Primus Annus

Part 2

Chapter 23,572 wordsPublic domain

PĒNSUM. A. Dēclīnā: sum, possum, volō, mē dēfendō. B. Respondē: (i) Quō īnstrumentō in tabulā scrībis? In pāginā? (ii) Quibus armīs Rōmānas [Transcriber's note: Rōmānus] sē dēfendit? Gallus? (iii) Quō membrō scrībis? recitās? pilam iacis? (iv) Quibus membrīs vidēs? pūgnās? (v) Utrō pūgnō tē dēfendis? alium puerum oppūgnās? (vi) Utrō bracchiō Rōmānus scūtum tenet? (vii) Quibus tēlīs Rōmānus oppūgnat? (viii) Potesne sinistrā scrībere?

VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Īnfīnītīvus. Cāsus Accūsātīvus. (Quamdiū? Quam longē?) Titus Rōmam vīsit.

Procul Rōmā agricola et Titus fīlius habitant. Hic cottīdiē ad lūdum it: bonus enim puer est et iam Graecam linguam intellegere incipit. Suam linguam bene dīcere potest, quia magistrī bene docēre possunt. Nunc tredecim annōs nātus est et Rōmam īre vult. Itaque agricola Rōmam eum dūcit. Quia Rōma procul ab agrīs abest, ambulāre nōn possunt: equī igitur eōs vehunt.

Cum ad portam Latīnam veniunt, ab equīs dēscendunt, quia viae intrā mūrum inīquae sunt et angustae. Sex deinde hōrās Rōmae manent; duās hōrās per omnēs viās eunt et antīqua aedificia spectant; multa enim ex templīs quadringentōs annōs aedificāta sunt. Deinde amīcum vīsunt et apud illum prandent. Post prandium puer spectācula spectāre vult; ad Circum Māximum igitur eunt, et spectācula trēs hōrās spectant. Tandem equōs prope portam Latīnam petunt et domum redeunt.

PĒNSUM. A. Scrībe īnfīnīntīvum et imperātīvum: ambulō, prandeō, petō, vehō, dēscendō, absum, redeō, possum, volō, intrō, dormiō, respondeō. B. Respondē: (i) Quot annōs nātus es? (ii) Quot hōrās Latīnam linguam, Gallicam linguam, mathēmaticam scientiam cottīdiē discis? (iii) Quamdiū in campō lūdis? (iv) Quot hōrās cottīdiē labōrās? (v) Quot hōrās agricola labōrat? (vi) In nostrā camerā quot passūs abest fenestra ā iānuā? (vii) In tuā camerā quot passūs mēnsa ā fenestrā abest? (viii) Quamdiū dormīs? (ix) Quot annōs noster lūdus aedificātus est? C. Tū es Titus; nārrā fābulam.

ŪNA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Nōmina et Adiectīva. Carta Rōmae.

Rōma in septem clīvīs stat. Ibi Capitōlium vidētis, templum, ubi māgnus deus habitat. Ūnum nōs Deum habēmus; sed Rōmānī multōs deōs habent; multa igitur templa in māgnō oppidō sunt; dī enim suum quisque templum habent. Ante templum stant altae columnae; hae tēctum sustinent. Prope templum sunt multa aedificia, alia parva, alia māgna. Mūrus validus tōtum oppidum cingit et in hōc mūrō sunt multae portae. Viae ex oppidō per portās dūcunt. Via Latīna per portam Latīnam in Latium dūcit; Via Sacra praeter forum ad Capitōlium, templum sacrum, dūcit. Forum in mediō oppidō est. Extrā oppidum viae lātae et aequae sunt; sed intrā mūrum angustae et inīquae. Campī lātī et apertī sunt. In Campō Mārtiō virī puerīque lūdunt et sē exercent. Hīc stat Circus Māximus; ibi Rōmānī māgna spectācula vident; ibi equī currunt et virī pūgnant. Haec spectācula Rōmānī lūdōs vocant.

