Ritchie's Fabulae Faciles: A First Latin Reader

Chapter 3

Chapter 33,412 wordsPublic domain

Ut autem mánés Stygem hóc modó tránsierant, ad alterum veniébant flúmen, quod Léthé appellábátur. Ex hóc flúmine aquam bibere cógébantur; quod cum fécissent, rés omnís in vítá gestás é memoriá dépónébant. Dénique ad sédem ipsíus Plútónis veniébant, cúius introitus á cane Cerberó custódiébátur. Ibi Plútó nigró vestítú indútus cum uxóre Próserpiná in solió sedébat. Stábant etiam nón procul ab eó locó tria alia solia, in quibus sedébant Mínós, Rhadamanthus, Aeacusque, iúdicés apud ínferós. Hí mortuís iús dícébant et praemia poenásque cónstituébant. Boní enim in Campós Élysiós, sédem beátórum, veniébant; improbí autem in Tartarum mittébantur ac multís et variís suppliciís ibi excruciábantur.

52. _HERCULES CROSSES THE STYX_

Herculés postquam imperia Eurystheí accépit, in Lacóniam ad Taenarum statim sé contulit; ibi enim spélunca erat ingentí mágnitúdine, per quam, ut trádébátur, hominés ad Orcum déscendébant. Eó cum vénisset, ex incolís quaesívit quó in locó spélunca illa sita esset; quod cum cógnóvisset, sine morá déscendere cónstituit. Nec tamen sólus hóc iter faciébat, Mercurius enim et Minerva sé eí sociós adiúnxerant. Ubi ad rípam Stygis vénit, Herculés scapham Charontis cónscendit, ut ad últeriórem rípam tránsíret. Cum tamen Herculés vir esset ingentí mágnitúdine corporis, Charón solvere nólébat; mágnopere enim verébátur né scapha sua tantó pondere oneráta in medió flúmine mergerétur. Tandem tamen minís Herculis territus Charón scapham solvit, et eum incolumem ad últeriórem rípam perdúxit.

53. _THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED_

Postquam flúmen Stygem hóc modó tránsiit, Herculés in sédem ipsíus Plútónis vénit; et postquam causam veniendí docuit, ab eó petívit ut Cerberum auferre sibi licéret. Plútó, quí dé Hercule fámam accéperat, eum benígné excépit, et facultátem quam ille petébat libenter dedit. Postulávit tamen ut Herculés ipse, cum imperáta Eurystheí fécisset, Cerberum in Orcum rúrsus redúceret. Herculés hóc pollicitus est, et Cerberum, quem nón sine mágnó perículó manibus prehenderat, summó cum labóre ex Orcó in lúcem et ad urbem Eurystheí tráxit. Eó cum vénisset, tantus timor animum Eurystheí occupávit ut ex átrió statim refúgerit; cum autem paulum sé ex timóre recépisset, multís cum lacrimís obsecrávit Herculem ut mónstrum sine morá in Orcum redúceret. Síc contrá omnium opíniónem duodecim illí labórés quós Pýthia praecéperat intrá duodecim annós cónfectí sunt; quae cum ita essent, Herculés servitúte tandem líberátus mágnó cum gaudió Thébás rediit.

54. _THE CENTAUR NESSUS_

Posteá Herculés multa alia praeclára perfécit, quae nunc perscríbere longum est. Tandem iam aetáte próvectus Déianíram, Oeneí fíliam, in mátrimónium dúxit; post tamen trís annós accidit ut puerum quendam, cui nómen erat Eunomus, cású occíderit. Cum autem mós esset ut sí quis hominem cású occídisset, in exsilium íret, Herculés cum uxóre suá é fínibus éius cívitátis exíre mátúrávit. Dum tamen iter faciunt, ad flúmen quoddam pervénérunt in quó núllus póns erat; et dum quaerunt quónam modó flúmen tránseant, accurrit centaurus Nessus, quí viátóribus auxilium obtulit. Herculés igitur uxórem suam in tergum Nessí imposuit; tum ipse flúmen tránávit. Nessus autem paulum in aquam prógressus ad rípam subitó revertébátur et Déianíram auferre cónábátur. Quod cum animadvertisset Herculés, írá graviter commótus arcum intendit et pectus Nessí sagittá tránsfíxit.

