The complete works of John Gower, volume 4
Part 33
Cap^m. vi. O si vera loquar, quicquid sibi mundus iniqum Gestat, homo solus est magis inde reus. 510 Scripta docent Genesis, primo cum conditor orbem Fecerat, hec dicens ipse creauit Adam: ‘Nos faciamus,’ ait, ‘hominem, qui nos imitari Possit; et vt nobis seruiat atque colat, Inspiremus ei sensum racionis, amorem, Vim discretiuam, quid sit et vnde venit: Inspiremus ei factoris cognicionem, Vnde creatorem noscat ametque suum, Quis suus est auctor, quis ei dedit esse vel vnde: Mundus eum sequitur et famulatur ei. 520 Solus rimetur mentis secreta superne, Et perscrutetur singula solus homo: Singula scrutetur, set quod sibi postulat vsus, Vtile vel credat, quod ve necesse putet.’ O sublime decus, honor eximius, decor altus, Vt sit homo terra tectus ymago dei! Vt sit ad exemplum factoris fabrica facta, Resque creatori consimilata suo! Cetera queque deus solo sermone creauit, Hoc formauit opus apposuitque manum. 530 Terrula suscipitur, formatur massa pusilla, Fit corpus solidum, quod fuit ante solum: Ossa medullata neruis compegit in vnum, Firmauit gressus composuitque gradum: Hiis super induxit venas set sanguine plenas,[611] Carnes vestiuit pellibus atque pilis: Visceribus plenis fudit spiracula vite, Ex quibus officiis singula membra vacant: Os loquitur, manus exercet, pes currit, et aures Ascultant, oculus sidera solus habet. 540 Viuificatur homo, surgit factura biformis, Stat caro, statque comes spiritus, vnus homo. Hec caro que carnis sunt sentit, spiritus alta Sidera suspirat et sua iura petit. Stat formatas homo, miratur seque suosque Gestus, et nescit quid sit et ad quid homo: Corporis officium miratur, membra moueri, Artificesque manus articulosque pedum. Artus distendit, dissoluit brachia, palmis Corporis attractat singula membra sui: 550 In se quid cernit sese miratur, et ipsam Quam gerit effigiem non videt esse suam: Miratur faciem terre variasque figuras, Et quia non nouit nomina, nescit eas. Erexit vultus, os sublimauit in altum, Se rapit ad superos, spiritus vnde fuit: Miratur celi speciem formamque rotundam, Sidereos motus stelliferasque domos: Stat nouus attonitus hospes secumque revoluit, Quid sibi que cernit corpora tanta velint. 560 Noticiamque tamen illi natura ministrat; Quod sit homo, quod sunt ista creata videt:[612] Quod sit ad humanos vsus hic conditus orbis, Quod sit ei proprius mundus, et ipse dei. Ardet in auctoris illius sensus amorem, Iamque recognouit quid sit amare deum.
=Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum obsequium cum graciarum accione toto corde rependat.=
Cap^m. vii. Dic, Adam, dic, Eua parens, dic vnus et alter, Dic tibi si desit gracia plena dei. Cuncta tuis pedibus subiecit, ouesque bouesque, Et volucres celi pisciculosque maris: 570 En, elementa tibi, sol, aer, sidera, tellus, Diuitis vnda maris, cetera queque fauent. Auctor enim rerum sic res decreuit, vt orbis Queque creatura consequeretur eum; Vt seruiret ei factura, suumque vicissim Factorem solum consequeretur homo. Erige sublime caput et circumspice mundum, Collige cuncta, sue dant tibi queque manus: Omnia subiecta tibi sunt, tibi cuncta ministrant, Omnia respondent obsequiumque parant. 580 Qui tibi tanta tulit, qui pro te tanta peregit, Qui pro te mundum duxit ad esse suum, Qui dedit ex nichilo tantarum semina rerum, Confusumque chaos ordine stare suo, Sortes distribuens per partes quatuor equas, Iratos motus temperat arte sua: Sidere depingens celum, septemque planetas, Et si nitantur, ad sua puncta vocans, Signifer accessu solis signis duodenis Tempora per totidem dat variare vices. 590 Qui totum mundum, postquam decreuerat illum, Ornauit vario multiplicique bono, Esse feras siluis, in montibus esse leones, In planis pecudes, rupibus esse capras. Pluma tegit volucres et oues sua lana decorat, Inque tuos vsus est tamen hoc quod habent. Respice delicias mundi, quas flumina dotes, Quas tibi donat opes diuitis vnda maris; Arboribusque sitis, herbis, radicibus ortos,[613] Floribus et foliis fructiferisque bonis. 600 Pre cunctis recolat tua mens, quem te quoque fecit, Et de quam nichilo traxit ad esse bonum; Nam tuus illius est spiritus, et tuus eius Est sensus, racio de racione sua. Te caput esse dedit rerum, rebusque locatis Nomina te cunctis queque vocare dedit: Qui tibi spem prolis dedit in mulieris amore, Consortemque parem coniugiique fidem. Te sibi pene parem fecit, te pene secundum, Dicere si possem, prestitit esse deum: 610 Contulit in celum sese, tibi tradidit orbem,[614] Et mundi tecum dimidiauit opes. Celum sole tibi, sol lumine seruit, et aer Flatibus, vnda cibis, terraque mille bonis. Set quod es vnde tibi? quod habes quis prebet? Vtrumque Sponte facit pietas dulcis et ampla dei: Qui tibi te tribuens sese promisit, eoque Non habuit melius quod daret ipse deus. Nonne superbire quemcumque virum decet ergo Contra mandata que dedit ipse deus? 620 Celum deiecit set et odit terra superbum, Solus et inferni fit locus aptus ei. Hoc etenim vicio tactum fuit et viciatum, Quod genitor primus protulit, omne genus: In radice fuit omnis viciata propago, Quo mundum quicquam mundus habere nequit. Non fuit in mundo qui mundum mundificaret, Nec quod in hoc venie posset habere locum: Set pietate prius qui condidit omnia solus, Ille reformauit et reparauit opus. 630 Accepit serui formam seruosque redemit, Demonis et quod erat fecerat esse dei: Hunc igitur superest deuota mente sequaris, Vtque tuum dominum confitearis eum; Preceptumque leue, vetitum non tangere crimen, Si toto sequeris corde, beatus eris.
=Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita quod secundum hoc quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel malus per consequens existit.=
Cap^m. viii. O pietas domini, qualisque potencia, quanta Gracia, que tantum fecerat esse virum! Vir sapit angelicis cum cetibus, vnde supremum Esse creatorem noscit in orbe deum: 640 Sentit et audit homo, gustat, videt, ambulat, vnde Nature speciem fert animalis homo: Cum tamen arboribus homo crescit, et optinet esse In lapidum forma proprietate sua: Sic minor est mundus homo, qui fert singula solus, Soli solus homo dat sacra vota deo. Est homo qui mundus de iure suo sibi mundum Subdit, et in melius dirigit inde status: Si tamen inmundus est, que sunt singula mundi Ledit, et in peius omne refundit opus: 650 Vt vult ipse suum proprio regit ordine mundum, Si bonus ipse, bonum, si malus ipse, malum. Qui minor est