Readings from Latin Verse; With Notes

Part 2

Chapter 22,987 wordsPublic domain

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, 5 multa querens, atque hac adfatus voce parentem: mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum-- si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo-- invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 10 pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felicis erue silvas, 15 fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis, ure sata, et validam in vitis molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis. At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 20 carpebant, hyali saturo fucata colore, Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla. [Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,] Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, 25 altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deiopea, et tandem positis velox Arethusa sagittis. 30 Inter quas curam Clymene narrabat inanem Volcani, Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divom numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas inpulit auris 35 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda, et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxuma cura, 40 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit. Huic percussa nova mentem formidine mater, Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divom tangere, ait. Simul alta iubet discedere late 45 flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et humida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantis 50 ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 55 saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua voltu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 60 perventum, et nati fletus cognovit inanis Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas, et plena reponunt pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae; 65 et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam, 70 ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: Est in Carpathio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. 75 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur. Quippe ita Neptuno visum est, inmania cuius 80 armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi caussam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes: vim duram et vincula capto 85 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 90 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, squamosusque draco, et fulva cervice leaena; aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis 95 excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno. 100 Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis conpositis spiravit crinibus aura, atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento 105 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis; intus se vasti Proteus tegit obiice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 110 Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos ardebat caelo, et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 115 ibat; eum vasti circum gens humida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae; ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit 120 auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius, numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus conponere membra, cum clamore ruit magno, manicisque iacentem 125 occupat. Ille suae contra non inmemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit, atque hominis tandem ore locutus: 130 Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille: Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam; sed tu desine velle. Deum praecepta secuti venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus. 135 Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentis oculos intorsit lumine glauco, et graviter frendens sic fatis ora resolvit: Non te nullius exercent numinis irae. Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 140 haud quaquam ob meritum poenas, ni Fata resistant, suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, inmanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. 145 At chorus aequalis Dryadum clamore supremos inplerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces, altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus, atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia. Ipse, cava solans aegrum testudine amorem, 150 te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus, Manisque adiit Regemque tremendum, 155 nesciaque humanis precibus mansuescere corda. At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, 160 matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, inpositique rogis iuvenes ante ora parentum; quos circum limus niger et deformis arundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda 165 alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti Tartara caeruleosque inplexae crinibus anguis Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, atque Ixionii vento rota constitit orbis. 170 Iamque pedem referens casus evaserat omnis, redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens,--namque hanc dederat Proserpina legem-- cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: 175 restitit, Eurydicenque suam, iam luce sub ipsa, inmemor, heu! victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor, atque inmitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, 180 quis tantus furor? En iterum crudelia retro fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte, invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas! Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras 185 commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? 190 Quo fletu Manis, qua Numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris, 195 mulcentem tigris et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido inplumis detraxit; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen 200 integrat, et maestis late loca questibus inplet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis 205 dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revolsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus 210 volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat; Eurydicen toto referebant flumine ripae. Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. 215 At non Cyrene; namque ultro adfata timentem: Nate, licet tristis animo deponere curas. Haec omnis morbi caussa; hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex 220 tende, petens pacem, et facilis venerare Napaeas; namque dabunt veniam votis, irasque remittent. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, 225 delige, et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, 230 inferias Orphei Lethaea papavera mittes, et nigram mactabis ovem, lucumque revises; placatam Eurydicen vitula venerabere caesa. Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, 235 quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit, et intacta totidem cervice iuvencas. Post ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit, lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum 240 aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, inmensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis. _Georgics IV. 315-558._

V. PHAEDRUS.

_1. Prologue._

Aesopus auctor quam materiam repperit, hanc ego polivi versibus senariis. Duplex libelli dos est: quod risum movet et quod prudenti vitam consilio monet. Calumniari siquis autem voluerit, 5 quod arbores loquantur, non tantum ferae, fictis iocari nos meminerit fabulis. _I. Prologus._

_2. The Wolf and the Lamb._

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant siti compulsi; superior stabat lupus longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit. Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi 5 aquam bibenti? Laniger contra timens: Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor. Repulsus ille veritatis viribus: Ante hos sex mensis male, ait, dixisti mihi. 10 Respondit agnus: Equidem natus non eram. Pater hercle tuus, ille inquit, maledixit mihi. Atque ita conreptum lacerat iniusta nece. Haec propter illos scripta est homines fabula, qui fictis causis innocentes opprimunt. 15 _I. 1._

