The complete works of John Gower, volume 4

Part 12

Chapter 123,238 wordsPublic domain

Cap^m. v. Post vidique canes stantes quasi millia dena[177] Latrantes, que suis vocibus arua tremunt. 380 En dederat cantus lucis prenuncius ales, Aera iam furiens verberat ira canum. Mica set a mensa dominorum que cadit esca Non fuit hiis canibus, ossa nec ulla placent; Faucibus immo suis meliora cibaria poscunt, Ac vbi perueniunt singula crassa vorant. Gentiles tamen ecce canes hiis associati Non sunt, set viles quos scola nulla docet: Hii neque venatu spaciantur, set neque gaudent De cornu, nec eis quid nisi vile manet: 390 Non nemus vt leporem capiant transcurrere querunt, Nec ceruos agitant de leuitate sua; Set magis ad talos retro latrare virorum Affectant, et eis tedia multa ferunt. Cutte que Curre simul rapidi per deuia currunt, Linquentes miseras degenerando casas:[178] En pastoris adest canis, et qui nocte latrando Atria conseruat, hii duo sepe grauant: Omnis pistrine proprium pariterque coquine Rupta cathena suum laxat abire canem: 400 Carnificum grandes vidique venire molosos, Atque molendini nec manet ipse domi; Nec stabulum veteres poterat retinere latrantes, Quin veniunt sociis et sociantur eis. Est ibi monoculus, set et ille tripes quasi furtim Claudicat a retro, latrat et ipse comes: Voce sua rauca tunc rinx ringendo fimumque Deserit, atque loca spirat habere noua. Hii sunt quos dorsa nullus planare valebit, Tangere nec caudas, nec retinere caput; 410 Irati semper denudant nam tibi dentes, Nec sua rusticitas quicquid amoris habet. Omnes conueniunt iuuenes que senes, et in vnum Concurrunt, que sua morsibus ora parant: Erectis caudis gradiuntur more superbo, Est nichil hiis sanum quod lacerare queunt. Aprini dentes deformant ora canina, Est quorum morsus pestifer atque grauis: Quanto plus escas sumunt minus hii saturantur, Insaciata fames semper inheret eis. 420 Hii quibus in nocte solito fimus extitit hospes, Mollibus in lectis sordida membra fouent. Copia tanta fuit, quod eorum nullus habebat Respectum proprii quomodocumque status. O tunc si quis eos audisset, quomodo mundus Vocibus attonitus hic et vbique fremit, Dicere tunc posset similes quod eis vlulatus Auribus audiuit nullus ab ante status. Cumque canum strepitus Sathane descendit in aures, Gaudet et infernus de nouitate soni, 430 Cerberus ecce canis baratri custosque gehenne[179] Prebuit auditum letus et inde furit; Aque suo collo, quibus extitit ipse ligatus, Ignea disrupit vincla furore suo; Exiliensque statim centri penetrauit abissos, Promptus et in terras accelerauit iter. Sic socius sociis, sic par paribus sociatur, Prefuit et canibus dux malus ipse malis; Dux ita tartareus violens violencius omne Vertit, et ex homine conficit ipse canem. 440 Dumque canis rabidi sumpsit mutata figuram, Ipsa dolens Hecuba non ita seua fuit, Quin magis in canibus istis furit ira, que morsus Figere quo poterant singula membra terunt. Tale canes, Cadmi qui dilaniare nepotem Acteon instabant, non coluere nephas. Ille gigas Gereon ingens, Hispannia dudum[180] Quem genuit, capita trina canina gerens, Non ita sanguineos dentes de morte virorum Exacuit, nec ita pestifer ille fuit, 450 Quin magis humana strages madefacta cruore Fertur ab hiis canibus de quibus ipse loquor. Bestia pestifera, nuper quam misit Athenas, Destruat vt ciues, mota Diana palam Vrbis in exilium, neque talia bella parauit, Nec sub ea tanti procubuere viri: Nec Cephali canis ipse, feram qui prorsus ab vrbe Depulit, in nullo robore talis erat, Sicut erant isti, de quorum morsibus omnis Ciuis et ingenuus contremuere magis. 460

