Part 4
[41] Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui, &c. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere; dicat Filius urbani, si de quincunce remota est Uncia, quid superest? poteris dixisse, triens, eu Rem poteris servare tuam. ---- redit uncia, quid sit? Semis; at hæc animos ærugo & cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro & lævi servando cupresso?
[42] Quicquid præcipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantq; fideles; Omne supervacuum pleno de pectore manat.
[43] Ficta voluptatis causa sint proxima veris: Nec quodcunq; volet poscat sibi fabula credi, Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrabat alvo.
[44] Centuriæ Seniorum agitant expertia frugis: Celsi prætereunt austera poemata Rhamnes. Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando, pariterq; monendo; Hic meret æra liber Sofiis, hic & mare transit, Et longum noto Scriptori prorogat ævium.
[45] Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus; Non semper feriet quodcunq; minabitur arcus: Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria sudit, Aut humana parum cavit natura: quid ergo? Ut scriptor si peccat idem librarius usq;, Quamvis est monitus, veniâ caret: ut citharædus Ridetur, chordâ qui semper oberrat eidem: Sic mihi qui multum cessat fit Chærilus ille, Quem bis terq; bonum cum risu mirror, & idem Indignor quandoq; bonus dormitat Homerus; Verum opere in longo fas est obrepere somnum.
[46] Ut Pictura Poësis erit, quæ si propius stes Te capiet magis & quædam, si longius abstes; Hæc amet obscurum, volet hæc sub luce videri; Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit.
[47] O major juvenum ---- hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium & tolerabile rebus Rectè concedi;---- ---- Mediocribus esse Poëtis Non homines, non Dii, non concessere columnæ Sic, animis natum inventumq; Poema juvandis, Si paulum a summo discessit, vergit ad imum.
[48] Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis: Indoctusq; pilæ, discive, trochive, quiescit, Ne spissæ risum tollant impune coronæ; Qui nescit, versus tamen audet fingere. ---- ---- quidni? Liber, & ingenuus, præsertim census equestrem Summam nummorum, vitioq; remotus ab omni. Membranis intus positis, delere licebit Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
[49]Sylvestres homines facer interpresq; Deorum Cædibus & victu fædo deterruit Orpheus, ---- Fuit hæc sapientia quondam Publica privatis secernere, sacra profanis: Concubitu prohibere vago, dare jura maritis: Oppida moliri, leges incidere ligno. ---- Dictæ per carmina sortes Et vitæ monstrata via est, & gratia regum Pieriis tentata modis: ludusq; repertus, Et longorum operum finis. ---- ne forte pudori Sit tibi Musa lyræ solers & cantor Apollo.
[50] Naturâ fieret laudabile carmen, an arte, Quæsitum est; Ego nec studium sine divite venâ, Nec rude quid profit video ingenium; alterius sic Altera poscit opem res & conjurat amicè.
[51] Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitq; puer; sudavit & alsit, Abstinuit vener & vino, Nunc fatis est dixisse, Ego mira poemata pango: Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est, Et quod non didici sane nescire fateri.
[52] Assentatores jubet ad lucrum ire Poeta Dives agris, dives positis in fænore nummis; Si vero est unctum qui rectè ponere possit Et spondere levi pro paupere, & eripere arctis Litribus implicitum, mirabor, si sciet inter Noscere mendacem verumq; beatus amicum. Tu seu donaris, seu quid donare velis cui, Noilto ad versus tibi factos ducere plenum Lætitiæ: clamabit enim, pulchre, bene, recte. ---- si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes
[53] Quintilio siquid recitares, corrige sodes Hoc aiebat & hoc: melius te posse negares Bis terque expertum frustra, delere jubelat. Si defendere delictum, quam vertere, malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, Quin sine rivali teque & tua solus amares.
[54] Ut mala quem scabies aut morbus regius urget, ---- dicam Siculiq; poetæ Narrabo interium ---- Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit, jam Fiet homo, aut ponet famosæ mortis amorem. Indoctum doctumque fugat recitator acerbus: Quem vero arripuit, tenet occiditq; legendo; Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.
WILLIAM ANDREWS CLARK MEMORIAL LIBRARY
UNIVERSITY OF CALIFORNIA, LOS ANGELES
THE AUGUSTAN REPRINT SOCIETY
PUBLICATIONS IN PRINT