55. _THE POISONED ROBE_

Nessus igitur sagittá Herculis tránsfíxus moriéns humí iacébat; at né occásiónem suí ulcíscendí dímitteret, ita locútus est: "Tú, Déianíra, verba morientis audí. Sí amórem marítí tuí cónserváre vís, hunc sanguinem quí nunc é pectore meó effunditur súme ac repóne; tum, sí umquam in suspíciónem tibi vénerit, vestem marítí hóc sanguine ínficiés." Haec locútus Nessus animam efflávit; Déianíra autem nihil malí suspicáta imperáta fécit. Pauló post Herculés bellum contrá Eurytum, régem Oechaliae, suscépit; et cum régem ipsum cum fíliís interfécisset, Iolén éius fíliam captívam sécum redúxit. Antequam tamen domum vénit, návem ad Cénaeum prómunturium appulit, et in terram égressus áram cónstituit, ut Ioví sacrificáret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum mísit, quí vestem albam referret; mós enim erat apud antíquós, dum sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Déianíra verita né Herculés amórem ergá Iolén habéret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessí ínfécit.

56. _THE DEATH OF HERCULES_

Herculés nihil malí suspicáns vestem quam Lichás attulerat statim induit; pauló post tamen dolórem per omnia membra sénsit, et quae causa esset éius reí mágnopere mirábátur. Dolóre paene exanimátus vestem détrahere cónátus est; illa tamen in corpore haesit, neque úlló modó abscindí potuit. Tum démum Herculés quasi furóre impulsus in montem Octam sé contulit, et in rogum, quem summá celeritáte exstrúxit, sé imposuit. Hóc cum fécisset, eós quí circumstábant órávit ut rogum quam celerrimé succenderent. Omnés diú recúsábant; tandem tamen pástor quídam ad misericordiam inductus ígnem subdidit. Tum, dum omnia fúmó obscúrantur, Herculés dénsá núbe vélátus á Iove in Olympum abreptus est.

THE ARGONAUTS

_The celebrated voyage of the Argonauts was brought about in this way. Pelias had expelled his brother Aeson from his kingdom in Thessaly, and had determined to take the life of Jason, the son of Aeson. Jason, however, escaped and grew up to manhood in another country. At last he returned to Thessaly; and Pelias, fearing that he might attempt to recover the kingdom, sent him to fetch the Golden Fleece from Colchis, supposing this to be an impossible feat. Jason with a band of heroes set sail in the ship Argo (called after Argus, its builder), and after many adventures reached Colchis. Here Aeétes, king of Colchis, who was unwilling to give up the Fleece, set Jason to perform what seemed an impossible task, namely to plough a field with certain fire-breathing oxen, and then to sow it with dragon's teeth. Medéa, however, the daughter of the king, assisted Jason by her skill in magic, first to perform the task appointed, and then to procure the Fleece. She then fled with Jason, and to delay the pursuit of her father, sacrificed her brother Absyrtus. After reaching Thessaly, Medéa caused the death of Pelias and was expelled from the country with her husband. They removed to Corinth, and here Medéa becoming jealous of Glauce, daughter of Creon, caused her death by means of a poisoned robe. She was afterward carried off in a chariot sent by the sun-god, and a little later Jason was accidentally killed_.