PĒNSUM. A. Dēclīnā: mē exerceō, dūcō, cingō. B. Dēclīnā: vir sacer, hoc spectāculum, māgnus deus. C. Respondē: (i) Ubi Rōma stat? (ii) Ubi dī habitant? (iii) Quot deōs nōs habēmus? (iv) Quae via ad Capitōlium dūcit? (v) Quid columnae sustinent? Quālēs sunt? (vi) Quid tēctum sustinet? (vii) Quid oppidum cingit? (viii) Quid mūrus cingit? (ix) Quō dūcit via Latīna? (x) Ubi virī sē exercent? Quis etiam ibi hoc facit? (xi) Scrībe contrārium: aequus, angustus, lūdō, exeō, abeō, campus, ager. D. Dēscrībe Rōmam.

ALTERA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cāsus Genetīvus. Adverbium.

Camera. Brūtus malus discipulus est; male pēnsum facit; lentē ad lūdum ambulat et saepe sērō venit, sed cito domum currit; nihil bene facere potest. In lūdō aut amīcē cum propinquō discipulō lūdit aut inimīcē pūgnat.

Hodiē Brūtus noster tranquillē in sellā Sextī dormit, cum subitō Sextus cameram intrat et ita exclāmat: 'Ecce, ō magister! Brūtus in meā sellā est.' Magister, 'Brūte!' inquit, 'removē tē Sextī ex sellā et tuam in sellam statim cōnsīde! Nunc recitā!' Brutus lentē sē removet, sed, 'Nūllum librum,' inquit, 'hīc habeō.' Magister respondet: 'Mūrēnae ex librō recitā!' Mūrēnae igitur librum Brūtus capit et illīus ex librō recitāre incipit. Male autem recitat et magister ita exclāmat: 'Ō īgnāvē discipule, stultē semper omnia facis neque unquam studiōsē labōrās. Nōlī tam īgnāvus esse. Cēterī hūius lūdī discipulī suōs semper habent librōs, tū autem nunquam habēs tuum. Exemplum ab illīs cape! Tū semper illōrum in sellīs sedēs, illōrum librōs habēre vīs. Venī ad mē!' Ō miserum Brūtum! Dum timidē surgit et ad mēnsam magistrī lentē appropinquat, inimīcī ēius spectāculum laetī spectant. 'Properā!' inquit magister, et ferulam sūmit.

PĒNSUM. A. Adiectīva scrībe ad haec adverbia: male, lentē, inimīcē, tranquillē, studiōsē. B. Adverbia scrībe ad haec adiectīva: bonus, amīcus, īgnāvus, miser. C. Contrāria scrībe ad haec vocābula: bene, lentē, studiōsus, laetus, semper. D. Respondē: (i) Sī fluvius lentus est, quōmodo fluit? (ii) Sī Ōceanus tranquillus est, quōmodo nauta Ōceanum trānsit? (iii) Sī sērō ad lūdum venīs, quōmodo ambulās? (iv) Quōmodo studiōsī puerī labōrant? (v) Quōmodo cum amīcō lūdis? (vi) Quōmodo contrā inimīcum pūgnās? (vii) Quālis puer īgnāvē labōrat? (viii) Quālis puer male omnia facit? (ix) Quālēs agricolae agrōs bene colunt? (x) Quōmodo lūdōs spectās? E. Respondē: (i) Cūius est haec camera? (ii) Cūius est hic lūdus? (iii) Quōrum est hic campus? (iv) Quōrum patria est Britannia? Gallia? Germānia? (v) Cūius librum habēs? (vi) Cūius in sellā sedēs? (vii) Cūius ex librō recitās? (viii) Cūius stilō nunc scrībis? (ix) Cūius sella ante tuam sellam est? (x) Cūius sella post tuam est? (xi) Cūius sella prope tuam est? (xii) Quōrum sellās circum tuam vidēs? (xiii) Cūius in sellā Brūtus dormit? (xiv) Quōrum in sellīs cēterī puerī sedent? (xv) Cūius ex librō Brūtus recitat? (xvi) Quōrum ex librīs cēterī puerī recitant? (xvii) Quōrum librōs bonī puerī habent? (xviii) Cūius ad mēnsam Brutus appropinquat? F. Tū es Brūtus; nārrā fābulam dē tē.

TERTIA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cāsus Datīvus. Camera.

