Part 7
Quin regina sui mens quoque subditur, Rectorisque studet nutibus obsequi: Nil servat sibi juris, Capto liberior jugo.
Aeternus sit honos ingenito Patri: Sit par unigenae gloria Filio: Sacri nexus amoris, Laus compar tibi, Spiritus.
Pro Anachoreta.
Quid tu, relictis urbibus, Mortalium consortia Timens fugis? quid tu vides, Solusque tecum cogitas?
Mentis volatu libero, Percurris aeternas domos; Et quae negas mortalibus, Transfers Deo commercia.
Praesens choris coelestibus, Sacro quietus otio, Totus tuendo Numini, Totus colendo tu vacas.
Quam pura, qui te diligunt, O Christe, libant gaudia! Te propter antris abditos Sinu recondis in tuo.
Aeterna laus et gloria Uni sit et trino Deo, Terrena qui calcantibus Se prodigus dat praemium.
JUSTORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Summi pusillus grex Patris, Timore mentem solvite: Sui paternus vos amor Vult esse regni compotes.
En regnat inter Coelites, Qui vixit olim seculo Ignotus, exosus sibi, Qui pauper, et sciens pati.
Angusta poenitentiae Ingressus, et viam crucis, Per dura Christum praelia, Per damna non timet sequi.
Carnem terit jejuniis; Linguam domat silentio: In pauperum, parcus sibi, Abscondit et spargit sinu.
Sapore verbi pascitur; Totoque legem pectore Scrutatus, orat pervigil: Mens celsa versatur polo.
Hac surgit ad coelum via: Et nos eadem da, Pater, Da, Nate, da cum Spiritu, Ad te venire semita.
AD OFFICIUM NOCT.
Non parta solo sanguine Ornat beatos purpura: Sunt incruenta, quae suos Habent triumphos, praelia.
Non iste flammas, non cruces; Non sensit uncos pectines: Crudelis et durus sibi Se morte lenta conficit.
Si lictor illi defuit, Si vincla, fustes, ungulae; Parata pro Christo mori Hoc supplet omne caritas.
Corpus subegit castitas, Et liberam mentem fides: Amor supernis ignibus Totam litavit hostiam.
Venis apertis omnibus Qui vellet ultro erumpere, Fraudatus optata via, It fusus in fletum cruor.
Da, Christe, sic nos vivere, Discamus ut semper mori: Da, post brevis vitae dies, Vitae perennis gaudia.
Fons sanctitatis, O Deus Aeterna Justorum quies, Honor tibi, laus, gloria, Nunc et per omne seculum.
AD LAUDES.
Qui te, Deus, sub intimo Amans recepit pectore, Non ille terras amplius Suspirat, oblitus sui.
Quid ergo gaudes nectere Tristes moras amantibus? Terris retardas exules Cives polo quos destinas.
Hinc fervet in dies amor; In vota toti diffluunt; Ad astra festinantibus Fit poena vita longior.
Vix iste tardi corporis Pondus molestum sustinet; Prae mortis occupat diem, Ardens Deo se jungere.
Fons sanctitatis, O Deus Aeterna Justorum quies, Honor tibi, laus, gloria, Nunc et per omne seculum.
VIRGINUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Pro Martyre.
O vos cum citharis dulce sonantibus, Coetus Angelici, dicite Virginem; Nunc aptate tubas, sumite tympana, Christi dicite Martyrem.
Vestris illa fuit debita coetibus, Quae mortalis adhuc, nobilis aemula, Ut vos exprimeret, dedidicit genus, Virgo corporis immemor.
Quid non cogis amor? Fortiter ambiit Sponso virgineum fundere sanguinem: Obliti meminit tunc bene corporis, Praeclarae sitiens necis.
Sic qua parte minor, vos supereminet, Immortale genus, quae potuit mori, Et per damna sui corporis, integram Testari Domino fidem.
Patri maxima laus, maxima Filio, Amborumque sacro gloria Flamini, Cujus praesidio praelia sustinent, Spreto funere, Virgines.
Pro non Martyre.
Vos O virginei cum citharis chori, Agni deliciae, pars gregis optima, Sponsum virgineo progenitum sinu Puris tollite laudibus.
