The complete works of John Gower, volume 4
Part 23
[342] 13 vulgus] p_o_p_u_lus (_ras._) C
[343] 16 Vt sit D Sit sic L
[344] 46 conciliumq_ue_ H
[345] 58 malo C
[346] 69 pot_er_untq_ue_ C
[347] 90 Quodq_ue_ prius D Quod p_ri_us L
[348] _In place of_ Incipit &c., L _has here the four lines_ ‘Ad mundum mitto,’ _with picture below: see p._ 19.
[349] 4* exempla D humus] mundus DL
[350] 18* eum] ei D eni_m_ L
[351] 22* ille CD ipse HGEL
[352] 27* pot_er_int D
[353] 1** regentes H₂
[354] 4** mundit T
[355] 24** ipse] ille H₂
[356] 58 periat HCGL
[357] 81 Marcenarius G m_er_cennarius E
[358] 86 Glebas D
[359] 141 ip_s_eq_ue_ D
[360] 176 ouis CEHGDLH₂ onus ST
[361] 193 possint D
[362] _Heading_ Hic loquitur quomodo de legibus positiuis quasi cotidie noua instituuntur nobis peccata, quibus tamen priusquam fiant prelati propter lucrum dispensant, et ea fieri libere propter aurum permittunt LTH₂ (Hic quom_odo_ diligentib_us_ positiuis ... p_ri_us fiant &c. L liberi LT)
[363] 229 numq_uam_ L vnq_ua_m D
[364] 258 iugum] suum C
[365] 273 Dum S Cum CEHDL
[366] 300 gerarchiam SHT Ierarchiam CL ierarchiam ED
[367] _Heading_ 2 dicit_ur_ tamen nunc D dicit_ur_ t_ame_n L
[368] 351 vinximus SDL vincimus CEHG
[369] 375 ff. _marginal note om._ ELTH₂L₂
[370] 375 _margin_ hic _om._ S
[371] _margin_ in guerris S guerris CHGD
[372] 380 _margin_ spoliantes S _om._ CHGD
[373] 379 neq_ue_ C
[374] 401 reperare S reparare CED
[375] 454 cotinuatq_ue_ H
[376] 462 saruat H
[377] _Heading_ deuincant EL deuincat SCHD
[378] 516 Solennes CEL Solemnes D
[379] 536 Hec DL
[380] 546 sit CE
[381] 561 _No paragraph_ S
[382] Cap. ix _Heading_ 2 nec decet CEDL
[383] 579 sceptrum C
[384] 595 tetram CEH terram SGDL
[385] 617 _No paragr._ CE
[386] 633 sunt vmbra velud (velut) fugitiua CEG sunt fugitiua velut vmbra L
[387] 641 piper vrtice _om._ D (_blank_)
[388] 685 Ne C
[389] _Heading_ 2 incontrarium S
[390] 840 lucri] dei EHT
[391] 934 ruet CH
[392] 989 sit] sic S
[393] 1124 Et CEGDL Est SHTH₂
[394] 1149 subectos S
[395] 1214 ad hec CEHGDTH₂ ad hoc L et hec S
[396] 1265 fallit S
[397] 1374 timuisse EHL
[398] 1376 vngat vt D vngat et SCEHGL
[399] 1454 plus sibi sensus hebes est SGDL fit sibi sensus hebes CEHTH₂
[400] 1498 Nec CE
[401] 1518 circueu_n_tis C
[402] 1533 Est et S Est sed (set) CEHGL Est _set et_ D
[403] 1541 Durior CEHGDLT Durius S
[404] 1552 modicicum S
[405] _Heading_ 1 Qostq_ua_m S
[406] 2 iam _om._ S
[407] 1617 solennia CEDL
[408] 1642 Hoc S Hec CEHGDL
[409] 1695 si CEHGDLTH₂ sua S
[410] 1747 vouet CEHGT vouit SDLH₂
[411] 1760 n_e_c i_n_ simili conditione grauat (_om._ ll. 1761 f.) C
[412] 1815 Aaron CED
[413] 1863 puluere CEH vulnere SGDL
[414] 1890 Accedat SL Accedit CEHGD
[415] _Heading_ 5 f. a bonis non debent operibus esse CE a bonis op_er_ib_us_ no_n_ debe_n_t esse L a bonis op_er_ibus non esse D
[416] 1907 ad huc SGT adhuc CEHDL
[417] 1915 pugnam CEHL pu_n_gnam SGT pingua_m_ D
[418] 1922 Nec C timeat EDL
[419] 1963 serpit CE
[420] 1991 residiuis SET recidiuis CHDL
[421] 1999 Helizeus C Helyseus EL
[422] 2009 _No paragr._ S
[423] 2095 _No paragr._ S
=Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum: et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.=
=Incipit liber Quartus.=
