The complete works of John Gower, volume 4
Part 25
Cap^m. xviii. Est qui precessor fiat velut ipse minister, Cuius in exemplum Cristus agebat idem: 810 Set qui discipulum Cristi se dicit, ad altum[446] Cum venit ipse statum, non tenet inde modum. Quamuis signa tenet mendici pauperis, ecce Frater honore suum spirat habere locum: Appetit ipse scolis nomen sibi ferre magistri, Quem post exemptum regula nulla ligat: Solus habet cameram, propriat commune, que nullum Tunc sibi claustralem computat esse parem. Vt latriam statuis claustrales ferre magistris Debent et pedibus flectere colla suis: 820 Sic tumor et pompa latitant sub theologia, Ducere nec duci dum fauet ordo sibi. Tunc thalamos penetrat sublimes, curia nulla Est cuius porta clauditur ante virum. Aspiciens varias species variatur et ipse Camelion, et tot signa coloris habet: Frater ei similis, perpendens velle virorum, Vult in consimili par sit vt ipse pari; Et quia sic similem sibi sentit curia fratrem, Eius in aduentu presulis acta vacant. 830 Circuit exterius, explorat et interiora, Non opus occultum nec locus extat ei: Nunc medicus, nunc confessor, nunc est mediator, Et super et subtus mittit ad omne manum. Spiritus vt domini, sic frater spirat vbique, Et venit ad lectum quando maritus abest: Sic absente viro temerarius intrat adulter Frater, et alterius propriat acta sibi: Sic venit ad strati capitata cubicula lecti, Sepius et prima sorte futurus erit. 840 Sic genitus Salomon est hac que nupsit Vrie, Dum pius intrusor occupat inde locum: Sponsi defectus suplet deuocio fratris, Et genus amplificans atria plena facit. Verberat iste vepres, volucrem capit alter; et iste Seminat in fundum, set metet alter agrum: In stadio currunt ambo, brauium tamen vnus Accipit iniuste longius ipse retro: Sic intrat sponsus aliorum sepe labores, Ac vbi non soluit in lucra, vana tamen. 850 Credit et exultat prolem genuisse maritus, Vngula nec prolis pertinet vna sibi. Predicat ypocrita cum sponso carmina sancta, Vt deus ex verbo staret in ore suo: Cum sponsa Veneris laudes decantat, et eius Officium summe suplet honore dee: Sic opus in basso tenementum construit altum, Cuius egens nocte fabrica poscit opem. O pietas fratris, que circuit et iuuat omnes, Et gerit alterius sic pacienter onus: 860 O qui non animas tantum, set corpora nostra, In sudore suo sanctificare venit. Hic est confessor domini non, set dominarum,[447] Qui magis est blandus quam Titiuillus eis: Hic est confessor quasi fur quem furca fatetur, Sic quia ius nostrum de muliere rapit. Hic est confessor in peius qui male vertit, Sordida namque lauans sordidiora facit: Pellem pro pelle, quod habet sibi frater et omne Pro nostri sponsa, se dabit atque sua. 870 O condigna viro tali quis premia reddet, Aut deus aut demon? vltima verba ligant. Peccati finis fert namque stipendia mortis, Est dum culpa vetus plena pudore nouo: Horum, viuentes qui tot miracula prestant, In libro mortis nomina scripta manent. Inter apes statuit natura quod esse notandum Sencio, quo poterit frater habere notam. Nam si pungat apis, pungenti culpa repugnat, Amplius vt stimulum non habet ipse suum; 880 Postque domi latebras tenet et non euolat vltra, Floribus vt campi mellificare queat. O deus, in simili forma si frater adulter Perderet inflatum, dum stimularet, acum, Amplius vt flores non colligat in muliere, Nec vagus a domibus pergat in orbe suis! Causa cessante quia tunc cessaret ab ipsis Effectus, quo nunc plura pericla latent.
=Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad ecclesie Cristi regimen non sunt aliqualiter necessarii.=
Cap^m. xix. Vna michi mira res est, quam mente reuoluens Nescio finali qua racione foret. 890 Quam prius ordo fuit fratrum, quoscumque necesse Congruit ecclesie fertur inesse gradus. Papa fuit princeps, alios qui substituebat, Vt plebem regerent singula iura dedit: Ius sibi presul habet, sub eo curatus, et ille Admittens curas pondera plebis agit: Proprietarius est presul qui proprietatem Curato tribuit, qua sua iura regat: Presulis inde loco curatus iurat, vt ipse Tempore iudicii que tulit acta dabit. 900 Est igitur racio que vel tibi causa videtur, Alterius proprium quod sibi frater habet? Inter aues albas vetitur consistere coruum, Quem notat ingratum quodlibet esse pecus; Inter et ecclesie ciues consistere fratrem, Qui negat eius onus, omnia iura vetant. Caucius in rebus dubiis est semper agendum, Causa nec est mundi talis vt ipsa dei: Si tamen vsurpet mundi quis iura, refrenant Legis eum vires nec variare sinunt. 910 Que mea sunt propria mundo si tolleret alter, Taliter iniustum lex reputabit eum: In preiudicium partis lex non sinit equa, Possit vt alterius alter habere locum: Que bona corporea sunt alterius, nequit alter Tollere, ni legum condita iura neget: Set que sunt anime frater rapiens aliena, Nescio qua lege iustificabit opus. Si di~cat~, ‘Papa dispensat,’ tunc videamus, Est sibi suggestum, sponte vel illud agit. 920 Papa mero motu scimus quod talia numquam Concessit, set ea supplicat ordo frequens: Papa potest falli, set qui videt interiora, Est hoc pro lucri scit vel amore dei. Lingua petit curas anime, mens postulat aurum, Bina sicque manu propria nostra rapit: Defraudans animas, talis rapit inde salutem, Et super hoc nostras tollere temptat opes. Non ita Franciscus peciit, set singula linquens Mundi pauperiem simplicitate tulit. 930 Gignit humus tribulos, vbi torpet cultor in agris, Quo minus ad messes fert sua lucra Ceres: Pungitur ecclesia, fratrum quos sentit abortos Inuidie stimulis lesa per omne latus. Quilibet ergo bonus tribulos extirpet arator, Ne pharisea sacrum polluat herba locum.
=Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad commune bonum vtiles aliqualiter non existunt.=
Cap^m. xx. Fratribus vt redimant celum non est labor Ade, Quo sibi vel reliquis vina vel arua colunt; Corporis immo quies, quam querunt forcius, illos Iam fouet, et mundi tedia nulla grauant: 940 Hiis neque perspicuus armorum pertinet actus, Publica quo seruant iura vigore suo: Sic neque milicies neque terre cultus adornat Hos, set in orbe vagos linquit vterque status. Nec sunt de clero fratres, quamuis sibi temptent Vsurpare statum, quem sinit vmbra scole: Non onus admittunt fratres cleri set honorem, In cathedra primi quo residere petunt. Non curant animas populi neque corpora pascunt: Ad commune bonum quid magis ergo valent? 