Puerī magistrō sententiās suās dant; magister sententiās corrigit et puerīs reddit; puerī eī grātiās agunt, omnēs praeter Brūtum; nam hic nūllās notās accipit et magistrō ita dīcit: 'Cūr nūllās notās mihi dās? Cūr nūllae notae mihi sunt?' Huīc magister ita respondet: 'Quia multa in sententiīs tuīs vitia sunt, tibi nūllās notās dō. Hīs autem puerīs multās dō, quia hōrum in sententiīs pauca vitia sunt. Tū, Mārce, sententiās tuās nōbīs recitā!' Brūtus, 'Eheu,' sibi dīcit; Mārcus autem sententiās cēterīs puerīs recitat. Tum magister pulchrum librum ā mēnsā sūmit et puerīs mōnstrat et 'Vōbīs, ō puerī,' inquit, 'semper praemia dō, sī bene pēnsa facitis. Hodiē Marcō praemium dō. Venī, Mārce, et hunc librum accipe!' Laetus Mārcus librum ā magistrō accipit et ita eī exclāmat: 'Māximās grātiās, ō magister, tibi agō!'

PĒNSUM. A. Dēclīnā: nota, magister, lūdus, deus, arma, praemium. B. Dēclīnā: ego, tū, sē, hic, ille, is. C. Respondē: (i) Cuī sententiās dās? (ii) Cuī sententiās tuās reddō? (iii) Quibus magister sententiās puerōrum reddit? (iv) Quibus sententiās vestrās reddō? (v) Unde notās accipis? (vi) Cuī grātiās agis? (vii) Sī tibi stilum dō, cuī nunc stilus est? (viii) Sī magister tibi praemium dat, quid dīcis? (ix) Sī tē interrogō, cuī respondēs? (x) Quālī puerō magister praemium dat? (xi) Quibus magister librum mōnstrat? (xii) Quibus magister notās dat? (xiii) Cuī Brūtus, 'Eheu,' dīcit? (xiv) Quibus Mārcus sententiās recitat? (xv) Unde notās accipit? D. Scrībe in onmibus persōnīs: Ego magistrō librum meum mōnstrō.

QUĀRTA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cāsus Ablātīvus. (Quandō?) Diēs Puerī Britannī.

Puer Britannus prīmā hōrā ē lēctō surgit. Ex cubiculō ad prandium dēscendit. Tum domō ad lūdum it. Ibi trēs vel quattuor hōrās labōrat. Prīmum linguam Gallicam discit, deinde Anglicam, postrēmō scientiam mathēmaticam. Tandem ē lūdō exit et domum ad secundum prandium redit. Ūnam hōram domī manet. Post prandium iterum ad lūdum venit. Decimā hōrā in campum exit. Vesperī domum ad cēnam redit. Post cēnam pēnsum facit. Mox dormīre vult. Prīmā igitur vigiliā sē in lēctum iacit. Brevī sē somnō dat, et trēs vigiliās dormit. Prīmā hōrā gallus cantat; cum gallus cantat, puer nōn iam dormit; sed ē lēctō statim surgit; saepe etiam ante hanc hōram surgit, nam in lēctō manēre nōnvult. Cottīdiē māne surgit, merīdiē prandet, vesperī cēnat, noctū dormit.

PĒNSUM. A. Dēclīnā: nauta bonus, haec cēna, hoc vitium, ille puer. B. Respondē: (i) Quandō ē lēctō surgis? (ii) Quandō tē in lēctum iacis? (iii) Quandō tē somnō dās? (iv) Quandō prandēs? (v) Quandō cēnās? (vi) Quandō linguam Latīnam discis? (vii) Quid māne discis? (prīmō, deinde, postrēmō.) (viii) Quis prīmā hōrā cantat? (ix) Quandō tū cantās? (x) Quid māne facis? Quid merīdiē? Quid noctū? C. Quid cottīdiē facis?

QUĪNTA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Tempus Praeteritum Imperfectum. Diēs Puerī Rōmānī.

Puer Rōmānus prīmā hōrā ē lēctō surgēbat; deinde in oppidum ad lūdum ībat, ubi magister eum Latīnam linguam et Graecam linguam et scientiam mathēmaticam docēbat. Nōnnunquam puer īgnāvus erat; tum magister eum feriēbat, sed puer Rōmānus nunquam lacrimābat. Post lūdum domum redībat; merīdiē prandēbat. Post prandium in Campō Mārtiō lūdēbat aut in silvīs agrīsque errābat. Silvae in summō clīvō erant, agrī in īmō. Prīmā vigiliā post cēnam in lēctum sē iaciēbat somnōque sē dabat.

