The complete works of John Gower, volume 4
Part 21
Cap^m. xv. O deus, omne patet tibi cor loquiturque voluntas, Et secreta tuo lumine nulla latent: Tu nosti, domine, quod quantum distat ab ortu Solis in occasum regula prima fugit. Ipsa fides operans, quam tu plantare volebas Est quasi de clero preuaricata modo: Ius quod erat Cristi mundus sine iure resoluit, Prelatosque nouos vendicat ipse suos. 1260 Nomen enim sancti sanctum non efficit, immo Efficitur sanctus quem probat ipse deus. Nos tamen a plebe si nomine glorificemur, Et laudet mundus, laus placet illa satis: Laruata facie sic fallitur ordo paternus,[396] Quo furtiuus honor expoliauit onus. Vox populi cum voce dei concordat, vt ipsa In rebus dubiis sit metuenda magis: Hec ego que dicam dictum commune docebat, Nec mea verba sibi quid nouitatis habent. 1270 In cathedram Moysi nunc ascendunt Pharisei, Et scribe scribunt dogma, nec illud agunt. Nam constans, humilis, largus, castus que modestus, Fit quibus ecclesiis regula culta prius, Nunc vanos, cupidos, elatos, luxuriosos, Raptoresque suo substituere loco. Pacificos ira mitesque superbia vicit, Nummus habet iustos et Venus illa sacros. Sic non iusticia causas regit, immo voluntas Obfuscata malis que racione carent: 1280 Sic modo terra deos colit et laceratur ab ipsis, Est dum lex cleri nescia lege dei. Nudis iam verbis vani tua iura figurant, Et nichil aut modicum pondere iuris agunt; Exemplis operum te raro, Criste, sequntur, Perfectumque tue legis inane tenent. Que tua precepta ponunt, deponere curant A propriis humeris, que michi ferre iubent; Hec precepta tamen que gloria ponit inanis, A me tollentes propria ferre volunt. 1290 De fundamento non curant, immo columpne Effigiem laruant, se quoque templa vocant. Nuper erat celum corruptum, sicque superbus Corruit ex altis, lapsus et yma tenet; Proque suo vicio sic Adam de paradiso, Sic Iudasque suum perdidit ipse gradum: Non faciunt hominem status aut locus esse beatum, Quin magis hos sternunt qui superesse volunt. O deus, ecclesiam fecisti quam tibi sanctam, Sanctos prelatos fac simul inde tuos: 1300 Corrigat, oro, deus, tua iam clemencia tales, Nos quibus vt sanctis subdere colla iubes: Esse duces nostros quos lege tua statuisti, Fac magis vt recta semita ducat eos; Et licet instabilis vanus sit et actus eorum, Da populo stabilem semper habere fidem: Da, deus, et clero, verbo quod possit et actu Sic reuocare malum, nos vt in orbe iuuet. Exoptata diu dulcis medicina dolorum, Sero licet veniat, grata venire solet: 1310 Sique boni fiant de clero, nos meliores Tunc erimus, que dei laus ita maior erit.
=Postquam dictum est de illis qui errant in statu prelacie, dicendum est de errore curatorum, qui sub prelatis constituti, parochiarum curas in animarum suarum periculo admittentes negligenter omittunt: et primo intendit dicere de curatis illis qui suas curas omittentes ad seruiendum magnatum curiis adherent.=