Cap^m. i. Sunt et Claustrales diuerse condicionis, De quibus vt sapio scribere pauca volo. Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat, Quosdam pauperies, set similata nimis. Est bona religio de se, set religionem Qui fallunt, tales dicimus esse malos: Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos, Quos mundanus amor nescit habere reos; Quique manus aratro mittunt nec respicientes Retro, viros sanctos ordo notabit eos. 10 Est deus in monachis, sunt et commercia celi Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt. Cum quis amare duo pariter contraria sumit, Alterius vires subtrahit alter amor:[424] Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra Ordinis, et mundi crimina subtus agunt, Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis Leditur, immo suum quisque reportet onus. Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora Que michi vox populi contulit, illa loquar. 20 Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit, Quidam, quos nullis moribus ordo ligat; Nam possessores aliqui sic ocia querunt Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati: Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant, Pellicibus calidis frigus et omne fugant: Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis, Nec vox rauca cipho concinit alta choro. Deuoret in mensa talis nisi fercula plura, Euacuet plures potibus atque ciphos, 30 Tunc infirmari se credit, et hinc recreari Postulat, et ludis sic vacat ipse suis. Est nam vix fessus a potibus ille professus, Sic cupit in vino dompnus adesse deo: Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres, Dant simul ista duo claustra relicta modo. Si celum poterit calefacta veste lucrari, Et gula cum superis possit habere locum, Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque Conciuis Petri stabit in arce poli. 40
=Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.=
Cap^m. ii. Mortua cum viuis nulla racione coherent, Orbem nec renuens orbis ad acta redit: Nil tonsura iuuat, nichil aut vilissima vestis, Si lupus est, quamuis esse videtur ouis. Nam falli possunt homines, set fallere Cristum, Qui nullum fallit, fallere nemo potest: Ille quidem fucum similate religionis Dampnat, et ad nichilum computat illud opus. Veste tamen sola monachus iam cedit ab orbe, Et putat in forma sufficit ordo sibi; 50 Materiamque sui curat nichil ordinis vltra, Vestis erit Monachus, mens et in orbe vagat.[425] Talis enim monachus, quia scit quod in ordine ventris Ex tenui victu corpora raro vigent, Postulat oris opem, quas et magis appetit escas Sumit, vt ex ore gaudia venter agat. Immemor ipse patris, humeris qui ferre solebat, Vina suo monachus optima ventre gerit; Haurit et in stomachum talis velut amphora Bachum, Est dare nec vacuum ventre tumente locum. 60 Pluribus ex causis monachus vitare Lieum Debet, ex est vna, ne caro stupra petat; Nec bona confratrum vastet, nec in ebrietate Desideat, nec eo febricitetur homo. Attamen ipse nichil curat, quin replet inane Corpus, et est anime cotidiana fames. Nunc niueus panis monachis subtileque vinum Et carnes festa cotidiana parant; Nunc cocus ecce coquit, assat, gelat atque resoluit, Et terit et stringit, colat et acta probat. 