Nōnnunquam etiam diē fēstō puer Rōmānus ōtium agēbat neque in lūdum ībat. Tum tōtus populus ad templa deōrum conveniēbat, virī fēminaeque aderant, puerī puellaeque cantābant et deōs laudābant. In templō dīs sacrificābant et multās victimās caedābant. Post sacrificium victimās sacrās edēbant.

PĒNSUM. A. Dēclīnā tempus imperfectum: laudō, doceō, lūdō, iaciō, feriō, eō, sum. B. Complē sententiās: e.g. Hodiē labōrō; herī labōrābam. (i) Hodiē ad lūdum venīmus. (ii) Hodiē in hāc sellā sedēs. (iii) Hodiē Mārcus prīmā hōrā surgit. (iv) Hodiē domum redeō. (v) Hodiē ille in lēctō manet. (vi) Hodiernum pēnsum longum est. (vii) Hodiē tempus praesēns dēclīnātis. (viii) Quid facitis hodiē, Ō puerī? (ix) Hodiē nōs in silvīs errāmus. (x) Hodiē puerī Latīnam discunt. C. Respondē: (i) Quandō puerī Rōmām ōtium agēbant? (ii) Quō tōtus populus conveniēbat? (iii) Quis aderat? Quis cantābat? Quem puellae laudābant? (iv) Quot victimās Rōmānī caedēbant? (v) Quis eās edēbat? Quandō? (vi) Quem magister Rōmānus feriēbat?

SEXTA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Tempus Futūrum. Ōtium Puerī Britannī.

Crās ōtium agēmus. Quō ībitis? Mārcus per agrōs silvāsque errābit, ibique multa vidēbit. In agrīs appārēbunt taurī, vaccae, āgnī, asinī, equī. Taurōs autem vītābit Mārcus, quia saevī sunt, sed vaccae appropinquābunt diūque eum spectābunt. Āgnī eum fugient, quia timidī erunt, et in extrēmō agrō salient. Equī asinīque, sī Mārcus nōn clāmābit, appropinquābunt, quia cibum accipere volent. Sī cibum Mārcus habēbit, illīs dare poterit. Tum caelum obscūrum erit; Mārcus silvam intrāre nōlet. Sī autem silvam intrābit, quid ibi audiet? quid vidēbit? Hoc, sī manēre volētis, posthāc aliquandō vōbīs dīcam, cum alteram fābulam nārrābō. Mārcus tamen silvam nōn intrābit, sed ex agrīs exībit domumque redībit. Ibi cēnābit et in lēctum sē iaciet.

PĒNSUM. A. Dēclīnā, tempus futūrum hōrum verbōrum: errō, habeō, dīcō, fugiō, saliō, redeō, possum, volō. B. Complē sententiās XXV B., e. g. Hodiē labōrō: crās labōrābō. C. Respondē: (i) Quis mox in Ōceanō pūgnābit? (Britannī.) (ii) Quid aliquandō vōbīs nārrābō? (iii) Quid crās in lūdō discētis? (iv) Quis vōs in lūdō crās docēbit? (v) Quandō tē in lēctum iaciēs? (vi) Quandō crās ad prandium dēscendēs? (Vii) Volēsne crās bene labōrāre? (viii) Quid aperiēs, cum cameram intrāre volēs? (ix) Quid sūmēs, cum scrībere volēs? (x) Ubi errābis, cum ōtium agēs? (xi) Quis trāns Ōceanum crās ībit? (multī nautae.) (xii) Quid aliquandō audiēs?

SEPTIMA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cum–praepositiō. Cum–coniūnctiō. Pūgna.