=Hic dicit se per sompnium quintam vulgi turmam in murelegos et vulpes vidisse mutatam: dicit murelegos, vt seruos domesticos; dicit vulpes, quia fures ruptis vbique Gaiolis liberi tunc eos comitabantur.=

Cap^m vi. Taliter in sompnis cum me vidisse putassem, Visio discurrens en noua monstra dabat. Vulpes, murelegos, numero sine post venientes Vidi, qui canibus se tribuere pares. Quod super est terram nichil aut quod subtus eisdem[181] Occultum latuit, set magis omne vident: Discurrunt campis, scrutantur et inde cauernas, Et nemus et pratum quid sit vbique petunt:[182] Vrbs neque castellum lapidum nec in ordine murus Denegat introitum, quando venire volunt: 470 Hii penetrant cameras fortes, sine claueque cistas Intrant, vt preda stet patefacta sua. Dentibus ex ferro longis que ferocibus omnes Corrodunt artes, quod nichil obstat eis. Hoc tamen in morsu viuens quod virus eorum Leserat, ad vitam non medicina iuuat: Mortis habent morsum, nec scorpio plus grauat illis; Quo veniunt tales, mors venit ipsa comes. En statuunt cani nemoris dimittere vulpes[183] Antra, que gentiles vrbis adire domos: 480 Que nocturna solent latitanter furta parari, Illa dies clara tunc manifesta parat. Ammodo quid sibi sunt nec ouis nec ~pauper~ ouile, Nec sibi de predis pullus et agna placent, Que tamen existunt maioris in vrbe valoris, Hec rapiunt, nec eis lex aliqualis obest. Qui suberat terra seruilis vulpis in aulas Scandit, et hospicium liber vbique petit: Qui prius extiterant canibus vulpes inimici, Mutua concordes federa pacis habent: 490 Fit lupus, atque fere rapidus vestigia seruat, Qui solet ante magis esse bidente pius. Hiis quoque murelegus sociatur, et horrea linquens Nititur in vetitum rusticus ipse malum. Ammodo murelegus desistit prendere mures, Nec natura suum curat habere modum: Qui solet a domibus expellere rite nociua, Tunc nocet, et nocuas prouocat esse domos. Non ita mordebant mures, qui nuper in vrbem Accharon intrarunt, quo fuit archa dei, 500 Illa nec hos rabies sic terruit Accharonitas, Hoc neque vindicta tempore talis erat,[184] Quin furor ex istis que vidi lurida monstris, Plus grauat et ciues terret vbique magis.

=Hic dicit se per sompnium sextam vulgi turmam in aues domesticas vidisse mutatam, quibus dicit quod bubones, id est[185] predones, commixti associebantur.=[186]