70 Si poterit monachus ventrem crassare gulosus, Sit labor vt sacris nil putat esse libris:[426] Despiciens manna plebs ista nigras petit ollas, Preponit vicia moribus atque sua. Ne macerare fames crassos queat, en gula plene Languentes stomachos ventris amica replet: Quid sit honorari nescit, set ventre beari, Hoc, dicit monachus, est via, vita, salus. Accelerans currit cito, cum pulsatur ad ollam,[427] Preterit a mensa mica nec vna sibi; 80 Set pede spondaico lentus de nocte resurgens, Cum venit ad laudes, vltimus esse petit. Ordinis in primo monachis domus antra fuere, Aulaque nunc grandis marmoris ornat eos: Nulla coquina sibi fuerat fumosa, nec igne Deliciosa cocus cocta vel assa tulit; Non cibus excoctus neque fercula carne repensa In primo monachis tempore crassa dabant; Corporis ingluuies animas non pressit eorum, Nec calefacta caro callida stupra petit: 90 Vesteque pellicea sua corpora nuda tegebant, Qui modo de lana mollius ipsa tegunt: Herba dabat victum, fons potum, turpeque vestem Cilicium, nec eo tempore murmur erat. Non erat invidia claustralis tunc neque pompa; Qui fuerat maior, seruit vt ipse minor: Non erat argenti pondus neque circulus auri, Que poterant sanctum tunc violare statum: Non tetigit loculos nummus neque vina palatum, Nec furit in lumbis carnea flamma suis: 100 Hiis fuerat sancta mens propositum bene seruans, Perdurans in idem quod bene cepit opus. Hii fuerant homines iusti, mundum fugientes,[428] Quos peccatorum nullus onustat amor: Mundus non retrahit illos a tramite recto, Illos nec reuocat ad mala feda caro: Omnia postponunt que mundus vana ministrat, Et celi solum concupiere deum. Tunc pudor in stipula nec erat cepisse quietem, Nec fenum capiti supposuisse suo: 110 Silua domus fuerat, cibus herba, cubicula frondes, Que tellus nulla sollicitate dabat. In magno Corulus precio tunc floruit illis, Duraque magnificas quercus habebat opes: Arbuteos fetus montanaque fragra legebant, Que condita sale nec speciebus erant: Si que deciderant patule Iouis arbore glandes, Sumebant, et in hiis convaluere cibis. Contenti modicis natura sponte creatis, Soluebant summo vota pudica deo. 120 Hii tunc iusticie perfecti grana serentes, Fructus centenos nunc sine fine metunt: Set vetus illa salus animarum, religionis Que fuit, infirma carne subacta perit.
=Hic loquitur qualiter modus et regula, qui a fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in quampluribus subuertuntur.=
Cap^m. iii. In noua multociens animus mutatur, et inde Testis erit monachi regula mota michi. Fit modo curtata monachorum regula prima, Est nam re dempta, sic manet ipsa gula; Et modus a modio largissima vina bibendo Dicitur in monacho, qui vorat absque modo. 130 Vt non lingua loquax dentes turbare gulosos Possit, dum prandet, ordo silere iubet: Ne pes deficiat ventris sub pondere pressus, Quando bibit monachus persedet ipse prius: Expedit et monacho rasum caput esse rotundo, Ne coma perpediat pendula quando bibit: Mutua pacta ferunt monachi, quod, si quis eorum Prebibat, in fundo nil remanere sinet; Vasaque sic plena vacuant que replent vacuata, Vt faciant Bachi propria festa loci: 140 Sic confert monacho vestis largissima pleno, Ne pateat grossi ventris ymago sui. In monacho tali semper furit ardor edendi, Dant cibus et sompnus que cupit ipse magis: Quod pontus, quod terra parit, quod et educat aer, Ex auidis auidus faucibus ipse vorat; Vtque fretum recipit de tota flumina terra, Et tamen aucta maris crapula semper hiat, Gurges et vt putei peregrinos suscipit ampnes, Quantumcunque fluunt, nec saciatur aquis, 150 Vt cremat inmensas pluresque faces calor ignis, Et sibi, quo magis est copia, plura petit, Sic epulas varias consumit