Ōlim Rōmānus cum Hispānō Massiliam ībat: subitō ex silvā duo Gallī exsiliunt eōsque longīs hastīs oppūgnant. Rōmānus et Hispānus statim gladiōs stringunt et dēfendere sē incipiunt. Alter Gallōrum Hispānum in fluvium propinquum hastā trūdit; ille mortuus ad īmum fluvium cōnsīdit. Rōmānus, quia nunc sine sociō pūgnābat, circum sē spectābat: haud procul aberat parvus mūrus: hūc currit, sē post murum pōnit, Gallōs exspectat. Tum prīmus appropinquat, et, cum hastam trūdit, Rōmānus eam vītat et Gallum gladiō ferit. Statim ille mortuus cadit. Deinde alter Gallus, cum socium mortuum videt, tergum vertit. Rōmānus clāmat et sine morā super mūrum salit. Mox Gallum sinistrā capit et gladiō caedit. Ita sōlus ambōs Gallōs occīdere poterat.

Rōmānus Massiliam abit; Gallī autem alter cum alterō humī iacēbant et, sī nēmō illōs inveniet, semper ibi iacēbunt.

PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore praesentī: capiō, inveniō; in tempore futūrō: exspectō, occīdō; in tempore imperfectō: iaceō, absum. B. Respondē: (i) Quōcum ad lūdum venīs? (ii) Quot cum amīcīs herī lūdēbās? (iii) Quot cum magistrīs crās labōrābis? (iv) Quot puerī tēcum in camerā adsunt? (v) Cum pilā lūdis, quōcum lūdis? (vi) Uter sine sociō erat, Gallus an Rōmānus? C. Respondē per coniūnctiōnem cum: e. g. Cum cēnō, ad mēnsam sedeō. (i) Quandō ad mēnsam sedēs? (ii) Quandō ad tabulam stās? (scrībere.) (iii) Quandō 'Salvē, magister!' dīcēs? (intrāre.) (iv) Quandō silēbis? (respōnsum nescīre.) (v) Quandō in silvīs errātis? (ōtium agere.) (vi) Quandō dormīs? (in lēctō iacēre.) D. Tū es Rōmānus; dēscrībe pūgnam.

DUODĒTRĪGĒNSIMA LĒCTIŌ. Tempus Perfectum. Vīta Puerī Britannī.

Gāius duodecim annōs nātus est. Nōndum longam vītam vīxit, sed tamen multa vīdit et audīvit; multa cōgitāvit et didicit; multa bene et pauca, ut spērō, male fēcit. Multōs annōs lūsit, paucōs annōs labōrāvit. Magistrī eum legere et scrībere docuērunt. Multōs iam librōs lēgit, multās fābulās audīvit; nunc igitur linguam Anglicam bene recitat et bene dīcit. Multa pēnsa scrīpsit et nōnnūllās epistulās; fābulamne etiam scrīpsit? Iam Gallicam linguam discere incēpit; ad Galliam igitur mox īre et pulchra oppida Gallōrum spectāre poterit. Saepe cum amīcīs cucurrit, pilam iēcit, per silvās errāvit; nunc igitur validus est et rōbustus.

Vōsne, O puerī, etiam haec fēcistis? Lēgistisne et scrīpsistis? Vīdistisne multa et audīvistis? Lūsistisne et labōrāvistis? 'Ita, nōs etiam haec omnia fēcimus; inter nōs cucurrimus, pilam iēcimus, per silvās errāvimus.' Tū, Quīnte, silēs; nōnne tū etiam haec fēcistī? An semper tantum labōrāvistī? 'Ego etiam, magister, haec et alia fēcī; in fluviō enim saepe ante prandium natāvi; aliīne puerī in fluviō natāvērunt? Ad lūdum etiam cottīdiē adfuī; multī autem puerī saepe āfuērunt.' Quīntus praemium accipiet.

PĒNSUM. A. Dēclīnā tempus perfectum: natō. B. Scrībe prīmam persōnam, singulārem et plūrālem, temporis perfectī: labōrō, doceō, dīcō, audiō, eō, faciō, absum; et secundam persōnam: cōgitō, vīvō, videō, discō, currō, addō, adsum, trānseō. C. Respondē: (i) Īvistīne hōc annō ad theātrum? (ii) Trānsiistīne unquam Ōceanum? (iii) Quotiēs hōc anno in lūdō nōn adfuistī? (iv) Quīntamne et trīgēnsimam lēctiōnem iam lēgistis? (v) Quis agrum colere didicit? (agricolae.) (vi) Quis pēnsum fēcit? (nōs omnēs.) (vii) Validus nunc es; quid anteā fēcistī? (viii) Sententia scrīpta est; quid fēcistī? (ix) Iānua clausa est, fenestra aperta; quid fēcit aliquis? (x) Pensum recitāre bene scīs; quid fēcistī? (xi) Stilum teneō; quid fēcī? (xii) Stilus nunc in mēnsā iacet; quid fēcī? (xiii) Nunc humī iacet; quid fēcī? (xiv) Pēnsa vestra corrēcta sunt; quid magister fēcit? D. Quid iam in lūdō fēcistī? Quid extrā lūdum?