Cap^m. vii. Res michi mira fuit, dum talia prospiciebam, Et stupor in mente cordis ad yma ruit. Non erat ex brutis animal quodcunque creatum, Quod de seruili condicione fuit, Quin genus in campis vidi de talibus omne, Mixtaque sic pariter sunt metuenda magis. 510 Per iuga, per colles, per deuia queque locorum Diruptis stabulis soluitur omne pecus: Ex omni genere venit incola rusticitatis, Maior et est subito quam seges orta solo. Nunc huc nunc illuc trepidus dum lumina volui, Aspiciendo suis singula monstra locis, Affuit en auium mutata domestica turba, Quorum ductores gallus et ancer erant. Qui residere domi que fimum calcare solebant, Presumunt aquile sumere iura sibi: 520 Falconis rostrum rapuit sibi gallus et vngues, Ancer et ex alis sidera tacta cupit: Et sic de bassis succumbunt alta, que cara Vilibus ex causis exule lege cadunt: Nam quo non poterant animalia figere gressus, Vt predas capiant, ~hii super~ omne volant. Mutatos subito vidi variare colores Anceris et galli, quos noua forma rapit: Transformat ~corui~ noua penna nigredine gallum, Ancer et in Miluum vertitur ecce statim. 530 Non tantum pennas sibi sumunt sic alienas, Immo modos similes condicione pares: Quos natura prius pascebat ad horrea granis Contentos minimis, alterat error eos; Nam magis vt comedant sibi grossa cadauera poscunt Corporis humani, que sibi sola placent. Qui patuere pii dudum cuicumque vocanti, Spectabantque manus que tribuere cibos, Hii magis ecce feri falconibus atque rapaces Pretendunt predas vi rapuisse suas. 540 Qui solet in nocte gallus cantare, quod omnes Eius in auditu gaudia ferre solent, Clamat vt infernus, superatque tonitrua vocis Horrida terribilis eius ab ore sonus; Multociensque suum fera Coppa pedisseca gallum Prouocat ad varia que putat esse mala; Quod nequit in factis ex dictis garrula suplet, Ad commune nephas milleque sola mouet. Ancer et ipse suam, cum qua se miscuit, aucam Linquit, et in predam spirat vbique nouam: 550 Sibula per tenua nuper qui terruit ancer Infantes tantum simplicitate sua, Nunc nimis horribili sonitu perterret adultos, Atque magis fortes dilacerare cupit. Nuper et hec volucrum bubones que solet ira Spernere, cessat, et est tunc amor inter eos. Esse dies licitos statuunt, quibus atra frequenter Furtiuas dederat noctis ymago vias: Conuolat vt socius auium de carcere bubo, Liber et in campis associatur eis. 560 Hoc fuerat tempus, quo bubo per aera pennas Colligat, vt predas tuta mouere potest: Ista tamen turma pennata suas acuebat Pennas cum ferro, quo moreretur homo.

=Hic dicit se per sompnium septimam vulgi turmam in muscas et ranas vidisse mutatam.=

Cap^m. viii. Sompnus continuus mea sompnia continuauit, Et dabat vlterius plura videre noua. Amplior vt rabies monstrorum multiplicetur, Et quod iniqua magis sit manus aucta malis, En venit omne genus muscarum, que lacerare Morsibus et stimulis omne salubre vouent; 570 En redeunt vaspe que nuper Vaspasianum Torquebant, varia dantque nouata mala. Horrida muscarum furiens tunc copia tanta Creuit, vt a stimulo vix latitauit homo: Vt furit infernus, agitant hinc inde dolores, Omnia prestimulant, omnia lesa dolent.[187] Rana quidem musce plures sociata pervrget, Hec volat ad facinus, saltat et illa sequens. Verterat in ranas quos Latona turba colonum Ecce redit, que nouo dampna furore parat. 580 Vlcio ranarum fuit horrida valde nouarum, Omnibus in domibus non nocuere parum: Omnia fercula, cuncta cibaria rana comedit, Fudit et in variis dira venena locis. Hee fuerant rane, sterilis quas nuper abhorret Egiptus, que pari iam grauitate nocent: Non erat in terra sapiens illesus ab istis, Plangunt philosophi vulnera facta sibi. Rana grauat, set musca magis, violencia cuius Spergitur et cuncta torquet vbique loca. 590 O vindicta grauis, grauior ~qua nulla~ perante Contigit, vnde viri plus doluere boni! Non fuit horridior Egipti musca nociua, Nec magis ingenuos terruit ipsa viros, Quin magis hee furie penetralia cuncta volantes Scrutantur que viris dant nocumenta probis. Nil seruile tamen ledunt, set ledere querunt[188] Quos magis ingenuus ornat in orbe status: Sic similis similem, sic rustica rusticitatem Turba iuuat, quod eis sint mala mixta malis. 600 Conueniunt musce, vaspe glomerantur in vnum, Aera conturbant improbitate sua. Toruus oester adest, ciniphesque, cynomia, bruchus, Est quibus vt noceat ipsa locusta comes. Vrbibus et villis volutant sine lege vagantes, Obstabantque suis recia nulla viis: A musca carnes tunc servans non fuit olla, Vas ita nec clausum, quin noua rima patet, Muscarum veniens princeps excercitus huius[189] Belzebub accessit, heeque sequntur eum:[190] 610 Ex vario genere muscarum tunc variatur Pena, que diuersis dant nocumenta modis: Hec ferit, illa rapit, hec mordet et altera pungit, Hec saltat que sua de pugione nocet. Musca grauis pestis, qua nulla nociuior vnquam Extitit, aut mundo plus violenta lues: Tanta fuit rabies tantus feruorque diei, Tutus vt in nullo quis valet esse loco. Ex nimio musce subito feruore calescunt, Quas prius oppressit cana pruina gelu: 620 Sic calor estatis subito feruore per agros Spersit, yemps modica quas retinere solet.[191] O res mira nimis, vaga dumque locusta labores Formice proprios vendicat esse suos! O res mira nimis, cum musca rapacior omni Niso de predis feruet vbique suis! O res mira nimis, pennati quando superbe Pauonis fastum sordida musca tulit! O res mira nimis, cum sit velocior alis Musca volans minimis, quam sit Alauda suis! 630 O res mira nimis, dum viribus atque volatu Debilis attemptat vincere musca gruem! O res mira nimis, aquilam dum musca supremam Precellit, que suum spirat habere gradum!

