Selections from Erasmus: Principally from his Epistles
Chapter 8
Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420 demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425 ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430 et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435
Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440 insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445 ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450 sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455 consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460 erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos. 465
Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470 delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.
Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475 re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480 Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485 arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et 490 auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495 obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500 definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505 de illo existimationi.
Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510 aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515 Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520 vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi. 525
Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530 quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535 saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam 540 huiusmodi suspicionis.
Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545 profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.
Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer 550 damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555 suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret. Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.
Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560 laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565 innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta. Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570 terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum magnifice fieri valde probabat. 575
Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580 iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585 copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590 suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim. 595
Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo 600 quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac 605 subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis vocatur orientale monasterium.
Sed cum iam odium senis Episcopi--erat enim non minor annis octoginta--atrocius esset quam ut premi 610 posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius 615 contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, 620 pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam substituisset: tertius, quod cum in contione dixisset 625 quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium id solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad 630 haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.
Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. 635 Id enim temporis adornabatur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: sic enim designabat Coletum, eum is a poeticis numeris 640 esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic Rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam 645 temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si 650 qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.
Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent 655 iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui 660 ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix 665 consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros. Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic 670 ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in 675 monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes. Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis 680 humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane. Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque cormilio rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum 685 colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans periclitari Coletum, cum per omnia conveniret illi cum Rege; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes 690 milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum. Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in 695 regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit, et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 700 'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum. 705
Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos, quantum passa est epistolaris angustia. Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres 710 utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere vitae 715 tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. 720 Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem.
Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis 725 Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus.
Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.
Ex rure Andrelaco. Id. Iun. Anno M.D.XXI.
XXV. COLET AND HIS KINSMAN
Solebam illi canere fabulam de Ioanne Coleto, viro perenni hominum memoria digno. Pessime illi conveniebat cum patruo, viro admodum sene ac praefractis moribus. Lis erat non de lana caprina, nec de asini, quod aiunt, umbra, sed de magna summa pecuniarum, 5 ob quantam vel filius bellum indiceret patri. Coletus pransurus apud reverendissimum praesulem Guilhelmum archiepiscopum Cantuariensem iunxit me sibi in cymba. Interea legebat ex Enchiridio meo remedium iracundiae, nec tamen indicabat cur ea 10 legeret. Accubitus ordo forte sic dabat ut Coletus sederet e regione patrui, vultu subtristi, nec loquens nec prandens. Archiepiscopi vero rara quaedam est hac in re dexteritas, ut curet ne quis parum hilaris sit in convivio, sermones ad omnium affectus attemperans. 15 Per eum itaque iniectus est sermo de collatione aetatum. Hinc orta est inter mutos confabulatio. Denique patruus senum more gloriari coepit, quod tantus natu tantopere polleret viribus. A prandio nescio quid seorsum agitatum est inter illos. Ubi Coletus mecum 30 repetierat cymbam, 'Video,' inquit, 'Erasme, te felicem esse.' Ego admirabar cur hominem infelicissimum diceret felicem. Ibi denarravit quam atroci animo fuerit in patruum, adeo ut propemodum statuisset omnibus Christianae modestiae repagulis refractis et 35 cognationis affectu contempto manifestum bellum suscipere cum patruo: eaque gratia cepisse meum Enchiridion in manus, ut iracundiae remedium quaereret, et profuisse. Mox ex ea qualicunque confabulatione quae orta est in prandio, utrinque diluta est 40 amarulentia, sic ut mox Archiepiscopo sequestro facile res omnis inter eos composita sit.
XXVI. THOMAS MORE
ERASMUS ROTERODAMUS CLARISSIMO EQUITI ULRICHO HUTTENO S.D.
Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene, tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum 5 etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum 10 formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia 15 forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, ceteris non item.
Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare 20 queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suavissimi contemplatione versari. Sed primum non cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. 25 Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis cuiuspiam manum desiderat: at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque similior 30 sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulacrum delineare verius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere licuit vel meminisse. Quod si quando fiet ut vos aliqua legatio committat, tum demum intelleges 35 quam non probum artificem ad hoc negotii delegeris, vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut caecutientiae, qui ex tam multis bonis tam pauca vel viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.
Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est 40 ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam 45 a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis, sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis 50 habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad 55 iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. 60 In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinent semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus 65 quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum. 70