ŪNDĒTRĪGĒNSIMA LĒCTIŌ. Tempus Praeteritum et Supīnum. Britannia victa.

Iūlius Caesar ad Britanniam vēnit, quod Britannōs vincere et nostram patriam imperiō Rōmānō addere volēbat. Britannī ad ōram dēscendērunt Rōmānōs spectātum. Capillī eīs longī erant et flāvī, bracchia caerulea; neque multa vestīmenta gerēbant. Rōmānī autem contrā barbarōs inimīcē adīre incēpērunt; illī igitur domum fūgērunt, quia arma sēcum nōn habēbant. Iacula gladiōs clipeōs sūmpsērunt et ad pūgnam rediērunt. Diū patriam dēfendērunt, sed Caesar eōs tandem vīcit. Rēgulus igitur Britannōrum ad Rōmanōs pācem petītum vēnit. Tum Iūlius Caesar ad Ītaliam rediit et victōriam populō Rōmānō ita nārrāvit: 'Ad novam īnsulam Ōceanum trānsiī; Britannia vocātur. Bona est terra Britannōrum; hanc terram cēpī. Validī sunt barbarī et bene pūgnant; hōs vīcī. Spectāte, Ō Rōmānī, meōs captīvōs; hī erunt vestrī servī; vestra erit hōrum terra. Vēnī, vīdī, vīcī.'

PĒNSUM. A. Scribē Partēs Prīncipālēs hōrum verbōrum: spectō, doceō, petō, aperiō. B. Respondē: (i) Quō cōnsiliō ad lēctum īs? (ii) Quō cōnsiliō ad mēnsam īs? (iii) Quō cōnsiliō in campum īs? (iv) Cūr Iūlius ad Britanniam vēnit? (v) Quō cōnsiliō Britannī ad ōram dēscendērunt? (vi) Dēscrībe antīquōs Britannōs. (vii) Cūr Britannī domum fūgērunt? (viii) Quid sūmpsērunt? (ix) Cūius erat victōria? (x) Quō cōnsiliō rēgulus ad Iūlium īvit? (xi) Cuī Iūlius victōriam nārrāvit? (xii) Quibus verbīs victōriam nārrāvit? C. Tū es antīquus Britannus: fābulam nārrā.

ITERĀTIŌ.

Respondē ad haec interrogāta in plūrālī etiam numerō, cum poteris.

i. Stāsne an sedēs? Recitāsne an scrībis? Silēsne annōn? Potesne Latīnam linguam intellegere? Equumne habēs? Inimīcōsne amās?

ii. Quid māne facis? tertiā hōrā? merīdiē? vesperī? prīmā vigiliā? noctū? linguā? dextrā? oculīs? pūgnīs? stilō? in lūdō? in campō? Quid agricola facit? discipulus? magister? nauta? mūrus? fluvius? columnae? gallus? Quid Caesar fēcit? rēgulus Britannōrum? agricola fīliusque? alter Gallōrum?

iii. Quid est Graecia? Sicilia? ante tē? in dextrā tuā? in camerā? circum īnsulam? circum cameram? in castrīs? circum castra? in vāgīnā? ante templum? in mediā aquā? in mēnsā?

Quae arma Rōmānī gerēbant? tēla? Quae membra habēmus? Quae animālia in agrīs sunt?

iv. Quis docet? discit? agrum colit? Ōceanum trānsit? in templō habitat? pūgnīs pūgnat? stilum nunc tenet? māne cantat? gladiō iaculōque hastāque pūgnābat? clipeum gerēbat? in Campō Martiō lūdēbat? Massiliam cum Rōmānō ībat? in Galliā habitābat? fīlium Rōmam dūxit? Britanniam vīcit?