Cap^m. xvi. Presulis incauti, sicut de voce recepi, Errores scripsi, pennaque cessat ibi. Sunt tamen, in curis anime qui iura ministrant, Rectores alii non sine labe doli. Quo status ille modo se tendit scribere tendo, Si sit ibi mundus vel magis ipse deus. Ad tempus presens rectorum facta reuoluens, Inuenio mundi quod solet esse dei. 1320 Presulis errore, curarum qui caput extat, Errat curatus, presulis ipse manus. Iam sine prebenda de Simonis arte creata Nil putat ecclesiam quomodocumque bonam: Hec prebenda tamen inopem non, set meretricem Pascit, sicque deum non colit, immo deam. Tales nec caste curant neque viuere caute, De quibus exempla sunt modo sepe mala: Vestis habet pompam, cibus vsum deliciarum, Et thorus incestum clamat habere suum. 1330 Ex Cristi poteris nuper cognoscere verbis Discipulos tunicas non habuisse duas; Set quia discipuli non sunt, in talibus isti Nolunt impositum sic retinere modum. Non tantum vestes geminant set condiciones, Quas magis errantes regula nulla sapit: En venit incastos aurum precingere lumbos, Denotet vt vanos comptus inanis eos; Militis effigie, nisi solum calcar abesse, Cernimus hos pompis degenerare suis. 1340 Cuius honor, sit onus; qui lucris participare Vult, sic de dampnis participaret eis: Sic iubet equa fides, sic lex decreuit ad omnes, Set modo qui curant ipsa statuta negant. Curas admittunt pingues et pinguia sumunt, Set nolunt cure pondera ferre sue. Si viciis residere nequit curatus in ista Cura, tunc aliam querit habere nouam; Inficiens primam, post polluit ipse secundam, Sic loca non vicia mutat et ipse sua. 1350 Litera dispensat curato presulis empta, Et sic curati cura relicta manet; Presbiterum laicum retinet sibi substituendum, Curia magnatum dum retinebit eum. Est vt apes ibi sollicitus dum spirat honores, Set piger in cura tardat agenda sua. Quicquid habet mundus fictum, tunc fingit et ille, Curia quo dignum credere possit eum: Verba dabit blanda, set nec canis aptus ad arcum, Sic humili vultu flectit ad yma genu. 1360 Alter vt ille Iacob socios supplantat, et omne Quo poterit mundi lucra tenere facit. Absit eum quicquam tamen absque iuuamine docti Simonis incipere, qui suus actor erit: Ostia si clausa fuerint, sic intrat ouile, Ac aliunde suum carpit auarus iter. De curis anime nil curat, dummodo terre Curia magnatis sit sibi culta lucris: Fert sibi nil virtus anime set corporis actus, Munus non meritum dat sibi ferre statum. 1370 Qui nichil est per se, nec habet quo tendat in altum, Expedit alterius vt releuetur ope: Est tamen absurdum, cum quilibet ex alieno Intumet vlterius quam tumuisse decet.[397] Littera dum Regis Papales supplicat aures, Simon et est medius, vngat vt ipse manus,[398] En ~laicus~ noster fit clericus aptus vt omnes Simone consultus scandat in orbe gradus. Hic qui pauper heri fuerat quasi nudus et omni Laude carens, nec eum patris habebat honor, 1380 Cuius erat tunica vilis, non larga set arta, Vix sibi que tetigit simplicitate genu, Hunc polimita modo vestis circumdat, et eius Alludens pedibus fimbria lambit humum: Vestis que medium non nouit poplicis olim, Iam colit hec talos oscula dando pedi. Si mundi speculum scruteris in huius amictu, Plurima rectoris cernere vana potes. Presulis ipse gradum si non dum scandere possit, Ecce tamen vestes comparat ipse pares. 1390 Cuius erat solus nuper catulus domicellus, En sequitur totus nunc quasi mundus eum; Cuius erat baculus nuper palfridus, ad eius Sellam cum loris subditur altus equs. Sic viget in curis diues, set moribus expers Indiget, et vano more gubernat opes. Compotus in mundi rebus quod fiat habunde Perstudet, vt domino det sua iura suo: Computet vt Cristo set de curis animarum, Turpiter absque lucro fossa talenta latent. 1400 Curia sic Cristi tollit mundana clientem, Qui venit ad laqueum, dum sitit ipse lucrum.