950 Vt neque ramosa numerabis in ilice glandes, Tu fratrum numerum dinumerare nequis: Immo, velut torrens vndis pluuialibus auctus, Aut niue, que zephiro victa tepente fluit, Ordo supercreuit habitu, set ab ordine virtus Cessit, et in primis desinit ire viis. Si racio fieret, famulorum poscit egestas Tales quod sulcus posset habere suos. Hos Dauid affirmat hominum nec inesse labore, Nec posite legis vlla flagella pati. 960 Regia ~iura nichil~ aut presulis acta valebunt, Excessus fratrum quo moderare queant. Que sua sunt mundus ea diligit, fratribus ergo Attulit vt caris prospera queque suis: Non sulcant neque nent, falcant nec in horrea ponunt; Pascit eos mundus non tamen inde minus. Pectora sic gaudent, nec sunt attrita dolore, Anterior celo dum reputatur humus: Cordis in affectum sic transit frater, et illum Quem querit cursum complet in orbe suum. 970 Dic quid honoris habet, si filius Hectoris arma Deserit et vecors predicat acta patris? Aut quid et ipse valet, si frater Apostata sanctum Clamat Franciscum, quem negat ipse sequi? Fictis set verbis mundi sine lumine sensum Obfuscant, que sua sic maledicta tegunt: Sic vbi non ordo, manet error in ordinis vmbra, Et quasi laruatus stat sacer ordo nouus. Hiis qui Francisci seruant tamen ordine iusto Debita mandata, debitus extat honor. 980
=Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.=
Cap^m. xxi. Est michi suspectum de fratribus hoc, quod eorum Reddere se primo nullus adultus adest: Non sic Franciscum puerilis traxerat etas Ordinis ad votum, quando recepit eum: Sic nec eum pueri primo coluere sequaces, Nec blande lingue fabula traxit eos. Estimo maturos Franciscus sumpserat annos, Dum per discreta viscera cepit opus; Et puto quod similes sua dogmata sponte sequentes Nec prece nec precio reddidit ordo deo. 990 Set vetus vsus abest, nam circumvencio facta Nunc trahit infantes, qui nichil inde sciunt; Et sic de teneri tener ordo mollia querit, Vmbraque sola manet atque nouerca quasi. Vt vocat ad laqueos volucrem dum fistulat auceps, Sic trahit infantes fratris ab ore sonus: Vt laqueatur auis laqueorum nescia fraudis, Sic puer in fratrem fraude latente cadit: Et cum sic poterit puerum vetus illaqueare, Debet ob hoc frater nomen habere patris. 1000 Sic generata dolis patrem sequitur sua proles, Addit et ad patrios facta dolosa dolos; Solaque sic radix centenos inficit ex se Ramos, qui fructus fraudis in orbe ferunt. Nam puer a veteri deceptus fratre per illud Decipit exemplum, quando senecta venit: Sic post decipiunt qui primo decipiuntur, Et fraus de fraude multiplicata viget: Sic crescit numerus fratrum, fit et ordo minutus, Dum miser in miseris gaudet habere pares. 1010 ‘Ve, qui proselitum vobis faciatis vt vnum, Mundum circuitis,’ dixerat ipse deus:[448] Illud erat dictum phariseis, et modo possum Fratribus hec verba dicere lege noua.
=Hic loquitur de apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de hiis qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.=
Cap^m. xxii. Vt bona multa bonum fratrem quocumque sequntur, Sic mala multa malum constat vbique sequi. Sunt etenim domini tres, quorum quilibet vni Seruit homo, per quem se petit ipse regi: Est deus, est mundus, est demon apostata, cuius Ordine transgressus fert sibi frater onus. 1020 Regula namque dei non nouit eum, neque mundi Dat sibi milicies libera nulla statum: Non habet ipse deum, nec habere valet sibi mundum, Demonis vt proprium sic subit ipse iugum: Omnis enim vicii viciosus apostata motor Aut fautor nutrit quod videt esse malum. Testis erit Salomon, vir talis invtilis extat, Et peiora sue crimina mentis agit: Arte vel ingenio, quo talis in orbe frequentat, Ducit in effectum plura timenda satis. 