57. _THE WICKED UNCLE_

Erant ólim in Thessaliá duo frátrés, quórum alter Aesón, Peliás alter appellábátur. Aesón prímó régnum obtinuerat; at post paucós annós Peliás régní cupiditáte adductus nón modo frátrem suum expulit, sed etiam in animó habébat Iásonem, Aesonis fílium, interficere. Quídam tamen ex amícís Aesonis, ubi sententiam Peliae cógnóvérunt, puerum é tantó perículó éripere cónstituérunt. Noctú igitur Iásonem ex urbe abstulérunt, et cum posteró dié ad régem rediissent, eí renúntiávérunt puerum mortuum esse. Peliás cum hóc audívisset, etsí ré vérá mágnum gaudium percipiébat, speciem tamen dolóris praebuit et quae causa esset mortis quaesívit. Illí autem cum bene intellegerent dolórem éius falsum esse, nesció quam fábulam dé morte puerí finxérunt.

58. _A FATEFUL ACCIDENT_

Post breve tempus Peliás, veritus né régnum suum tantá ví et fraude occupátum ámitteret, amícum quendam Delphós mísit, quí óráculum cónsuleret. Ille igitur quam celerrimé Delphós sé contulit et quam ob causam vénisset démónstrávit. Respondit óráculum núllum esse in praesentiá perículum; monuit tamen Peliam ut sí quis únum calceum geréns veníret, eum cavéret. Post paucís annís accidit ut Peliás mágnum sacrificium factúrus esset; núntiós in omnís partís dímíserat et certam diem conveniendí díxerat. Dié cónstitútá mágnus hominum numerus undique ex agrís convénit; in hís autem vénit etiam Iásón, quí á pueritiá apud centaurum quendam habitáverat. Dum tamen iter facit, únum é calceís in tránseundó nesció quó flúmine ámísit.

59. _THE GOLDEN FLEECE_

Iásón igitur cum calceum ámissum núlló modó recipere posset, únó pede núdó in régiam pervénit. Quem cum Peliás vídisset, subitó timóre adfectus est; intelléxit enim hunc esse hominem quem óráculum démónstrávisset. Hóc igitur cónsilium iniit. Réx erat quídam Aeétés, quí régnum Colchidis illó tempore obtinébat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ólim ibi relíquerat. Cónstituit igitur Peliás Iásoní negótium dare ut hóc vellere potírétur; cum enim rés esset mágní perículí, eum in itinere peritúrum esse spérábat. Iásonem igitur ad sé arcessívit, et eum cohortátus quid fierí vellet docuit. Ille etsí intellegébat rem esse difficillimam, negótium libenter suscépit.

60. _THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO_

Cum tamen Colchis multórum diérum iter ab eó locó abesset, sólus Iásón proficíscí nóluit. Dímísit igitur núntiós in omnís partís, quí causam itineris docérent et diem certam conveniendí dícerent. Intereá, postquam omnia quae sunt úsuí ad armandás návís comportárí iussit, negótium dedit Argó cuidam, quí summam scientiam nauticárum rérum habébat, ut návem aedificáret. In hís rébus circiter decem diés cónsúmptí sunt; Argus enim, quí operí praeerat, tantam díligentiam adhibébat ut né nocturnum quidem tempus ad labórem intermitteret. Ad multitúdinem hominum tránsportandam návis pauló erat látior quam quibus in nostró marí útí cónsuévimus, et ad vim tempestátum perferendam tóta é róbore facta est.

61. _THE ANCHOR IS WEIGHED_

Intereá is diés appetébat quem Iásón per núntiós édíxerat, et ex omnibus regiónibus Graeciae multí, quós aut reí novitás aut spés glóriae movébat, undique conveniébant. Tráditum est autem in hóc numeró fuisse Herculem, dé quó suprá multa perscrípsimus, Orpheum, citharoedum praeclárissimum, Théseum, Castorem, multósque aliós quorum nómina sunt nótissima. Ex hís Iásón quós arbitrátus est ad omnia perícula subeunda parátissimós esse, eós ad numerum quínquágintá délégit et sociós sibi adiúnxit; tum paucós diés commorátus, ut ad omnís cásús subsidia comparáret, návem dédúxit, et tempestátem ad návigandum idóneam nactus mágnó cum plausú omnium solvit.

