The complete works of John Gower, volume 4
Part 40
~Cronica Ricardi, qui sceptra tulit leopardi,~[732] [Sidenote: Hic in exemplum aliorum Ricardi demerita commemorans finaliter recapitulat.[731]] ~Vt patet, est dicta populo set non benedicta:~[733] ~Vt speculum mundi, quo lux nequit vlla refundi,~ 480 ~Sic vacuus transit, sibi nil nisi culpa remansit.~ ~Vnde superbus erat, modo si preconia querat,~ ~Eius honor sordet, laus culpat, gloria mordet.~ ~Hoc concernentes caueant qui sunt sapientes,~ ~Nam male viuentes deus odit in orbe regentes:~ Est qui peccator, non esse potest dominator; ~Ricardo teste, finis probat hoc manifeste:~ ~Post sua demerita periit sua pompa sopita;~[734] ~Qualis erat vita, cronica stabit ita.~
=Explicit Cronica presentibus que futuris vigili corde Regibus[735] commemoranda.=
FOOTNOTES:
[704] _Heading_ 3 Derbei H
[705] _Heading_ 18 maiestatis CH₃
[706] 69 affimare C
[707] 95 abhortum CH
[708] 109 pius] CHGH₃ prius S
[709] 131 miles CHH₃ viles S
[710] 145 quasi] sua H
[711] 172 Scrōp SCH Buscy G
[712] 188 sceleres SHGH₃ celeres C (_corr._)
[713] 197 fata C
[714] 219 protunc CH₃
[715] 239 tunc CGH₃ nunc SH
[716] 258 Arundeƚƚ MSS.
[717] 291 quibus SG et ad CHH₃
[718] 309 _margin_ continuatum fuit CH fu_it_ _con_ti_nu_atu_m_ H₃
[719] 318 _margin_ magestatis CHH₃
[720] 323 sacratus C
[721] 340 regnant C
[722] 347 recisum CH₃
[723] 369 iure SG labe CHH₃
[724] 404 malefecit C
[725] 428 pius CHH₃ prius SG
[726] 431 p_re_gnant C
[727] 436 _margin_ se ipsum CH
[728] 438 suus CHH₃ suis SG
[729] 468 _line om._ C
[730] 473 Mulcet GH₃
[731] 479 ff. _margin Text_ SG Hic in fine cronicam Regis Ricardi secundum sua demerita breuiter determinet CH H_ic_ det_er_mi_n_at_ur_ de dem_er_it_is_ Reg_is_ Ric_ard_i H₃
[732] 478-483 As follows in G,
O speculum mundi, quod debet in ante refundi, Ex quo prouisum sapiens acuat sibi visum, Cronica Ricardi, ~qui regna tulit leopardi~, 480* ~Vt patet, est dicta, populo sed non benedicta~. Quicquid erat primo, modo cum sors fertur in ymo, Eius honor sordet, laus culpat, gloria mordet.
[733] 479 populo set non benedicta SC violenta grauis maledicta HH₃
[734] 488 f.
Sic diffinita stat regia sors stabilita; Regis vt est vita, cronica stabit ita. G
[735] EXPLICIT. 2 Regibus SG iugiter CHH₃
REX CELI DEUS ETC.