Haec est sacra dies, obvia qua suo Cum plena rutilans lampade jungitur Sponso, stansque throno proxima concinit Virgo cantica Virgini.
Solo digna Deo conjuge, respuit Mortales thalamos: ut semel obligat Sese fida suo, quem bene deperit, Ultro se Deus obligat.
Purum ne maculent pectus imagines, In se tota sui corporis immemor Mens sese recipit; nil oculi vident, Surdis nil sonat auribus.
Aegro vix sua sunt pabula corpori, Ardet mille modis ante diem mori: Quidquid mors rapiet, jam sibi praeripit; Unus fit Deus omnia.
Fac, o Christe, tuae Virginis aemulos, Hac nos ire tibi qua graditur via: Qui gens sancta sumus, moribus integris Fac soli tibi vivere.
Da te, summe Pater, tollere laudibus Da te, Christe, sequi, laurea Virginum: Fac incensa tuis, Spiritus, ardeant Flammis frigida pectora.
AD OFFICIUM NOCT.
Pro Martyre.
Virginum robur, Deus, atque custos: Sexus imbellis, medios per enses, Dum faves, quas non superat virili Pectore mortes!
Pro tuis aris animosa Virgo Molle dat poenis lacerare corpus: Non suos sentit, memor o! tuorum, Christe, dolorum.
Non graves plagae, validi nec ictus Integram possunt violare mentem: Quin sacri crescit magis obstinatus Ardor amoris.
Sponsa dilecto placitura Sponso, Despicit ruptum laniata corpus: Est suus truncis honor et venustas Est sua membris.
Omnis a recto fluit ille splendor: Christe, sic olim cruce tensus alta, Obsequens Patri, laceros placebas Horridus artus.
Summa laus Patri, genitoque Verbo; Et tibi compar, utriusque Nexus: Fac tibi semper placeamus uni Moribus aequis.
Pro non Martyre.
Coelestis aula panditur: En sponsus; omnes obviae Exite Sponso Virgini, Exite, sponsae Virgines.
Haec nuptialis est dies, Quae, longa post suspiria, Dat omnibus, dat singulis Jam plenius frui Deo.
Quae casta vobis gaudia, Quos afflet ignes, dicite: Ab ore cujus purior Torrens voluptas effluit?
Hunc propter unum viluit Superba regum purpura: Dotata quae sponso Deo, Quid Virgo terris ambiat?
O virginales nuptiae, Per quas caro fit spiritus! O dulce vinclum, jungitur Quo mens Deo, menti Deus!
Sit laus Patri, laus Filio Sit par tibi laus, Spiritus, Divina qui perennibus Firmas sigillis foedera.
AD LAUDES.
Pro Martyre.
Quid sacram, Virgo, generosa Martyr, Ambiunt frontem duplices coronae? Nempe non unum gemino reportas Hoste triumphum.
Mollior fregit neque te voluptas; Impotens flexit neque te tyrannus: Tu graves poenas, pariterque blandos Vincis amores.
Liliis Sponsus recubat, rosisque: Tu, tuo semper bene fida Sponso, Et rosas martyr, simul et dedisti Lilia virgo.
Summa laus Patri, genitoque Verbo; Et tibi compar, utriusque Nexus: Fac tibi semper placeamus uni Moribus aequis.
Pro non Martyre.
Non vana dilectum gregem Pavere mundi gaudia, Nec pura fallax pectora Imago lusit seculi.
Sed haec tuarum propria Sunt, Christe, sponsarum bona, Te semper, et tecum tuis In te potiri gaudiis.
Castis vicissim tu tibi In cordibus thorum struis: Interque flammas intimo Amans quiescis in sinu.
Hic unus est sponsis amor, Unusque tecum spiritus; Beasque sponsus singulas, In teque transformas, Deus.
Te deprecamur supplices, Nostris ut addas sensibus, Nescire prorsus omnia Corruptionis vulnera.
Sit laus Patri, laus Filio: Sit par tibi laus, Spiritus, Divina qui perennibus Firmas sigillis foedera.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Pro non Martyre.
O virgo, pectus cui sacrum, Amoris expers improbi, Intus suis ardoribus Sanctus perussit Spiritus!
Non te voluptas dulcibus Fallax venenis molliit, Solas amantem persequi Coelestis Agni nuptias.