Hec erat illa dies, que muscas dente caninas Misit, et ex viciis conviciauit humum: Hec erat illa dies, qua vix fortuna iuuabat, Vel loca que musca tangere nulla potest: Hec erat illa dies, asino dextrarius in qua Succubuit, que suo victus honore caret: 640 Hec erat illa dies, in qua fera corda leonum Subduntur, que boum pressa vigore pauent: Hec erat illa dies, qua porcus sordidus omnes Sorde sua mundos commaculauit agros: Hec erat illa dies, canis in qua forcior vrso Fit, neque murelego pardus obesse potest: Hec erat illa dies, mediis qua liber in aruis Ad predas rapidus errat vbique lupus. Hec erat illa dies, fortem qua debilis, altum Infimus, et magnum paruus vbique terit: 650 Hec erat illa dies, subito qua maxima quercus A modico leuiter stramine vulsa cadit: Hec erat illa dies, fragilis qua tegula vires Marmoreas vicit viribus illa suis: Ecce dies, in qua sua stramina stramen habebat, Que nullo precio grana valere putant: Hec erat illa dies, qua libertate dolente, Gaudet rusticitas rusticitate sua: Hec erat illa dies, seruos que duxit in altum, Subdidit et proceres, nec sinit esse pares: 660 Hec erat illa dies, virtutum dira nouerca Que fuit et cuncti mater in orbe mali: Hec erat illa dies, qua preteriisse futuram Est qui vir sapiens omnis in orbe cupit. Hec erat illa dies, manifestam numinis iram Qua pro peccatis quisque venire timet:[192] Hec erat illa dies, que sola tremenda per orbem Tanquam iudicii plena timoris erat: Hec erat illa dies, de qua, si vera fatemur, Cronica consimilem nulla per ante docet. 670 Heu quam terribilis! heu quam tristis vel amara! Quam districta malis tunc fuit illa dies! Vlcio celestis grauis et velox et aperta Destruat hos per quos sic furit illa dies. Tarda sit illa dies, nostro redeat nec in euo, Absit et hec causa qua reditura foret: Si prius est aliquid nobis hac luce petendum, In loca ne redeat amplius ista rogo.