=Sequitur carmen vnde magnificus Rex noster Henricus prenotatus apud deum et homines cum omni benediccione glorificetur.=
[736]REX celi deus et dominus, qui tempora solus Condidit, et solus condita cuncta regit, Qui rerum causas ex se produxit, et vnum In se principium rebus inesse dedit, Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis, Fixus ineternum mobilitate sua, Quique potens verbi produxit ad esse creata, Quique sue mentis lege ligauit ea, Ipse caput regum, reges quo rectificantur, Te que tuum regnum, Rex pie, queso regat. 10 Grata superueniens te misit gracia nobis, O sine labe salus nulla per ante fuit:[737] Sic tuus aduentus noua gaudia sponte reduxit, Quo prius in luctu lacrima maior erat. Nos tua milicia pauidos releuauit ab ymo,[738] Quos prius oppressit ponderis omne malum: Ex probitate tua, quo mors latitabat in vmbra, Vita resurrexit clara que regna regit: Sic tua sors sortem mediante deo renouatam Sanat et emendat, que prius egra fuit. 20 O pie rex, Cristum per te laudamus, et ipsum Qui tibi nos tribuit terra reviua colit: Sancta sit illa dies, qua tu tibi regna petisti, Sanctus et ille deus, qui tibi regna dedit! Qui tibi prima tulit, confirmet regna futura, Quo poteris magno magnus honore frui: Sit tibi progenies ita multiplicata per euum, Quod genus inde pium repleat omne solum: Quicquid in orbe boni fuerit, tibi summus ab alto Donet, vt in terris rex in honore regas: 30 Omne quod est turpe vacuum discedat, et omne Est quod honorificum det deus esse tuum. Consilium nullum, pie rex, te tangat iniqum, In quibus occultum scit deus esse dolum: Absit auaricia, ne tangat regia corda, Nec queat in terra proditor esse tua: Sic tua processus habeat fortuna perhennes, Quo recolant laudes secula cuncta tuas; Nuper vt Augusti fuerant preconia Rome, Concinat in gestis Anglia leta tuis. 40 O tibi, rex, euo detur, fortissime, nostro Semper honorata sceptra tenere manu: Stes ita magnanimus, quod vbi tua regna gubernas, Terreat has partes hostica nulla manus: Augeat Imperium tibi Cristus et augeat annos, Protegat et nostras aucta corona fores: Sit tibi pax finis, domito domineris in orbe, Cunctaque sint humeris inferiora tuis: Sic honor et virtus, laus, gloria, pax que potestas Te que tuum regnum magnificare queant. 50 Cordis amore tibi, pie Rex, mea vota paraui,[739] Est qui seruicii nil nisi velle mihi:[740] Ergo tue laudi que tuo genuflexus honori Verba loco doni pauper habenda tuli. Est tamen ista mei, pie rex, sentencia verbi, Fine tui regni sint tibi regna poli!
FOOTNOTES:
[736] REX CELI, &c. _The_ MSS. _referred to for this and the two succeeding pieces are_ SCHGH₃ _and_ (_for this piece and the next_) _the Trentham_ MS. (T).
[737] 12 Quo T
[738] 15 milicia S (_corr._) milicies CHH₃T
[739] 51 tibi] boni T
[740] 52 Corpore cum nequii seruio mente tibi T
=Prophecia.= H. aquile pullus, quo nunquam gracior vllus, Hostes confregit, que tirannica colla[741] subegit. H. aquile cepit oleum, quo regna recepit, Sic veteri iuncta stipiti noua stirps redit vncta.
FOOTNOTES:
[741] PROPHECIA. 2 colla CHH₃T bella S
O RECOLENDE ETC.
=Epistola breuis, vnde virtutes regie morales ad sanum regimen ampliori memoria dirigantur.=[742]
O ~recolende~, bone, pie rex, Henrice, patrone, Ad bona dispone quos eripis a Pharaone: Noxia depone, quibus est humus hec in agone, Regni persone quo viuant sub racione.[743] Pacem compone, vires moderare corone, Legibus impone frenum sine condicione, Firmaque sermone iura tenere mone. Rex confirmatus, licet vndique magnificatus, Sub Cristo gratus viuas tamen inmaculatus. Est tibi prelatus, comes et baro, villa, Senatus, 10 Miles et armatus sub lege tua moderatus:[744] Dirige quosque status, maneas quo pacificatus; Inuidus, elatus nec auarus erit sociatus; Sic eris ornatus, purus ad omne latus. Hec, vt amans quibit, Gower, pie Rex, tibi scribit: Quo pietas ibit, ibi gracia nulla peribit: ~Qui bene describit semet, mala nulla subibit,~[745] ~Set pius exibit, que dei pietate redibit:~[746] ~Sic qui transibit opus et pietatis adibit,~ ~Hunc deus ascribit, quod ab hoste perire nequibit;~ 20 ~Et sic finibit qui pia vota bibit.~[747] ~Quanto regalis honor est tibi plus~ generalis[748] ~Tanto~ moralis virtus tibi sit specialis:[749] Sit tibi carnalis in mundo regula, qualis Est tibi mentalis in Cristo spiritualis.[750] Si fueris talis, tua Cronica perpetualis Tunc erit equalis perfectaque materialis: Rex inmortalis te regat absque malis!