mundus, fert mundo maxima dampna, Ex inmundiciis si cadat ipse reus: Qui minor est mundus, si non inmunda recidat, Cuncta suo mundi crimine lesa grauat: Qui minor est mundus homo, si colat omnipotentem, Rebus in humanis singula munda parit: Qui minor est mundus, si iura dei meditetur, Grande sibi regnum possidet ipse poli. 660 Conuenit ergo satis, humili quod corde rependat Digna creatori dona creatus homo: Restat vt ipse sui factoris querat amorem, Restat vt ipse sciat quid sit et vnde venit: Restat vt agnoscat, quo nominis ordine solus Pre cunctis mundus dicitur esse minor. Si minor est mundus, quo mundi machina constat Ordine si querat, est meminisse sui: Si minor est mundus, que sunt primordia mundi Si meditetur, agit vnde sit et quid homo: 670 Si se nesciret, nec eum cognosceret, a quo Vel per quem factus est, nec amaret eum. Et tamen est illi substancia facta biformis, Quo compegit eum, spiritus atque caro; Vt deseruiret factori spiritus eius, Et mundus carni spirituique caro. Est ancilla caro fragilis, cuius dominatrix Desuper est anima de racione dei; Nunc tamen a mundo caro victa negat racionem, Linquit et hec anime iura subire sue. 680 Sic seruit dominans, sic regula fallit, et extra Deuiat illa deo, que foret intus homo. Stulcior o stulto, commutans celica mundo, Postponens aurum queris habere lutum.[615] Cur dominus rerum, quare deitatis ymago Parua cupis? Cupias maxima magnus homo. Orbis terrarum tuus est, et quicquid ab illo Clauditur, arbitrio subditur omne tuo: Nempe parens rerum celo dimissus ab alto Ad tua descendens est tibi factus homo. 690 Noli te regno peccati subdere, noli[616] Que cicius fugiunt ista caduca sequi: Set satagas humiles animo transcendere terras, Desuper in celis arripe fortis iter. Tu si magna petis, deus est super omnia magnus, Si bona, quam bonus est dicere nemo potest. Nil genus aut sexus tibi, nil vel comptus inanis Mortis ad excessus vtilitatis habent. Quid penetrasse iuuat studiis archana Platonem, Natureque suos composuisse libros? 700 Solis iter celique plagas luneque meatus, Et vaga vel summo sidera fixa polo, Multaque preter ea satis ardua nouerat; et nunc Philosophus cinis est, nomen inane perit. Dum res et rerum causas vestigat Ypocras, Dum medicinali corpora seruat ope, Talis eum poterat sapiencia nulla mederi,[617] Quin medico mortis lex subienda foret. Sic patet, est hominis natura potencior arte, Et ruit in mortem quos sua causa petit. 710 Est tibi nil melius igitur, quam prouidus illam Prospicias mortem, que tibi finis erit. Semper iturus ades, accedis ad vltima vite, Nec scis quo fine, quando vel illud erit: Celo longa via, restantque dies tibi pauci; Tardat iter mundi qui sibi sumit onus.
=Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus dicitur, a mundo secundum corpus in mortem transibit, et sicut ipse corporis sui peccato huius mundi corrupcionis, dum viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo postea putredinis subire corrupcionem cogetur. Et primo dicit de mortui corporis corrupcione secundum Superbiam.=
Cap^m. ix. O tibi quid dices, cum non mouet aura capillos, Arent et fauces, nec via vocis inest, Et color in vultu sine sanguine, lumina mestis Sunt inmota genis osque madere nequit, 720 Atque per interius cum duro lingua palato[618] Congelat, et pulsum vena mouere negat, Nec flecti ceruix nec brachia plectere quicquid Possunt, nec passus pes valet ire suos? Quid modo respondet homo mortuus ille superbus? Dicat nunc quid ei gloria vana dabit. Eius enim, nuper alios qui despiciebat, Corporis exanimi iam perit omnis honor: Et quia se corpus dudum tollebat in altum, Vermibus esca modo subditur ipsa caro. 730 Non modo palpebra quasi dedignando leuatur, Nec manus in longum planat vtrumque latus: Quas vires habuit mortalis vis superauit, Est musce spina forcior ecce sua. Si decor aut species nuper florebat in illo, Eius turpedo iam fugat omne pecus: Si fuerat sapiens, modo differt a sapiente, Est sibi conclusum quo nichil ipse sapit: Que magis in studio peciit subtilia longo, Mors ea dissoluit de breuitate cito. 740 Artibus in variis fuerat licet ipse peritus, Iam cecidit prudens artis in arte sua: Desinit ingenii racio sine iam racione, Mors ruit in vacuum que racionis erant: Littera quem docuit magis est indoctus asello, Pectore nec remanet iota vel vnus apex. Non sibi mentalis presumpcio iudicat vllos, Se neque iactare mortua causa sinit: Qui solet ypocrisi ficte virtutis honorem Tollere, nunc monstrat quid fuit ipse palam. 