Quae īnsula prope Corsicam est? Quae terra est nostra patria? Quae terra Rōmāna provincia erat? Quae via in Latium dūcēbat?

v. Quālis (vel quāle? vel quantus? etc.) est Britannia? camera, crēta, Ītalia, iānua, pila, columnae templī, gladius, agricola, clipeus, fluvius, clīvus, campus, mūrus, Britannōrum capillī, liber, ager, puer, magister, templum, forum, oppidum, scūtum, iaculum, aedificium, tabernāculum, castra?

vi. Quot sunt litterae in vocābulō _tabernāculōrum_? lītterae in pāginā? lītterae in tōtō librō? discipulī in lūdō? discipulī in camerā nostrā? hōrae in diē? vigiliae in nocte? aedificia in oppidō? iānuae, fenestrae, sellae in camerā? viae in oppidō nostrō? tabernācula in castrīs?

vii. In vocābulō _Rōmānōrum_ quota līttera est r, o, m, a, n, u? Quota est haec pāgina? haec lēctiō? hoc interrogātum?

viii. Quem magister docet? agricola Rōmam dūxit? alter Gallōrum in fluvium trūsit? Iūlius Caesar vīcit? Ante tē in camerā vidēs? post tē? in agrīs? in Oceanō?

Quam īnsulam prope Ītaliam vidēs? Quās terrās circum Helvētiam?

ix. Quid nunc scrībis? tenēs? ante tē spectās? in mūrīs vidēs? circum īnsulam? circum cameram? in castrīs? circum castra? ante templum? in mediā aquā? in mēnsā? aperuistī? clausistī? didicistī? Mārcus in agrīs vīdit? equīs dedit?

x. Quālem (vel quāle? vel quantum? etc.) patriam habēs? cameram, linguam, sellam, tabellam, lūdum, campum, lēctum, stilum, librum, magistrum, nāsum, oculōs, capillōs, amīcōs? crētam magister habet? clipeum Gallus gerēbat? columnās ante templum vidēs? castra Romānī habēbant? bracchia Britannī habēbant?

x. Quot stilōs habēs? librōs, magistrōs, bracchia, linguās, oculōs, capillōs, nāsōs, amīcōs? tabulās camera tua habet? iānuās, fenestrās, pīctūrās, sellās, mēnsās, mūrōs? ad terrās īvistī? per viās ad lūdum īs? cum amīcīs? stilīs scrībis? oculīs vidēs? in camerīs cottīdiē labōrās? respōnsa iam scrīpsistī?

xi. Cūius (vel quōrum?) est hic liber? haec camera? hic lūdus? templum? stilō nunc scrībis? in sellā sedēs? ante sellam sedēs? post sellam sedēs? sellae circum tē sunt? in campō lūdis? in camerā labōrās? patria est Britannia? prōvincia erat Gallia? in agrīs Rōmānī agricolae labōrābant? scūta oblonga erant? clipeī rotundī erant?

xii. Cuī (vel quibus?) pēnsum dās? magister pēnsum reddit? notās dat? grātiās agis? respondēs, sī amīcus tē salūtat? est hic liber? tuus stilus?

xiii. Quō Mārcus prīmā hōrā ībat? merīdiē redībat? tū vesperī redīs? noctū tē iacis? Via Sacra dūcēbat? Gallus Hispānum trūsit? Britannī fūgērunt? Caesar captīvōs dūxit? fluvius fluit?

xiv. Ubi sunt agrī? silvae, oppida, nautae, Germānī, arma, discipulī, Gallia, Helvētia, stilus, magister sedet, agricola labōrat? Mārcus errat? tū natāvistī? Britannī contrā Rōmānōs pūgnāvērunt? Rōmānus contrā duōs Gallōs sē dēfendēbat? Rōmānī puerī virīque lūdēbant?

xv. Unde post prandium exīs? ante prandium dēscendis? prīmā hōrā surgis? via dūcit? fluvius fluit? nautae domum redeunt? Iūlius Caesar rediit? Mārcus noctū rediit?