=Hic loquitur de rectoribus illis, qui ab episcopo licenciati se fingunt ire scolas, vt sub nomine virtutis vicia corporalia frequentent.=
Cap^m. xvii. Alter adest rector, causam designat et ipse, Dicit enim sacras quod cupit ire scolas: Vt vagus astet ibi prece ruffi presul et albi Annuit, vt dominis quos ~amat ipse nimis~. Sic rector sibi sub specie virtutis adoptat, Vt queat in viciis rite studere vagus. Nil decreta placent sibi nec sacra theologia, Ars sibi nature sufficit immo sue: 1410 Ipsa magistra docet res plures, discit et ille, Scribit et in nocte que studet ipse die. Et propter formam tandem petit ipse cathedram, Vt sit ad hoc ductus, plura dat ipse prius: Sic est curatus doctoris sede locatus, Datque legenda suis mistica iura scolis. ‘Ve soli,’ legimus ex scripturis Salomonis, Namque virum solum nemo requirit eum: Qua racione scole mos est, quod quisque studere Debet cum socia doctus in arte sua. 1420 Ipse deus sociam fecit per secula primam, Vt iuuet hec hominem, sicque creauit eam: Masculus in primo factus fuit, atque secundo Femina, sic vt in hiis det deus esse genus: Istaque principia discretus rector agenda Perstudet, et vota prebet in arte pia. Quis laterisque sui costam quam sentit abesse Non cuperet, per quam perficeretur homo? Prima viri costa mulier fuit ipsa creata, Vult igitur costam rector habere suam. 1430 Nam deus humanam precepit crescere gentem, Cuius precepto multiplicabit homo: Sic sibi multiplicat rector, dum semen habundat, Vt sit mandati non reus ipse dei. Causas per tales rector probat et raciones, Quod sibi sint socie, dum stat in arte scole. Primo materiam conceptus tractat, et illam, Vt veniat partus, stat repetendo magis; Sic legit et textum, legit et glosam super illum, Vt scola discipulis sit patefacta suis: 1440 Verberat ipse regens pro forma sepe scolares, Vt vigili virga sit vigil ipsa scola. Quanto formalis magis extat in arte legendo, Est opus in tanto materiale minus. Non labor excusat, doceat quin nocte dieque, Quo sibi dat vacuum sollicitudo caput: Questio namque sua, quam disputat esse profundam, Sentit et in casu plura profunda mouet. Responsalis ei respondet ad omnia, quare, Nec sinit a logica quicquid abire sua; 1450 Sepeque doctori concluditur, ipseque tantum Confusus cathedra linquit inesse sua. Leccio lecta nocet, decies repetita nocebit; Dum legit inde magis, ~plus sibi sensus hebes est~.[399] Et sic ars nostrum curatum reddit inertem, De longo studio fert nichil ipse domum: Stultus ibi venit, set stulcior inde redibit, Dum repetendo scolis sit magis ipse frequens. Hec est illa scola, studet in qua clerus, vt yma Nature iura scribat in arte sua: 1460 Practica discipulo bene conuenit atque magistro, Vt speculatiuum construat ipse suum. Hec est illa scola super omnes labe colenda, Qua socius sociam ~gaudet~ habere suam: Attamen illa scola, dum sit socie sociata, Fine dabit socium plangere gesta reum. Sic scola cum socia confirmat in arte scolarem, Fiet quod laicus, quando magister erit. Heu! grauis est socia, grauis est scola iuncta sodali, Ista vorat corpus, illaque tollit opes: 1470 Est inhonesta deo res, et mirabile plebi, Quando magister erit atque ribaldus idem. Ecclesia sponsa nuda, vestitur amica; Sponsa relicta perit, altera cara viget: Sic desponsata clamare fide sibi fracta Nunc venit ecclesia iura petendo sua. Set quia lux periit, perit hinc ius, sicque recedit Curati sponsa stans quasi tota vaga. Sic rector viciis studium non moribus aptans, Dat decimam Veneri, que solet esse dei: 1480 Sic sibi consimilem generat curatus, vt artem Nature solitam compleat ipse suam: Sic viget in studio laici curatus ad instar Corporis, vt sexum multiplicare queat: Sic scola, que morum mater magis esse solebat, Efficitur viciis stulta nouerca suis.
=Hic loquitur de rectoribus illis, qui in curis residentes, curas tamen negligentes, venacionibus precipue et voluptatibus penitus intendunt.=
Cap^m. xviii. Tercius est rector, animum qui tendit ad orbem, In cura residens dum manet ipse domi: Nuda sue folia cure sine fructibus affert, Dum sine luce regens stultus obumbrat eam. 1490 Predicat ipse nichil animas saluare, nec egros Visitat, aut inopes tactus amore iuuat: Est sibi crassus equs, restatque sciencia macra, Sella decora que mens feda perornat eum. Ad latus et cornu sufflans gerit, vnde redundant Mons, nemus, vnde lepus visa pericla fugit; Oris in ecclesia set vox sua muta quiescit, Ne fugat a viciis sordida corda gregis.[400] Sic canis, ad questum qui clamat in ore fideli, Certus habebit eo quicquid habere velit; 1500 Set miser, ad portas qui clamat et indiget escis, Heu! neque mica datur nec liquor vllus ei. O deus, in quanta talis tibi laude meretur, Dans alimenta cani, que negat ipse viro! Vix sibi festa dies sacra vel ieiunia tollunt, Quin nemus in canibus circuit ipse suis: Clamor in ore canum, dum vociferantur in vnum, Est sibi campana, psallitur vnde deo. Stat sibi missa breuis, deuocio longaque campis, Quo sibi cantores deputat esse canes: 1510 Sic lepus et vulpis sunt quos magis ipse requirit; Dum sonat ore deum, stat sibi mente lepus. Sic agitat vulpis vulpem similis similemque Querit, dum iuuenem deuorat ipse gregem; Nam vagus explorat vbi sunt pulchre mulieres Etatis tenere, pascat vt inde famem: Talis enim rector mulieribus insidiatur, More lupi clausas circuientis oues.[401] Dum videt ipse senem sponsum sponsam iuuenemque, Tales sub cura visitat ipse sua; 1520 Suplet ibi rector regimen sponsi, que decore Persoluit sponse debita iura sue. Sic capit in cura rector sibi corpora pulcra, Et fedas animas linquit abire vagas.