750 Nil sibi quod genera linguarum nouerat olim Confert, qui muto mortuus ore silet: Organa nulla sibi nota vel citharistea plaudunt, Quo perit auditus, musica nulla placet. Nil valet ingenuas corpus coluisse per artes, Qui modo nature perdidit omne decus: Nil vestis pompa, nichil aut ascensus equorum, Corpus iam rigidum magnificare queunt. Nil sibi pulcra domus aut seruicium famulorum; Nunc foris in populo nemo salutat eum: 760 Nunc serpens famulus puteusque vocabitur aula, Nuncque loco thalami tetra cauerna datur. Sic quia nuper eum fallebat gloria vana, Nunc sibi nil remanet vnde superbus erit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Inuidiam.=
Cap^m. x. Ecce per invidiam qui roserat ore canino, Iam canis aut vermis rodere debet eum. Alterius famam spernens que leserat olim,[619] Ammodo corrupta lingua dolosa tacet: Alterius dampna risit, quoque prospera fleuit, Nunc ridere nequit ore carente labris. 770 Murmure cor plenum nuper modo fit putrefactum, Et via iam rupta cordis ad yma patet: Iam nequit ambicio socii postponere laudem, Nec preferre suam, qui sine laude iacet. Tunc fel sub melle condens nunc conditur ipse, Quo sine mente caro nil similare potest: Amplius invidie mens ignea plena veneno Liuoris stimulo pungere quosque nequit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Iram.=
Cap^m. xi. Feruida viuentem quem nuper torruit ira, Amplius impaciens non mouet ille caput: 780 Lite sua dudum qui vicinos agitabat, Mutus ad interitum non habet ipse sonum: Nuper linguosus nequit amplius esse susurro; Mors vocat, ipse tacet, nilque refatur ei. Qui terrere solet inopem terrore minarum, Contra vermiculum iam valet ipse nichil: Non suus ad bellum furor ammodo prouocat ipsum, Qui neque cum verme federa pacis habet: Eius enim gladius iam non erit ecce timendus, Qui patitur vermem cor lacerare suum: 790 Corporis ex odio non inficiet racionem, Ammodo vitali qui racione caret.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Auariciam.=
Cap^m. xii. O quid auaricia nuper modo prestat auaro? Sola sibi stricta lignea cista manet. Terra sibi fuerat nimio quesita labore, Septem nuncque pedes, non magis, inde tenet. Qui dudum fuerat raptor predans aliena, Ipsum nunc predam mors quasi predo rapit: Qui nuper fatuis tendit sua recia lucris, Nunc capitur rethe quo remouere nequit. 800 Diuicias multas vniuit et arcius illas Seruabat, set nunc dissipat alter opes: Que quasi fine carens fuerat possessio larga, Transiit et subito nulla remansit ei. Gaudet enim coniux sponsi nouitate secundi, Nec sibi cor meminens anterioris habet; Immemor et patris letatur filius heres, Nec sibi qui moritur vnus amicus adest. Sic qui res rebus agros et agris sociauit, Ammodo de questis fert nichil ipse suis: 810 Abstulit vna dies quicquid sibi contulit annus, Et labor a longo tempore cassus abit: Pauperibus bursam qui clauserat, indiget ille, Nec valet argenti copia tota sibi. Nil dolus aut furtum, nil circumvencio corpus, Iam neque periura falsa cupido iuuat.[620]
=Hic loquitur de corporis mortui[621] corrupcione secundum Accidiam.=