ab ore prophano Ingluuies monachi ventris amore sui; Sic gerit ille grauem maturo pondere ventrem Et levis a Cristo mens vacuata redit. Potibus assumptus sacer hic non mobilis extat, Firmiter et sumpto stat grauis ipse loco; Sic sumpto vino monachorum torpet inane Pectus, et a claustri pondere cedit onus; 160 Sic magis impleta pia gaudent viscera fuso, Que fouet afflata spiritus ille, mero; Sic sancti faciunt longos medicamina sompnos, Sumptaque vina nimis causa soporis erunt. Rite bibens vinum sit castus nescio, namque Sic Venus in vinis ignis vt igne furit: Tucius ergo Venus latitans sub veste dolenti Gaudet, subque sacra fronte nephanda gerit. Murmurat inuidia monachi sub pectoris antro, Os silet exterius, mens tamen intus agit; 170 Et quia lingua tacet, manus est que conscia signis Fabulat in digitis turpia plura satis; Sicque loquax digitus redimendo silencia verbi Dictat, et in rixis plus meretrice furit: Ora tument ira, nigrescunt sanguine vene, Lumina commota lenius igne micant. Sepe suum feruens oculis dabit ira colorem,[429] In quibus alterius mortis ymago patet: Non minus in vultu dampnosa superbia tali est, Quam si de iugulo sterneret ense suo. 180 Sic quamuis ordo prohibet bellare loquendo, Pugnat, et in mente discutit ense caput: Dum nequit ipse loqui, sub cordis ymagine raucum Fratris in invidiam clanculo murmur agit: Iram vultus habet, pro verbis murmura reddit, Et necat in mente, quem manus ipsa nequit. Tunc pallor vultus, suspiria pectoris, horror Aspectus mote nuncia mentis erunt; Quicquid homo patitur nam sensus exteriores Interior motus ad sua signa mouet. 190 Allegat vultus affectum mentis, et iram Pectoris accensi de grauitate notat: Nullus enim mentis, vt se sine voce loquatur, Index quam vultus cercior esse potest. Quicquid habet vestis nigredo simplicitatis, Quid latet interius experimenta docent. Prepositum monacho monachus postponit amore, Inuidet hos omnes, quos nequit ipse sequi. Conuolat ad pulsum campane quisquis in vnum, Ordinis et forma cetera vana ferunt: 200 Vox canit ipsa choro foris, et mens murmurat intus, Os petit in celo, mens set in orbe, locum. Sic non materiam seruant set in ordine formam; Fructibus ablatis corpus inane fouent: Sic patet exterius labor et sapiencia, set quid Stulcior interius occupat actus eos.
=Hic loquitur de monachis illis qui contra primitiua sui ordinis statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.=
Cap^m. iiii. Nulla vouere iuuat cicius quam frangere votum, Est nam mendaci laus tribuenda nichil. Fraternalis amor deberet mutuus esse, Inter eos saltem quos pius ordo ligat. 210 Non tamen hoc patitur hodierna dies, set in iram Prouocat invidia quicquid amoris erat: Vt bos campestris, rursum qui ruminat herbas, Detrahit in claustro sic semidemon homo. Si non corrodi vis, tu corrodia nulla Inter eos sumas, est vbi raro fides:[430] Dum tua deposcunt, tunc te reuerenter adorant, Set vix si memores amplius esse volunt. Nil sibi quod dederat confert fundacio prima, Sit nisi quod querant cotidiana lucra. 220 Denegat hoc racio, quod homo possessor vterque Et mendicus erit, ordo nec illud habet: Nunc tamen hos vanos monachos nichil implet in orbe, Est quibus vna fames semper et vna sitis. Hoc de Ieronimo legitur simul et Benedicto, Vt magis exemplis consequeremur eos; Ornamenta sui vendunt altaris, et illa Pauperis in licitos distribuere cibos. Ecclesie bona sunt inopum, que religiosis Quando necesse vident non retinere licet. 