Sic ille natus Virgine Suo decore ceperat, Ut ejus ardens ignibus Mundana cuncta temneres.
Beata cui nunc, Coelitum Inter canentium choros, Coelo licet perennibus Sponsi potiri gaudiis.
Aeterne sponse Virginum, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
SANCTARUM MULIERUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Ad nuptias Agni Pater Matres et innuptas vocat: O te beatam, cui thorus Interque sponsas sors datur!
Lex nuptiarum caritas; Dos magna, paupertas, tibi, Calcare fallaces opes, Caduca corde spernere.
Te multus oblectat labor, Fusaeque jejunam preces: Te poenitentem lacrymae, Te cura pauperum juvat.
Quacumque confixam sibi, Per probra sponsam, per cruces Trahit Magister; et sequi Despecta gaudes, et pati.
Beata quae sponso Deo Castis adhaeret vinculis: Sic corpus unum possumus, Sic unus esse spiritus.
Hoc praestet almo cum Patre, Natoque nobis Spiritus, Qui trinus ac unus Deus Regnat per omne seculum.
AD OFFICIUM NOCT.
Adeste, sanctae Conjuges; En illa fortis Femina, Ornata quae virtutibus Inter triumphat Coelites.
Blandos ut hostes vinceret, Hanc fortitudo vestiit: Ut prosit intuentibus, Coelestis ornavit decor.
Non vana pompa seculi Sensus fefellit, nec malis Gliscens voluptas artibus Virile pectus molliit.
Non illa luxu vestium, Non crine torto splenduit: Cultu nitens sed simplice, Puris placebat moribus.
Se sub serenis vultibus Austera virtus occulit: Timet videri, ne suum, Dum prodit, amittat decus.
Pascenda coelesti cibo, Sacris studebat litteris; Templo frequens, sed sedula Redibat ad curam domus.
Agni vocans ad nuptias, Tibi, Pater, sit gloria: Sit aequa Nato, nec minor Laus utriusque Flamini.
AD LAUDES.
Ardet Deo quae Femina, Latere frustra cogitat: Quot indigos haec sublevat, Tot proditur praeconibus.
Prodesse quaerit omnibus, Curis honestis anxia; Patrona custos virginum, Secunda mater orphanis.
Pannis latentem vilibus Christum fovebat hospitem: Quas dura subtraxit sibi, Opes refundit prodiga.
Pacem domi, pacem foris Alto colit silentio; Lites amat componere, Ut una mens sit omnibus.
Aeterne tu Verbi Pater, Aeterne Fili par Patri, Et par utrique Spiritus, Tibi, Deus, sit gloria.
AD SECUNDAS VESPERAS.
O jam beata, quae suo Tandem soluta corpore, Vinclis perennioribus Uni Deo conjungitur!
Per quos gradus coelum petit, Hac ire vos omnes docet, Junctae jugali vinculo, Et vos solutae Conjuges.
Insignis et nos Feminae Sequi decet vestigia, Magnum vel ipsis quae fuit Virtutis exemplum viris.
Queis arsit illa, fac, Deus, Flagremus et nos ignibus; Eoque, quo te vis coli, Amore fac mens te colat.
Aeterne tu Verbi Pater, Aeterne Fili par Patri, Et par utrique Spiritus, Tibi, Deus, sit gloria.
IN OFFICIO DEDICATIONIS ECCLESIAE.
AD OFFICIUM NOCT.
Patris aeterni Soboles coaeva, Dum tuae sacros pia plebs honores Aedis instaurat, Deus alme, nostris Annue votis.
Hic sacri fontis latices ab ortu Inditi purgant maculam reatus: Hic et infusum nova membra Christo Chrisma coaptat.
Hic sua pascit populos fideles Carne, qui mundi scelus omne tollit Agnus, et fusi pretium cruoris Ipse propinat.
Hic salus aegris animis paratur: Hic reos judex facilis relaxat, Atque lethalem rediviva pellit Gratia culpam.
Cujus in coelo thronus est perennis, Incolit parvam Deus altus aedem: Hic adorator sibi quisque sedem Praeparat astris.
Nullus hanc turbo quatit, irruentis Nulla vis nimbi, rapidive fluctus: Cedit hanc contra furor inferorum Irritus omnis.