=Hic loquitur de rectoribus in curis residentibus, qui tamen curas animarum omittentes, quasi seculi mercatores singula temporalia de die in diem ementes et vendentes, mundi diuicias adquirunt.=
Cap^m. xix. Quartus adhuc rector curam residendo sinistrat, Ipseque mercator circuit omne genus. Est sibi missa: forum meditatur et inde tabernam, Ad socii dampnum dum petit ipse lucrum. Ecclesie meritum perdit, lucratur et aurum; Vt teneat mundum, deserit ipse deum. 1530 Computat ipse diem cassam, qua vel sibi lucrum, Corporis aut luxum non capit ipse nouum: Est et auaricia sibi custos, sic vt in illis[402] Partem diuiciis pauper habere nequit. Masculus in nullo casu partitur egenus, Dupplice nam claui cista resistit ei; Set pietas aliter se continet ad mulierem, Vt iubet ipsa Venus, est ibi larga manus. Expansis genibus expanditur aurea cista; Femina si veniat, dat sibi clauis iter: 1540 Durior est ferro, quem nullus mollificabit,[403] Vincit feminea set caro mollis eum. Dans ita quid pro quo merces mercede locabit Rector, in impropriis dum vacat ipse lucris. Omne quod vna manus sibi congregat, altera spergit, Dum sua dat cribro balsama stultus homo: Stultaque sic stultum predat, quod fine dierum Nil nisi sit rasa barba manebit ei. O si curatis nati succedere possent, Ecclesie titulo ferreque iura patrum, 1550 Tunc sibi Romipetas, mortis quibus est aliene Spes, nichil aut modicum posse valere puto.[404] Talis in ecclesia nunc est deuocio mota Curatis nostris: iudicet inde deus.
=Postquam[405] dictum est de errore illorum qui in ecclesia beneficiati existunt, iam[406] dicendum est de presbiteris stipendiariis; de talibus saltem, qui non propter mundiciam et ordinis honestatem, set propter mundi ocia, gradum presbiteratus appetunt et assumunt.=
Cap^m. xx. Si de presbiteris dicam qui sunt sine curis, Hos viciis aliis cernimus esse pares. Si tamen ecclesiam non optinet iste sacerdos, Annua servicia sunt velut ecclesia: Plus quam tres dudum nunc exigit vnus habendum, Strictus auaricia plus cupit ipse quia. 1560 Hos velut artifices cerno peditare per vrbes, Conductos precio sicut asella foro. Dignus mercede tamen est operarius omnis, Iuxta condignum quod labor ille petit: Set tamen vt vendat nulli diuina licebit, Sic poterit vendi missa nec vlla tibi. Credimus vt sancta Cristus sacratus in ara Non plus vult vendi venditus ipse semel. Se sine dat precio, dare qui iussit sacra gratis: Presbiter, ergo tibi quid petis inde lucri? 1570 Cum tibi vestitus, aptus fuerit quoque victus, Vnde deo viuas, cur tibi plura petis? Si tibi plus superest de lucro, nil tibi prodest, Nam male quesitum nescit habere modum. Aut Romam perges mercatum Simonis auro, Qui te promotum reddet, et inde tuum Argentum tollet collectum per prius, et sic Quod tibi missa dedit Simon habere petit; Aut meretrix bursam, te luxuriante, repletam Sugget, et in vacuam quam cito reddet eam. 1580 Quod dedit ecclesia tollit meretrix que taberna: Hec tria dum iungunt, turpia plura gerunt. Hec ita cum videam, mundi noua monstra putarem, Si foret hoc raro quod speculamur eo; Set quia cotidie potero predicta videre, Sepe michi visa nil modo miror ea. Mergulus inmergit fluuio sua membra frequenter, Et longas gignit in latitando moras; Isteque signat eos quos carnis fluxa voluptas Funditus exercet et retinendo premit. 