The complete works of John Gower, volume 4

Part 31

Chapter 313,013 wordsPublic domain

Cap^m. xviii. ~Regia maiestas veneracior est super omnes,~ ~Dum probus in regno rex regit acta suo.~ 1160 ~Ipse deum primo placat, populique secundo~ ~Corda trahit, mundum sic habet ipse bonum:~ ~In terra pacem scrutatur et inuenit illam,~ ~Quo celi regnum possidet ante deum:~ ~Sic magnus mundo viuus, set maior olimpo~ ~Mortuus, in Cristo regnat vtroque loco.~ ~Ista bono regi bona de bonitate superni~ ~Adueniunt; aliter non ita stabit iter.~ ~Si rex sit vanus, sit auarus, sitque superbus,~ ~Quo regnum torquet, terra subacta dolet.~ 1170 ~Omne quod est regi placitum non expedit illi,~ ~Que sibi iura volunt, absque rigore licent:~ ~Mira potest regis pro tempore ferre potestas,~ ~Vana tamen finis comprobat acta satis.~ ~Si positum lance sit onus cum regis honore,~ ~Non honor est tantus sicut habetur onus.~ ~Rex sibi commissas regni componere leges~ ~Debet, et a nullo tollere iura viro:~ ~Nunc tamen in plebe vox est, quod deficiente~ ~Lege dolus iura vendicat esse sua:~ 1180 ~Sic bona iusticie fraus compta subintrat, et inde~ ~Inficit occultam lex hodierna fidem.~ ~Quo lex decessit, error sibi regna repressit,~ ~Vnde decet regem ponere iuris opem.~ ~O rex, ergo tui detergas crimina regni,~ ~Et rege discretus que tibi suadet opus:~ ~Perdita restaures communia iura, que leges~ ~Ad regnum reuoca, crimen et omne fuga.~ ~Si tibi subiectum cupias conuertere regnum,~[565] ~Te prius in Cristo fac revenire deo:~[566] 1190 ~Postque tuum populum stabilem tibi pacificatum~ ~Non vice terroris fac set amore magis.~ ~Corda tue plebis ita dum pacienter habebis,~ ~Nobilis in regno stabis vbique tuo:~ ~Dumque tuas leges mixtas pietate gubernes,~ ~Cuncta tue laudi gesta feruntur ibi.~ ~Si tamen econtra rigidus tua verteris acta,~ ~Vertet se populus qui solet esse tuus.~ ~Hec tibi, rex, scribo pro tempore nunc que futuro;~ ~Semper in ambiguo sors variatur humo.~ 1200

* * * * *

_The chapter stands as above in_ SCEHG (_over erasure in all except_ E): _the original form is given by_ DTH₂, _and both forms_ (_the original first_) _by_ LL₂.

=Hic loquitur in fine istius Epistole, vbi pro statu Regis devocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.=

Cap^m. xviii*. Rex celi deus et dominus, qui tempora solus Condidit, et solus condita cuncta regit; 1160* Qui rerum causas ex se produxit, et vnum In se principium rebus inesse dedit; Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis Fixus ineternum mobilitate sua; Quique potens verbi produxit ad esse creata,[567] Quique sue mentis lege ligauit ea; Ipse meum Iuuenem conseruet supplico Regem, Quem videant sanum prospera Regna senem; Ipse iuuentutem regat et producat in euum, Semper et in melius dirigat acta deus. 1170* Consilium nullum te tangere possit iniquum,[568] Rex nec in hac terra proditor esse tua; Omne malum cedat, ne ledere possit, et omne Est quod in orbe bonum, det deus esse tuum. O tibi, Rex, euo detur, fortissime, nostro Semper honorata ceptra tenere manu; Assit et illa dies, qua tu, pulcherrime Regum, Quatuor in niueis aureus ibis equis.[569] Qualis et Augusti nuper preconia Rome Extiterant laudis sint renouanda tibi.[570] 1180* Augeat imperium nostri ducis, augeat annos, Protegat et nostras aucta corona fores:[571] Stes magis, o pie Rex, domito sublimis in orbe, Cunctaque sint humeris inferiora tuis. Que magis eterne sunt laudis summus ab alto Aurea det dextre fulgida ceptra tue: Qui tibi prima dedit, confirmet Regna futuri, Vt poteris magno magnus honore frui. Sic tua processus habeat fortuna perhennes,[572] Vt recolant laudes secula cuncta tuas. 1190* Ad decus imperii, Rex, ista tui metra scripsi Seruus ego Regni promptus honore tibi. Hec tibi que, pie Rex, humili de corde paraui, Scripta tue laudi suscipe dona dei: Non est ista mea tantum doctrina, sed eius Qui docet, et dociles solus ab ore creat. O iuuenile decus, laus Regia, flos puerorum, Vt valor est in te, sic tibi dico vale.