FOOTNOTES:
[742] O RECOLENDE, &c. _Title_ Epistola--dirigantur _om._ GH₃
[743] 4 _margin_ No_ta_ de iusticia C
[744] 11 _margin_ No_ta_ de regimine C
[745] 17-21 _Over erasure in_ SCG, _as follows in_ HH₃,
Dum pia vota bibit, tua fama sitire nequibit, Plena set exibit, cum laudeque plena redibit: Non sic transibit, vbicumque tirannus abibit; Cum nimis ascribit sibi magna, minora subibit; Vt meritum querit, sors sua fata gerit.
[746] 18 _margin_ No_ta_ de pietate C
[747] 21 pia] pita S
[748] 22 Vt tibi regalis, pie rex, honor est generalis HH₃
[749] 23 Sic rogo HH₃
[750] 25 _margin_ No_ta_ de contemplac_i_o_n_e C
CARMEN SUPER MULTIPLICI VICIORUM PESTILENCIA[751]
[752]=Nota consequenter[753] carmen super multiplici viciorum pestilencia, vnde tempore Ricardi Secundi partes nostre specialius inficiebantur.=
Non excusatur qui verum non fateatur, Vt sic ponatur modus, vnde fides recolatur: Qui magis ornatur sensu, sua verba loquatur, Ne lex frangatur, qua Cristus sanctificatur. Hoc res testatur, virtus ita nunc viciatur, Quod vix firmatur aliquis quin transgrediatur: Hinc contristatur mea mens, que sepe grauatur, Dum contemplatur vicium quod continuatur; Set quia speratur quod vera fides operatur, Quod deus hortatur, michi scribere penna paratur, 10 Vt describatur cur mundus sic variatur: Ecce malignatur que modo causa datur.
[754]=Putruerunt et corrupte sunt cicatrices a facie insipiencie, set priusquam mors ex morbo finem repente concludat, sapiencie medicinam detectis plagis cum omni diligencia sapienter investigare debemus. Vnde ego, non medicus set medicine procurator, qui tanti periculi grauitatem deplangens intime contristor, quedam vulnera maiori corrupcione putrida euidenti distinccione, vt inde medicos pro salute interpellam,[755] consequenter declarare propono. Anno[756] regni Regis Ricardi Secundi vicesimo.=
=Contra demonis astuciam in causa Lollardie.=
Quod patet ad limen instanti tempore crimen[757] Describam primo, quo pallent alta sub ymo. Nescio quid signat, plebs celica iura resignat, Dum laicus clausas fidei vult soluere causas, Que deus incepit et homo seruanda recepit: Iam magis eneruant populi quam scripta reseruant, Vnde magis clarum scribere tendo parum. Lollia messis habens granum perturbat et ipsum, 20 Talia qui patitur horrea sepe grauat: Semina perfidie sacros dispersa per agros Ecclesie turbant subdola sicque fidem. Inuentor sceleris sceleratus apostata primus Angelicas turmas polluit ipse prius; Postque ruit nostros paradisi sede parentes, Morteque vitales fecerat esse reos: Callidus hic serpens nec adhuc desistit in orbe, Quin magis in Cristi lollia messe serit. Ecce nouam sectam, mittit que plebis in aures, 30 Ad fidei dampnum scandala plura canit: Sic vetus insurgit heresis quasi Iouiniani, Vnde moderna fides commaculata dolet: Vsurpando fidem vultum mentitur honestum, Caucius vt fraudem palliet inde suam:[758] Sub grossa lana linum subtile tenetur, Simplicitas vultus corda dolosa tegit. Fermento veteri talis corrumpit aceruum, Qui noua conspergit et dubitanda mouet: Dum magis incantat, obtura tu magis aures, 40 Forcius et cordis ostia claude tui: Simplicitate tua ne credas omne quod audis; Que docet ambiguus auctor aborta caue: Nil nouitatis habens tua mens fantastica cedat; Vt pater ante tuus credidit, acta cole. Vera fides Cristi non hesitat, immo fideles Efficit vt credant cordis amore sui: Nil valet illa fides vbi res dabit experimentum, Spes tamen in Cristo sola requirit eum: Recta fides quicquid rectum petit, omne meretur, 50 Quicquid possibile creditur, ipsa potest. Argumenta fides dat rerum que neque sciri, Nec possunt verbo nec racione capi: Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago Iudicis eterni mistica scire nequit: Vt solus facere voluit, sic scire volebat Solus, et hoc nulli participauit opus. Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor[759] Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest? Leticiam luctus, mors vitam, gaudia fletus 60 Non norunt, nec que sunt deitatis homo: Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,[760] Infima mens hominis nec capit alta dei:[761] Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam Scrutari debes, quod penetrare nequis. Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse, Vnde creaturas nosse laborat homo? Nos sentire fidem nostra racione probatam Non foret humanis viribus illud opus; Humanum non est opus vt transcendat ad astra, 70 Quod mortalis homo non racione capit: Ingenium tante transit virtutis in altum, Transcurrit superos, in deitate manet. Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis, Postulet vt rectam possit habere fidem: Committat fidei quod non poterit racioni, Quod non dat racio, det tibi firma fides. Quod docet ecclesia tu tantum crede, nec vltra Quam tibi scire datur quomodocumque stude: Sufficit vt credas, est ars vbi nulla sciendi, 80 Quanta potest dominus scire nec vllus habet. Est deus omnipotens, et qui negat omnipotenti Credere posse, suum denegat esse deum; Sic incarnatum tu debes credere Cristum Virginis ex vtero, qui deus est et homo. Vis saluus fieri? ~pete~, crede, ~stude~ reuereri;[762] Absque magis queri lex iubet ista geri. ~Has~ fantasias aliter ~que~ dant heresias[763] Dampnat Messias, sobrius ergo scias. Tempore Ricardi, super hiis que fata tulerunt,[764] 90 Scismata lollardi de nouitate serunt: Obstet principiis tribulos purgareque vadat Cultor in ecclesiis, ne rosa forte cadat.
=Contra mentis Seuiciam in causa Superbie.=
Deficit in verbo sensus, quo cuncta superbo Scribere delicta nequeo, que sunt michi dicta. Radix peccati fuit ille prius scelerati, Ex quo dampnati perierunt preuaricati: Desuper a celis deiecit eum Michaelis Ensis ad inferni tenebras de luce superni; Nec paradisus ei prebere locum requiei 100 Spondet, vbi vere sibi gaudia posset habere: Sic, quia deceptus alibi nequit esse receptus, Mundum deposcit, vt in illo viuere possit: Sic adhibendo moram venit ille superbus ad horam, Quem mea mens tristis in partibus asserit istis. Hunc vbi ponemus, hostem quem semper habemus? Nam magis infecta veniens facit omnia tecta. Laus ibi non lucet, vbi vana superbia ducet Regna superborum; docet hoc vestitus eorum: Cum valet ornatum sibi vanus habere paratum, 110 Non quasi mortalis, set vt angelus euolat alis. Militis ad formam modo pauper habet sibi normam, Vana sit vt vestis erit inde superbia testis, Exterius signum cor signat habere malignum, Cordis et errore fortuna carebit honore. Nos igitur talem non consociare sodalem Expedit, vt tuti reddamur in orbe saluti. Quod deus odiuit reprobos Dauid hoc bene sciuit, Ipseque psalmista scripsit de talibus ista: ‘Elatas mentes posuit de sede potentes, 120 Et sublimauit humiles, quos semper amauit.’ Vanus non durat, quem vana superbia curat, Hec set eum ducit vbi gracia nulla reducit; Culpa quidem fontis latices dabit hec Acherontis, Vnde bibunt vani mortem quasi cotidiani. Omne quod est natum stat ab hoc vicio viciatum,[765] Quo magis inmundum vir vanus habet sibi mundum; Set qui mentali de pondere iudiciali Istud libraret, puto quod meliora pararet. Hoc nam mortale vicium stat sic generale, 130 Quod mundum fregit, vbi singula regna subegit; Hec etenim cedes nostras, vt dicitur, edes Vertit, et insana dat tempora cotidiana. O deus eterne, culpe miserere moderne, Facque pias mentes sub lege tua penitentes! Corpus, opes, vires sapiens non sic stabilires, Dumque superbires, subita quin sorte perires: Sunt que maiores humilis paciencia mores[766] Nutrit, et errores vicii facit esse minores: Ergo tuam vera mentem moderare statera; 140 Sit laus vel labes, pectore pondus habes.