Laus Deo, virtus, honor, et potestas Una sit Patri, parilique Proli: Par sit amborum tibi nexus omni, Spiritus, aevo.
AD LAUDES.
Urbs beata, vera pacis Visio, Jerusalem, Quanta surgit! celsa saxis Conditur viventibus: Quae polivit, haec coaptat Sedibus suis Deus.
Singulis ex margaritis Singulae portae nitent: Murus omnis fulget auro, Fulget unionibus: Angularis petra Christus Fundat urbis moenia.
Ejus est sol caesus Agnus, Ejus est templum Deus: Aemulantes hic beati Puriores Spiritus, Laude jugi Numen unum Terque Sanctum concinunt.
Hinc et inde sunt aperta Civitatis ostia: Quisquis ambit huc venire, Inserique moenibus, Ante duris hic probari Debuit laboribus.
Sit perennis laus Parenti; Sit perennis Filio: Laus tibi, qui nectis ambos, Sit perennis, Spiritus, Chrisma cujus nos inungens Viva templa consecrat.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Ecce sedes hic Tonantis, Ecce coeli janua: Hic sacerdos, ara, templum, Hic Deus fit hostia; Incruenta morte jugis Hic amor litat Deum.
Qualis ara, quanta sedes Ipsius capax Dei! Quem nec universa terra, Omne nec coelum capit, Orbe parvo se coarctans, Hic latere sustinet.
Quam libenter hic pudicis Inserit se cordibus! Hic amantis tota Christi Exerit se caritas: Hic Pater caros sedere Gestit inter filios.
Hinc facesse quem profana Polluit contagio, Neu sacrum transire limen Inquinatus audeas: Ultor adstat cum flagellis Puniens sontes Deus.
Sit perennis laus Parenti; Sit perennis Filio: Laus tibi, qui nectis ambos, Sit perennis, Spiritus, Chrisma cujus nos inungens Viva templa consecrat.
DOXOLOGIAE.
Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Sancto simul cum Spiritu, Nunc et per omne seculum.
IN NATIVITATE DOMINI.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN EPIPHANIA DOMINI.
Qui te revelas Gentibus, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN OCTAVA EPIPHANIAE.
Mundi scelus qui diluis, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN TEMPORE PASCHALI.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio, Qui nos, triumphata nece, Ad astra secum dux vocat: Compar tibi laus, Spiritus.
IN ASCENSIONE DOMINI.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Qui victor ad coelum redis, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN OCTAVA ASCENSIONIS.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Venture Judex seculi, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
POST OCTAVAM ASCENSIONIS.
Da, Christe, nos tecum mori; Tecum simul da surgere: Terrena da contemnere; Amare da coelestia.
Qui Patris ad dextram sedes, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN DIE PENTECOSTES.
Sit laus Patri; laus Filio: Par sit tibi laus, Spiritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ignibus.
IN ANNUNCIATIONE DOMINI.
Mundo redemptor qui venis, Fili, tibi laus maxima Cum Patre: nec tibi minor Laus, utriusque Spiritus.
IN FESTO CORPORIS CHRISTI.
Qui carne nos pascis tua, Sit laus tibi, Pastor bone, Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN TRANSFIGURATIONE DOMINI.
Qui, nube rupta, te palam Natum vocavit, laus Patri; Tibique Nato; nec minor Laus utriusque Flamini.
IN SUSCEPTIONE SANCTAE CRUCIS.
Qui per crucem nos liberas, Fili, tibi laus maxima Cum Patre: nec tibi minor Laus, utriusque Spiritus.
IN APOSTOLIS.
Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.
IN EVANGELISTIS.
Fons sanctitatis, o Deus, Aeterna Sanctorum quies, Te laudet omnis spiritus, Nunc et per omne seculum.
IN UNO MARTYRE.
Fortem coronans militem, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN PLURIBUS MARTYRIBUS.
Sit laus Patri, laus Filio; Par sit tibi laus, Spiritus, Qui praeliantes roboras, Palmisque donas Martyrum.
IN PONTIFICIBUS.
Supreme Christe Pontifex, Jugis tibi sit gloria, Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN DOCTORIBUS.
Qui vera lux es mentium, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN PRESBYTERIS.
Jesu, Sacerdotum decus, Jugis tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN ABBATIBUS, ETC.