* * * * *

=~Quia, prout de communi voce audistis, modernorum condiciones per vniuersum orbem erroribus vbique mutantur, nunc de illorum condicionibus qui nos precesserunt, precipue in ecclesia, que iam diuisa est, diuersitatem sub exemplis figuratam consequenter videamus.~=[573]

Cap^m. xix. Poma cadunt ramis, agitantur ab Ilice glandes, Marcescunt flores, defluit orta seges: Proles granifera desistit reddere grana, Irrita thura deo templa geruntque modo: Qui color albus erat, nunc est contrarius albo, Pallet et hec gemma que renitere solet. Nunc est quod Babilon super vrbes nobilitatur, ~Nec manus est fidei talis vt obstet ei~;[574] Ecclesieque nouis virtus iacet obruta sompnis, Et Synagoga quasi ~fit modo sponsa dei~.[575] 1210 Nunc iustos veteres constat nec habere sequaces, Omnes set morti preteriere boni: Sique mali fuerant tunc temporis, ecce reviuunt, Dummodo consimilis mos sit in orbe malis. Decidit in mortem Noë iustus, surgit et ille Nembrot in arce Babel, spernit et ipse deum:[576] Mortuus estque Iaphet, operit patris ipse pudenda, Set modo deridens Cham patefecit ea. Mortuus est Abraham fidei ~primordia querens~,[577] Belus adest, ~que deos fabricat ipse nouos~.[578] 1220 Mortuus est Ysaac, ~oritur genus vnde beatum,~[579] ~Set modo degenerans Hismael obstat ei~:[580] Mortuus estque Ioseph, erat ille pudicus, et ~Oza~[581] ~Nunc sequitur carnem luxus amore suam~. Mortuus est ~Moyses veteri~ de lege refulgens,[582] ~Transgrediens Abiron viuit in orbe tamen~.[583] Quem deus elegit Aron mors morte subegit, Fomes et inuidie dat thimiama Chore. Mortuus est curru celum qui scandit Helias, Infera ~qui meruit~ viuit et ipse Dathan.[584] 1230 Micheas moritur, viuit nec in orbe secundus, Qui modo veridicus audet obesse malis; Nam Sedechias super omnes esse prophetas Vendicat, et cuncti nunc famulantur ei. Est nec Heliseus, Naaman neque fit modo sanus, Vult tamen en Giesi sumere dona sibi. Euolat ex archa modo nec redit ipsa columba, Cuius enim coruus iam regit ipse vices. Sic capit exempla nullus de lege vetusta, Quo testamentum defluit ecce nouum. 1240 Dic vbi sunt illi qui nuper in ordine Cristi Rebus et exemplis dogmata sancta dabant. Mortuus est Petrus, stat Liberius modo, cuius Custodit portas Simon in arte Magus. Nuper conuersum de Saulo sencio Paulum, Saulum de Paulo nuncque redire scio. Gregorii scripta verbis seruanda iubemus, Nostris set factis ipsa neganda damus. Martini legimus donum, set diuitis aures Nos surdas gerimus, quo bona nulla damus. 1250 Dic vbi defunctis alter sit in orbe Thobias,[585] Dic vbi vel pietas corda moderna mouet. Aduerso paciens, conuerso tempore mitis, Iob fuit, et stabili mente remansit idem: Nunc tamen econtra de prosperitate superbit Omnis, et aduerso tempore murmur agit. Ordinis instructor nunc mortuus est Benedictus, Set Iulianus adhuc viuit et obstat ei. Fallit sal terre, non est in quo salietur, Fetet ob hoc anima crimine carnis olens. 1260 Non moritur granum, manet in se set modo solum, Occupat et terram cardo que vastat eam: Non manet in vite modo palmes, sic neque fructus Fert ea, set sterilis sicca cremanda iacet. Lux perit a Phebo stellarum lumine verso, Et sinit eclipsim subdita luna suam. Nunc nouus est Arius, nouus est quasi Iouinianus; Dum plantant heresim, dant dubitare fidem: Ecce diem noctem dicunt, tenebras quoque lucem, Iniustum rectum; sic perit omne bonum. 1270