xvi. Quandō ē lectō salīs? prandēs? cēnās? ad lūdum īs? Latīnam linguam discis? domum redīs? lūdis? pēnsum facis? tē somnō dās?

xvii. Quamdiū cottīdiē labōrās? Gallicam linguam cottīdiē discis? Latīnam didicistī? Britannī pūgnāvērunt? Quot annōs nātus es? Quam longē tū nunc ā iānuā abes? Iānua ā fenestrā abest? Rōma ā Britanniā abest? Quamdiū agricola fīliusque Rōmae mānsērunt?

xviii. Quō Instrūmentō (vel tēlō vel membrō) in pāginā scrībis? librum legis? fābulam recitās? pūgnās? magister Rōmānus īgnāvum discipulum feriēbat? Gallī sē dēfendēbant? Rōmānus scūtum gerēbat? Rōmānus inimīcum oppūgnābat? Utrō pūgnō oppūgnās? utrō tē dēfendis?

xix. Quōcum ad lūdum hodiē vēnistī? in lūdō labōrās? in campō lūdis? domī labōrās? Rōmānus contrā Gallōs pūgnāvit? agricola Rōmam īvit?

xx. Quōmodo fluvius fluit? tū amīcō dīcis? labōrās? Orbilius exclāmāvit? Brūtus pēnsa faciēbat? domum currēbat et ad lūdum ambulābat? inimīcī Brūtī illud miserum spectāculum spectābant? vocātur locus ubi labōrās? locus ubi lūdis? locus ubi multa tabernācula sunt?

TRĪGĒNSIMA LECTIŌ. III Dēclīnātiō. Vīlla Cornēliāna.

Gāius Cornēlius Scīpiō in hāc vīllā habitat. Uxor Cornēlī est Semprōnia. Hī duōs fīliōs et duās fīliās habent. Duōbus fīliīs nōmina sunt Mārcus et Titus; hic duōs annōs nātus est, ille duodecim annōs. Fīliae ambae, Cornēliae, nōmen patris habent. Fīliī sunt frātrēs Cornēliārum; hae sunt sorōrēs Mārcī et Titī. Quattuor omnēs Scīpiōnem patrem, Semprōniam mātrem vocant.

Cornēlius saepe contrā barbarōs pūgnāvit; mīles fuit. Multōs mīlitēs in bellō dūcēbat; dux erat multōrum mīlitum. Hōc autem tempore Rōmānī pācem habent. Domī igitur Cornēlius cum familiā manet.

Mārcus etiam, cum nōn iam puer erit, in capite galeam nitidam mīles geret; Rōmānae legiōnis dux erit. Iam multum sē exercuit; validum igitur corpus habet; cum vir erit, bene pūgnāre poterit. Iam multum cucurrit; valida igitur crūra et validōs pedēs habet: mīlitēs Rōmānōs contrā barbarōs cito dūcet.

PĒNSUM. A. Dēclīnā: Scīpiō, pater, mīles, nōmen. B. Scrībe Nōminātīvum et Genetīvum Cāsūs Singulāris Numerī et Genus: uxor, frāter, soror, māter, dux, pāx, tempus, caput, legiō, corpus, crūs, pēs. C. Respondē: (i) Quot patrēs, frātrēs, sorōrēs, mātrēs habēs? (ii) Quot nōmina habēs? (iii) Quot nōmina Rōmānus habēbat? Scrībe exemplum. (iv) Quot nōmina Rōmāna habēbat? Scrībe exemplum. (v) Quis patriam dēfendit in terrā? et in Ōceanō? (vi) Quot crūra, corpora, pedēs, capita habēs? (vii) Ubi mīlitēs galeam gerunt? (viii) Sī tū multum cucurristī, quālia crūra habēs? (ix) Sī multum saluistī, quālēs pedēs habēs? (x) Sī tē multum exercuistī, quāle corpus habēs? (xi) Quandō mīlitēs nōn pugnant? (xii) Quot mīlitēs in ūnā legiōne erant? (xiii) Contrā quōs Cornēlius mīlitēs Rōmānōs dūcēbat? (xiv) Quōmodo vocātur fīlia Mārcī Tullī Cicerōnis? (xv) Quōmodo pater Semprōniae vocātur? D. Dēscrībe familiam Rōmānam.