Aeterna laus et gloria Uni sit et trino Deo, Terrena qui calcantibus Se prodigus dat praemium.
IN JUSTIS.
Fons sanctitatis, o Deus, Aeterna Justorum quies, Honor tibi, laus, gloria, Nunc et per omne seculum.
IN VIRGINIBUS.
Aeterne Sponse Virginum, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
IN SANCTIS MULIERIBUS.
Agni vocans ad nuptias, Tibi, Pater, sit gloria: Sit aequa Nato, nec minor Laus utriusque Flamini.
IN OFFICIO DEDIC. ECCLESIAE.
Sit laus Patri, laus Filio; Par sit tibi laus, Spiritus, Divina cujus unctio Nos templa Christo consecrat.
HYMNI ECCLESIAE. PARS II. E BREVIARIIS ROMANO, SARISBURIENSI, EBORACENSI ET ALIUNDE.
PRAEFATIO.
Ne mirum tibi, Lector benevole, videatur, Hymnos, quos in manibus habes, et materie vetustos et stilo, hodiernis typis et hodiernorum favori esse commendatos. Non enim abs te exigitur, ut quicquid hic scriptum inveneris, id in sinum tuum recipias illico, absque animi ulla exercitatione aut judicio tuo. Neque qui totum aliquid edit in publicum, illum oportet universi operis in singula quaeque jurare, aut in rerum squalore immorari quod in antiquitate versatur. Alia nimirum sunt in monumentis veterum simplicis ac pristinae naturae elementa; prorsus aliud concretum vitium, et sordes temporum. Cordati autem hominis est, neque obsoleta pro priscis, nec peregrina pro falsis habere.
Quod quidem optimo consilio actum est olim a patribus nostris, qui, caeco quodam reformationis, quam vocant, aestu in Ecclesia passim fervente, e religionibus suis, non quae exterorum studium posceret, sed quae vis extorqueret, missa fecerunt; a malesana philosophia ereptis caeteris, ea concedendo, quae sanctitatem plane nullam, parem autem invidiam haberent. Hinc illi, quibus nunc utimur, ritus et caeremoniae; hinc rerum divinarum ordo; hinc et disciplinae nostrae forma et agendi ratio repetenda est.
Quod si fiat quaestio, cur diligentissimi viri, cum nostra omnia retractarent, hymnodiam solum intactam, et tanquam desperatam, ne dicam improbatam reliquerint, id vero ex ejusmodi silentio minime colligendum erit. Nam, cum statutum esset, ut cultus divinus, eo usque in Latino idiomate absolutus, transiret in vernaculam, quis daret, ut qui possent aliquid in rebus reformandis, ii in poetica florerent simul, verba autem in versum et quaestiones ad veritatis normam, pari solertia redigerent? Unde factum est, ut in officiis divinis, dum habemus caetera, hymnos non habeamus.
Quare in hac Ecclesiae nostrae qualicunque inopia, hoc tempore, Lector benevole, tibi apponenda statuimus illa vel illorum similia, quae nostri in saeculo decimo sexto, cum sua essent, de manibus prudenter amiserunt; non illa, ex omni parte approbanda, sed aspersa maculis, ita vero ut modo vix quicquam improbes, modo improbes, at neque ut rejicias nec tamen ut possis mederi. Nam quae tota reprobanda erant, ista scilicet tota omisimus; caetera subjicimus judicio tuo.
J. H. N.
Hymni e Breviario Romano 217 Hymni e Breviario Sarisburiensi 309 Hymni e Breviario Eboracensi 347 Prosae e Missali Parisiensi 361 Prosae e Processionali Eboracensi 385
HYMNI E BREVIARIO ROMANO.
HYMNI.
DOMINICA.
AD MATUTINUM.
Per Hyemem.
Primo die, quo Trinitas Beata mundum condidit, Vel quo resurgens Conditor Nos morte victa liberat:
Pulsis procul torporibus Surgamus omnes ocyus, Et nocte quaeramus Deum, Propheta sicut praecipit:
Nostras preces ut audiat, Suamque dextram porrigat, Et expiatos sordibus Reddat polorum sedibus.
Ut, quique sacratissimo Hujus diei tempore Horis quietis psallimus, Donis beatis muneret.