=Hic tractat quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.=

Cap^m. xx. Legis diuine si cultores abiere, Sic proceres mundi nunc abiere probi. Mortuus est iustus Troianus, et ecce tirannus Iusta statuta modo deprimit ipse Nero: Conditor et legum nunc Iustinianus abiuit, Set Dionisius has dampnat habere suas. Mortuus est castus probus atque Valentinianus, Tarquinus ceptri iam regit acta sui. Largus Alexander moritur rex nuper opimus, Et modo successit Cresus auarus ei. 1280 Mortuus ille pius est Constantinus, et ecce Antonius solio iam sedet ipse suo. Ecclesie cultor Theodosius ipse recessit, Successitque Leo, soluere vult et eam: Insultor fidei Constancius acta prophanat, Tiberiique modo deperit alma fides. Mortuus est Iulius, qui regna subegit in armis, Et Romam statuit omnibus esse caput. Mortuus est Hanibal, per quem Cartago vigebat, Iam neque Cartago, set neque Roma viget. 1290 Hector, in ense suo qui nuper erat metuendus, Nunc magis est Heleno bella timente pauens: Corruit Eacides, pro quo surrexit inermis Tersites, que suus indiget ensis ope. Mortuus est sapiens Salomon Roboasque reviuit, Quo superant iuuenes prouida dicta senum. Distat amor Ionathe que Dauid modo dissociatus, Ex odioque furit invidus ipse Saül: Consulit hic eciam modo Phitonem mulierem, Dumque dei vacuum gracia linquit eum. 1300 Nunc induratum persistit cor Pharaonis; Sentit amara dei, nec timet inde deum: Sic redit in vulnus nullo medicante cicatrix, Que prius et tenuit sors mala, peior habet. Consilium prauum nunc creditur Achitofellis, Consulit et Cusay, quis neque credit ei: Inuidiaque Ioab inmunem iam necat Abner, Nec sibi cum rege quem sinit esse parem. Qui fuerat iudex Cato iustus ab vrbe recessit, Pilatusque loco iudicat ecce suo. 1310 Nunc occisus Abel iustus fratris perit ense, Approbat hoc licitum lex tamen esse modum:[586] Nunc Mardocheum suspensum cerno, set Aman[587] Eripitur laqueo, lex sinit ista modo. Nunc iterum Cristus sine culpa fit crucifixus, Et Barabas latro liber abibit eo. Sic cadit et stratum ius nescit noscere iustum, Nec virtus animi iam regit acta viri.