Cap^m. xiii. Amplius accidia sibi qui fuit accidiosus Corporis ad placitum membra fouere negat. Deditus hic sompno nuper nunc sompnit habunde, De longo sompno quo vigilare nequit: 820 Mollia qui dudum quesiuit stramina lecto, Anguibus aspersa frigida terra subest: Ocia qui peciit nuper fugiendo labores, Nunc nichil est quod agat, vnde meretur opem. Si didicisse bonum potuisset, iam scola nulla Reddit eum doctum, quo magis ipse sapit Quid sit de rerum dampno: valet ipse dierum Perdita iam flere tempora longa nimis. Nuper in ecclesia rogitauit raro, set inde Iam nequit auferri, nil tamen ipse rogat. 830 Semina qui parce spersit, parce metet ipse; Quod nuper potuit, vult modo, quando nequit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Gulam.=
Cap^m. xiiii. Nil gula, que dudum fuerat sibi cotidiana, Amplius in ventre, set nec in ore placet: Viscera que pressa fuerant grauitate ciborum, Euacuata modo nil retinere queunt. Gustauit species et dulcia vina bibebat, Horum suntque loco stercora mixta luto: Eius in vmbiculo, sua quo pinguedo latebat, Iam latitat serpens, qui sua crassa vorat: 840 Olla sui ventris, que parturit ebrietatem, Rumpitur, et bufo gutturis antra tenet. Esca sibi dudum redolens nichil ammodo confert,[622] Occupat en nares feda putredo suas: Crapula, que nuper ieiunia nulla subiuit, Iam rupto stomacho sentit in ore nichil.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Luxuriam.=
Cap^m. xv. O qui luxurie vicium tam dulce putabat, Iam sugget serpens membra pudenda sua. Amplius incaste non circuit ille lupanar, Nec manus in tactu feda placere valet: 850 Non valet ex oculis vultu similare procaci, Prouocet vt fatuam, quo magis ipsa fauet. Cantica composita Veneris sermone dolosa Cum iuramentis ammodo nulla iuuant; Est sibi nil cantus, nichil aut peditare coreis, Nam sibi guttur abest, pes neque substat ei. Non facit incestum, neque virginitatis honorem Mortuus in carne iam violare potest: Est modo putredo quicquid fuit ante voluptas, Et calor in coitu frigiditate gelat. 860 Sic quod erat dudum corpus, nunc ecce cadauer; Et redit in cinerem quod fuit ante cinis.
=Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis humanum corpus mortis putredine in hoc mundo consumitur, interrogat vlterius de homine peccatore, quomodo mundi voluptates tam fallibiles in sui preiudicium ita ardenter sibi appetit et conspirat.=
Cap^m. xvi. O michi responde, fert quid tibi pompa, superbe, Cum teret in terra membra putredo tua? Dic tibi, tu serico, gemmis vestitus et auro, Quid cum mors veniat gloria vana dabit? Quid victor gaudes? hec te victoria linquet, Sit nisi quod vicii vincere bella queas. Quid tibi liuor aget, vrentis filius Ethne, Cum mors cor que labra soluerit ipsa tua? 870 Quid tibi siue furor aut ira valere putatur, Cumque furore mali mors furit ipsa tibi? Tempora siue tua tibi quid dant accidiosa, Cum mors sit perstans absque quiete nocens? Quid tibi delicie poterunt conferre gulose, Cum morsus mortis fine perhennis eris? Quid ve putas Venus ipsa dabit tibi fine laboris, Cum calor in membris desinit esse tuis? Aurea quid prodest tibi, diues, pompa monete? Vltimus in terram finis vtrumque vorat: 880 Que tibi sollicitus longeuus contulit annus, Cuncta simul rapiet hora repente breuis. Quid reges vincis, quid subdis regna, tiranne? Est deus invictus, qui tibi bella parat. Quid tibi fama volans, honor, aut quid comptus inanis? Omnis enim mundi gloria vana perit. Occupat extrema stultorum gaudia luctus, Et risum lacrima plena dolore madet. Corporis in forma, quid vel de stirpe superbis, Qui cinis in cineres vermibus esca redis? 890 Quid tibi si fortis poteris superare leones, Numquid te poterit inquietare pulex? Quid nisi stulticiam tibi fert sapiencia mundi? Ergo nichil sapiens quod sapit absque deo. Est tibi de limo formatum corpus inane, Pronaque natura carnis ad omne malum; Incipit in luctu finitque dolore: quid ergo Queris vt hic tale glorificetur opus? Cum nichil ex mundo sit corpore glorificatum, Est tibi nil corpus glorificare tuum. 900 Nil tibi plus remanet aut corporis aut tibi rerum, Sola nisi merita, sint bona siue mala: Cum venit illa dies, que nil nisi corporis huius[623] Ius habet, inueniet tunc homo facta sua. Non hic iure locum valet vllus habere manentem, Mortis ad incertas transiet immo vias.