1030 Non obstat paries illi, non clausa resistunt, Invia consistunt peruia queque sibi: Per mare, per terras, per totum circuit orbem; Vt sibi plus placeat, cernere cuncta potest. Nititur in fraudes, componit verba dolosa, Auget et accumulat multiplicatque dolos; Proponit lites, rixas accendit in iram, Liuores nutrit invidiamque fouet; Vincula disrumpit pacis, socialis amoris Federa perturbat, dissociatque fidem; 1040 Suggerit incestum, suadet violare pudorem, Soluere coniugium, commaculare thorum; Vsurpando fidem vultum mentitur honestum, Caucius vt fraudem palleat ipse suam. In dampnis dandis promissor vbique fidelis, Comoda si dederit, disce subesse dolum: Sub grossa lana linum subtile tenetur, Simplicitas vultus corda dolosa tegit; Lingua venenato dum verba subornat in ore, Mellificat virus melque venena facit. 1050 Vt sub virtutum specie lateat viciorum Actus, et vt turpis Simea fiat homo; Ipse tumens humilem mentitur sepe professum, Quem fugit occulto spiritus ille dei. Ordinis ipse sacri quicquid Franciscus honeste Virtutis statuit, hic viciare studet: Cuncta colore tamen operit, facieque decora Fallit, dumque latent viscera plena dolo. Invenies scriptum quod pennas strucio gestat Herodii pennis ancipitrisque pares; 1060 Set non tam celeri viget eius penna volatu, Ypocritamque notat, qui similando volat. Aurea facta foras similans ypocrita fingit, Set mala mens intus plumbea vota gerit: Sunt etenim multi tales qui verba colorant, Qui pascunt aures, aurea verba sonant, Verbis frondescunt, set non est fructus in actu, Simplicium mentes dulce loquendo mouent: Set templum domini tales excludit, abhorret Verborum phaleras, verba polita fugit. 1070 Scripta poetarum, que sermo pictus inaurat, Aurea dicuntur lingua, set illa caue:[449] Est simplex verbum fidei bonus vnde meretur, Set duplex animo predicat absque deo. Despicit eloquia deus omnia, quando polita Tecta sub eloquii melle venena fouent: Qui bona verba serit, agit et male, turpiter errat, Nam post verba solet accio sancta sequi. Quos magis alta scola colit, hii sermone polito Scandala subtili picta colore serunt. 1080 Sepius aut lucrum vel honoris adepcio vani[450] Fratrum sermones dat magis esse reos: Sub tritici specie zizannia sepe refundunt, Dum doctrina tumens laudis amore studet: Sepe suis meritis ascribere facta, mouere Scisma, peritorum mens studiosa solet. Phiton siue Magus est scismaticus, quia turbat Verum quod credis et dubitanda mouet; Set contra voces incantantis sapienter Aures obtura, ne cor adheret eis. 1090 Non sunt hii fratres recti nec amore fideles Ecclesie Cristi, sicut habetur ibi; Inperfecta magis Sinagoga notabit eorum Doctrinam, plene que neque vera docet: Multociens igitur aliis nocet illa superba Copia librorum quos Sinagoga tenet. Non sunt ecclesie recti ciues, Agar immo Parturit ancilla, perfida mater, eos: Ergo recedat Agar, pariat quoque Sarra fidelem Ecclesie clerum, det Sinagoga locum. 1100 Plantauit pietas et amor primordia fratrum, Quos furor ad presens ambiciosus agit: Frater adest Odium, qui federa pacis abhorret, Cuius ab inferno cepit origo viam; Ille professus enim claustralia iura resoluit, Nec fore concordes quos sinit ipse pares. Qui tamen in culpa frater se sentit, et illam Non delet, tali talia verba loquor: ‘Culpa mali laudem non debet tollere iusto, Nam lux in tenebris fulget honore magis: 1110 Quisque suum portabit onus, culpetur iniqus, Laudeturque suis actibus ipse bonus.’
=Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se transferunt: loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.=
Cap^m. xxiii. Iudeos spersos fratrum dispersio signat, Quos modo per mundum deuius error agit; Iste nec ille loco stabilis manet, immo vicissim Se mouet, et varia mutat vbique loca. Sic in circuitu nunc ambulat impius orbis, Nec domus est in qua non petit ipse locum; Pauperis in specie sibi sic elemosina predas Prebet, et ora lupi vellere laruat ouis: 1120 Absque labore suo bona nemo meretur, et ergo Omne solum lustrant, idque piamen habent. Nescio si supera sibi clauserit ostia celum; Dat mare, dant ampnes, totaque terra viam. Hoc lego, quod raro crescit que sepe mouetur Planta, set ex sterili sorte frequenter eget: Non tamen est aliqua quin regula fallit in orbe, Mocio nam fratris crescere causat eum; Nam quocumque suos mouet ille per arida gressus, Mundus eum sequitur et famulatur ei. 1130 Vt pila facta pilis solito dum voluitur ipsis Crescit, et ex modico magnificatur opus, Sic, vbi se voluit frater, sibi mundus habundat, Quicquid et ipse manu tangit adheret ei: Federa cum mundo sua frater apostata stringit, Sic vt in occulto sint quasi semper idem. Multis set quedam virtutes esse videntur, Qui nil virtutis nec bonitatis habent; Ista dabunt vocem, set erunt deformia mente, Multaque dum fiunt absque salute placent. 1140 Ad decus ecclesie deuocio seruit eorum, Et veluti quedam signa salutis habent: Eminet ecclesia constructa sibi super omnes, Edificant petras sculptaque ligna fouent; Porticibus valuas operosis, atria, quales Quotque putas thalamos hic laberintus habet: Ostia multa quidem, varie sunt mille fenestre, Mille columpnarum marmore fulta domus. Fabrica lata domus erit, alta decoraque muris, Picturis variis splendet et omne decus; 1150 Omnis enim cella, manet in qua frater inanis, Sculpture vario compta decore nitet: Postibus insculpunt longum mansura per euum Signa, quibus populi corda ligare putant. Fingentes Cristum mundum querunt, et in eius Conspirant laudem clamque sequntur eum: Talis sub facie deuocio sancta figure Fingitur, et testis fit magis inde domus: Qui tamen omne videt, rimatur et intima cordis, Scit quia pro mundo tale paratur opus. 1160 Set docet exemplis historia Parisiensis, Quod contentus homo sit breuiore domo. Non sibi de propriis habet vlla potencia regis Illorum thalamis tecta polita magis: Non ita fit vestis fratrum nota simplicitatis, Quin magis in domibus pompa notabit eos. In fabrice studio vigilat conuentus eorum Ecclesie, prompti corpore, mente pigri: Sic patet exterius fratrum deuocio sancta, Vana set interius cordis ymago latet: 1170 Sunt similes vlno tales, qui sunt sine fructu, In quibus impietas plurima, pauca fides. Dic, tibi quid, frater, confert, tantas quod honestas Cum feda mente construis ipse domos? Esto domus domini, quam sacris moribus orna, Virtutem cultor religionis ama. Omnia fine patent, tibi fingere nil valet extra, Per quod ab interius premia nulla feres: Si tibi laus mundi maneat furtiua diebus, Cum celum perdis, laus erit illa pudor. 1180 Ordinis es, norma tibi sit, nec ab ordine cedas, Est aliter cassum quicquid ab inde geris.
=Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur: dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula specialius[451] obseruantur.=
Cap^m. xxiiii. Diuersat fratres tantummodo vestis eorum, Hii tamen existunt condicione pares: Regula nulla manet, fuerat que facta per ante, Set nouus ordo nouum iam facit omne forum. Sicut enim fratrum nunc ordo resoluitur, ecce Ecclesie norma fit quasi tota noua; Set sacer ordo tamen remanet, quem sanxerat olim Frater Burnellus, crescit et ille magis. 1190 Hec decreta modo, Burnellus que statuebat, Omnia non resero nec reserare volo; Set duo iam tantum que iussit in ordine dicam, Et sunt presenti tempore iura quasi. Mandatum primum tibi contulit, omne iocosum, Quicquid in orbe placet, illud habere licet: Si vis mercari, sis mercenarius, autem[452] Si vis mechari, dat tibi, mechus eris:[453] Que magis vlla caro desiderat, illa beato Sunt fratri nostro debita iura modo. 1200 Precipiens vltra statuit de lege secunda, Quod nocuum carni sit procul omne tibi: Omne quod est anime reputatur in ordine vile, Et caro delicias debet habere suas: Cor dissolue tuum, te nullus namque ligabit, Quo vis vade tuas liber vbique vias. Mollibus ornatus sic dignior ordo nouellus Restat Burnelli, vult quia velle viri. Nil michi Bernardus, nichil ammodo seu Benedictus[454] Sint, set Burnellus sit Prior ipse meus; 1210 Quo viget en carnis requies, quo lingua precantis A prece torpescens fit quasi tota silens:[455] Ordoque sic precibus dum vult succurrere nobis, Linquo choax ranis et nichil inde magis:[456] Si veniantque michi mala tempora, credo quod isti[457] De clero causam dant nimis inde grauem; Quis poterit namque nobis bona tempora ferre, Ordine claustrali dum perit ordo dei, Et fugit a reliquo deuocio celica clero? Sic fugit a nobis vndique nostra salus. 1220 Nam quia sic medii fallunt discorditer ipsi, Ignaui populi stamus in orbe vagi. Quid sibi corpus habet in eo, nisi spiritus extet, Quid nisi nos clerus suplet in orbe pius? A planta capiti set qui discernere cleri Vult genus aut speciem, vix sciet inde bonum. Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi normula vite Instrueret sanam gentibus ire viam. Vt dicunt alii de clero, sic ego dixi, Quo creuit reliquis error in orbe magis: 1230 Nam sine pastore grex est dispersus, et ecce Pascua peccati querit vbique noui.