=Hic loquitur adhuc[588] vlterius super eodem, qualiter loco eorum qui nuper casti fuerunt et constantes, surrexerunt modo alii, qui huius seculi vanitatem concupiscentes pudoris constanciam penitus amiserunt.=

Cap^m. xxi. Mortuus est vicia Socrates virtute restringens, Dispensare quibus nunc Epicurus adest: 1320 Vana relinquendo nunc mortuus est Dyogenes, Vanus et hunc mundum nunc Arisippus habet. Mortuus est corpus castigans virgo Phirinus, Mechus et Agladius viuit in vrbe nouus. Mortuus est Troilus constanter amore fidelis, Iamque Iasonis amor nescit habere fidem: Solo contenta moritur nunc fida Medea, Fictaque Crisaida gaudet amare duos. Estuat in lumbis incasta Semiramis, et nunc Vix si Cassandra casta manere queat: 1330 Mortua Penolope, sic est Lucrecia Rome, Et regnant Circes atque Calipsa pares. Ammodo Iustina, luxus que spreuit iniquos, Transiit, et Thaisis fit resupina magis.[589] Nunc amor est Paridis communis in orbe quietus, Vt sine nunc bello quisque fruatur eo. Non Hymeneus in hiis conseruat pacta diebus, Set Venus in thalamis reddit agenda suis: Aurum sponsatur, vultuque decora paratur Ad thalamum Veneris pluribus apta viris. 1340 Mutua cura duos et amor socialis habebat Nuper, et vna tamen nunc sibi quinque trahit: Vt duo sint carne simul vna lex dedit olim, Ad minus inque tribus nunc manet ordo nouus. Nunc iubet ipsa Venus et habet sua castra Cupido, Castus et ad presens tempus abiuit amor. Ales habet quod amet; cum quo sua gaudia iungat, Invenit in media femina piscis aqua: Cerua parem sequitur, serpens serpente tenetur: Femina virque thoro sunt magis vna caro. 1350 Heus, vbi pacta fides? vbi connubialia iura? Responsis careo, que ferat alter homo. Ferrea frons laus est, nescit que signa pudoris, Et pudor a vicio desinit esse pudor: Quam solet inque genis ornare rubor muliebris, Absque pudore malo plus furit ipsa viro. Graculus ipsa quasi tacet, et quasi casta columba Se gerit, et paciens est tibi spina rosans: Vt laticem cribro, sic in muliere recondo Consilium, set eo scire potes quod amo. 1360 Dum Iesabel regnat blando sermone pervngens, Qui fuerat Iosue, vertitur hic in Achab. Dum caput inclinat viciis, sibi subdita membra Succumbunt ipsis vi vel amore malis: Comptaque sic viciis stat florigerata voluptas, Est quoque virtutis flos pede trita viris.

FOOTNOTES:

[500] 31 mos SCEHGT mox DLH₂

[501] 65 gignit CEDL gingnit SHG gingit T

[502] 72 rethia CE

[503] 79 volitans CE

[504] 93 volitat CE

[505] 149 non] vix CD

[506] 187 S_et_ C

[507] 194 subdet SH subdat CEGDL

[508] 225 que L

[509] _Heading_ 4 pestelencie SH pestilencie CEDL

[510] 303 sub acta C

[511] 344 campis C (_corr._)

[512] 353 Aproprias SC Approprias EHGDL

[513] 405 que tunc modo C

[514] 430 orbe CE

[515] 445 id _erased in_ C

[516] 456 ora CE

[517] Cap. vii. _Heading_ 5 ff. innocenciam--excusat] omnipotens qui cuncta discernit causas melius nouit G (_ras._) D (_Heading om._ L)

[518] 476 quem S

[519] 493 _No paragr._ S

[520] _After_ 522 D _has the following_:--

Regis namq_ue_ modus alios moderat_ur_, _et_ omnis Iuris ad officium dicitur esse caput. Si bonus esse velit Rex, hii qui sunt bonitatis Sunt magis edocti condicione sua: Si malus esse velit, simili Rex sorte clientes, Vt sibi complaciant, eligit, ornat, amat. Iamq_ue_ supercreuit dolus _et_ defecit honestas, Sentit _et_ opprobrium, quod fuit ante decus.

_Then_ l. 522 (_repeated_) _and_ 523 ff.