=Hic dicit se per sompnium vidisse, quod, quando omnes predicte furie in vnum extiterant congregate, quidam Graculus[193] auis, anglice Gay,[194] qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit sibi statum regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit dux eorum.=

Cap^m. ix. Copia dum tanta monstrorum more ferarum Extitit vnita, sicut arena maris, 680 Graculus vnus erat edoctus in arte loquendi, Quem retinere domi nulla catasta potest. Hic, licet indignus, cunctis cernentibus, alis Expansis, primum clamat habere statum. Prepositus baratri velut est demon legioni, Sic malus in vulgo prefuit iste malo. Vox fera, trux vultus, verissima mortis ymago, Eius in effigiem tanta dedere notam. Murmura compressit, tenuere silencia cuncti, Eius vt auditus sit magis ore sonus: 690 Arboris in summum conscendit, et oris aperti Voce suis paribus talia verba refert: ‘O seruile genus miserorum, quos sibi mundus Subdidit a longo tempore lege sua, Iam venit ecce dies, qua rusticitas superabit, Ingenuosque suis coget abire locis. Desinat omnis honor, periat ius, nullaque virtus, Que prius extiterat, duret in orbe magis. Subdere que dudum lex nos de iure solebat, Cesset, et vlterius curia nostra regat.’ 700 Singula turba silet, notat et sibi verba loquentis, Et placet edictum quicquid ab ore tulit: Vocibus ambiguis deceptam prebuit aurem Vulgus et in finem nulla futura videt. Exaltatus enim cum sic de plebe fuisset, Ad se confestim traxerat omne solum: Nam sine consilio cum plebs sibi colla dedisset, Conuocat hic populum iussaque verba dedit. Vt solet ex magno fluctus languescere flatu, Et velut a vento turbinis vnda tumet, 710 Vocis in excessu reliquos sic commouet omnes Graculus, et mentes plebis ad arma trahit: Stultaque pars populi que sit sua curia nescit, Que tamen ipse iubet iura vigoris habent. Dixerat ille, ‘Feri,’ ferit ille;--‘Neca,’ necat alter;-- ‘Solue nephas,’ soluit, quis neque fata vetat. Auribus extensis quemcumque vocat furor ille Audit, et ad vocem concitus vrget iter: Sic homo tunc multus suadente furore coactus Sepe suam posuit mestus in igne manum. 720 Omnes, ‘Fiat ita,’ proclamant vocibus altis; Est maris vt sonitus, sic fuit ille sonus. Ex nimio strepitu concussus vocis eorum Vix potui tremulos ammodo ferre pedes; Attamen a longe prospexi qualiter ipsi[195] Complexis manibus mutua pacta ferunt. Hoc etenim dicunt, quod quicquid perstat in orbe Ingenui sexus rustica turba ruet. Hiis dictis pariter omnes gradiuntur in vnum, Ductor et inferni ducit iniqus iter.[196] 730 Nubes nigra venit furiis commixta gehenne,[197] Cordibus infusum que scelus omne pluit; Roreque sic baratri fuerat tellus madefacta,[198] Crescere quod virtus ammodo nulla potest: Omne tamen vicium, quod homo perfectus abhorret, Crescit, et ex illo tempore corda replet. Fecerat incursus tunc demon meridianus, Inque dolente die torta sagitta volat: Ipse solutus adest Sathanas omnisque caterua Pauperis inferni preuaricata simul. 740 Perditur ecce pudor indocti cordis, et vltra Criminis aut culpe nulla verenda timet: Dumque duces Herebi sic vidi ducere mundum, Celica nullius iura valoris erant. Cum magis hos vidi, magis hos reor esse timendos, Ignorans qualis finis habendus erit.

=Hic dicit se per sompnium vidisse progenies Chaym maledictas vna cum multitudine seruorum nuper regis Vluxis,[199] quos Circes in bestias mutauit, furiis supradictis associari.=