1590 Est apud antiquos ‘hic et hec’ dixisse ‘sacerdos,’ Dicere sic et nos possumus ‘has et eos:’ Hii modo namque sua mundum replent genitura; Si pietas sit ibi, sunt modo valde pii. Nox et amor, vinum, nullum moderabile suadent, Que tria presbiteris sunt modo nota satis. Stat breuis ordo precum, dum postulat ipse vicissim Oscula per longas iungere pressa moras, ‘O sacer,’ hec dicens, ‘quam longum tempus ad illud Vt tua sint collo brachia nexa meo?’ 1600 Qui vult vxorem seruare sibi modo castam, Et mundas cameras querit habere suas, Longius a camera sit presbiter atque columba, Stercora fundit ea, fundit et ipse stupra. Sobrius a mensa, de lecto siue pudicus Consurgit raro presbiter ipse deo: Cantat in excelsis sua vox agitata tabernis, Est set in ecclesiis vox ta~citurna~ nimis: Doctus et a vino colit ipse lupanar, et illuc Exorando diu flectit vtrumque genu. 1610 Sic vetus expurgat fermentum, dum noua spergit, Non tamen vt Paulus iusserat ipse prius: Sic altare Baal modo thurificare sacerdos Vult, per quem viui feda fit ara dei. Sufficit vna michi mulier, bis sex tamen ipsi, Vt iuueni gallo, cerno subire modo. Sic sacra presbiteri celebrant solempnia Bachi,[407] Ebrietasque magis sanctificatur eis. Gentilis ritus vetus incipit esse modernus, Talibus et Cristi lex perit ipsa quasi: 1620 Sic modo templorum cultores suntque deorum, Plus in honore quibus stat dea summa Venus.
=Hic loquitur de consueta presbiterorum voluptate, et qualiter hii stipendia plebis ex conuencione sumentes, indeuote pro mortuis orando non se debite ad suffragia mortuorum exonerant.=
Cap^m. xxi. Ignis edax terram vorat et nascencia terre; Quo furit illius impetus, omne terit; Sic et in incastis exemplis presbiterorum Indoctis laicis feda libido nocet. Nil commune gerunt luxus sibi cum racione, Corporeos sensus quinque libido cremat: Quos talis maculat nota talis pena sequetur, Illorum pene sulphur et ignis erunt. 1630 Consuetudo tamen solet attenuare pudorem, Reddit et audacem quem mora longa trahit. Non peccare putant quod sepius oscula iungant, Oscula nam pacis signa parare solent; Estque parare piam pacem meritoria causa, Nec sine pace diu stat pietatis amor: Sic in presbiteris amor est de pace creatus, Oscula nam solito more frequenter agunt. Altera natura solitus reputabitur vsus, Vsus et a longo tempore iura parit; 1640 Immoque nature si nos de iure loquamur, Hoc in presbiteris splendet vbique magis:[408] Et si sub forma tali sint iura creanda, Legis quod vires longior vsus habet, Tunc puto presbiteros ex vsu condere leges, Oscula dum crebro dant in amore suo. ~Ecclesie~ gremium notat ordo presbiterorum, Quo debent animas rite fouere bonas; Quomodo set proprias qui non curant, alienas Curabunt? non est hoc racionis opus. 1650 Nescio quid meriti poterunt tales michi ferre, Qui sibi nil proprie commoditatis habent: Nam peccatores scitur quod non deus audit, Est inhonesta deo laus set ab ore mali: Indeuota deo qui verba precancia confert, Iudicii proprii dampna futura petit. Qui dampnum causat, hic dampna dedisse videtur, Ledit qui patitur que reuocare potest: Infligit mortem languenti, qui valet illam Nec vult auferre, set sinit esse malum: 1660 Presul qui laicos, cum non sint ordine digni, Ordinat ad sacra, scandala plura mouet. Tales si quis emit lucro, frustrabitur inde, Aut si perdet in hiis scit magis ipse deus. Hoc scio, quod panem qui fregerit esurienti, Cuius debilitas est sine fraude patens, Qui nudos operit, infirmos visitat, illi Debentur merita pro bonitate sua: Set qui sunt fortes, vanaque sub ordinis vmbra Conspirant requiem quam sibi mundus habet, 1670 Errat eos presul sacrans, et quosque locando Tales de merito perdere dona puto.
=Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici, luxurie presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens castigantes grauiter affligunt.=