[521] 536 vlterius SH (v _nearly erased in_ S)

[522] 555 negligit S respuit CEHGDL

[523] 564 virtum H

[524] 545* magis _om._ T

[525] 549* modo _om._ TH₂

[526] 552* iubent H₂

[527] 561* omnes TH₂

[528] 564* magis _om._ T

[529] 566* complaceant H₂

[530] 576* de peste H₂ depiste T

[531] 579* supercernit T deficit T

[532] Cap. viii. _Heading_ 3 regnaturo] excelentissimo T (_text over erasure_ SCHG)

[533] 3 doctrine causa] in eius honore T (_text over erasure_ SCHG)

[534] 613 super es SGDL superes CEHT

[535] Cap. ix. _Heading_ 1 rex _om._ C

[536] 652 fatescat H

[537] 658 impungnat S

[538] 663 Viperium CE

[539] 679 legit S

[540] 698 periat SHT pereat CEDL

[541] 700, 705 periat SHT pereat CEDL

[542] Cap. x. _Heading_ 2 supportet erigat _et_ defendat D

[543] 743 sanctita DT sancciata L

[544] 765 fatuos ve C statuam ve E

[545] 779 soluente CEH iubente SGDL

[546] 791 sis] sic CE

[547] 792 septra C sceptra E

[548] 849 decorq_ue_ C

[549] Cap. xii. _Heading_ 1 illecebra CE (_so also below_)

[550] 873 Exemplo C

[551] 890 leta] victa C

[552] 894 fugat] furit CEH

[553] 899 iacet SD

[554] Cap. xiii _Heading_ 4 excerceat C excerciat L

[555] 945 Pugnat et impugnat expugnans CEDL Pungnat et impu_n_gnat expugnans S Pungnat et impu_n_gnat expu_n_gnans HGT

[556] 979 ne] nil C

[557] 987 cytharistea CE citheristea D citheristia L

[558] 993 aliquile S

[559] 1001 agrum] illum C

[560] 1073 excicii SEHGDLT exicii (_corr._) C

[561] Cap. xvii. _Heading_ 1 in _om._ C

[562] 1142 et SL vt (ut) CEHGD

[563] 1148 choruscus SD coruschus E coruscus CHT coruscas L

[564] 1156 Supleat SEG Suppleat CHDL

[565] 1189 O qui subiectum poteris tibi flectere regnum H O q_ua_m subiectum poteris tibi flectere regnum CE

[566] 1190 Si prius in mundo sis pius ipse deo C

[567] 1165* adesse DL

[568] 1171* te tangere T detangere DL

[569] 1178* aureis D

[570] 1180* sunt D

[571] 1182* foras D

[572] 1189* p_er_ennes D

[573] Cap. xix. _Heading_ Hic recapitulat quodammodo sub figuris et exemplis tam veteris quam noui testamenti, in quibus pretendit quod eorum loco qui in omni sanctitate legem dei et fidem Cristi primitus augmentantes Ecclesiam colebant, et a diu mortui sunt, iam resurgunt alii precipue de Clero, qui illam omni viciorum multitudine suffocantes corrumpunt DLTH₂ (_but_ multitudinem _for_ multitudine)

[574] 1208 _Text_ SCEHG Subditur ecce sibi vrbsque beata dei DTH₂ _Both forms given in_ LL₂

[575] 1210 fit modo sponsa dei SCEHGL peruigil obstat ei DTH₂

[576] 1216 Nembroth CED

[577] 1219 primordia querens SCGL scrutator et ecce EHDTH₂

[578] 1220 _Text_ SCGL qui diis dat thimiama suis EHDTH₂ (q_ue_ E)

[579] 1221 cui rite deus benedixit EHDTH₂

[580] 1222 Nunc maledictus enim viuit et ipse Caym EHDTH₂

[581] 1223 f. et alter Qui facit econtra regna moderna regit EHDTH₂ et alter Nunc sequitur carnem nilque pudoris habet LL₂