62. _A FATAL MISTAKE_

Haud multó post Argonautae (ita enim appellábantur quí in istá náví vehébantur) ínsulam quandam, nómine Cyzicum, attigérunt; et é náví égressí á rége illíus regiónis hospitió exceptí sunt. Paucás hórás ibi commorátí ad sólis occásum rúrsus solvérunt; sed postquam pauca mília passuum prógressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut cursum tenére nón possent, et in eandem partem ínsulae unde núper profectí erant mágnó cum perículó déicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscúra, Argonautás nón ágnóscébant, et návem inimícam vénisse arbitrátí arma rapuérunt et eós égredí prohibébant. Ácriter in lítore púgnátum est, et réx ipse, quí cum aliís décucurrerat, ab Argonautís occísus est. Mox tamen, cum iam dílúcésceret, sénsérunt incolae sé erráre et arma abiécérunt; Argonautae autem cum régem occísum esse vidérent, mágnum dolórem percépérunt.

63. _THE LOSS OF HYLAS_

Postrídié éius diéí Iásón tempestátem satis idóneam esse arbitrátus (summa enim tranquillitás iam cónsecúta erat), ancorás sustulit, et pauca mília passuum prógressus ante noctem Mýsiam attigit. Ibi paucás hórás in ancorís exspectávit; á nautís enim cógnóverat aquae cópiam quam sécum habérent iam déficere, quam ob causam quídam ex Argonautís in terram égressí aquam quaerébant. Hórum in numeró erat Hylás quídam, puer fórmá praestantissimá. Quí dum fontem quaerit, á comitibus paulum sécesserat. Nymphae autem quae fontem colébant, cum iuvenem vídissent, eí persuádére cónátae sunt ut sécum manéret; et cum ille negáret sé hóc factúrum esse, puerum ví abstulérunt.

Comités éius postquam Hylam ámissum esse sénsérunt, mágnó dolóre adfectí diú frústrá quaerébant. Herculés autem et Polyphémus, quí vestígia puerí longius secútí erant, ubi tandem ad lítus rediérunt, Iásonem solvisse cógnóvérunt.

64. _DIFFICULT DINING_

Post haec Argonautae ad Thráciam cursum tenuérunt, et postquam ad oppidum Salmydéssum návem appulérunt, in terram égressí sunt. Ibi cum ab incolís quaesíssent quis régnum éius regiónis obtinéret, certiórés factí sunt Phíneum quendam tum régem esse. Cógnóvérunt etiam hunc caecum esse et díró quódam supplició adficí, quod ólim sé crúdélissimum in fíliós suós praebuisset. Cúius supplicí hóc erat genus. Missa erant á Iove mónstra quaedam specié horribilí, quae capita virginum, corpora volucrum habébant. Hae volucrés, quae Harpýiae appellábantur, Phíneó summam molestiam adferébant; quotiéns enim ille accubuerat, veniébant et cibum appositum statim auferébant. Quó factum est ut haud multum abesset quín Phíneus famé morerétur.

65. _THE DELIVERANCE OF PHINEUS_

Rés igitur male sé habébat cum Argonautae návem appulérunt. Phíneus autem simul atque audívit eós in suós fínís égressós esse, mágnopere gávísus est. Sciébat enim quantam opíniónem virtútis Argonautae habérent, nec dubitábat quín sibi auxilium ferrent. Núntium igitur ad návem mísit, quí Iásonem sociósque ad régiam vocáret. Eó cum vénissent, Phíneus démónstrávit quantó in perículó suae rés essent, et prómísit sé mágna praemia datúrum esse, sí illí remedium repperissent. Argonautae negótium libenter suscépérunt, et ubi hóra vénit, cum rége accubuérunt; at simul ac céna apposita est, Harpýiae cénáculum intrávérunt et cibum auferre cónábantur. Argonautae prímum gladiís volucrés petiérunt; cum tamen vidérent hóc nihil pródesse, Zétés et Calais, quí álís erant ínstrúctí, in áera sé sublevávérunt, ut désuper impetum facerent. Quod cum sénsissent Harpýiae, reí novitáte perterritae statim aufúgérunt, neque posteá umquam rediérunt.