Jam nunc paterna claritas Te postulamus affatim, Absint faces libidinis, Et omnis actus noxius.
Ne foeda sit, vel lubrica Compago nostri corporis, Ob cujus ignes ignibus Avernus urat acrius.
Mundi Redemptor, quaesumus, Tu probra nostra diluas: Nobisque largus commoda Vitae perennis conferas.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum.
Per Aestatem.
Nocte surgentes vigilemus omnes, Semper in psalmis meditemur, atque Voce concordi Domino canamus Dulciter hymnos.
Ut pio Regi pariter canentes, Cum suis Sanctis mereamur aulam Ingredi coeli, simul et perennem Ducere vitam.
Praestet hoc nobis Deitas beata Patris, ac Nati, pariterque Sancti Spiritus, cujus resonat per omnem Gloria mundum.
AD LAUDES.
Per Hyemem.
Aeterne rerum conditor, Noctem diemque qui regis, Et temporum das tempora, Ut alleves fastidium.
Nocturna lux viantibus A nocte noctem segregans, Praeco diei jam sonat, Jubarque solis evocat.
Hoc excitatus Lucifer Solvit polum caligine, Hoc omnis erronum cohors Viam nocendi deserit.
Hoc nauta vires colligit, Pontique mitescunt freta: Hoc, ipsa petra Ecclesiae, Canente, culpam diluit.
Surgamus ergo strenue, Gallus jacentes excitat, Et somnolentos increpat, Gallus negantes arguit.
Gallo canente spes redit, Aegris salus refunditur, Mucro latronis conditur, Lapsis fides revertitur.
Jesu, labantes respice, Et nos videndo corrige: Si respicis, labes cadunt, Fletuque culpa solvitur.
Tu lux refulge sensibus, Mentisque somnum discute: Te nostra vox primum sonet, Et vota solvamus tibi.
Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, Nunc, et per omne saeculum.
Per Aestatem.
Ecce jam noctis tenuatur umbra, Lux et aurorae rutilans coruscat, Supplices rerum Dominum canora Voce precemur.
Ut reos culpae miseratus, omnem Pellat angorem, tribuat salutem, Donet et nobis bona sempiternae Munera pacis.
Praestet hoc nobis Deitas beata Patris, ac Nati, pariterque sancti Spiritus, cujus resonat per omnem Gloria mundum.
_Per Hebdomadam._
AD PRIMAM.
Jam lucis orto sidere Deum precemur supplices, Ut in diurnis actibus, Nos servet a nocentibus.
Linguam refraenans temperet, Ne litis horror insonet: Visum fovendo contegat, Ne vanitates hauriat.
Sint pura cordis intima; Absistat et vecordia: Carnis terat superbiam Potus cibique parcitas:
Ut cum dies abscesserit, Noctemque sors reduxerit, Mundi per abstinentiam Ipsi canamus gloriam.
Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, Nunc, et per omne saeculum.
_Per Hebdomadam._
AD TERTIAM.
Nunc sancte nobis Spiritus, Unum Patri cum Filio, Dignare promptus ingeri Nostros refusus pectori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor Confessionem personent, Flammescat igne charitas, Accendat ardor proximos.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum.
_Per Hebdomadam._
AD SEXTAM.
Rector potens, verax Deus, Qui temperas rerum vices, Splendore mane illuminas, Et ignibus meridiem:
Extingue flammas litium, Aufer calorem noxium, Confer salutem corporum, Veramque pacem cordium.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum.
_Per Hebdomadam._
AD NONAM.
Rerum Deus tenax vigor, Immotus in te permanens, Lucis diurnae tempora Successibus determinans:
Largire lumen vespere, Quo vita nusquam decidat, Sed praemium mortis sacrae Perennis instet gloria.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum.
AD VESPERAS.
Lucis Creator optime, Lucem dierum proferens, Primordiis lucis novae Mundi parans originem.
Qui mane junctum vesperi Diem vocari praecipis, Illabitur tetrum chaos, Audi preces cum fletibus.
Ne mens gravata crimine, Vitae sit exul munere, Dum nil perenne cogitat, Seseque culpis illigat.
Coeleste pulset ostium: Vitale tollat praemium: Vitemus omne noxium, Purgemus omne pessimum.