex his omnibus patet alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina sententiam, qua idem Frohschammer asserere non dubitat, omnia indiscriminatim christianae religionis dogmata esse objectum naturalis scientiae, seu philosophiae, et humanam rationem historice tantum excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tanquam objectum proposita fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principio ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. Nunc vero in memoratis ejusdem auctoris scriptis alia domanitur sententia, quae catholicae Ecciesiae doctrinae, ac sensui plane adversatur. Etenim eam philosophiae tribuit libertatem, quae non scientiae libertas, sed omnio reprobanda et intoleranda philosophiae licentia sit appellanda. Quadam enim distinctione inter philosophum et philosophiam facta, tribuit philosopho jus et officium se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit, sed utrumque philosophiae ita denegat, ut nulla doctrinae revelatae ratione habita asserat, ipsam nunquam debere ac posse Auctoritati se submittere. Quod esset toet crandum et forte admittendum, si haec dicerentur de jure tantum, quod habit philosophia suis principiis, seu methodo, ac suis conclusionibus, uti, sicut et aliae scientiae, ac si ejus libertas consisteret in hoc suo jure utendo, ita ut nihil in sea dmitteret, quod non fuerit ab ipsa suis conditionibus acquisitum, aut fuerit ipsi alienum. Sed haec justa philosophiae libertas suos limites noscere et experiri debet. Nunquam enim non solum philosopho, verum etiam philosophiae licebit, aut aliquid contrarium dicere iis, quae divina revelatio, et Ecclesia docet, aut aliquid ex eisdem in dubium vocare propterea quod non intelligit, aut judicium non suscipere, quod Ecclesiae auctoritas de aliqua philosophiae conclusione, quae hujusque libera erat, proferre constituit. Accedit etiam, ut idem auctor philosophiae libertatem, seu potius effrenatam licentiam tam acriter, tam temere propugnet, ut minime vereatur asserere, Ecclesiam non solum non debere in philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debere ipsius philosophiae tolerare erores, eique relinquere, ut ipsa se corrigat, ex quo evenit, ut philosophi hanc philosophiae libertatem necessario participent, atque ita etiam ipsi ab omni lege solvantur. Ecquis non videt quam vehementer sit rejicienda, reprobanda, et omnini damnanda hujusmodi Frohschammer sententia atque doctrina? Etenim Ecclesia ex divina sua institutione et divinae fidei depositum integrum inviolatumque diligentissime custodire, et animarum saluti summo studio debet continenter advigilare, ac summa cura ea omnia amovere et eliminare, quae vel fidei adversari, vel animarum salutem quovis modo in discrimen adducere possunt. Quocirca Ecclesia ex potestate sibi a divino suo Auctore commissa non solum jus, sed officium praesertim habet non tolerandi, sed pro scribendi ac damnandi omnes erores, si ita fedei integritas, et animarum salus postulaverint, et omni philosopho, qui Ecclesiae filius esse velit, ac etiam philosophiae officium incumbit nihil unquam dicere contra ea, quae Ecclesia docet, et ea retractare, de quibus eos Ecclesia monuerit. Sententiam autem, quae contrarium edocet omnino erroneam, et ipsi fidei. Ecclesiae ejusque auctoritati vel maxime injuriosam esse edicimus et declaramus. Quibus omnibus accurate perpensis, de eorumdrm VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congregationis libris notandis praepositae consilio, ac motu proprio, et certa scientia matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine praedictos librus presbyteri Frohschammer tamquam continentes propositiones et doctrinas respective falsas, erroneas, Ecclesiae, ejusque actoritati ac juribus injuriosas reprobamus, damnamus, ac pro reprobatis et damnatis ab omnibus haberi volumus, atque eidem Congregationi mandamus, ut eosdem libros in indicem prohibitorum librorum referat. Dum vero haec Tibi significamus, Venerabilis Frater, non possumus non exprimere magnum animi Nostri Dolorem cum videamus hunc filium eorumdem librorum auctorem, qui ceteroquin de Ecclesia benemereri potuisset, infelici quodam cordis impete misere abreptum in vias abire, quae ad salutem non ducunt, ac magis magisque a recto tramite aberrare. Cum enim alius ejus liber de animarum origine prius fuisset damnatus non solum se minime submisit, verum etiam non extimuit, eumdem errorem in his etiam libridenuo docere, et Nostram Indicis Congregationem contumeliis cumen lare, ac multa alia contra Ecclesiae agendi rationem temere mendaciterque pronuntiare. Quae omnia talia sunt, ut iis merito atque optimo jure indignare potuissemus. Sed nolumus adhuc paternae Nostrae charitatis viscera erga illum deponere, et idcirco Te Venerabilis Frater, excitamus, ut velis eidem manifestare cor Nostrum paternum, et acerbiseimum dolorem, cujus ipse est causa, ac simul ipsum saluberrimis monitis hortari et monere, ut Nostram, quae communis est omnium Patris vocem audiat, ac resipiscat, quemadmodum catholicae Ecclesiae filium decet, et ita nos omnes laetitia afficiat, ac tandem ipse felixiter experiatur quam jucundum sit, non vana quadam et perniciosa libertate gaudere, sed Domini, adhaerere, cugus jugum suave est, et onus leve, cujus eloquo casta, igne examinata, cujus judicia vera, justificata in semetipsa, et cujus universae viae misericordia et veritas. Denique hac etiam occasione libentissime utimur, ut iterum testemur et confirmemus praecipuam Nostram in Te benevolentiam. Cujus quoque pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et gregi Tuae curae commisso paremanter impertimus. Datum Romaae apud S. Petrum die 11 Decembris anno 1862, Pontificatus Nostri anno decimo septimo.