=Hic loquitur qualiter omnia mundi huius sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam in speciali de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.=
Cap^m. xvii. Omnia quam cicius oculi clauduntur in ictu, Et quasi per sompnum preterit omnis homo: Gaudia perpetuos pariunt mundana dolores Tollit et eternum viuere vita breuis. 910 Omnia que possunt amitti nulla videntur, Nec longum quicquid desinit esse reor. Dic quid honor, quid opes, quid gloria, quid ve iuuentus, Forma, genus, vires, femina, vestis, ager, Gemma vel argentum, quid septrum, regna vel aurum, Purpura, quid latus fundus et ampla domus, Magna potencia, multa sciencia, vana voluptas, Vita quid, et nostri corporis ipsa salus.[624] Quod caro mortalis tanquam vestis veterascit Et celeri lapsu curua senecta venit, 920 Quod nostre semper minuuntur tempora vite,[625] Quodque dies hominis fumus et vmbra fugit, Quod sit vita breuis, quod mors incerta, quod omni Tempore nos queuis causa molesta premit, Alterutrum poterunt homines exemplificari; Res etenim tales experimenta docent. Rex est quisque sui, bene qui regit acta, beatus; Qui regit acta male, seruus ineptus erit: Rex appellaris: quid inani nomine gaudes, Qui viciis pulsus seruus vbique iaces? 930 Cur viciis seruit qui regnis imperat, et non[626] Mancipium vile corporis esse pudet? Dum viciis sordes, nil prodest fulgida vestis, Absterget maculas purpura nulla tuas. Expediens igitur foret, vt sic quisque viator Quam leuius poterit exoneratus eat. Singula de nobis anni predantur euntes, Morsque superveniens prospera queque rapit: Regreditur cinis in cinerem, resolucio carnis Monstrat principii materiale lutum. 940 Scit deus hoc anime quod fiet in orbe futuro, Integra seu lesa, quanta que qualis erit: Ista sciunt homines, mundo quod corpus in isto Nil sibi perdurans vtile carnis habet. Est caro corrupta viuens, plus mortua cunctis Atque creaturis vile cadauer habet. O speculum mortis! quotquot speculantur in illo, Si bene se videant, gloria nulla patet: Aduerse mortis sic ordo retrogradus extat, Quod statuit caudas ad caput esse pares. 950 A morsu vetito mors dicitur; omnia mordens Nominis exponit significata sui. Rebus in incertis nihil est incercius hora Mortis, morte nichil cercius esse potest. Dum minus esse putat, hominem mors fallit, et ipse Qui magis est sanus clanculo celat eam: Non erit astrologus, medicus seu, de medicina Qui prolongatum possit habere diem. Sic homo, sic animal pariter moriuntur, et ambo In terram redeunt condicione pari. 960 Est nichil exceptum: quicquid fit in orbe creatum,[627] Sicut habet vitam, constat habere necem. Clam veniens thalamis mors furtiuis volat alis, Subuertens subito quod fuit ante retro: Predat opes, vires nichilat, disiungit amicos, Auro nec redimi quomodocumque potest: Tollit agenda viris, reddit tamen actibus ipsos, Compotus vt fiat iudicis ante pedes. Ille quidem Iudex, qui singula iudicat eque, Munera quem mundi flectere nulla queunt: 970 Iudicioque suo capiet vir digna laboris Premia pro meritis absque fauore suis.
=Hic loquitur quod, quamuis iustis et iniustis vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.=