* * * * *
1221-1232. _Text_ STH₂ _As follows in_ CEHGDL,
Nunc quia sic Cleri sors errat ab ordine Cristi, Vsurpat mundus que negat ipse deus. Dum tua, Burnelle, scola sit communis in orbe, A planta capiti fallitur omnis ibi: Sed cum Gregorii scola fulsit in orbe beati,[458] Vera fides viguit, cunctaque pace tulit. Nunc tamen est Arius nouus, est quasi Iouinianus, Doctor in ecclesiis scisma mouendo scolis. Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi regula vite Instrueret rectam gentibus ire viam. 1230* Quilibet ergo bonus, sit miles siue Colonus, Orans pro Clero det sua vota deo.
FOOTNOTES:
[424] 14 subtrahet CE
[425] 52 erat ... vrbe DL
[426] 72 esse SG ipse CEHDL
[427] 79 du_m_ CE
[428] 103 _No paragr._ S
[429] 177 oculis T oculus SCEHGDLH₂
[430] 216 rara CE
[431] 273 vt (ut) CEHGDLT et S
[432] 295 sibi _om._ S (_p. m._) vir _inserted later_ bona qui sibi D
[433] Cap. vi. _Heading_ 2 f. religionis sibi CE
[434] 315 _No paragr._ S
[435] 336 iam CEHGDLTH₂ non S
[436] 404 ghemendo SH gemendo CEDL
[437] 489 fomes est res C fomes res e_st_ L
[438] _Heading_ 1 quasi _om._ D
[439] 587 _Marginal note ins._ SCG _om._ EHDLH₂ Nota quod Genius secundum Ouidium dicitur sacerdos Veneris G
[440] 593 ibi SE
[441] 635 qui CE
[442] 645 p_er_extra SHGTL p_er_ extra CED
[443] 662 placet CEH patet SGDL
[444] 799 putabit CEHD putabat SGL
[445] 807 pereant CEL
[446] 811 ad CEHGDL et S
[447] 863 sed non D
[448] 1012 _margin_ No_ta_ C
[449] 1072 lingua SH₂ verba CEHGDLT
[450] 1081 adepcio CEHGDL adopcio S
[451] _Heading_ 5 specialiter S
[452] 1197 autem STH₂ et si CEHGDL
[453] 1198 _Text_ STH₂ Mechari cupias dat tibi GDL Mechari cupias ordine CEH
[454] 1209 seu] u_e_l C
[455] 1212 _Text_ STH₂ Auribus alma sonat menteque vana petit CEHGDL
[456] 1214 _Text_ STH₂ Folia non fructus percipit inde deus CEHGDL
[457] 1215 _Text_ STH₂ Si veniant mundi CEHGDL
[458] 1225* fulscit HG
=Postquam dictum est de illis qui in statu cleri regere spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu milicie temporalia defendere et supportare tenentur.=
=Incipit liber Quintus.=