[582] 1225 Mortuus estque docens Moyses EHDTH₂ (decens D)

[583] 1226 Ac Abiron murmur cum grauitate datur EHDTH₂

[584] 1230 Infera descendens EHDLTH₂

[585] 1251 defunctus DT

[586] 1312 esse] ecce CE

[587] 1313 Mardocheum S (_corr._) CED Madocheum HGLT

[588] Cap. xxi. _Heading_ 1 adhuc _om._ CE

[589] 1334 Taysis CE

=Postquam de singulis gradibus, per quos tam in spiritualibus quam in temporalibus error vbique diffunditur, tractatum hactenus existit, iam secundum quorundam opinionem tractare intendit de pedibus statue, quam Nabugodonosor viderat in sompnis, quorum videlicet pedum quedam pars ferrea, quedam fictilis, in figura deterioracionis huius mundi extiterat, in quam nos ad presens tempus, quod est quodammodo in fine seculi, euidencius devenimus. Et primo ferri significacionem declarabit.=

=Incipit liber Septimus.=

Cap^m. i. Quod solet antiquis nuper latitare figuris, Possumus ex nostris verificare malis: Quod veteres fusca sompni timuere sub vmbra, Iam monstrat casus peruigil ecce nouus. Nunc caput a statua Nabugod prescinditur auri, Fictilis et ferri stant duo iamque pedes: Nobilis a mundo nunc desinit aurea proles, Pauperies ferri nascitur atque sibi. Non modo magnanimi volat inclita fama per orbem,[590] Cuius honor mundo congruit atque deo: 10 Non modo pauperibus spergit sua munera largus, Nec fouet in mensa vix modo diues eos: Vix pietate modo nudos quis vestit egenos, Nec capit hospicio quos scit egere vagos. Non manet obtrusis qui carcere vult misereri, Sana nec infirmos que iuuat vlla manus: Inter discordes antiqum fedus amoris Non est ad presens qui reparare venit. Nunc tamen esse duas specialius estimo causas, Ex quibus hic mundus desinit esse bonus. 20 Harum luxuria reperitur in ordine prima, Ex qua torpor hebes nascitur atque quies. Sic causatur ea miles modo tardus ad arma, Quem mulier thalamis mulcet amore suis; Et clauduntur ea cleri communiter ora, Quod nequit ipse modo psallere vota deo. Concilium Balaam nos vicit per mulieres,[591] Vnde deo moto plebs sua quassa perit. Altera set causa nunc temporis astat auara, Que fouet invidiam semper in orbe nouam. 30 Hec predat, pugnat, occidit iuraque falsat, Quod nequit a bello pax reuenire suo: Exterius domini tractant bona pacis auari, Set tamen interius stant sibi bella prius. Dum poterit guerra plus pace recondere lucra, Nescit auaricia pacis amare bona: Nec sinit invidia tua te michi ferre quieta, Lacrima namque mea ridet in aure tua. Nil tibi si populus plangat sua dampna subactus, Dum commune malum dat tibi ferre lucrum. 40 Sic et auaricia procerum se subdere corda Dicit, et hii dicunt subdere iura volunt: Sic honor ingenuus descessit victus ab auro,[592] Ad loca iusticie nec revenire studet: Sic patet ydropicus nummorum gustus auari; Dum bibit, inde sitis appetit ipsa magis: Sic census non diues habet, set habetur ab ipsis, Sic dominus seruo seruit et ipse suo: Sic viget ipse foris diues, tamen intus egenus; Sic habet ipse nichil, dum nichil omne putat. 50 Saxea duricies mentisque liquescere nescit, Nec pietatis ope soluitur inde gelu: Pauperis in lacrimis deridet, vultque labore Pauperis oppressi ferre quieta sibi. Sic etenim nummis animus sepelitur auari; Hos habet ipse deos, nec scit habere deum.

=Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc precipue tempore duriores, quorum diuicie, nisi participentur, nullius, vt dicit, possunt esse valoris.=