_3. The Dog, the Meat, and the River; or, Greed its own Punishment._

Amittit merito proprium qui alienum adpetit. Canis per flumen carnem dum ferret natans, lympharum in speculo vidit simulacrum suum, aliamque praedam ab altero ferri putans eripere voluit: verum decepta aviditas 5 et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat potuit adeo adtingere. _I. 4._

_4. Aesop and the Insolent Fellow._

Successus ad perniciem multos devocat. Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. Tanto, inquit, melior! Assem deinde illi dedit, sic prosecutus: Plus non habeo mehercule, sed, unde accipere possis, monstrabo tibi. 5 Venit ecce dives et potens: huic similiter impinge lapidem et dignum accipies praemium. Persuasus ille fecit quod monitus fuit; sed spes fefellit inpudentem audaciam: conprensus namque poenas persolvit cruce. 10 _III. 5._

_5. How Castor and Pollux rewarded Simonides._

Quantum valerent inter homines litterae, dixi superius: quantus nunc illis honos a superis sit tributus, tradam memoriae. Simonides idem ille, de quo rettuli, victori laudem cuidam pyctae ut scriberet, 5 certo conductus pretio secretum petit. Exigua cum frenaret materia impetum, usus poetae more est et licentia atque interposuit gemina Ledae pignera, auctoritatem similis referens gloriae. 10 Opus adprobavit; sed mercedis tertiam accepit partem. Cum relicuam posceret: illi, inquit, reddent, quorum sunt laudis duae. Verum, ut ne irate te dimissum censeas, ad cenam mihi promitte; cognatos volo 15 hodie invitare, quorum es in numero mihi. Fraudatus quamvis et dolens iniuria, ne male dissimulans gratiam corrumperet, promisit. Rediit hora dicta, recubuit. Splendebat hilare poculis convivium, 20 magno adparatu laeta resonabat domus: repente duo cum iuvenes spavsi pulvere, sudore multo diffluentes, corpora humanam supra formam, cuidam servulo mandant, ut ad se provocet Simonidem; 25 illius interesse, ne faciat moram. Homo perturbatus excitat Simonidem. Unum promorat vix pedem triclinio, ruina camarae subito oppressit ceteros; nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. 30 Ut est vulgatus ordo narratae rei, omnes scierunt numinum praesentiam vati dedisse vitam mercedis loco. _IV. 25._

_6. The Delphic Oracle._

Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, qui Delphos et famosum Parnasum incolis. Quid est? Sacratae vatis horrescunt comae, tripodes moventur, mugit adytis Religio, tremuntque lauri et ipse pallescit dies. 5 Voces resolvit icta Pytho numine: Audite, gentes, Delii monitus dei: Pietatem colite; vota superis reddite; patriam, parentes, natos, castas coniuges defendite armis, ferroque hostem pellite; 10 amicos sublevate; miseris parcite; bonis favete, subdolis ite obviam; delicta vindicate; castigate impios; punite turpi thalamos qui violant stupro; malos cavete; nulli nimium credite. 15 Haec elocuta concidit virgo furens: furens profecto, nam quae dixit perdidit. _Appendix 6._

_7. The Wit, the Rustic, and the Pig; or, How Prejudice met its Deserved Humiliation._

Pravo favore labi mortales solent et, pro iudicio dum stant erroris sui, ad paenitendum rebus manifestis agi. Facturus ludos quidam dives nobilis proposito cunctos invitavit praemio, 5 quam quisque posset ut novitatem ostenderet. Venere artifices laudis ad certamina; quos inter scurra, notus urbano sale, habere dixit se genus spectaculi, quod in theatre numquam prolatum foret . 10 Dispersus rumor civitatem concitat. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca. In scaena vero postquam solus constitit sine adparatu, nullis adiutoribus, silentium ipsa fecit expectatio. 15 Ille in sinum repente demisit caput et sic porcelli vocem est imitatus sua, verum ut subesse pallio contenderent et excuti iuberent. Quo facto simul nihil est repertum, multis onerant laudibus 20 hominemque plausu prosequuntur maximo. Hoc vidit fieri rusticus. Non mehercule me vincet, inquit: et statim professus est idem facturum melius se postridie. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet 25 et derisuri, non spectaturi, sedent. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior movetque plausus et clamores suscitat. Tunc simulans sese vestimentis rusticus porcellum obtegere, (quod faciebat scilicet, 30 sed, in priore quia nil compererant, latens) pervellit aurem vero, quem celaverat, et cum dolore vocem naturae exprimit. Adclamat populus scurram multo similius imitatum, et cogit rusticum trudi foras. 35 At ille profert ipsum porcellum e sinu, turpemque aperto pignore errorem probans: En hic declarat, quales sitis indices! _V. 5._