66. _THE SYMPLEGADES_

Hóc factó Phíneus, ut pró tantó benefició meritam grátiam referret, Iásoní démónstrávit quá ratióne Symplégadés vítáre posset. Symplégadés autem duae erant rúpés ingentí mágnitúdine, quae á Iove positae erant eó cónsilió, né quis ad Colchida perveníret. Hae parvó interválló in marí natábant, et sí quid in medium spatium vénerat, incrédibilí celeritáte concurrébant. Postquam igitur á Phíneó doctus est quid faciendum esset, Iásón sublátís ancorís návem solvit, et léní ventó próvectus mox ad Symplégadés appropinquávit. Tum in prórá stáns columbam quam in manú tenébat émísit. Illa réctá viá per medium spatium volávit, et priusquam rúpés cónflíxérunt, incolumis évásit caudá tantum ámissá. Tum rúpés utrimque discessérunt; antequam tamen rúrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentés omnem spem salútis in celeritáte positam esse, summá ví rémís contendérunt et návem incolumem perdúxérunt. Hóc factó dís grátiás máximás égérunt, quórum auxilió é tantó perículó éreptí essent; omnés enim sciébant nón sine auxilió deórum rem tam félíciter événisse.

67. _A HEAVY TASK_

Breví intermissó spatió Argonautae ad flúmen Phásim vénérunt, quod in fínibus Colchórum erat. Ibi cum návem appulissent et in terram égressí essent, statim ad régem Aeétem sé contulérunt et ab eó postulávérunt ut vellus aureum sibi tráderétur. Ille cum audívisset quam ob causam Argonautae vénissent, írá commótus est et diú negábat sé vellus tráditúrum esse. Tandem tamen, quod sciébat Iásonem nón sine auxilió deórum hóc negótium suscépisse, mútátá sententiá prómísit sé vellus tráditúrum, sí Iásón labórés duós difficillimós prius perfécisset; et cum Iásón díxisset sé ad omnia perícula subeunda parátum esse, quid fierí vellet ostendit. Prímum iungendí erant duo taurí specié horribilí, quí flammás ex óre édébant; tum hís iúnctís ager quídam arandus erat et dentés dracónis serendí. Hís audítís Iásón etsí rem esse summí perículí intellegébat, tamen, né hanc occásiónem reí bene gerendae ámitteret, negótium suscépit.

68. _THE MAGIC OINTMENT_

Médéa, régis fília, Iásonem adamávit, et ubi audívit eum tantum perículum subitúrum esse, rem aegré ferébat. Intellegébat enim patrem suum hunc labórem próposuisse eó ipsó cónsilió, ut Iásón morerétur. Quae cum ita essent, Médéa, quae summam scientiam medicínae habébat, hóc cónsilium iniit. Mediá nocte ínsciente patre ex urbe évásit, et postquam in montís fínitimós vénit, herbás quásdam carpsit; tum súcó expressó unguentum parávit quod ví suá corpus aleret nervósque cónfírmáret. Hóc factó Iásoní unguentum dedit; praecépit autem ut eó dié quó istí labórés cónficiendí essent corpus suum et arma máne oblineret. Iásón etsí paene omnibus hominibus mágnitúdine et víribus corporis antecellébat (víta enim omnis in vénátiónibus atque in studió reí mílitáris cónsúmébátur), tamen hóc cónsilium nón neglegendum esse cénsébat.