=Contra carnis lasciuiam in causa Concupiscencie.=
O sexus fragilis, ex quo natura virilis Carnea procedit, anime que robora ledit![767] O natura viri carnalis, que stabiliri Non valet, vt pura carnalia sint sibi iura! Federa sponsorum que sunt sacrata virorum, Heu, caro dissoluit, nec ibi sua debita soluit: Tempore presenti de carne quasi furienti Turpia sunt plura, que signant dampna futura: Hec desponsatis sunt metuenda satis. 150 Philosophus quidam carnis de labe remorsus Plebis in exemplum talia verba refert: ‘Vnam de variis penam sortitur adulter, Eius vt amplexus omnis in orbe luat;[768] Aut membrum perdet, aut carceris antra subibit, Aut cadet insanus non reputandus homo, Aut sibi pauperies infortunata resistet, Aut moriens subito transit ab orbe reus.’ Et sic luxuries fatuis sua dona refundit,[769] Vertit et econtra quicquid ab ante tulit. 160 Quod prius est dulce, demonstrat finis amarum, Quo caro non tantum, spiritus immo cadit: Sic oculus cordis carnis caligine cecus Errat, et in dampnum decidit ipse suum: Sic iubar humani sensus fuscatur in vmbra Carnis, et in carnem mens racionis abit. Dum carnalis amor animum tenet illaqueatum, Sensati racio fit racionis egens; Stans hominis racio calcata per omnia carni Seruit, et ancille vix tenet ipsa locum. 170 Non locus est in quo maneant consueta libido Et racio pariter, quin magis vna vacat: Bella libido mouet, fauet et vecordia carnis, Et sua dat fedo colla premenda iugo; Libera set racio mentem de morte remordet Carnis in obsequio, statque pudica deo. Nil commune gerunt luxus sibi cum racione; Ista deum retinet, illa cadauer habet: Sic patet vt nichil est quicquid peritura voluptas Appetit in carne, que velut vmbra fugit. 180 Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus; Biblea que docuit, respice facta Dauid: Consilio Balaam luxus decepit Hebreos, Quos caro commaculat, carnea culpa premit. Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas, Nuncia dum mortis curua senecta venit: Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu, Et rapit a iuvene quod reparare nequit: Vir sapiens igitur sua tempora mente reuoluat, Erigat et currum, quam prius inde cadat.[770] 190 Heu, set in hoc vicio plebis quasi tota propago Carnis in obsequio stat viciata modo: Ex causa fragili causatur fictilis etas, Quo nunc de facili frangitur omnis homo. Carnis enim vicia sunt sic communiter acta, Quod de continuis vix pudet vsus eis: Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes, Quod sibi quid deceat non videt vllus amans. Pendula res amor est subito collapsa dolore, Ordine precipiti miraque facta parat;[771] 200 Sique tuam velles flammam compescere tutus, Artem preuideas, quam prius inde cadas. Cum viciis aliis pugna, iubet hec tibi Paulus,[772] Carnis et a bello tu fuge solus homo; Et quia vulnifico fixurus pectora telo Vibrat amor, caute longius inde fuge: Vinces si fugias, vinceris sique resistas; Ne leo vincaris, tu lepus ergo fuge. Mente tui cordis memorare nouissima carnis, Et speculo mortis respice qualis eris:[773] 210 Oscula fetor erunt, amplexus vermis, et omne Quod fuerat placidum, pena resoluet opus. Occupat extrema stultorum gaudia luctus, Et risum lacrima plena dolore madet: Vana salus hominis, quam terminat egra voluptas, Tollit et eternum viuere vita breuis. Crede, satis tutum tenet hoc natura statutum,[774] Quo caro pollutum reddet ad yma lutum; Cum fera mors stabit et terram terra vorabit, Tunc homo gustabit quid sibi culpa dabit. 220 Est vbi mundicia carnis sine labe reatus, Casta pudicicia gaudet ad omne latus: Stat nota bina solo quo luxus non dominatur, Pax manet absque dolo, longaque vita datur.
=Contra mundi fallaciam in causa Periurii et Auaricie.=