VI. SENECA.

_1. The Rashness of the First Navigators Rebuked._

Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas post terga videns animam levibus credidit auris, dubioque secaus aequora cursu 5 potuit tenui fidere ligno, inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto. Candida nostri saecula patres videre, procul fraude remota. 10 Sua quisque piger litora tangens patrioque senex factus in arvo, parvo dives, nisi quas tulerat natale solum, non norat opes: nondum quisquam sidera norat, 15 stellisque quibus pingitur aether non erat usus, nondum pluvias Hyadas poterat vitare ratis, non Oleniae lumina caprae, nec quae sequitur flectitque senex 20 Attica tardus plaustra Bootes, nondum Boreas, nondum Zephyrus nomen habebant. Ausus Tiphys pandere vasto carbasa ponto legesque novas 25 scribere ventis. . . . . . . Bene dissaepti foedera mundi traxit in unum Thessala pinus iussitque pati verbera pontum, partemque metus fieri nostri 30 mare sepositum. Dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu 35 velut aetherio gemerent sonitu, spargeret arces nubesque ipsas mare deprensum. Palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, 40 Orpheus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo. Quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnes pariter solvit hiatus? 45 Quis non totos horruit artus totiens uno latrante malo? Quid cum Ausonium dirae pestes voce canora mare mulcerent, cum Pieria resonans cithara 50 Thracius Orpheus solitam cantu retinere rates paene coegit Sirena sequi? Quod fuit huius pretium cursus? Aurea pellis maiusque mari Medea malum, 55 merces prima digna carina.

_Man now Master of the Sea._

Nunc iam cessit pontus et omnes patitur leges: non Palladia compacta manu regumque ferens inclita remos quaeritur Argo-- 60 quaelibet altum cumba pererrat; terminus omnis motus et urbes muros terra posuere nova, nil qua fuerat sede reliquit pervius orbis: 65 Indus gelidum potat Araxen, Albin Persae Rhenumque bibunt--

_'The Prophecy of Nero's Tutor-victim.'_

venient annis saecula seris, quibus oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus 70 Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule. _Medea 301-320, 329-379._

_2. The Return of Agamemnon._

_Agamemnon._ Tandem revertor sospes ad patrios laris; o cara salve terra. Tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentes Asiae Troia submisit manus. Quid ista vates corpus effusa ac tremens 5 dubia labat cervice? Famuli, adtollite, refovete gelido latice. Iam recipit diem marcente visu. Suscita sensus tuos: optatus ille portus aerumnis adest. Festus dies est. _Cassandra._ Festus et Troiae fuit. 10 _Agam._ Veneremur aras. _Cass._ Cecidit ante aras pater. _Agam._ Iovem precemur. _Cass _ Pariter Herceum Iovem? _Agam._ Credis videre te Ilium? _Cass._ Et Priamum simul. _Agam._ Hic Troia non est. _Cass._ Ubi Helena est Troiam puto. _Agam._ Ne metue dominam famula. _Cass._ Libertas adest. 15 _Agam._ Secura vive. _Cass._ Mihi mori est securitas. _Agam._ Nullum est periculum tibimet. _Cass._ At magnum tibi. _Agam._ Victor timere quid potest? _Cass._ Quod non timet. _Agam._ Hanc fida, famuli, turba, dum excutiat deum, retinete ne quid impotens peccet furor. 20 At te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubis, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica Iuno, pecore votivo libens 25 Arabumque donis supplice et fibra colam. _Agamemnon 782-807._

VII. LUCAN.

_1. The Energy of Caesar._

Caesar in omnia praeceps, nil actum credens cum quid superesset agendum. _Pharsalia II. 656, 657._

_2. Equal Authorities and Opposite Verdicts._

Nec quemquam iam ferre potest Caesarve priorem Pompeiusve parem. Quis iustius induit arma, scire nefas: magno se iudice quisque tuetur: victrix causa deis placuit, sed victa Catoni. _Id. I. 125-128._

_3. Cato refusing to consult the Oracle of Jupiter Ammon._