230 Si monacho dare vis, sibi possidet omne quod offers, Nil set habet proprium, si quid ab inde petas. Hii sunt vnanimes, hoc est animo quod eodem Quisque suum proprium solus habere cupit. Sic quecumque prius vetus ordo statuta colebat, Mutatis vicibus inficit ordo nouus. Ingenuos raro monachari cernimus, immo Ordine rurales, sunt magis ergo rudes; Quos tamen in sanctos sanctus creat ordo professos, Hii satis ingenui sunt et honore probi: 240 Quid dicam set eis, dignos quos ordo nec ortus Approbat? immo suum tempus inane ferunt. Si Benedictus eos fundauit qui maledicti Sunt, deus a parte non benedicit eis: Quos magis attraxit mundus quam Cristus, aratro Et retro respiciunt, hos mea scripta notant. Cur, queso, cupiat quicquam qui cuncta reliquit? Ad mala cur redeat qui bona facta vouet? Terram contempnas qui celum queris habere; Si mansura petas, hec fugitiua fuge. 250 Numquid habent monachi proprium de iure creati? Nescio de iure, tu tamen acta vide. Si feretri custos, poterit dum carpere nummos, Quid proprium querit, hic michi testis erit; Seu quod in officiis monachus quandoque regendis Propria conseruat, exitus acta probat. Nam cum congeries sibi sit, tunc inde nepotes Ditat, et en claustra sic parat ipse noua; Sepeque quos natos gignit vocat ipse nepotes, Ad laudem Veneris, quam colit ipse pius: 260 Eius enim nati sunt ficto nomine versi, Versaque sic pietas ceca iuuabit eos. Sic viget in claustris elemosina ficta sinistris, Dum monachus genitis dat sua dona suis: Sic floret pietas mundo secreta monilis, Talia dumque dari fingit amore dei. Cum furtum licitum fuerit, tunc dicere possum Quod licet ex dono talia ferre deo; Set qui sic proprios communia vertit in vsus, Ex merito doni fert maledicta dei: 270 Talibus in donis curuantur claustra ruinis, Horrea cum granis compaciuntur eis. Centum claustrales macerantur, vt hii duo vel tres,[431] Officiis dum stant, pinguia labra gerant. ‘Omnia sunt nostra,’ dicunt, lanx non tamen equa Pendet, dum solus plus capit ipse tribus.
=Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.=
Cap^m. v. Est mare viuentis habitacio congrua piscis, Et claustrum monachi stat domus apta sibi: Vt mare defunctos retinere negat sibi pisces, Sic claustrum monachos euomit inde malos. 280 Non foris a claustris monachus, nec aqua fore piscis Debet, tu nisi sis, ordo, reuersus eis. Si fuerit piscis, qui postpositis maris undis Pascua de terra querat habere sua, Est nimis improprium piscis sibi ponere nomen, Debeo set monstri ponere nomen ei. Sic ego claustrali dicam, qui gaudia mundi Appetit et claustrum deserit inde suum, Non erit hic monachus set apostata iure vocandus, Aut monstrum templi quod notat ira dei. 290 Qui tamen in claustro resident, et mente vagantes Respiciunt mundum cordis amore nouo, In visu domini tales trangressio fedat, Quo perdunt claustri premia digna sui. Non est hic sapiens sibi qui bona pluribus annis[432] Colligit, et solo dissipat illa die; Qui villas monachus et campos circuit, illud Sepius incurrit quo reus ipse cadit: Sunt tamen ad presens pauci, qui mente vel actu Non vaga deliciis corda dedere suis. 300 Dixerat hec Salomon, hominis quod inanis amictus, Qui patet exterius, interiora docet: Set licet ex humili monachus se veste figuret, Nunc tamen a latere plura superba vides.