Pius PP. IX.
II. Decree Of The Congregation Of Rites.
The Roman ritual, speaking of the Blessed Eucharist, prescribes as follows: “Lampades coram eo plures vel saltem una diu notucque colluceat”. These lamps are to be fed with olive oil, which the Church has adopted for mystic reasons in so many of her sacred rites. But in many countries the difficulty of procuring olive oil is considerable, and the expense greater than small churches can bear. Several prelates of France, moved by these reasons, asked permission to burn in the lamps before the Blessed Sacrament oils other than from olives. The following is the answer:
_Decretum: Plurium Dioeceseum._
Nonnulli Reverendissimi Galliarum Antistites serio perpendentes in multis suarum Dioeceseum Ecclesiis difficile admodum et nonnisi magnis sumptibus comparari posse oleum olivarum ad nutriendam diu noctuque saltem unam lampadam ante Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, ab Apostolica Sede declarari petierunt utrum in casu, attentis difficultatibus et Ecclesiarum paupertate, oleo, olivarum substitue possint alea olea quae ex vegetalibus habentur, ipso non excluso petroleo. Sacra porro Rituum Congregatio, etsi semper sollicita ut etiam in hac parte quod usque ab Ecclesiae primordiis circa usum olei ex olivis inductum est, ob mysticas significationes retineatur; attamen silentio praeterire minime censuit rationes ab iisdem Episcopis prolatas; ac proinde exquisito prius Voto alterius ex Apostolicarum Coeremoniarum Magistris, subscriptus Cardinalis Praefectus ejusdem Sacrae Congregationis rem omnem proposuit in Ordinariis Commitiis ad Vaticanum hodierna die habitis. Eminentissimi autem et Reverendissimi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accurate perpensis ac diligentissime examinatis, rescribendum censuerunt: Generatim utendum esse oleo olevarum: _ubi vero haberi nequeatt remittendum prudentiae Episcoporum ut lampades nutriantur ex aliis oleis quantum fieri possit vegetabilibus_ die 9 Julii 1864.
Facta postmodum de praemissis Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. per infrascriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae Congregationis ratam habuit et confirmavit. Die 14 iisdem mense et anno.
C. EPISCOPUS PORTUEN. ET S. RUFINAE CARD. PATRIZI S. R. C. PRAEF. LOCO ✠ Signi _D. Bartolini S. R. C. Secretarius_.
NOTICES OF BOOKS.
I.
_Martyrologium Dungallense, seu Calendarium Sanctorum Hiberniae._ _Collegit et digessit_ Fr. Michael O’Clery, Ord. Fr. Min. Strictioris Observantiae. Permissu et facultate Superiorum. 1630.
_The Martyrology of Donegal: a Calendar of the Saints of Ireland_, translated from the original Irish by the late John O’Donovan, LL.D., M.R.I.A., Professor of Celtic Literature in the Queen’s College, Belfast. Edited, with the Irish text, by James Henthorn Todd, D.D., M.R.I.A., F.S.A., Senior Fellow of Trinity College, Dublin; and by William Reeves, D.D., M.R.I.A., Vicar of Lusk, etc. Dublin: printed for the Archaeological Society. Thom, 1864, lv.-566 pp.
_The Martyrology of Donegal_ was completed on the 19th of April, 1630, in the Franciscan convent of Donegal. The compilers were Brother Michael O’Clery, a lay brother of that convent, with three associates who with him are so well known by the name of “The Four Masters”. Colgan (_Acta Sanctorum Hiberniae_, tom. 1, p. 5 a.) thus speaks of it: “Martyrologium quod Dungallense vocamus, nostris diebus ex diversis tum Martyrologiis, tum annalibus patriis collectum est, partim operâ Authorum qui Annales communes, de quibus infra, compilarunt in Conventu Dungallensi; partim opera Patrum ejusdem Conventus qui sanctos, qui extra patriam vixerunt et de quibus hystorici exteri scripserunt, addiderant”. The Donegal copy of 1630 was a more complete transcript of a first copy, made by Michael O’Clery in the preceding year at Douay. Both copies are now extant in the Burgundian Library at Brussels, but circumstances have not permitted Dr. Todd to get the first copy also transcribed. Both copies are autographs of Michael O’Clery.
The first to discover the mine of Irish MSS. in Brussels was Mr. L. Waldron, M.P., who, in 1844, at the request of Professor O’Curry, examined the library there. By the influence of Lord Clarendon, then lord-lieutenant of Ireland, with the government, Dr. Todd procured from the Belgian government, in 1848, the loan of several MSS. of the greatest importance, with the permission to have them transcribed. One of these was the autograph MS. of the _Martyrology of Donegal_, prepared for the press by the author, with the approbations of his ecclesiastical superiors. A copy of it was executed by the late Professor O’Curry with the skill and beauty of his unequalled penmanship; and this copy was collated with the original, whilst it was still in Dr. Todd’s possession. From O’Curry’s copy Dr. Reeves made another for his own use, and from this he made a third transcript for the printers, and the translator, Dr. O’Donovan. This translation was the last labour of Dr. O’Donovan’s life.