69. _THE SOWING OF THE DRAGON'S TEETH_

Ubi is diés vénit quem réx ad arandum agrum édíxerat, Iásón ortá lúce cum sociís ad locum cónstitútum sé contulit. Ibi stabulum ingéns repperit, in quó taurí erant inclúsí; tum portís apertís taurós in lúcem tráxit, et summá cum difficultáte iugum imposuit. At Aeétés cum vidéret taurós nihil contrá Iásonem valére, mágnopere mírátus est; nesciébat enim fíliam suam auxilium eí dedisse. Tum Iásón omnibus aspicientibus agrum aráre coepit, quá in ré tantam díligentiam praebuit ut ante merídiem tótum opus cónfécerit. Hóc factó ad locum ubi réx sedébat adiit et dentís dracónis postulávit; quós ubi accépit, in agrum quem aráverat mágná cum díligentiá sparsit. Hórum autem dentium nátúra erat tális ut in eó locó ubi sémentés factae essent virí armátí míró quódam modó gígnerentur.

70. _A STRANGE CROP_

Nóndum tamen Iásón tótum opus cónfécerat; imperáverat enim eí Aeétés ut armátós virós quí é dentibus gígnerentur sólus interficeret. Postquam igitur omnís dentís in agrum sparsit, Iásón lassitúdine exanimátus quiétí sé trádidit, dum virí istí gígnerentur. Paucás hórás dormiébat, sub vesperum tamen é somnó subitó excitátus rem ita événisse ut praedictum esset cógnóvit; nam in omnibus agrí partibus virí ingentí mágnitúdine corporis gladiís galeísque armátí mírum in modum é terrá oriébantur. Hóc cógnitó Iásón cónsilium quod dedisset Médéa nón omittendum esse putábat. Saxum igitur ingéns (ita enim Médéa praecéperat) in mediós virós coniécit. Illí undique ad locum concurrérunt, et cum quisque sibi id saxum nesció cúr habére vellet, mágna contróversia orta est. Mox strictís gladiís inter sé púgnáre coepérunt, et cum hóc modó plúrimí occísí essent, reliquí vulneribus cónfectí á Iásone núlló negótió interfectí sunt.

71. _THE FLIGHT OF MEDEA_

Réx Aeétés ubi Iásonem labórem própositum cónfécisse cógnóvit, írá graviter commótus est; id enim per dolum factum esse intellegébat; nec dubitábat quín Médéa eí auxilium tulisset. Médéa autem cum intellegeret sé in mágnó fore perículó sí in régiá manéret, fugá salútem petere cónstituit. Omnibus rébus igitur ad fugam parátís mediá nocte ínsciente patre cum frátre Absyrtó évásit, et quam celerrimé ad locum ubi Argó subducta erat sé contulit. Eó cum vénisset, ad pedés Iásonis sé próiécit, et multís cum lacrimís eum obsecrávit né in tantó discrímine mulierem désereret quae eí tantum prófuisset. Ille quod memoriá tenébat sé per éius auxilium é mágnó perículó évásisse, libenter eam excépit, et postquam causam veniendí audívit, hortátus est né patris íram timéret. Prómísit autem sé quam prímum eam in náví suá ávectúrum.

72. _THE SEIZURE OF THE FLEECE_

Postrídié éius diéí Iásón cum sociís suís ortá lúce návem dédúxit, et tempestátem idóneam nactí ad eum locum rémís contendérunt, quó in locó Médéa vellus célátum esse démónstrábat. Cum eó vénissent, Iásón in terram égressus est, et sociís ad mare relictís, quí praesidió náví essent, ipse cum Médéá in silvás sé contulit. Pauca mília passuum per silvam prógressus vellus quod quaerébat ex arbore suspénsum vídit. Id tamen auferre erat summae difficultátis; nón modo enim locus ipse égregié et nátúrá et arte erat múnítus, sed etiam dracó quídam specié terribilí arborem custódiébat. Tum Médéa, quae, ut suprá démónstrávimus, medicínae summam scientiam habuit, rámum quem dé arbore proximá déripuerat venénó ínfécit. Hóc factó ad locum appropinquávit, et dracónem, quí faucibus apertís éius adventum exspectábat, venénó sparsit; deinde, dum dracó somnó oppressus dormit, Iásón vellus aureum dé arbore déripuit et cum Médéá quam celerrimé pedem rettulit.