=Hic loquitur de monachis illis qui non pro diuino seruicio, set magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis[433] assumunt.=
Cap^m. vi. Est nigra coruus auis predoque cadaueris, ipsum Quem male denigrat ceca libido notans: Sub volucrum specie descripsit legifer ipsos, Quos mundanus amor religione tegit: Hunc eciam tangit quem religionis amictus Laruat, vt hinc cicius possit honore frui. 310 Turpe pecus monstrum, turpis sine gramine campus, Et sine fronde frutex, et sine crine caput: Turpior est monachus, habitum qui religionis Sumpserit, et monachi condicione caret. Vt fugiant mundum iubet ordo vetus monachorum,[434] Dicunt quod fugiunt, set fugiendo petunt. Pauper, quem sulco genuit natiua propago, Vult, licet indignus, esse Priore prior: Quem sibi non dederat mundus, scrutatur honorem In claustro, veteris immemor ipse status: 320 Sic quos iure patris humiles natura creauit, Cum monachi fiant, ordo superbit eos: Non dompni set et hii domini nomen sibi querunt, Et faciunt largam que fuit arta viam. Nil graue tangit eos, reputant neque posse grauare, Vix nichil ergo sciunt vnde rogare deum.
=Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam claustris, viciis superuenientibus, se transtulerunt.=
Cap^m. vii. Mortuus est dompnus Paciens, viuitque professus Murmur, et in claustris pax nequit esse suis: Mortuus est eciam modo dompnus Castus, et ipsi Successit Luxus, vastat et ipse domos: 330 Dompnus et Inconstans Constanti claustra negauit, Que residens Odium vendicat esse sua: Dompnus et Ypocrisis dompnum copulat sibi Fictum, Dum sibi Fraus magnum spirat habere statum. Quos monachi veteres plantabant nuper amoris, Invidie fructus iam nouus ordo parit.[435] Nil modo Bernardi sancti vel regula Mauri Confert commonachis, displicet immo, nouis: Obstat avarus eis que superbus et invidus alter, Ordinis exemplum qui modo ferre negant. 340 Expulit a claustris maledictus sic Benedictum, Sic gula temperiem, sic dolus atque fidem: Mollis adest Abbas, quem mollia claustra sequntur, Vanaque sic vanos ordinis vmbra tegit. Spiritus hoc quod erat, nunc extat corpus inane, Et dompnus Mundus omne gubernat opus.
=Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes Canonici a suis sunt excessibus culpandi.=
Cap^m. viii. In re consimili, sicut decreta fatentur, Iudicium simile de racione dabis: Quotquot in ecclesia signantur religiosi, Si possessores sint, reputantur idem. 350 Vt monachos, sic canonicos quos deuiat error, In casu simili culpa coequat eos. Nunc tamen, vt fertur, plures sua iura recidunt, Apocapata nouo que quasi iure silent: Hunc rigidum textum, quem scripserat auctor eorum, Mollificant glosis de nouitate suis. Sufficit, vt credunt, signari nomine sancti Ordinis, et facere quod petit ordo parum. Nomen Canonici si sit de canone sumptum, Illud in effectu res tibi raro probat: 360 Hii tamen ad visum gestant in plebe figuram Sanctorum, set in hoc regula sepe cadit. Subtus habent vestes albas, set desuper ipsas Nigra superficies candida queque tegit; Actus et econtra se demonstrabit eorum, Fingunt alba foris, nigra set intus agunt. Non sic dico tamen hiis, ~qui sua claustra frequentant~ Ad con~templ~andum simplicitate sua: Talibus immo loquor, quibus est scrutatus ab infra Mundus, et exterius celica signa gerunt. 370
=Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis quibuscumque hominibus infelicissimi existunt=.
Cap^m. ix. Estimo claustrales magis infelicibus horis Pre reliquis nasci, sint nisi forte boni: Mundo nam monachus moritur viuendo professus, Quod nequit in mundo, sic velut alter homo, Exterius gaudere bonis, et si quid ab intus Sit cupidus mundi, perdit amena poli. Sic nec presentem vitam nec habere futuram Constat eum, quo bis est miser ipse magis: Mortuus hac vita moritur, dum morte secunda Comp~utet~ amissum tempus vtrumque suum. 380 Et quia sic mundo moritur, quod viuus ab illo Ordinis ex iure gaudia nulla capit, Et nisi corde deum solum meditetur et inde Gaudeat, in celo pars sibi nulla manet, Nescio quis stultus claustrali stulcior extat, Qui se sic proprio priuat vtroque bono. Tempus inane perit cui presens vita negauit Gaudia, nec celum vita secunda tenet.
=Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.=