Cap^m. x. Estus erat nimius, rabies fera, turmaque magna,[200] Dum furit infernus associatus humo. Sicut arena maris, monstrorum concio feda Vndique progrediens innumeranda fuit. 750 Demonis ex stirpe furiens fuit illa propago, Horrida facta viris et violenta deo; Contemptrix superum, seueque auidissima cedis, Vt lupus est, ouium dum furit ipse fame. Protinus irrupit vene peioris habundans Omne nephas, que viros inficit aura probos. Septem progenies, quas ipse Chaÿm generauit,[201] Cum furiis socii connumerantur ibi. Terribilis, fedus, celer ad scelus, ad bona tardus, Quilibet arte sua deteriora parat. 760 Praua creatura spernit metuenda futura, Omne quod imponunt sub paritate ferunt: Semper amans crimen fuit hec, actrixque ruine, Moreque carnificis aspera cede furit. Narrat Ysaïas, Ysidorus, Apocalipsis,[202] Tangit et in titulis magna Sybilla suis:[203] Gog erat atque Magog dictum cognomen eorum, Actibus in quorum stat magis omne scelus. Quid sit rex vel lex furiis nescitur ab illis, Regula nulla ligat ordo nec vllus eos: 770 Non homines metuunt, superos cultu nec adorant,[204] Sed quod habet mundus turpius illud agunt. Carnibus humanis solet hec gens sordida vesci, Taleque dat populo vita ferina forum: Turpia sunt plura quibus vtitur atra figura, Quo capit exemplum turba maligna malum. Hec etenim rabies furiens connexa malignis Conuenit hiis furiis, de quibus ante loquor: Conueniunt eciam socii quos nuper Vluxis[205] Mutauit Circes, et sociantur eis: 780 Nunc facies hominum, nunc transformata ferarum Gestabant capita, que racione carent.

=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter audiuit nomina et eorum voces diuersas et horribiles. Dicit eciam de Iohanne Balle, qui eos ad omne scelus tunc[206] instigabat, et quasi propheta inter eos reputabatur.=

Cap^m. xi. Watte vocat, cui Thomme venit, neque Symme retardat, Bette que Gibbe simul Hykke venire iubent:[207] Colle furit, quem Geffe iuuat, nocumenta parantes, Cum quibus ad dampnum Wille coire vouet. Grigge rapit, dum Dawe strepit, comes est quibus Hobbe, Lorkyn et in medio non minor esse putat:[208] Hudde ferit, quos Iudde terit, dum Tebbe minatur,[209] Iakke domos que viros vellit et ense necat:[210] 790 Hogge suam pompam vibrat, dum se putat omni Maiorem Rege nobilitate fore:[211] Balle propheta docet, quem spiritus ante malignus Edocuit, que sua tunc fuit alta scola. Talia quam plures furias per nomina noui,[212] Que fuerant alia pauca recordor ego: Sepius exclamant monstrorum vocibus altis, Atque modis variis dant variare tonos. Quidam sternutant asinorum more ferino, Mugitus quidam personuere boum; 800 Quidam porcorum grunnitus horridiores Emittunt, que suo murmure terra tremit: Frendet aper spumans, magnos facit atque tumultus, Et quiritat verres auget et ipse sonos; Latratusque ferus vrbis compresserat auras, Dumque canum discors vox furibunda volat. Vulpis egens vlulat, lupus et versutus in altum Conclamat, que suos conuocat ipse pares; Nec minus in sonitu concussit garrulus ancer Aures, que subito fossa dolore pauent: 810 Bombizant vaspe, sonus est horrendus eorum,[213] Nullus et examen dinumerare potest: Conclamant pariter hirsuti more leonis, Omneque fit peius quod fuit ante malum. Ecce rudis clangor, sonus altus, fedaque rixa, Vox ita terribilis non fuit vlla prius: Murmure saxa sonant, sonitum que reuerberat aer,[214] Responsumque soni vendicat Eccho sibi: Inde fragore grauis strepitus loca proxima terret, Quo timet euentum quisquis adire malum. 820 Contigerat plures infamia temporis huius,[215] Que velut ex monstris obstipuere magis.[216] Terruerat magnas nimio pre turbine gentes Graculus, a cuius nomine terra tremit.[217] Rumor it et proceres sermonibus occupat omnes, Consilium sapiens nec sapientis erat. Casus inauditus stupefactas ponderat aures, Et venit ad sensus durus ab aure pauor. Attemptant medicare, sed inmedicabile dampnum, Absque manu medici curaque cessat ibi. 830

=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter furie supradicte precones sibi et tribunos constituebant, et quomodo senes et iuuenes eorum fuerunt armati.=