73. _THE RETURN TO THE ARGO_

Dum autem ea geruntur, Argonautae, quí ad mare relictí erant, ánxió animó reditum Iásonis exspectábant; id enim negótium summí esse perículí intellegébant. Postquam igitur ad occásum sólis frústrá exspectávérunt, dé éius salúte déspéráre coepérunt, nec dubitábant quín aliquí cásus accidisset. Quae cum ita essent, mátúrandum sibi cénsuérunt, ut ducí auxilium ferrent; sed dum proficíscí parant, lúmen quoddam subitó cónspiciunt mírum in modum intrá silvás refulgéns, et mágnopere mírátí quae causa esset éius reí ad locum concurrunt. Quó cum vénissent, Iásoní et Médéae advenientibus occurrérunt, et vellus aureum lúminis éius causam esse cógnóvérunt. Omní timóre sublátó mágnó cum gaudió ducem suum excépérunt, et dís grátiás máximás égérunt quod rés tam félíciter événisset.

74. _THE PURSUIT_

Hís rébus gestís omnés sine morá návem rúrsus cónscendérunt, et sublátís ancorís prímá vigiliá solvérunt; neque enim satis tútum esse arbitrátí sunt in eó locó manére. At réx Aeétés, quí iam ante inimícó in eós fuerat animó, ubi cógnóvit fíliam suam nón modo ad Argonautás sé recépisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hóc dolóre gravius exársit. Návem longam quam celerrimé dédúcí iussit, et mílitibus impositís fugientís ínsecútus est. Argonautae, quí rem in discrímine esse bene sciébant, omnibus víribus rémís contendébant; cum tamen návis quá vehébantur ingentí esset mágnitúdine, nón eádem celeritáte quá Colchí prógredí poterant. Quó factum est ut minimum abesset quín á Colchís sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quó télum adicí posset. At Médéa cum vídisset quó in locó rés essent, paene omní spé dépositá ínfandum hóc cónsilium cépit.

75. _A FEARFUL EXPEDIENT_

Erat in náví Argonautárum fílius quídam régis Aeétae, nómine Absyrtus, quem, ut suprá démónstrávimus, Médéa ex urbe fugiéns sécum abdúxerat. Hunc puerum Médéa interficere cónstituit eó cónsilió, ut membrís éius in mare coniectís cursum Colchórum impedíret; certó enim sciébat Aeétem, cum membra fílí vídisset, nón longius prósecútúrum esse. Neque opínió Médéam fefellit, omnia enim ita événérunt ut spéráverat. Aeétés ubi prímum membra vídit, ad ea conligenda návem tenérí iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nón intermissó rémigandí labóre mox é cónspectú hostium auferébantur, neque prius fugere déstitérunt quam ad flúmen Éridanum pervénérunt. Aeétés nihil sibi prófutúrum esse arbitrátus sí longius prógressus esset, animó démissó domum revertit, ut fílí corpus ad sepultúram daret.

76. _THE BARGAIN WITH PELIAS_

Tandem post multa perícula Iásón in eundem locum pervénit unde profectus erat. Tum é náví égressus ad régem Peliam, quí régnum adhúc obtinébat, statim sé contulit, et vellere aureó mónstrátó ab eó postulávit ut régnum sibi tráderétur; Peliás enim pollicitus erat, sí Iásón vellus rettulisset, sé régnum eí tráditúrum. Postquam Iásón quid fierí vellet ostendit, Peliás prímó nihil respondit, sed diú in eádem trístitiá tacitus permánsit; tandem ita locútus est: "Vidés mé aetáte iam esse cónfectum, neque dubium est quín diés suprémus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vívam, hóc régnum obtinére; cum autem tandem décesseró, tú mihi succédés." Hác órátióne adductus Iásón respondit sé id factúrum quod ille rogásset.

77. _MAGIC ARTS_